[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] Augustinus sequitur exemplum Cypriani in unitate conseruanda. 1. 1. Arbitror iam manifestum esse omnibus posse, auctoritatem beati Cypriani ad retinendum uinculum pacis, nulloque modo uiolandam unitatis Ecclesiae saluberrimam caritatem, magis pro nobis quam pro Donatistis esse proponendam. Si enim Cypriani exemplo uti uoluerint ad rebaptizandos catholicos, quia ille censuit in catholica baptizandos haereticos: nos potius eius exemplo utimur, quo apertissime statuit a catholica communione, id est, a Christianis toto orbe terrarum diffusis, etiam malis et sacrilegis admissis, nullo modo per separationem communionis esse recedendum, quandoquidem nec eos qui, ut eidem uidebatur, non baptizatos sacrilegos in catholicam communionem recipiebant, a iure communionis uoluit amouere, dicens: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes. [3,2] 2. 2. Video tamen quid adhuc a me possit inquiri, uidelicet ut respondeam uerisimilibus illis rationibus, quibus uel ante Agrippinus, uel ipse Cyprianus, uel illi qui eis in Africa consenserunt, uel si forte aliqui ex transmarinis terris longeque discretis, nullo quidem siue plenario siue saltem regionali concilio, sed epistolari colloquio commoti sunt, ut hoc esse faciendum putarent, quod et consuetudo Ecclesiae pristina non habebat, et postea catholicus orbis terrarum robustissima firmitate consensionis exclusit: ut quod per disputationes eiusmodi in aliquorum mentes irrepere coeperat, de salute ueniens unitatis potentior ueritas et uniuersalis medicina sanaret. Hunc itaque sermonem uideant quam securus aggrediar. Si assequi et ostendere non potuero, quomodo refellantur ea quae de concilio Cypriani uel epistolis eius affirmant, Christi Baptismum per haereticos dari non posse; in ea Ecclesia manebo securus, in cuius communione cum eis qui sibi non consenserant, mansit ipse Cyprianus. 2. 3. Quod si dicunt, propterea tunc illam catholicam Ecclesiam fuisse, quia erant ibi pauci, uel si hoc putant, etiam multi qui Baptismum datum apud haereticos improbabant, et baptizabant eos qui inde ueniebant: Quid ergo? ante Agrippinum, a quo ista coepit quasi noua ratio aduersus consuetudinem dimicans, numquid non erat Ecclesia? Quid denique post Agrippinum, quando nisi ad pristinam consuetudinem reditum esset, alterum moliri concilium non esset necesse Cypriano, numquid non erat Ecclesia, quia talis per omnia consuetudo tenebatur, ut Baptismus Christi nonnisi Christi Baptismus haberetur, etiamsi apud haereticos uel schismaticos datus fuisse probaretur? Quod si erat etiam tunc Ecclesia, et haereditas Christi non interrupta perierat, sed per omnes gentes augmenta capiens permanebat; tutissima ratio est in eadem consuetudine permanere, quae tunc bonos et malos una complexione portabat. Si autem tunc non erat Ecclesia, quia sacrilegi haeretici sine Baptismo recipiebantur, et hoc uniuersali consuetudine tenebatur; unde Donatus apparuit? de qua terra germinauit? de quo mari emersit? de quo coelo cecidit? Nos itaque, ut dicere coeperam, in eius Ecclesiae communione securi sumus, per cuius uniuersitatem id nunc agitur, quod et ante Agrippinum, et inter Agrippinum et Cyprianum per eius uniuersitatem similiter agebatur; et cuius uniuersitatem neque Agrippinus deseruit, neque Cyprianus, neque illi qui eis consenserant, quamuis aliter quam ceteri saperent, sed cum eis ipsis a quibus diuersa senserunt, in eadem unitatis communione manserunt. Ipsi autem considerent ubi sint, qui neque unde propagati sint possunt dicere, si iam tunc Ecclesiam recepti sine Baptismo haeretici et schismatici communionis contagione perdiderant: neque ipsi Cypriano consentiunt; ille enim cum receptoribus haereticorum et schismaticorum, ac per hoc etiam cum ipsis receptis manere se in communione professus est; isti autem propter nomen traditorum quos in Africa infamauerunt, et in transmarino iudicio non conuicerunt, se ab orbis terrarum communione separarunt: cum etiamsi uera crimina obicerent, multo sunt maiora scelera haeresum et schismatum, unde sine Baptismo, sicut ipse sensit, uenientes, et in catholicam communionem non per Baptismum recepti, non potuerunt maculare Cyprianum. Neque in eo ipso in quo se dicunt imitari Cyprianum, inueniunt quid respondeant de recepto Baptismo Maximianistarum, cum eis, quos ex eo numero, quos concilio suo plenario damnatos, etiam terrenarum potestatum iudicio sunt persecuti, in suam communionem, in eodem ipso episcopatu in quo damnauerant reuocauerunt. Quapropter si temporibus Cypriani perdidit Ecclesiam malorum communio, non habent isti suae communionis originem; si autem non perdidit, non habent suae praecisionis aliquam defensionem: insuper nec exemplum Cypriani sectantes, quia unitatis uinculum dirruperunt; nec ipsum concilium, quia Maximianistarum Baptismum receperunt. [3 ,3] 3. 4. Nunc ergo nos manentes in exemplo Cypriani, consideremus etiam concilium Cypriani. Quid ait Cyprianus? Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo; quidque ergo rescripserim ei, censens scilicet quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam uenientes Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt uobis et aliae Iubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa deuotione ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. His uerbis beati Cypriani, accepimus eum a Iubaiano esse consultum, et quod responderit consulenti, et quod ille instructum se esse gratias egit. Numquid iam pertinaces existimari debemus, si considerare uoluerimus eamdem ipsam epistolam, qua hoc Iubaiano persuasum est? Donec enim persuadeatur et nobis (si hoc persuaderi ueris rationibus potest), securos nos de iure catholicae communionis facit ipse Cyprianus. 3. 5. Sequitur enim, et dicit: Superest ut de hac ipsa re quid singuli sentiamus, proferamus, neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes. Non solum ergo mihi saluo iure communionis adhuc uerum quaerere, sed etiam diuersum sentire concedit. Neque enim quisquam nostrum, inquit, episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit. Quid mansuetius? quid humilius? Nulla nos certe deterret auctoritas a quaerendo quid uerum sit. Quando habeat, inquit, omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque iudicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum iudicare: opinor utique, in his quaestionibus quae nondum eliquatissima perspectione discussae sunt. Nouerat enim quantam Sacramenti profunditatem tunc omnis Ecclesia uaria disputatione uersabat, liberumque faciebat quaerendi arbitrium, ut examinata ueritas panderetur. Neque enim mentiebatur, et simpliciores collegas suos in uerbo capere cogitabat, ut cum se diuersum sentire prodidissent, tunc contra quam promiserat, excommunicandos esse censeret. Absit ab anima tam sancta ista scelerata perfidia: qui hoc de tali uiro quasi cum eius laude sentiunt, nihil aliud quam se ipsos tales esse profitentur. Ego Cyprianum catholicum episcopum, catholicum martyrem, et quanto magis magnus erat, tanto se in omnibus humilantem, ut coram Deo inueniret gratiam, nullo prorsus modo crediderim, in sancto praesertim concilio collegarum, aliud ore protulisse quam corde gestabat, praesertim cum addat et dicat: Sed exspectemus uniuersi iudicium Domini nostri Iesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro iudicandi. Sub tanti ergo commemoratione iudicii, uerum exspectans audire a collegis, prior eis mentiendi praeberet exemplum? Auerterit Deus hanc dementiam a quolibet christiano, quanto magis a Cypriano! Habemus ergo quaerendi liberum arbitrium, ipsius Cypriani nobis mitissimo et ueracissimo sermone concessum. [3 ,4] Lectio huius epistulae non persuadet. 4. 6. Iam quidem incipiunt eius collegae proprias proferre sententias: sed ad Iubaianum datas litteras audierunt. Recitatae sunt enim, sicut in exordio commemoratum est. Et nobis ergo recitentur, ut nos quoque inde quid sentiri oporteat, quantum Dominus adiuuat, indagemus. Dicit forsitan quispiam: Quid ergo? tu modo discis quid ad Iubaianum scripserit Cyprianus? Iam legi, fateor; et profecto issem in eamdem sententiam, nisi me ad diligentiorem considerationem reuocaret tanta auctoritas aliorum, quos uel pares gratia doctrinae, uel etiam fortasse doctiores, per tot gentes Latinas, Graecas, Barbaras, et ipsam Hebraeam, Ecclesia toto orbe diffusa parere potuit, quae ipsum quoque pepererat, qui mihi nullo modo uideri potuerunt frustra noluisse istam tenere sententiam: non quia fieri non potuit ut in obscurissima quaestione uerius pluribus unus pauciue sentirent; sed quia non facile pro uno uel paucis aduersus innumerabiles eiusdem religionis et unitatis uiros, et magno ingenio et uberi doctrina praeditos, nisi pertractatis pro uiribus atque perspectis rebus ferenda sententia est. Itaque sollicitius inquirenti, quanta mihi etiam ipsius Cypriani litterae suggesserint pro hac sententia, quam nunc Ecclesia catholica tenet, ut Christi Baptismus non ex merito eorum per quos datur, sed ex ipsius de quo dictum est: "Hic est qui baptizat", agnoscendus et approbandus sit, in progressu sermonis nostri res ipsa indicabit. Arbitremur itaque iam illam epistolam, quae ad Iubaianum ab eodem data est, recitatam nobis, sicut in concilio recitata est. Legat eam primo, qui lecturus est haec quae dicturus sum, ne quid forte necessarium me subtraxisse arbitretur. Nimis enim longum est, nec ad explicationem susceptae rei pertinet, ut omnia uerba huius epistolae nunc commemorentur a nobis. [3 ,5] 5. 7. Si quis autem quaerit, quid interim teneam dum ista pertracto: respondeo, primum mihi Cypriani litteras suggessisse quod teneam, donec perspiciam quale sit quod coepit postea disputari. Ait quippe ipse Cyprianus: Sed dicit aliquis: Quid ergo fiet de iis qui in praeteritum de haeresi uenientes ad Ecclesiam, sine Baptismo admissi sunt? Utrum reuera sine Baptismo isti fuerint; an ideo sint admissi, quia illi qui admittebant, eos habere Baptismum intellegebant, mox considerabimus. Verumtamen quae soleret esse Ecclesiae consuetudo, satis idem Cyprianus ostendit, qui ait, in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam uenientes sine Baptismo admissos. 5. 