[1,0] LIBER PRIMUS. [1,1] 1. 1. Contumelias tuas et uerba maledica, Iuliane, quae ardens iracundia libris quattuor anhelasti, si me contemnere dixero, mentiar. Quomodo enim possum ista contemnere, ubi testimonium conscientiae meae cogitans, uel gaudere me uideo debere pro me, uel dolere pro te, et pro eis qui decipiuntur abs te? Quis autem contemnat siue exsultationis suae materiam, siue maeroris? Nam unde partim laetamur, partim contristamur, nulla ratione contemnimus. Meorum quippe causa gaudiorum est promissio. Domini dicentis: Cum dicunt omne malum aduersum uos, mentientes, propter me; gaudete et exsultate, quoniam merces uestra multa est in caelis. Et rursus mei causa moeroris est Apostoli affectus, ubi lego: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Sed haec pro tuo dogmate, quod ueritatem putas, etiam tu potes dicere. Auferamus itaque de medio, si placet, ista communia, quae dici ex utraque parte possunt: quamuis ueraciter dici ex utraque parte non possunt. 1. 2. Primum abs te quaero, cur libro meo saltem specie tenus te respondisse glorieris, cum tuis libris quattuor unius mei partem nec quartam reprehendendo tetigeris, eosque saltus in praetereundis meis disputationibus feceris, quasi omnino desperares utriusque operis, et mei scilicet et tui quemquam esse posse lectorem, qui ista deprehenderet. Denique etiam paucaipsa, in quibus uix est, ut dixi, quarta pars uoluminis mei, quae uelut infirmiora existimans, quattuor tuorum grandiorum uoluminum strepitu, quasi quadrigarum impetu prosternere et conculcare molitus es, consideratione multo plurium ceterorum, quae attingere timuisti, inconcussa manere monstrantur: quod ostendere pene superfluum est. Admonendi enim sunt potius qui hoc nosse desiderant, ut non eos pigeat utrumque legere, et quod scripsi, et quod respondere uoluisti. Ita enim se res ipsa declarat atque indicati, ut nimium tardi sint, qui hoc a nobis postulent demonstrari. 1. 3. Nunc ergo quia uideo te ueritate desertum, ad maledicta esse conuersum, ita distribuam disputationem meam, ut ostendam prius quantis et qualibus Ecclesiae catholicae doctoribus nomine Manichaeorum intolerabilem facere non cuncteris iniuriam, et cum me appetis, in quos tela sacrilega iaculeris. Deinde monstrabo, quod tu ipse sic adiuuas Manichaeorum damnabilem et nefandae impietatis errorem, ut nullum talem patronum nec in suis dilectoribus ualeant inuenire. Tertio loco, quantum breuiter potuero, sententiis non meis, sed eorum qui fuerunt ante nos, et aduersus impios fidem catholicam defenderunt, inanes argutias tuas et elaborata argumenta conuincam. Postremo, quoniam si te non correxeris, necesse tibi erit etiam illos Ecclesiae catholicae oppugnare doctores, atque contendere nec ipsos in hac quaestione catholicam tenuisse ueritatem, defendam contra te, Deo adiuuante, et ipsorum et nostram fidem: ubi etiam id poterit apparere, non solum tu uerbis tuis, quod secundo loco me demonstraturum esse promisi, sed ipsum dogma Pelagianum, quod commune est omnibus uobis, quantum adiuuet Manichaeos. [1,2] 2. 4. Primam itaque partem distributionis meae, quemadmodum exsequar, parumper aduerte. Nempe inter nos, quantum attinet ad intentionem libri mei, cui te respondisse quattuor tuis iactas, ista uertitur quaestio, quod ego dico sic nuptias esse laudandas, ut nullo modo ad earum culpam uituperationemque pertineat, quod omnes homines primorum illorum hominum peccato nascuntur obnoxii. Hoc enim qui negat, ipsa christianae fidei subuertere firmamenta conatur. Hinc quippe factum est ut De nuptiis et concupiscentia librum scriberem: nuptiarum scilicet bonum discernens ab eo malo unde trahitur originale peccatum. Tu autem dicis nuptias sine dubitatione damnari, nisi quod ex eis nascitur, ab omni sit liberum obligatione peccati: propter quod libris quattuor te unum meum refutasse gloriaris. In quibus libris uolens homines auertere a fide catholica fundatissima, et ad nouitatem uestri erroris adducere, saepe incutis legentium sensibus Manichaeae pestis horrorem; quasi malum naturale cum Manichaeis sapiat, qui dicit infantes secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima natiuitate contrahere, et ob hoc secunda indigere, ut per lauacrum regenerationis prius peccati originalis remissione purgentur, et in Dei filios adoptati in regnum Unigeniti transferantur. Hoc de Manichaeorum nomine et crimine faciebat etiam Iouinianus, negans Mariae sanctae uirginitatem, quae fuerat dum conciperet, permansisse dum pareret: tamquam Christum cum Manichaeis phantasma crederemus, si matris incorrupta uirginitate diceremus exortum. Sed in adiutorio ipsius Saluatoris, sicut spreuerunt Catholici uelut acutissimum quod Iouinianus exseruerat argumentum, et nec sanctam Mariam pariendo fuisse corruptam, nec Dominum phantasma fuisse crediderunt, sed et illam uirginem mansisse post partum, et ex illa tamen uerum Christi corpus exortum: sic spernent uestra calumniosa uaniloquia, ut neque cum Manichaeis astruant mali naturale principium, et secundum antiquam et ueram catholicam fidem nullo modo dubitent Christum in euacuando chirographo paterni debiti liberatorem credere paruulorum. [1,3] 3. 5. Sed tu qui tam crebro nobis Manichaeorum nomen opponis, quos et quales uiros et quantos fidei catholicae defensores tam exsecrabili criminatione appetere audeas, si euigilas intuere. Non quidem omnium de hac re sententias, nec omnes eorum, quos commemorabo, me congregaturum esse polliceor; quia nimis longum est, et necesse esse non arbitror: sed ponam pauca paucorum, quibus tamen nostri contradictores cogantur erubescere et cedere;si ullus in eis uel Dei timor, uel hominum pudor tantum malum peruicaciae superauerit. Irenaeus Lugdunensis episcopus non longe a temporibus Apostolorum fuit; iste ait: "Non aliter saluari homines ab antiqua serpentis plaga, nisi credant in eum qui secundum similitudinem carnis peccati in ligno martyrii exaltatus a terra omnia traxit ad se et uiuificauit mortuos". Item idem ipse: "Quemadmodum adstrictum est - inquit - morti genus humanum per uirginem soluatur per uirginem, aequa lance disposita, uirginalis inoboedientia per uirginalem oboedientiam. Adhuc enim protoplasti peccato per correptionem primogeniti emendationem accipiente, serpentis prudentia deuicta per simplicitatem columbae, uinculis illis resoluti sumus, per quae alligati eramus morti". Videsne antiquum hominem Dei, quid de antiqua serpentis plaga sentiat? quid de similitudine carnis peccati, per quam sanatur plaga serpentis in carne peccati? quid de protoplasti peccato, per quod alligati fueramus? 