8. Dicit etiam in ipso concilio Castus Siccensis: Qui contempta ueritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres inuidus est et malignus, quibus ueritas reuelatur; aut circa Deum ingratus est, cuius inspiratione Ecclesia eius instruitur. Utrum ueritas reuelata sit, mox quaeremus: tamen aliam fuisse Ecclesiae consuetudinem, etiam iste confessus est. [3 ,6] 6. 9. Dicit et Libosus Vagensis: In Euangelio Dominus: " Ego sum ", inquit, " ueritas " : non dixit: Ego sum consuetudo. Itaque ueritate manifestata, cedat consuetudo ueritati. Plane quis dubitet ueritati manifestatae debere consuetudinem cedere? Sed de manifestata ueritate uidebimus: nunc tamen et iste aliam consuetudinem fuisse manifestat. [3 ,7] 7. 10. Item Zosimus a Tharassa dixit: Reuelatione facta ueritatis, cedat error ueritati: quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo ueritatem praedicanti. Noluit quidem iste dicere consuetudinem, sed errorem: uerumtamen cum dicit: Quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo ueritatem praedicanti, satis indicat quod aliud etiam de Baptismo fieri solebat. Simul et admonet nos, non fuisse impossibile ut de Baptismo Cyprianus aliquid aliter saperet quam ueritas postulabat, quae ab Ecclesia et ante illum et post illum retenta est; si potuit aliquid etiam Petrus aliter sapere quod ueritas non habebat, quam Paulo apostolo doctore didicimus. [3 ,8] 8. 11. Item Felix a Buslaceni dixit: In haereticis sine Ecclesiae Baptismo admittendis, nemo consuetudinem rationi et ueritati praeponat; quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit. Si ratio, si ueritas, optime: sed hoc mox uidebimus. Interim aliam fuisse consuetudinem etiam uerbis huius apparet. [3 ,9] 9. 12. Item Honoratus a Tucca dixit: Cum Christus ueritas sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus. His omnibus sententiis declaratur non extra Ecclesiae communionem nos esse constitutos, donec ueritas, quam dicunt huic consuetudini esse praeponendam, liquide luxerit. Si autem ueritas id aperuerit esse retinendum, quod illa consuetudo praescripserat; manifestum erit, nec illam frustra fuisse institutam atque roboratam, et uigilantius etiam post istas disputationes tanti Sacramenti saluberrimam obseruationem in Ecclesia catholica non potuisse mutari, sed conciliorum etiam maiori robore confirmatam religiosissime custodiri. [3 ,10] 10. 13. Scribit ergo ad Iubaianum Cyprianus, de haereticorum Baptismo, qui uidentur ei foris positi, et extra Ecclesiam constituti, uindicare sibi rem, nec iuris sui, nec potestatis, quod nos, inquit, nec ratum possumus nec legitimum putare, quando hoc apud eos esse constet illicitum. Nec nos abnuimus cum qui apud haereticos uel in aliquo schismate extra communionem Ecclesiae baptizatur, non ei prodesse in quantum haereticorum et schismaticorum peruersitati consentit; nec illos qui baptizant, quamuis ipsum et uerum dent Baptismi sacramentum, recte tamen facere, extra Ecclesiam colligere, et contra Ecclesiam sentire. Sed aliud est non habere aliquid, aliud non iure habere uel illicite usurpare. Non itaque ideo non sunt Sacramenta Christi et Ecclesiae, quia eis illicite utuntur, non haeretici solum, sed etiam omnes iniqui et impii. Sed tamen illi corrigendi aut puniendi: illa uero agnoscenda et ueneranda sunt. 10. 14. Dicit sane de hac re non unum, sed duo uel amplius facta esse concilia, sed tamen Africana. Nam et in quodam septuaginta et unum episcopos 18 fuisse commemorat, quorum omnium auctoritati, uniuersae Ecclesiae cum longe pluribus episcopis toto orbe diffusae auctoritatem non dubitamus cum ipsius Cypriani pace praeponere, cuius uniuersae Ecclesiae ineuulsibile membrum se esse gaudebat. 10. 15. Non est autem aqua profana et adultera, super quam nomen Dei inuocatur, etiamsi a profanis et adulteris inuocetur: quia nec ipsa creatura, nec ipsum nomen adulterum est. Baptismus uero Christi uerbis euangelicis consecratus, et per adulteros et in adulteris sanctus est, quamuis illi sint impudici et immundi: quia ipsa eius sanctitas pollui non potest, et sacramento suo diuina uirtus assistit, siue ad salutem bene utentium, siue ad perniciem male utentium. An uero solis uel etiam lucernae lux, cum per coenosa diffunditur, nihil inde sordium contrahit, et baptismus Christi potest cuiusquam sceleribus inquinari? Si enim ad ipsas res uisibiles quibus Sacramenta tractantur, animum conferamus; quis nesciat eas esse corruptibiles? Si autem ad id quod per illas agitur, quis non uideat non posse corrumpi, quamuis homines per quos agitur, pro suis moribus uel praemia percipiant, uel poenas luant? [3 ,11] 11. 16. Recte autem non mouit Cyprianum quod scripsit Iubaianus: Nouatianenses rebaptizare eos qui ad se ex Catholica uenirent. Neque enim quidquid haeretici peruerse fuerint imitati, propterea faciendum a Catholicis non est, quia illi similiter faciunt. Sed aliud est cur haeretici rebaptizare non debeant, aliud cur Catholica. Haeretici enim nec si in Catholica faciendum esset, facere deberent; quia in Catholicis hoc non esse dicunt, quod ipsi cum ibi essent acceperunt, et cum discederent abstulerunt: Catholica uero propterea non debet iterare Baptismum, qui apud haereticos datus est, ne iudicare uideatur ipsorum esse quod Christi est, aut eos non habere, quod intus cum acciperent, amittere utique foras exeundo non possent. Hoc enim ipse etiam Cyprianus cum ceteris statuit, ut si ab haeresibus redirent ad Ecclesiam, quicumque fuerant in ea baptizati, non iam per Baptismum, sed per poenitentiam reciperentur: unde constat eos non posse amittere recedentes, quod non recipiunt remeantes. Non autem sicut haeresis ipsorum est, sicut error ipsorum est, sicut sacrilegium dissensionis ipsorum est, sic etiam Baptismus qui Christi est, dici debet ipsorum. Itaque cum illa mala ipsorum quando redeunt corriguntur, in eo quod ipsorum non est, ille est agnoscendus cuius est. [3 ,12] 12. 