3. 6. Multo autem apertius de eadem fide beatissimus martyr et episcopus Cyprianus: "Si homines - inquit - impedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et prouectos et maiores natu possent impedire peccata grauiora. Porro autem si grauissimis delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur, et a Baptismo atque gratia nemo prohibetur; quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccauit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima natiuitate contraxit? Qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur, non propria, sed aliena peccata". 3. 7. Reticium ab Augustoduno episcopum magnae fuisse auctoritatis in Ecclesia tempore episcopatus sui, gesta illa ecclesiastica nobis indicant, quando in urbe Roma Melchiade Apostolicae Sedis episcopo praesidente, cum aliis iudex interfuit, Donatumque damnauit, qui prior auctor Donatistarum schismatis fuit, et Caecilianum episcopum Ecclesiae Carthaginiensis absoluit. Is cum de Baptismo ageret, ita locutus est: "Hanc igitur principalem esse in Ecclesia indulgentiam, neminem praeterit, in qua antiqui criminis omne pondus exponimus, et ignorantiae nostrae facinora prisca delemus, ubi et ueterem hominem cum ingenitis sceleribus exuimus" 6. Audis antiqui criminis pondus, audis prisca facinora, audis cum sceleribus ingenitis hominem ueterem: et audes aduersus haec ruinosam construere nouitatem! 3. 8. Olympius Hispanus episcopus, uir magnae inEcclesia et in Christo gloriae, in quodam sermone ecclesiastico: "Si fides - inquit - umquam in terris incorrupta mansisset, ac uestigia defixa tenuisset, quae signata deseruit, numquam protoplasti mortifera transgressione uitium sparsisset in germine, ut peccatum cum homine nasceretur". Habesne aliquid, quod aduersus nos tibi dicere uidearis, quod non etiam in istum dicere compellaris, uel potius in istos? Una est enim omnium catholica fides, qui per unum hominem peccatum intrasse in mundum, in quo omnes peccauerunt, uno corde credunt, ore uno fatentur, et uestras nouitias praesumptiones catholica antiquitate subuertunt. 3. 9. Audi adhuc quod te possit amplius commouere, atque turbare, et utinam in melius commutare. Ecclesiae catholicae aduersus haereticos acerrimum defensorem uenerandum quis ignoret Hilarium episcopum Gallum? Qui cum de Christi carne ageret, attende quid dixerit: "Ergo cum missus est - inquit - in similitudine carnis peccati, non sicut carnem habuit, ita habuit et peccatum. Sed quia ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parente deducta, in similitudine peccati carnis est missus, existente in eo non peccato, sed peccati carnis similitudine". Rursus idem ipse in Expositione centesimi duodeuigesimi Psalmi, cum ad id uenisset quod scriptum est: "Viuet anima mea et laudabit te; Viuere se - inquit - in hac uita non reputat; quippe qui dixerat: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea". Scit sub peccati origine et sub peccati lege esse se natum". Sentisne quid audias? Quaerisne quid dicas? Hunc uirum tanta in episcopis catholicis laude praeclarum, tanta notitia famaque conspicuum, de peccato originali aude, si quid tibi frontis est, criminari. 3. 10. Sed adhuc audi alium excellentem Dei dispensatorem, quem ueneror ut patrem: in Christo enim Iesu per Euangelium ipse me genuit, et eo Christi ministro lauacrum regenerationis accepi. Beatum loquor Ambrosium, cuius pro catholica fide gratiam, constantiam, labores, pericula, siue operibus siue sermonibus, et ipse sum expertus, et mecum non dubitat orbis praedicare Romanus. Hic uir cum secundum Lucam exponeret Euangelium: "Iordanis - inquit - conuersus est retrorsum; significauit salutaris lauacri futura mysteria, per quae in primordia naturae suae, qui baptizati fuerint paruuli, a malitia reformantur". Rursus idem ipse in eodem opere: "Non enim uirilis coitus - inquit - uuluae uirginalis secreta reserauit; sed immaculatum semen inuiolabili utero Spiritus Sanctus infudit solus est enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus nouitate non senserit, et caelesti maiestate depulerit". Itemque in eodem ipso: "Omnes -inquit - in Adam morimur, quia per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. Illius igitur culpa, mors omnium est". Alio item loco in eodem Euangelio: "Caue ergo - inquit - ne ante nuderis, sicut Adam nudatus est, mandati caelesti custodia destitutus, et exutus fidei uestimento, et sic lethale uulnus accepit, in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens uulnera eius acerba curasset". Rursus in opere ipso, alio loco: "Fuit - inquit - Adam, et in illo fuimus omnes: periit Adam, et in illo omnes perierunt. Rursus idem ipse in Apologia prophetae Dauid: "Antequam nascimur - inquit - maculamur contagio, et ante usuram lucis, originis ipsius excipimus iniuriam, in iniquitate concipimur. Non expressit - inquit - utrum parentum, an nostra. Et in delictis unumquemque generat mater sua. Nec hic declarauit, utrum in delictis suis mater pariat, an iam sint aliqua delicta nascentis. Sed uide ne utrumque intellegendum sit. Nec conceptus exsors iniquitatis est, quoniam et parentes non carent lapsu; et si nec unius dici infans sine peccato, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt. Concipimur ergo in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur. Sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium". Idem ipse in Expositione libri Tobiae: "Quis iste - inquit - peccati est fenerator, nisi diabolus, a quo Eua mutuata peccatum, obnoxiae successionis usuris omne genus defenerauit humanum?". Rursus in eodem: "Diabolus - inquit - Euam decepit, ut supplantaret uirum, obligaret hereditatem". Idem ipse in Expositione Psalmi quadragesimi octaui: "Alia est - inquit - iniquitas nostra, alia calcanei nostri, in quo Adam dente serpentis est uulneratus, et obnoxiam hereditatem successionis humanae suo uulnere dereliquit, ut omnes illo uulnere claudicemus". [1,4] 4. 