17. Ideo autem non se nouam aut repentinam rem statuisse beatus Cyprianus ostendit, quia sub Agrippino fieri iam coeperat. "Anni sunt ", inquit, " multi, et longa aetas, ex quo sub Agrippino bonae memoriae uiro conuenientes episcopi plurimi hoc statuerunt ". Proinde ab ipso Agrippino res noua facta est. Quomodo autem dicat: " Atque exinde in hodiernum tot millia haereticorum in prouinciis nostris ad Ecclesiam conuersi, non aspernati sunt, neque cunctati, imo et rationabiliter et libenter amplexi sunt, ut lauacri uitalis et salutaris Baptismi gratiam consequerentur ", non uideo: nisi forte hoc dicat, " exinde in hodiernum ", quia nulla de illis ex quo in Ecclesia per Agrippini concilium baptizati sunt, quaestio alicuius excommunicationis exorta est. Caeterum si permanebat ab Agrippino usque ad Cyprianum consuetudo baptizandi ab haereticis uenientes, utquid facta sunt a Cypriano de hac re concilia? Utquid eidem Iubaiano dicit, non se rem nouam facere aut repentinam, sed ab Agrippino institutam ? Cur enim Iubaianus de nouitate turbaretur, ut eum per auctoritatem Agrippini sanari oporteret, si ab Agrippino usque ad Cyprianum hoc tenebat Ecclesia? Cur denique tot eius collegae in concilio dixerunt rationem et ueritatem consuetudini praeponendam, ac non potius dixerunt eos qui aliud facere uellent, et contra ueritatem et contra consuetudinem facere? [3 ,13] 13. 18. De remissione autem peccatorum, utrum per Baptismum apud haereticos fiat, quid mihi uideretur, in alio iam uolumine scripsi: sed etiam hic breuiter commemoro. Si fit illic remissio debitorum per Baptismi sanctitatem; rursus debita redeunt per haeresis aut schismatis obstinationem: et ideo necessarium habent huiusmodi homines uenire ad catholicam pacem, ut haeretici et schismatici esse iam desinant, et eorum quae in illos redierant, peccatorum purgationem in unitatis uinculo caritate operante mereantur. Si autem, quamuis apud haereticos uel schismaticos idem sit Baptismus Christi, non tamen ibi operatur remissionem peccatorum propter eamdem discordiae foeditatem et dissensionis iniquitatem: tunc incipit ualere idem Baptismus ad dimittenda peccata, cum ad Ecclesiae pacem uenerint; ut uere dimissa non retineantur; neque ut ille Baptismus quasi alienus aut alius improbetur, ut alter tradatur: sed ut idem ipse qui propter discordiam foris operabatur mortem, propter pacem intus operetur salutem. Idem quippe odor erat de quo dicit Apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco; et tamen et in his qui salui fiunt, inquit, et in his qui pereunt: aliis quidem odor uitae in uitam, aliis autem odor mortis in mortem. Quod etsi de alia re dixit, ad hoc ego posui, ut intellegatur aliquod bonum, non solum uitam posse operari bene utentibus, sed etiam mortem male utentibus. [3 ,14] 14. 19. Nec interest cum de sacramenti integritate et sanctitate tractatur, quid credat et quali fide imbutus sit ille qui accipit sacramentum. Interest quidem plurimum ad salutis uiam, sed ad sacramenti quaestionem nihil interest. Fieri enim potest ut homo integrum habeat Sacramentum, et peruersam fidem: sicut fieri potest ut integra teneat uerba Symboli, et tamen non recte credat, siue de ipsa Trinitate, siue de resurrectione, uel aliquid aliud. Neque enim parua res est, in ipsa intus Catholica tenere integram fidem, ita ut omnino non de aliqua creatura, sed de ipso Deo nihil aliter credat quam ueritas habet. Numquidnam ergo si in ipsa Catholica baptizatus, postea legendo, audiendo, et pacifice disserendo, ipso Domino reuelante cognouerit aliter se antea credidisse quam debuit, denuo baptizandus est? Quis autem carnalis et animalis homo, non per phantasmata cordis sui euagetur, et constituat sibi Deum qualis ei pro suo sensu carnali placuerit, atque ita credat tantum longe aliter quam Deus est, quantum a ueritate uanitas differt? Verissimam quippe sententiam dixit Apostolus, plenus lumine ueritatis: Animalis, inquit, homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Et tamen de his hoc dicebat, quos iam fuisse baptizatos ipse manifestat. Eis enim dicit: Numquid Paulus crucifixus est pro uobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Habebant ergo isti Baptismi sacramentum, et tamen carnaliter sapiendo, quid poterant de Deo credere nisi secundum sensum carnis suae, ubi animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei? Talibus dicit: Non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Quasi paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. Tales etiam circumferuntur omni uento doctrinae de quibus dicit: Ut ultra non simus paruuli, iactati et circumlati omni uento doctrinae. Numquid ergo isti si profecerint usque ad spiritalem hominis interioris aetatem, et intellegentiae sinceritate cognouerint quam longe aliter per fallaciam suorum phantasmatum de Deo crediderint, quam ueritas postulabat, iterum baptizandi sunt? Sic etiam fieri potest ut in alicuius haeretici librum catholicus catechumenus incidat, et a ueritate nesciens discernere errorem, credat aliquid contra catholicam fidem; cui tamen errori uerba Symboli non repugnant: sub eisdem quippe uerbis innumerabiles haereticorum errores exorti sunt. Putans ergo iste catholici alicuius magni atque docti esse illum librum, si talia credens in Catholica baptizetur, et posteriore diligentia cognoscat quemadmodum credere debeat, atque arrepta fide catholica illud ex animo respuat; numquid si hoc confessus fuerit, denuo baptizandus est? Aut si antequam discat et confiteatur, hoc sentire inueniatur, et quid abicere debeat, quidue credere doceatur, manifestumque fiat in ea falsitate fidei baptizatum fuisse; numquid denuo baptizandus est? Quid ita? Quia illa sanctitas Sacramenti uerbis euangelicis consecrata super eum integra permanebat, sicut eam traditam acceperat; quamuis ipse in carnalis mentis uanitate constitutus, aliud cum baptizaretur crederet, quam credere debuisset. Quapropter manifestum est, fieri posse ut fide non integra integrum in quoquam maneat Baptismi sacramentum: et ideo illa quae de diuersorum haereticorum uarietate dicuntur, ad istam quaestionem non pertinent. Illud enim in quoque corrigendum est, quod ille per quem corrigitur, prauum esse perspexerit. Illud sanandum est quod aegrotat: illud dandum est quod non habetur, et maxime caritas pacis, sine qua cetera prodesse non possunt. Sed tamen cum adsunt non quasi desint tradenda sunt; sed ut fructuose, et non perniciose habeantur, per ipsum uinculum pacis et eminentiam caritatis agendum est. [3 ,15] 15. 20. Quamobrem si euangelicis uerbis: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Marcion Baptismum consecrabat, integrum erat Sacramentum; quamuis eius fides sub eisdem uerbis aliud opinantis quam catholica ueritas docet, non esset integra, sed fabulosis falsitatibus inquinata. Nam sub isdem uerbis, id est: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, non solum Marcion, aut Valentinus, aut Arius, aut Eunomius, sed ipsi carnales paruuli Ecclesiae (quibus dicebat Apostolus: Non potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus), si possent singuli diligenter interrogari, tot diuersitates opinionum fortassis, quot homines numerarentur: Animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Numquid tamen ideo non integrum Sacramentum accipiunt? aut numquid ideo si profecerint, et opinionum carnalium uanitatem emendauerint, denuo quod acceperant repetendum est? Accipit quisque secundum fidem suam, sed quantum capit gubernante illa misericordia Dei, de qua praesumens idem apostolus dicit: Si quid aliter sapitis, id quoque uobis Deus reuelabit. Laquei tamen haereticorum et schismaticorum propterea carnalibus nimium perniciosi sunt, quia ipse prouectus eorum intercluditur, confirmata sententia uanitatis aduersus catholicam ueritatem, et confirmata animositate dissensionis aduersus catholicam pacem. Sacramenta tamen si eadem sunt, ubique integra sunt, etiamsi praue intelleguntur et discordiose tractantur: sicut scriptura ipsius Euangelii si eadem ipsa est, ubique integra est, etiamsi innumerabili falsarum opinionum uarietate asseratur. Nam quod ait Ieremias : Utquid qui contristant me praeualent? Plaga mea solida est; unde sanabor? Dum fit, facta est mihi sicut aqua mendax non habens fidem; si figurate atque allegorica locutione prophetiae nusquam poneretur aqua, nisi quae Baptismum significaret, laboraremus quaerere quid sibi uelint haec uerba Ieremiae: nunc autem cum apertissime in Apocalypsi exponantur aquae pro populis positae, cur non intellegam aquam mendacem et sine fide, populum mendacem ac perfidum, nescio. [3 ,16] 16. 21. Spiritus autem sanctus quod in sola Catholica, per manus impositionem dari dicitur, nimirum hoc intellegi maiores nostri uoluerunt, quod Apostolus ait: Quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 36. Ipsa est enim caritas, quam non habent qui ab Ecclesiae catholicae communione praecisi sunt: ac per hoc etiamsi linguis hominum et Angelorum loquantur, si sciant omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habeant omnem prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferant, et distribuant omnia sua pauperibus, et tradant corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest. Non autem habet Dei caritatem, qui Ecclesiae non diligit unitatem: ac per hoc recte intellegitur dici non accipi nisi in Catholica Spiritus sanctus. Neque enim temporalibus et sensibilibus miraculis attestantibus per manus impositionem modo datur Spiritus sanctus, sicut antea dabatur ad commendationem rudis fidei et Ecclesiae primordia dilatanda. Quis enim nunc hoc exspectat, ut ii quibus manus ad accipiendum Spiritum sanctum imponitur, repente incipiant linguis loqui? Sed inuisibiliter et latenter intellegitur propter uinculum