11. I nunc, et mihi obice originale peccatum: dissimula ab istis, finge te nescire quid dicant; et sanctae Ecclesiae tot tantisque doctoribus, qui uita optime gesta debellatisque suorum temporum erroribus, gloriosissime de hoc saeculo antequam uos ebulliretis exierunt, uelut eis non uisis, in me impetum faciens, et uelut nesciens quod illi sub meo nomine lacerentur, tamquam securus insulta. Crederem te, fateor, quid mali facias ignorare, nec impudentiae, sed imprudentiae tuae tribuerem, quod haec lumina ciuitatis Dei audes hostiliter insectari, quae sectari fideliter debuisti; crederem te, inquam, hoc tantum nefas committere nescientem, nisi in eo libro,cui te respondisse uel existimas, uel existimari cupis, apertissimum testimonium de sancti Ambrosii disputatione posuissem. An ibi non legisti, quod cum Christi natiuitatem de Virginis partu supra dictus insinuaret episcopus: "Ideo - inquit - et quasi homo per uniuersa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit, sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato. Omnis enim homo mendax, et nemo sine peccato nisi unus Deus. Seruatum est igitur ut ex uiro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo uideatur expers esse delicti. Qui autem expers delicti, expers est etiam huiusmodi conceptionis". Si haec ibi uerba uenerandi Ambrosii non legisti, quomodo redarguendum librum, in quo ea sunt posita, suscepisti? Si autem legisti, quid aduersum me furis, et illum in me primitus carpis? Quid nomen dilaniare niteris meum, et Ambrosium facis tacito eius nomine Manichaeum? 4. 12. Cernis nempe cum quibus tua maledicta sustineam, cernis cum quibus mihi sit causa communis, quam nulla consideratione sobria pulsare calumniis et expugnare conaris? Cernis quam tini perniciosum sit, tam horribile crimen obicere talibus; et quam mihi gloriosum, quodlibet crimen audire cum talibus? Si cernis, cerne, et tandem tace: Pelagianam linguam tot linguis catholicis deprime, tot uenerandis oribus proterua ora submitte. Si scholam Xenocratis sicut Polemo ex antelucano conuiuio temulentus intrasses, non tanta quanta in isto coetu tot sanctorum deberes uerecondia coerceri. Hic enim certe tanto maior debet esse uerecundia, quanto uerior addiscitur sapientia. Tanto amplius reuerendi sunt tot memorabilium episcoporum quam unius Xenocratis uultus, quanto Platone Xenocratis doctore, doctor istorum maior est Christus. Ego certe beatae memoriale Memoris patris tui non immemor, qui mecum non prauam inierat amicitiam colloquio litterarum, teque ipsum mihi carissimum fecerat, cum te uiderem in libris tuis non antelucano conuiuio temulentum, sed insano conuicio turbulentum, introduxi te sedandum atque sanandum, non in alicuius philosophi auditorium, sed in sanctorum patrum pacificum honorandumque conuentum. Sit operare pretium, obsecro te, aspice illos quodammodo aspicientes te, et mansuete ac leniter dicentes tibi: Itane nos, fili Iuliane, Manichaei sumus? Rogo, quid respondebis? Quibus eos oculis intueberis? Quae tibi argumenta succurrent? Quae Aristotelis categoriae, quibus, ut in nos uelut artifex disputator insilias, uideri appetis elimatus? Quae tuorum argumentorum uel acies uitrea, uel plumbei pugiones in illorum conspectu exseri audebunt? Quae abs te arma non fugient nudumque destituent? An forte dicturuses, neminem illorum te in isto crimine nominasse? Et quid facies, cum tibi dixerint: Tolerabilius dente maledico nomina concideres nostra quam fidem nostram, cuius merito in caelo nomina ipsa scripta sunt nostra? An forte dices eis: Nec fidem uestram ullo tali crimine uiolaui? Sed qua confidentia id dicere audebis, homo qui dicis Manichaeum esse sensum, confiteri ex Adam trahere nascentes originale peccatum; quod isti confessi atque professi sunt quod in Christi Ecclesia suorum rudimentorum tempore didicerunt, quod Christi Ecclesiam suorum honorum tempore docuerunt, qui per Spiritum Sanctum tam multa peccata omnibus quos baptizare potuerunt, tam multis paruulis sola originaria remiserunt? Iterum te admoneo, iterum rogo, aspice tot ac tales Ecclesiae catholicae defensores atque doctores: uide quibus tam grauem tamque nefariam irrogaris iniuriam. 4. 13. An ideo contemnendos putas, quia occidentalis Ecclesiae sunt omnes, nec ullus est in eis commemoratus a nobis Orientis episcopus? Quid ergo faciemus, cum illi Graeci sint, nos Latini? Puto tibi eam partem orbis sufficere debere, in qua primum Apostolorum suorum uoluit Dominus gloriosissimo martyrio coronare. Cui Ecclesiae praesidentem beatum Innocentium si audire uoluisses, iam tunc periculosam iuuentutem tuam Pelagianis laqueis exuisses. Quid enim potuit ille uir sanctus Africanis respondere conciliis, nisi quod antiquitus Apostolica Sedes et Romana cum ceteris tenet perseueranter Ecclesia? Et tamen eius successorem (Zosimum) crimine praeuaricationis accusas, quia doctrinae apostolicae et sui decessoris sententiae noluit refragari. Sed de hoc interim taceo, ne animum tuum, quem sanare potius cupio quam irritare, laudibus tui damnatoris exulcerem. Sancto Innocentio uide quid respondeas, qui nihil aliud de hac re sapit, quam quod isti in quorum te conuentum, si tamen prodest aliquid, introduxi: cum his etiam ipse considet, etsi posterior tempore, prior loco. De miseris paruulis ab originali malo, quod trahitur ex Adam, per Christi gratiam liberandis, unam cum eis tenet christianam ueramque sententiam: qui omne praeteritum uitium, primi scilicet hominis, qui libero arbitrio est in profunda demersus, Christum dixit sui lauacro purgasse Baptismatis 31; qui denique paruulos definiuit, nisi manducauerint carnem Filii hominis, uitam prorsus habere non posse. Huic responde, immo ipsi Domino, cuius ille antistes usus est testimonio, et dic unde imago Dei tam capitali supplicio puniatur, ut uita priuetur, si peccatum a nascentibus originale non trahitur. Sed quid dicas, aut quid respondeas; qui etiam si beatum audeas Innocentium, non audebis tamen Christum dicere Manichaeum? 4. 