pacis eorum cordibus diuina caritas inspirari, ut possint dicere: Quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Multae autem sunt operationes Spiritus sancti, quas idem apostolus cum quodam loco, quantum sufficere arbitratus est, commemorasset, ita conclusit: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, diuidens propria unicuique prout uult. Cum ergo sit aliud Sacramentum, quod habere etiam Simon Magus potuit; aliud operatio Spiritus, quae in malis hominibus etiam fieri solet, sicut Saul habuit prophetiam; aliud operatio eiusdem Spiritus, quam nisi boni habere non possunt, sicut est finis praecepti caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta: quodlibet haeretici et schismatici accipiant, caritas quae cooperit multitudinem peccatorum, proprium donum est catholicae unitatis et pacis; nec eius in omnibus, quia nec eius sunt omnes, sicut suo loco uidebimus. Praeter ipsam tamen esse illa caritas non potest, sine qua cetera etiam si agnosci et approbari possunt, prodesse tamen et liberare non possunt. Manus autem impositio non sicut Baptismus repeti non potest. Quid est enim aliud nisi oratio super hominem? [3 ,17] 17. 22. Nam quod in typo unitatis Petro Dominus dedit potestatem, ut id solueretur in terris quod ille soluisset, manifestum est quod illa unitas etiam una columba perfecta sit dicta. Numquid ergo ad eamdem columbam pertinent omnes auari, de quibus in eadem Catholica grauiter idem Cyprianus ingemuit? Nam, ut opinor, raptores non columbae, sed accipitres dici possunt. Quomodo ergo baptizabant, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris multiplicantibus fenus augebant, si sola illa columba, id est, illa unitas quae nisi in bonis intellegi non potest, simplex et casta et perfecta baptizat? An forte per orationes sanctorum spiritalium qui sunt in Ecclesia, tamquam per columbae creberrimum gemitum, magnum geritur sacramentum, et occulta dispensatio misericordiae Dei, ut eorum etiam peccata soluantur, qui non per columbam, sed per accipitrem baptizantur, si ad illud Sacramentum cum pace catholicae unitatis accedunt? Quod si ita est, cur non ergo per eorum orationes cum quisque ab haeresi aut schismate ad pacem catholicam uenit, eius peccata soluuntur? Sacramenti autem integritas ubique cognoscitur, sed ad peccatorum illam irreuocabilem remissionem extra unitatem Ecclesiae non ualebit. Nec in haeresi aut schismate constitutum sanctorum orationes, id est, illius unicae columbae gemitus poterunt adiuuare; sicut nec intus positum possunt, si aduersum se ipse per uitam pessimam teneat debita peccatorum, non solum si per accipitrem, sed etiam si per ipsius columbae pium ministerium baptizetur. [3 ,18] 18. 23. Sicut misit me, inquit: Pater, et ego mitto uos. Hoc cum dixisset, inspirauit, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum: si cuius remiseritis peccata, remittentur illi; si cuius tenueritis, tenebuntur illi. Ergo si personam gerebant Ecclesiae, et sic eis hoc dictum est, tamquam ipsi Ecclesiae diceretur; pax Ecclesiae dimittit peccata, et ab Ecclesiae pace alienatio tenet peccata, non secundum arbitrium hominum, sed secundum arbitrium Dei et orationes sanctorum spiritalium, qui omnia iudicant, ipsi autem a nemine iudicantur. Petra enim tenet, petra dimittit: columba tenet, columba dimittit: unitas tenet, unitas dimittit. Pax autem huius unitatis in solis bonis est, uel iam spiritalibus, uel ad spiritalia concordi oboedientia proficientibus: in malis autem non est, siue foris tumultuentur, siue intus cum gemitu tolerentur, et baptizent et baptizentur. Sicut autem isti qui intus cum gemitu tolerantur, quamuis ad eamdem columbae unitatem, et ad illam gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi, non pertineant; tamen si corrigantur, et se pessimos ad Baptismum accessisse fateantur, non rebaptizantur, sed incipiunt ad columbam pertinere, per cuius eis gemitus peccata soluuntur, a cuius pace alienatis tenebantur: sic et qui apertius foris sunt, si eadem Sacramenta sumpserunt, cum correcti ad Ecclesiae ueniunt unitatem, non iterato Baptismo, sed eadem caritatis lege et unitatis uinculo liberantur. Nam si non nisi in Ecclesia praepositis, et euangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licet baptizare; numquid tales erant qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et usuris multiplicantibus fenus augebant? Arbitror enim quia illi dominica ordinatione fundati sint, quibus cum formam daret Apostolus, ait: Non auarum, non turpilucrum. Tales tamen ipsius Cypriani temporibus baptizabant, quos coepiscopos suos fuisse cum magno gemitu confitetur, et cum magna tolerantiae mercede perpetitur. Remissam tamen peccatorum non dabant; quae per orationes sanctorum, id est, per columbae gemitus datur, quicumque baptizet, si ad eius pacem illi pertinent quibus datur. Non enim raptoribus et feneratoribus diceret Dominus: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi; si cui tenueritis, tenebuntur. Foris quidem nec ligari aliquid potest nec solui, ubi non sit qui aut ligare possit aut soluere: sed soluitur qui cum columba fecerit pacem, et ligatur qui cum columba non habet pacem, siue aperte foris sit, siue intus esse uideatur. 18. 24. Dathan uero et Abiron, qui sibi licentiam sacrificandi usurpare conati sunt contra unitatem populi Dei, et filii Aaron qui alienum ignem altari imposuerunt, nouimus quod impune non fecerint. Nec nos talia scelera dicimus impunita remanere, nisi se tales correxerint, si patientia Dei ad poenitentiam adducens tempus corrigendi largitur. [3 ,19] 19. 25. Illi sane qui propterea dicunt non esse iterandum Baptismum, quia manus tantummodo imposita est eis quos Philippus diaconus baptizauerat, nihil ad rem pertinens dicunt: et absit ut cum uerum quaerimus, talibus argumentis utamur. Quapropter magis haereticis non cedimus, si quod habent de Christi Ecclesia, non esse dicamus ipsorum, nec propter scelera desertorum Imperatoris nostri signa nolimus agnoscere : magis quia Dominus Deus noster Deus zelans est, quidquid eius apud aliquem agnoscimus, nullo modo ei concedamus ut suum proprium esse arbitretur. Ipse certe Deus zelans fornicanti a se feminae in figura praeuaricatricis plebis exprobrat, et dicit quod ea quae ipsius essent, dabat amatoribus suis, et ab eis rursus accipiebat, quae non illorum, sed ipsius erant. Inter adulteram feminam et adulteros amatores, dona sua tamen Deus tamquam zelans iratus agnoscit: et nos haereticorum esse Baptismum dicimus uerbis euangelicis consecratum, commoti factis eorum etiam quae Dei sunt eis tribuere uolumus, quasi ea contaminare potuerunt, aut propterea sua facere quae Dei sunt, quia ipsi Dei esse noluerunt? 19. 26. Quae est illa mulier adultera, quam Osee propheta designat, quae dixit: Ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos et aquam meam, uestes meas et linteamina mea, et uniuersa quae mihi condecent? Licet quidem hoc et de praeuaricatrice Iudaeorum gente intellegere: sed tamen quos alios imitantur pseudochristiani (hoc enim sunt omnes haeretici et schismatici), nisi pseudo-Israelitas? Erant enim et ueri Israelitae, sicut ipse Dominus Nathanaeli perhibet testimonium, dicens: Ecce uere Israelita in quo dolus non est. Qui sunt autem ueri Christiani, nisi de quibus idem Dominus dicit: Qui diligit me, mandata mea custodit? Quid est autem custodire mandata eius, nisi in dilectione persistere? Unde etiam dicit: Mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis: et iterum: In hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si uos inuicem dilexeritis. Quis autem dubitet, non eis solis dictum qui tunc per eius carnem uerba praesentis audiebant, sed et eis qui nunc per Euangelium sedentis in coelo uerba cognoscunt? Ille enim uenit non legem soluere, sed implere. Plenitudo autem legis caritas. Qua multum uiguit Cyprianus, ut aliud de Baptismo sentiens, non tamen desereret unitatem, et esset in uite dominica radicatum sarmentum fructuosum, quod etiam ferro passionis purgaret coelestis agricola, ut maiorem fructum daret. Huius autem fraternae caritatis inimici, siue aperte foris sint, siue intus esse uideantur, pseudochristiani sunt et antichristi. Inuentis enim occasionibus foras exeunt, sicut scriptum est: Occasiones quaerit qui uult discedere ab amicis. Sed etiamsi occasiones desint, cum intus uidentur, ab illa inuisibili caritatis compage separati sunt. Unde Ioannes dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Non ait quod exeundo alieni facti sunt; sed quod alieni erant, propter hoc eos exisse declarauit. Dicit et apostolus de quibusdam, qui circa ueritatem aberrauerant, et fidem quorumdam subuertebant, quorum sermo ut cancer serpiebat, quos cum euitandos esse diceret, in una tamen domo magna eos fuisse significat, sed tamquam uasa in contumeliam. Credo quod nondum foras exierant. Aut si iam exierant, quomodo eos dicit in eadem magna domo cum uasis honorabilibus: nisi forte propter ipsa Sacramenta, quae separatis etiam haereticorum conuenticulis non mutata sunt, ad unam magnam domum dicit omnes, sed diuersis meritis pertinere, alios in honorem, alios in contumeliam? Sic enim loquitur ad Timotheum scribens: Profanas autem uerborum nouitates euita: multum enim proficient ad impietatem; et sermo eorum sicut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus et Filetus, qui circa ueritatem aberrauerunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam subuertunt. Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Nouit Dominus qui sunt eius; et recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo, non tantum aurea uasa sunt uel argentea, sed et lignea et fictilia; et alia quidem sunt in honorem, alia uero in contumeliam. Si quis ergo emundauerit semetipsum ab istiusmodi, erit uas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum. Quid est autem mundare semetipsum a talibus, nisi quod paulo ante dixit: Recedat ab iniustitia omnis qui nominat nomen Domini? Et ne quisquam putaret tamquam in una domo magna perire se posse cum talibus, uigilantissime praedixit: Nouit Dominus qui sunt eius: eos uidelicet qui recedendo ab iniquitate se mundant a uasis factis in contumeliam, ne cum ipsis pereant quos in domo magna tolerare coguntur. 19. 