14. Non est ergo cur prouoces ad Orientis antistites; quia et ipsi utique christiani sunt, et utriusque partis terrarum fides ista una est; quia et fides ista christiana est: et te certe occidentalis terra generauit, occidentalis regenerauit Ecclesia. Quid ei quaeris inferre, quod in ea non inuenisti, quando in eius membra uenisti? Immo quid ei quaeris auferre, quod in ea tu quoque accepisti? Nam peccatum originale, quod in aliorum perniciem paruulorum negas, quacumque aetate sis baptizatus, aut ipsum tibi remissum est, aut et ipsum. Sed si uerum est, quod audiuimus, te infantulum baptizatum, etiam tu quamuis a tuis propriis peccatis innocens, tamen quia ex Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima natiuitate traxisti; et in iniquitate conceptus es, profecto exorcizatus et exsufflatus es, ut a potestate erutus tenebrarum transferreris in regnum Christi. O fili male ex Adam nate, sed bene in Christo renate, Sacramenta quibus te peperit, tuae matri conaris auferre. Numquid Manichaea fuit, quando isto modo te peperit, quo modo iam non uis ut pariat, et ingeris ei natiuitatis opprobria, ut in ea ceteris claudas, ex quibus ipse natus es, uiscera pietatis? Diuidis ei nomen uiri sui, ut ad regenerandos paruulos tantummodo Christus sit, ad maiores autem Christus Iesus; quia scilicet Iesus Saluator interpretatur; quod eum paruulis esse non uultis, qui nihil eos habere, unde illos saluos faciat, praedicatis. [1,5] 5. 15. Sed non tibi deerit magni nominis et fama celeberrima illustris episcopus etiam de partibus Orientis, cuius eloquia ingentis merito gratiae, etiam in linguam latinam translata usquequaque claruerunt. Sedeat ergo cum istis patribus etiam sanctus Gregorius, et cum eis tuae criminationis inanem patiatur inuidiam: dum tamen cum eis contra nouitiam pestem uestram, medicinalem proferat et ipse sententiam. Audi ergo quid dicat: "Imago - inquit - Dei labem corporeae inundationis expurget, et coniunctam sibi carnem uerbi Dei subleuet pennis. Et quamuis melius fuisset, ne egere quidem huiuscemodi expurgatione, sed in illa prima dignitate permansisse, ad quam et refestinamus, post praesentem emendationem, et melius fuisset non excidere a ligno uitae gustu amarissimo peccati; tamen in secundo loco expedit emendari et corrigi post lapsum, quam in nequitiis permanere". Itemque idem ipse: "Sicut in Adam omnes - inquit - mortui sumus, ita et in Christo omnes uiuificemur. Cum Christo ergo nascamur, et cum Christo crucifigamur, et consepeliamur ei in mortem, ut cum ipso etiam resurgamus ad uitam. Necesse est enim nos perpeti utilem hanc et necessariam uicissitudinem: ut sicut ex bonis ad tristia deuoluti sumus, ita ex tristibus ad meliora reparemur. Ubi enim abundauit peccatum, superabundauit gratia: ut quos gustus ligni uetiti condamnauit, Christi crux gratia largiore iustificet". Idem rursus: "Venerare - inquit - natiuitatem, per quam terrenae natiuitatis uinculis liberatus es. Honora Bethlehem pusillam et minimam, per quam tibi regressus ad paradisum patefactus est". Itemque alibi de Baptismo loquens: "Persuadeat - inquit - tibi de hoc quoque sermo Christi dicentis, neminem posse introire in regnum caelorum, nisi renatus fuerit ex aqua et spiritu. Per hunc primae natiuitatis maculae purgantur, per quas in iniquitatibus concipimur, et in delictis genuerunt nos matres nostrae" 38. Numquid et istum Manichaei sapere uel iacere uenena dicturus es? Audis omnes uno corde, uno ore, una fide idipsum dicere, et hanc esse catholicam fidem non dissonante contestatione firmatam. 5. 16. An tibi parua in uno Gregorio episcoporum orientalium uidetur auctoritas? Est quidem tanta persona, ut neque ille hoc nisi ex fide christiana omnibus notissima diceret, nec illi eum tam clarum haberent atque uenerandum, nisi haec ab illo dicta ex regula notissimae ueritatis agnoscerent. Sed si uis addimus huic et sanctum Basilium, immo uelis nolis addendus est, maxime quia et tu de libro eius, quem scripsit aduersus Manichaeos, in quarto uolumine huius operis tui aliquid putasti esse ponendum, quod ad causam peccati originalis per unum intrantis in mundum, et per omnes homines transeuntis omnino non pertinet. Ibi quippe agit, ne malum substantiale credatur, habens suam quamdam materiam, sicut sapiunt Manichaei. Dicit ergo: "Non esse substantiam, sed conuersationem, quae de sola uoluntate contingat", non his qui contagium mortis antiquae prima natiuitate traxerunt, sed "iis qui aegritudinem conuersationis de uoluntate propria collegerunt", id est, iam maioribus ratione utentibus et arbitrio uoluntatis. "Hanc conuersationem ex accidenti uenientem facillime - dicit - posse ab aegrotantium uoluntate separari". Dicit etiam: "si euenisset malum, ita ut non ualeret ulterius a uoluntate remoueri, id est, quamuis accidisset, si ita accidisset ut separari ulterius a uoluntate non ualeret; merito dici posset, substantiale quidem malum non esse, sed ipsam substantiam sine malitia quae accidit, iam esse non posse. Si autem accessit - inquit - et principium accessionis non substantiam habuit, sed uoluntatem; facile potest malum a substantia separari, ut et subiecta uoluntati substantia munda possit per omnia possideri, ita ut nullius mali uel signa remaneant" 39. Ista ita recte dixit sanctus Basilius, ut etiam de ipso malo, quod per Adam intrauit in mundum, et per omnes homines pertransiit, bene possit intellegi; quia et ipsum accessit naturae humanae. Non enim sic erat primitus condita; et principium accessionis non substantiam habuit, sed uoluntatem, siue mulieris quae a serpente seducta est, siue uiri eius qui seductae ad peccandum consensit uxori. Sed quod ait: "Facile posse malum a uoluntate uel a substantia separari", non humanae facile est uoluntati, sed misericordiae Dei. Quod aduersus Manichaeos utique sufficit, qui putant esse impossibile mutari in bonum naturam mali. Ideo non ait sanctus Basilius, ipsam uoluntatem hominis, siue substantiam uel naturam, malum a se posse facile separare; sed "ab ea posse facile separari": sic uerba sua librans, ut et Manichaeos, contra quos agebat, refelleret, et contra diuinam gratiam humanam superbiam non extolleret. Ille quippe Omnipotens, cui secundum Euangelium facile est, quod hominibus impossibile est 40, malum quod nobis accidit, uel ex primi hominis, uel ex nostra insuper uoluntate, ita suae gratiae largitate consumet, "ut subiecta substantia uoluntati", quemadmodum commemorasti dixisse Basilium, "munda possit per omnia possideri, sic" omnino, "ut nullius mali uel signa remaneant". Fiet hoc, et ipsa spes est indubitata fidelium. Sed quando perficiatur, in promptu est catholicae fidei. Tunc enim dicetur nouissimae inimicae morti: Ubi est contentio tua? ubi est aculeus tuus? 5. 17. Item quod commemoras dixisse Basilium: "Si castitas uirtus est, corpus uero substantialiter malum esset, impossibile erat castum corpus inueniri; quia corpus turpitudinis, uirtutis non fieret corpus; cum autem sanctificatur, uirtutis efficitur, et ita communicat uirtus corpori corpusque uirtuti, per quam et templum efficitur Dei. Unde si omne corpus fornicationis esset, impossibile utique erat castitatem in corporibus inueniri: tumque demum naturae corporum possemus malum substantiale deputare. Si uero usque eo corporis merita processerunt, tantoque honore decoratum est, ac tale indumentum pudicitiae suscepit, ut domus sui factoris esse mereretur, ac fieret thalamus Filii Dei, ut uenientes Pater et Filius habitationem corporum eligere dignarentur; quomodo non exsecrabilis et ridendus Manichaei sermo conuincitur?" quid potuit dici uerius et catholicae regulae congruentius? Dictum est enim aduersus Manichaeos, putantes atque affirmantes, de gente tenebrarum, quam malam naturam dicunt Deo bono coaeternam, habere originem corpora, et esse etiam ipsa immutabilia mala: non aduersus eos, qui tenentes ueram et uere christianam fidem, nunc quidem corruptibile esse corpus, et aggrauare animam confitentur; sed nec tale primitus conditum atque in paradiso constitutum, nec tale semper futurum, sed incorruptione atque immortalitate mutandum, et nunc iam esse incipere templum Dei, coniugali, uel uiduali, uel etiam uirginali pudicitia decoratum: quando etsi caro concupiscit aduersus spiritum, sic tamen spiritus concupiscit aduersus carnem,ut nec ipsius corporis membra exhibeat iniquitatis arma peccato. 5. 18. Sed audi quod ad rem praesentem spectat, quid de peccato primi hominis ad nos etiam pertinente dicat iste sanctus sine ulla ambiguitate Basilius. Quod etsi reperi interpretatum, tamen propter diligentiorem ueri fidem, uerbum e uerbo malui transferre de graeco. In sermone de Ieiunio: "Ieiunium - inquit - in paradiso lege constitutum est. Primum enim mandatum accepit Adam: A ligno sciendi bonum et malum non manducabitis. Non manducabitis autem, ieiunium est, et legis constitutionis initium. Si ieiunasset a ligno Eua, non isto indigeremus ieiunio. Non enim opus habent ualentes medico, sed male habentes. Aegrotauimus per peccatum, sanemur per paenitentiam. Paenitentia uero sine ieiunio uacua est. Maledicta terra spinas et tribulos pariet. Constristari ordinatus es, numquid deliciari?". Et paulo post in eodem sermone, idem ipse: "Quia non ieiunauimus - inquit - decidimus de paradiso. Ieiunemus ergo, ut ad eum redeamus". Haec atque huiusmodi alia sancti Basilii si legisses, uel si lecta fideliter considerare uoluisses, numquam profecto de litteris eius ad offundendas nebulas ignorantibus, ea quae nihil ad quaestionem quae inter nos uertitur pertinent, in his tuis libris nescio qua mente posuisses. Audis quod isto non indigeremus ieiunio, si homo ieiunii legem non fuisset in paradisi felicitate transgressus; et negas peccato illorum hominum obnoxios ceteros nasci. Audis adiunctum: "Non enim sani indigent medico"; et negas nos sanitatem, in qua creati sumus, peccato illorum hominum perdidisse? Audis sententiam, quae prolata est in primum hominem peccatorem: Spinas et tribulos terra pariet tibi, ad nos etiam pertinere; et negas obnoxios esse peccato, quos eidem cernis obnoxios esse sententiae? Audis ad paradisum nos, unde decidimus, redire debere; et negas ad nos eorum peccatum, qui soli tunc homines in paradiso fuerant, in quibus et nos fuimus, pertinere? 5. 19. Quid hinc plura? Vide iam utrum sufficiant tibi ex Orientis partibus duo isti tam insignes uiri, et tam clara praediti sanctitate, et, sicut fertur, etiam carne germani. Sed dic non sufficere. Habemus alios orientales episcopos quattuordecim, Eulogium, Ioannem, Ammonianum, Porphyrium, Eutonium, Porphyrium, Fidum, Zoninum, Zoboennum, Nymphidium, Chromatium, Iouinum, Eleutherium, Clematium, quos uno loco simul inuentos in istum consessum introducere ualeamus; illos ipsos qui Pelagio iudices praesederunt, eumque ut homines, nulloex altera parte urgente aduersario putantes catholicum, tamquam catholicum pronuntiarunt. Nisi enim in eorum conspectu audituque damnasset eos qui dicunt, "quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante peccatum; et infantes etiamsi non baptizentur, habere uitam aeternam"; nullo modo inde nisi damnatus exisset. Quid enim uobis prodest, quod nescio quas ansas atque uncos, arte nescio cuius perplexitatis inseritis, ne simplicia pateant, et clara luceant? Quis enim non uideat, quomodo ista illi iudices accipere potuerunt, scilicet secundum catholicam fidem, quae ubique paruulos exorcizando et exsufflando de potestate eruit tenebrarum; non sicut exponuntur, uel potius componuntur a uobis? Et tamen dicere potuistis: "Adae peccatum non propagatione, sed imitatione laesisse genus humanum; et infantes nuper natos non in eo statu esse, in quo fuit Adam ante peccatum, quod ille praecepti capax fuerit, isti adhuc non sint". His nebulis illud iudicium se putat illusisse Pelagius, uosque ad hoc nefas toto capite annuitis, et tot ab illo episcopos irrisos esse ridetis. Sed numquid, "infantes etiamsi non baptizentur, habere uitam aeternam", ulla calliditate in aliud detorquere, uel ullis foliis ficulneis operire potuistis? Eos enim qui hoc dicunt, non potuit apud catholicos iudices nisi damnare Pelagius: et quod sentiebat, damnauit coram hominibus, damnari metuens ab hominibus. Nam si hoc non sentitis, nobis utique consentitis. Sed quia nobis non consentitis, illud sine dubitatione sentitis. Ac per hoc orientales uos iudices damnant, a quibus Pelagius damnari timens, eos qui sentiunt ista damnauit, cum eis quos damnauit profecto damnandus, quia id quod negauit ore, corde seruauit. Nam quod uerbis eius anathematur, in litteris eius inuenitur. Sed nunc cum illo non ago: tu quid dicis, cum quo mihi nunc res est? Ecce adsunt tot iudices orientales: leguntur gesta ecclesiastica, quae apud eos sunt habita. Legitur obiectum esse Pelagio: "Quod dicat infantes etiam non baptizatos habere uitam aeternam". Legitur Pelagius eos damnasse, qui hoc dicunt: neque enim illos iudices aliter potuisset euadere. Nunc ipse quid dicis? Habebunt uitam aeternam paruuli, etiamsi non baptizati ex hac uita emigrauerint, an non habebunt? Si dixeris: Habebunt; Pelagii tui te uerba damnabunt, et illi omnes a quibus timuit ipse damnari. Si autem dixeris: Non habebunt; quaero qua causa innocens imago Dei uitae priuatione punietur; si nullum peccatum ex humana propagatione contrahitur. Si uero contrahitur, cur Manichaei dicuntur, qui hoc sentiunt, a quibus Pelagius damnatus fuisset, nisi hoc se sentire finxisset? 