27. Mali ergo et facinorosi, carnales, animales, diabolici, a seductoribus suis sibi dari arbitrantur, quae non nisi munera Dei sunt, siue Sacramenta, siue spiritales aliquas operationes, circa praesentem salutem. Non autem habent isti caritatem in Deum, sed circa eos occupati sunt, quorum superbia seducuntur, et comparantur fornicanti mulieri, quam Propheta commemorat dicentem: Ibo post amatores meos qui mihi dant panes meos et aquam meam, uestes meas et linteamina mea et oleum meum, et uniuersa quae mihi condecent. Sic enim fiunt haereses et schismata, cum dicit plebs carnalis quae in caritate Dei fundata non est: Ibo post amatores meos: cum quibus utique siue per fidei corruptionem, siue per elationem superbiae turpiter fornicatur. Sed propter eos qui passi difficultates et angustias et interclusiones in uanis ratiocinationibus eorum a quibus seducuntur, compunguntur timoribus, et redeunt ad uiam pacis, et quaerendum sinceriter Deum; ideo sequitur et dicit: Propterea ecce ego saepio sudibus uiam illius, et aedificabo in uia ipsius spinas, et tramitem suum non inueniet: et persequetur amatores suos, nec eos apprehendet, et requiret eos, nec inueniet eos; et dicet: Ibo et reuertar ad uirum meum pristinum, quia bene tunc mihi fuit quam nunc. Deinde ne putentur illa quae seductores habent integra et de ueritatis doctrina uenientia, per quae seducunt ad falsitates dogmatum et dissensionum suarum; ne illa ergo quae habent integra ipsorum putentur, addidit continuo: Et haec non cognouit quod ego ei dederim frumentum et uinum et oleum, et pecuniam multiplicaui illi; ipsa uero fecit aurea et argentea Baal. Dixerat enim superius: Ibo post amatores meos, qui mihi dant panes meos, etc., non utique intellegens haec Dei esse, non hominum, quaecumque etiam seductores integra et legitima tenent: nec ea sibi etiam ipsi arrogarent, et quasi propria uindicarent, nisi a plebibus seductis uicissim seducerentur, cum eis creditur, et tales honores deferuntur, ut per eos habeant potestatem talia dicendi, et sibi talia uindicandi; ut error eorum ueritas appelletur, et scelus eorum iustitia putetur, propter Sacramenta et Scripturas quas tenent ad speciem, non ad salutem. Ideoque et per Ezechielem eidem fornicariae dicitur: Et protulisti de uasis gloriae tuae de auro meo, et de argento meo, ex quibus dedi tibi; et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis. Et accepisti uestem meam uersicoloriam, et cooperuisti idola tua; et oleum meum, et incensum meum posuisti ante faciem idolorum tuorum, et panes meos quos dedi tibi; et similagine et melle et oleo cibaui te; et posuisti haec ante faciem idolorum tuorum in odorem bene olentem. Et perfecisti haec. Ad imagines enim phantasmatum suorum, cum quibus uolutari carnalis anima delectatur, conuertit omnia sacramenta, et uerba Librorum sanctorum. Nec tamen quia illae imagines falsae sunt, et doctrinae daemoniorum sunt, in hypocrisi mendaciloquorum, propterea et illa sacramenta, et diuina eloquia sic exhonoranda sunt, ut eorum illa esse deputentur: cum Dominus dicat: De auro meo et de argento meo et ueste mea uersicoloria, et oleo meo et incenso et panibus meis, et cetera. An quia illi errantes eorum esse ista putant a quibus seducuntur, propterea non debemus agnoscere cuius sint; cum ipse dicat: Et haec non cognouit quod ego ei dederim frumentum et uinum et oleum, et pecuniam multiplicaui illi? Non enim dixit eam non habuisse ista, quia fornicaria erat: sed et habuisse dicitur, et non sua nec amatorum suorum, sed Dei, cuius unius ista sunt. Quamuis ergo habuerit fornicationem suam, illa tamen quibus eamdem fornicationem ornabat, uel seducta uel seducens, non erant eius, sed Dei. Si haec de Iudaea gente figurabantur, ubi Scribae et Pharisaei reiciebant mandatum Dei, ut traditiones suas constituerent, ut cum plebe Deum relinquente sic quodam modo fornicarentur; nec tamen talis illius temporis in populo fornicatio quam Dominus arguendo prodebat, effecit ut eorum essent sacramenta, quae non erant eorum, sed Dei, qui loquens ad fornicariam dicit illa omnia sua esse; unde ipse Dominus etiam quos mundauit a lepra, ad eadem sacramenta misit, ut offerrent pro se sacrificium sacerdotibus; quia nondum eis successerat sacrificium, quod ipse post in Ecclesia uoluit celebrari pro illis omnibus, quia in illis omnibus, ipse praenuntiabatur: quanto magis nos Sacramenta noui Testamenti, apud quoslibet haereticos uel schismaticos inuenientes, non debemus ipsis tribuere, nec quasi non agnita reprobare; sed quamuis apud fornicariam mulierem dona uiri legitimi agnoscere, et uerbo ueritatis illam fornicationem emendare, quae propria est impudicae mulieris, non illa dona culpare, quae propria sunt Domini miserantis? 19. 28. Harum et talium rerum consideratione patres nostri, non solum ante Cyprianum uel Agrippinum, sed etiam postea saluberrimam consuetudinem tenuerunt, ut quidquid diuinum atque legitimum in aliqua haeresi uel schismate integrum reperirent, approbarent potius quam negarent: quidquid autem alienum, et erroris illius uel dissensionis proprium, ueraciter arguerent et sanarent. Sed ea quae ex epistola illa quae ad Iubaianum scripta est, consideranda remanent, propter huius uoluminis modum, ab alio, quantum opinor, exordio suscipienda atque tractanda sunt.