5. 20. Tu interitum habes in conspectu, non solum Occidentis, uerum etiam Orientis episcopos. Nam qui nobis deesse uidebantur, plures Orientis inuenimus. Omnes uno eodemque modo credunt, per unum hominem peccatum intrasse in mundum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccauerunt; qui modus hic est, ut peccato illius unius hominis primi omnes nasci credantur obnoxii. Si hoc qui dicit, Manichaeus abs te dicitur: istos aspice, istis erubesce, istis parce, uel tibi potius, ne rector et habitator illorum tibi forte non parcat. Si autem istos Manichaeos esse non dicis, nec me poteris inuenire cur dicas. Neque enim me ob aliud hoc esse dicis, nisi quia de peccato primi hominis, cui omnes carnalis natiuitas obligauit, nec inde quemquam nisi spiritalis natiuitas soluit, quod credunt credo, quod tenent teneo, quod docent doceo, quod praedicant praedico. Istis cede, et non me caedes; acquiesce istis, et quiesces a me. Postremo, si mihi per eos fieri non uis amicus, saltem peto, ne per me illorum efficiaris inimicus. Sed quomodo non efficieris, si in isto errore permanseris? Quanto ergo melius, ut his accedas, ab illo recedes. Tantumne apud te possunt Pelagius et Caelestius, ut a solis ortu usque ad occasum tot ac tantos catholicae fidei doctores et defensores, antiquos et nostrae aetati contiguos dormientes et manentes, non solum deserere, uerum etiam Manichaeos audeas appellare? Miror si hoc aliquando ex tuo poterit ore procedere, quod te tamen clamore prauitas tui compellit erroris. Sed mirum si in facie hominis tantum interuallum est inter frontem et linguam, ut in hac causa frons non comprimat linguam. [1,6] 6. 21. Sed quid mussites, noui. Dic iam, dic, audiamus. In extremo tui operis de quo nunc agimus, id est, in quarti libri parte nouissima, "Sanctus Ioannes - inquis - Constantinopolitanus negat esse in paruulis originale peccatum. In ea quippe homilia, quam de baptizatis habuit: Benedictus - inquit -, Deus qui fecit mirabilia solus, qui fecit uniuersa, et conuertit uniuersa. Ecce libertatis serenitate perfruuntur qui tenebantur paulo ante captiui, et ciues Ecclesiae sunt qui fuerunt in peregrinationis errore, et iustitiae in sorte uersantur qui fuerunt in confusione peccati. Non enim tantum sunt liberi, sed et sancti: non tantum sancti, sed et iusti: non solum iusti, sed et filii: non solum filii, sed et heredes: non solum heredes, sed et fratres Christi: nec tantum fratres Christi, sed et coheredes: non solum coheredes, sed et membra: non tantum membra, sed et templum: non tantum templum, sed et organa Spiritus. Vides quot sunt Baptismatis largitates: et nonnulli deputant caelestem gratiam in peccatorum tantum remissione consistere: nos autem honores computauimus decem. Hac de causa etiam infantes baptizamus; cum non sint coinquinati peccato, ut eis addatur sanctitas, iustitia, adoptio, hereditas, fraternitas Christi, ut eius membra sint". 6. 22. Itane ista uerba sancti Ioannis episcopi audes tamquam e contrario tot taliumque sententiis collegarum eius opponere, eumque ab illorum concordissima societate seiungere, et eis aduersarium constituere? Absit, absit hoc malum de tanto uiro credere aut dicere. Absit, inquam, ut Constantinopolitanus Ioannes, de Baptismate paruulorum, eorumque a paterno chirographo liberatione per Christum, tot ac tantis coepiscopis suis, maximeque Romano Innocentio, Carthaginiensi Cypriano, Cappadoci Basilio, Nazianzeno Gregorio, Gallo Hilario, Mediolanensi resistat Ambrosio. Alia sunt, in quibus inter se aliquando etiam doctissimi atque optimi regulae catholicae defensores, salua fidei compage non consonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et uerius. Hoc autem unde nunc agimus, ad ipsa fidei pertinet fundamenta. Quisquis in christiana fide uult labefactare quod scriptum est: Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur; totum quod in Christum credimus auferre molitur. Omnino et paruulorum saluator est Christus; omnino, nisi ab illo redimantur, peribunt, quoniam sine carne eius et sanguine uitam habere non possunt. Hoc sensit, hoc credidit, hoc didicit, hoc docuit et Ioannes. Sed tu eius uerba in uestrum dogma conuertis. Peccata dixit paruulos non habere, sed propria. Unde illos innocentes merito nuncupamus, secundum id quod ait Apostolus, nondum natos nihil egisse boni siue mali; non secundum id quod ait: Per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi. Poterat etiam noster Cyprianus hoc dicere de paruulis quod Ioannes: quandoquidem ait, "quod infans natus nihil peccauerit, et quod ei remittantur non propria, sed aliena peccata". Comparans ergo eos Ioannes maioribus, quorum propria peccata dimittuntur in Baptismo, dixit illos "non habere peccata"; non sicut uerba eius ipse posuisti, "non coinquinatos esse peccato", dum uis utique intellegi, non eos peccato primi hominis inquinatos. Verum hoc non tibi tribuerim, sed interpreti: quamquam in aliis codicibus eamdem interpretationem habentibus, non "peccato", sed "peccatis" legatur. Unde miror si non aliquis ex numero uestro singularem maluit numerum scribere, ut illud acciperetur unum, unde dicit Apostolus: Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Ibiquippe unum, non nisi delictum uult intellegi; quo nolentes credi paruulos inquinatos, non eos peccata non habere, quod ait Ioannes, ne intellegerentur propria; uel peccatis, sicut habet in aliis codicibus eadem interpretatio, sed "peccato non inquinatos" dicere maluistis, ut unum primi hominis peccatum ueniret in mentem. Sed suspicionibus non agamus, et hic uel scriptoris error, uel uarietas putetur interpretis. Ego ipsa uerba graeca quae a Ioanne dicta sunt ponam: quod est latine: "Ideo et, infantes baptizamus, quamuis peccata non habentes". Vides certe non ab eo dictum esse "paruulos non coinquinatos esse peccato", siue "peccatis"; sed, "non habere peccata": Intellege propria, et nulla contentio est. At inquies: Cur non ipse addidit, propria? Cur, putamus, nisi quia disputans in catholica Ecclesia, non se aliter intellegi arbitrabatur, tali questione nullius pulsabatur, uobis nondum litigantibus securius loquebatur? 6. 23. Nam uis audire quid etiam ipse de hac re apertissime dixerit? Ecce etiam ipsum numero illi adiungo sanctorum. Ecce inter meos testes, uel inter nostros constituo iudices, quem putasti patronum tuum. Ecce et ipsum dicturus es Manichaeum. Ingredere, sancte Ioannes, ingredere, et conside cum fratribus tuis, a quibus te nulla ratio et nulla temptatio separauit. Opus est et tua, et maxime tua sententia: quoniam in tuis litteris iste iuuenis inuenisse se putat, unde tot tantorumque coepiscoporum tuorum se arbitratur percellere et euacuare sententias. Quod si uere tale aliquid inuenisset, et quod ipse sentit, te sentire claruisset; numquam te unum, pace tua dixerim, tot et talibus praeferre in ea causa possemus, de qua numquam fides christiana et Ecclesia catholica uariauit. Sed absit ut tu aliud saperes, et in ea tam praecipuus emineres. Dic ergo et tu aliquid, unde iste iuuenis confundatur et reuereatur, quia quaerit maculam meam; et ignosce mihi, quia cum illi de hac re quid sentias demonstrauero, quaesiturus est et tuam. Dicit enim sensum esse Manichaeum, credere paruulos indigentes esse Christi liberatoris auxilio, ut a damnatione liberentur, qua ex peccato primi hominis obligati sunt. Ac per hoc cum te hoc sentire cognouerit, aut ipse se corriget ab errore Pelagii, aut et tibi crimen obiciet Manichaei. Sed ut conferamus ei uerum beneficium, falsum eius non curemus opprobrium. 6. 24. Audi iam, Iuliane, quid etiam Ioannes cum ceteris catholicis doctoribus dicat. Ad Olympiam scribens: "Quando enim Adam peccauit - inquit - illud grande peccatum, et omne genus hominum in commune damnauit, de maerore poenas luebat". Item de resuscitatione Lazari: "Flebat Christus - inquit - cur usque ad hoc mortalitas deliquisset, ut excussa de perennitatibus inferos adamaret. Flebat Christus, quod eos qui immortales esse poterant, diabolus fecit esse mortales". Quid dici posset expressius? Quid ad ista respondes? Si Adam grandi peccato suo omne genus humanum in commune damnauit, numquid nisi damnatus paruulus nascitur? Et per quem, nisi per Christum, ab ista damnatione liberatur? Si et in Lazaro dicitur excussa de perennitatibus mortalitas inferos adamasse; quis mortalium non ad istam culpam casumque pertineat, quo cecidit primus homo de uitae perennitate, quam si non peccaret acceperat? Si diabolus omnes qui immortales esse poterant, fecit esse mortales; unde etiam paruuli moriuntur, si obnoxii peccato primi illius hominis non sunt? Numquid ergo, nisi per eum in quo omnes uiuificabuntur, etiam paruuli de regno mortis eruuntur? 6. 25. Tractat idem Ioannes in sermone quodam huiusmodi quaestionem, cur bestiae uel laedant homines, uel interimant, cum sententia Domini manifesta sit, qua eas homini subdidit, ut earum habeat potestatem. Quam quaestionem sic soluit, ut dicat, ante peccatum omnes bestias hominis fuisse subiectas; quod autem nunc hominibus nocent, poenam primi esse peccati. Prolixa tractatio est, ideo huic operi non a me inseritur: sed aliquid tamen inde oportet ut ponam. "Timemus - inquit - bestias, et pauemus: non contradico. Et a principatu decidimus: et hoc dico ipse etiam. Sed non hoc ostendit legem Dei esse mendacem: ab initio enim non ita res erant dispositae; sed timebant, et tremebant, et subiciebantur domino. Et quoniam a fiducia decidimus, profecto et ab honore. Unde hoc manifestum est? Adduxit bestias ad Adam, uidere quid eas uocaret, et non resiluit Adam tamquam timens". Et paulo post: "Hoc unum - inquit - signum, quod non fuerint homini ab initio terribiles bestiae; secundum aliud isto manifestius, quae fuit ad mulierem per serpentem disputatio. Si enim essent terribiles hominibus bestiae, non utique mulier uiso serpente mansisset; non accepisset consilium, non ei cum tanta sermocinaretur fiducia, sed statim ad ipsum et expauisset et resiluisset aspectum: nunc autem et disputat, et non timet. Nondum enim erat timor iste: sed quia peccatum ingressum est, ablata sunt ea quae honoris erant". Itemque post paululum: "Quamdiu quidem - inquit - habebat ad Deum fiduciam, terribilis bestiis erat; sed quia offendit, extremos etiam conseruorum suorum iam pauet. Quod si hoc non est - inquit - tu mihi ostende, ante peccatum quod terribiles erant hominibus bestiae: sed non habebis. Si autem post tanta ingressus est timor; et hoc tutelae Domini est. Si enim mandato quod datum est, moto ab homine et soluto, honor qui ei datus erat a Deo, mansisset immobilis, non facile resurrexisset".Nempe manifestum est, sanctum Ioannem hac disputatione monstrasse, illud quod per unum hominem ingressum est, commune omnibus factum esse peccatum, quandoquidem omnibus terror communis est bestiarum: quae utique nec infantibus parcunt; quos profecto, secundum istum tractatum Ioannis, nullo modo laederent, siue terrerent, nisi essent ueteris illius peccati obligatione constricti. 6. 26. Dic Iuliane, dic etiam istum (quid enim iam dubitas dicere?) Manichaeum, qui tantam naturae, cuius innocentiam defenditis, fecit iniuriam, et propagationem damnationis asseruit. Immo uero cohibe te ipsum, si quid tibi est sanabilis mentis, et corrige; et aliquando intellege, quomodo potuerit dicere Ioannes, paruulos non habere peccata; non quod peccato primorum hominum non teneantur obstricti sed quod sua nulla commiserint. Et hoc quidem in eadem ipsa homilia, si totam legisses, inuenire potuisti: aut si legisti, nescio quemadmodum te potuit praeterire: aut si praeterire non potuit, miror cur te non correxerit; si tamen aliquid apud te ualet Ioannis auctoritas. Aut si illo sermone perlecto, eoque loco eius quem commemoraturus sum, cognito atque perspecto, in opinione tua manendum putasti; utquid inde uerba quaelibet inseruisti operi tuo? An forte ut nos totum legere commoneres, et inuenire unde tuas deprehenderemus et conuinceremus insidias? Quid enim apertius, quam id quod ibi dixit: "Venit semel Christus, et paternis nos cautionibus inuenit astrictos, quas conscripsit Adam. Ille initium obligationis ostendit, peccatis nostris fenus accreuit "? Audisne hominem in fide catholica et eruditum et erudientem, distinguentem debitum paterni chirographi, quod hereditarium nobis inhaesit, ab eis debitis, quorum per nostra peccata fenus accreuit? Audis quid paruulis in Baptismo relaxetur, qui nondum propria debita contraxerunt, nec tamen a paterno chirographo immunes esse potuerunt? Verba quippe eius non interpretata sic leguntur in graeco: {uerba graeca} Quae uerbum e uerbo interpretata sic se habent: "Venit semel Christus, inuenit nostrum chirographum paternum, quod scripsit Adam. Ille initium induxit debiti, nos fenus auximus posterioribus peccatis". Numquid contentus fuit dicere: "paternum chirographum"; nisi adderet: "nostrum"? Ut sciremus, antequam fenus peccatis nostris posterioribus augeremus, iam illius chirographi paterni ad nos debitum pertinere. 6. 27. Lege etiam quemadmodum, exponat idem ipse uir sanctus eumdem ipsum Apostoli locum, ubi scriptum est: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum. Ibi enim luce clarius in huius fidei catholicae ueritate uersatur. Quod totum, quia longum est huic operi intexere, pauca inde contingam. "Manifestum - inquit - quoniam, non ipsum peccatum, quod ex legis transgressione, sed illud peccatum quod ex Adae inoboedientia, hoc erat quod omnia contaminauit". Et paulo post: "Regnauit - inquit - mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non peccauerunt. Quomodo regnauit? In similitudine transgressionis Adae, qui est forma futuri. Propterea et forma est Christi Adam. Quomodo forma est, aiunt? Quoniam sicut ille ex semetipso nascentibus, quamuis non manducauerint de ligno, factus est causa mortis, quae per cibum inducta est: ita et Christus iis qui ex ipso sunt, tametsi nihil iuste egerint, factus est prouisor iustitiae, quam per crucem nobis omnibus condonauit". Alio loco in eodem sermone: "Ut cum, tibi dixerit Iudaeus - inquit - quomodo unius uirtute Christi mundus saluatus est? possis ei dicere: Quemadmodum uno inoboediente Adam mundus damnatus est. Quamquam non sint aequalia gratia atque peccatum, neque paria sint mors atque uita, non aequalis Deus ac diabolus". Item post paululum: "Sed non quemadmodum delictum - inquit - ita et gratia. Si enim unius delicto multi sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundauit. Quod enim, dicit - inquit - huiusmodi est: Si peccatum ualuit, et peccatum unius hominis; gratia, et Dei gratia, et non solum Patris, sed etiam Filii, quemadmodum non amplius praeualebit? Multo enim hoc rationabilius. Nam alium pro alio damnari, non ualde uidetur habere rationem: alium autem pro alio saluari, et decentius magis et rationabilius apparet. Si igitur illud factum est, multo magis hoc". Itemque alibi in consequentibus: "Iudicium - inquit - ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Hoc idem est - inquit - quod dicitur, quoniam quidem mortem et damnationem potuit peccatum inducere, gratia autem non unum illud tantummodo interfecit peccatum. Sed etiam post illud introeuntia peccata". Et paulo post de hoc ipso: "Quoniam ergo - inquit - plura introducta sunt bona, et non solum illud interfectum est peccatum, sed etiam omnia reliqua, ostendit dicens: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem". Et post paululum ait: "Primo enim dixit quoniam si unius peccatum interfecit omnes, multo magis et unius gratia poterit saluare. Post haec autem ostendit - inquit - quoniam non illud solum, interfectum est peccatum per gratiam, sed etiam omnia reliqua: et non solum peccata interfecta sunt, sed etiam et tributa iustitia est. Et non tantum solum profuit Christus, quantum nocuit Adam, sed multo amplius atque magis". Post haec in eodem cum de Baptismo ageret, interposuit uerba Apostoli dicentis: "An ignoratis - inquit - fratres, quoniam quicumque inChristo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in morte. Quid est: In morte illius baptizati sumus? Ut et ipsi moriamur sicut et ille. Crux enim est Baptisma. Quod ergo crux Christo et sepulcrum, hoc nobis Baptisma factum est; tametsi non in eisdem ipsis. Ipse namque carne et mortuus est et sepultus: nos autem peccato in utroque. Quapropter non dixit: Complantati morti; sed: similitudini mortis. Mors namque et hoc et illud, sed non eidem ipsi subiacet: sed haec quidem carnis Christi, nostra autem peccati. Quemadmodum ergo illa uera, et haec". 6. 28. Numquid dubitare iam poteris sanctum Ioannem tam longe esse a sensu uestro, quam non recedit a sensu catholico? Numquid in eius disputatione, qua exponit Apostoli locum huic quaestioni quae inter nos uertitur pernecessarium, ubi scriptum est: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et cetera quae connexa sunt, alicubi redolet quod uos dicitis, propter imitationem hoc esse dictum, non propter carnalem natiuitatem? Nonne illo uno peccato contaminata dicit esse omnia, et sic illud distinguit a ceteris postea commissis introductisque peccatis, quae uos dicitis ad imitationem, non ad propaginem pertinere, ut non illa tantum, sed et hoc et illa per gratiam Christi dicat interfici? Nonne de Baptismate Apostoli uerba, ubi ait: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte illius baptizati sumus; sic exponit, ut dicat ita eum peccato mori, qui baptizatur in Christo, sicut carne est mortuus Christus; quia in morte Christi baptizari nihil est aliud quam peccato mori? Cui ergo peccato paruulus moritur, si originale non traxit? An forte non in morte Christi paruuli baptizantur? cum Apostolos non dixerit: Quidam; sed: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus. An quando baptizantur Baptismate christiano, dicturi estis quod non baptizentur in Christo; ne uos episcopus Ioannes sua definitione suffocet, qui dicit hoc esse Baptismum eis qui baptizantur in Christo, quod crux et sepulcrum fuit Christo, ut quemadmodum ille mortuus est carne, sic et istos intellegamus mortuos esse peccato? Ecce cui uiro, quam magno christianae fidei atque huius catholici dogmatis defensori, uoluisti uestrum dogma supponere, quasi dixerit: "paruulos primi hominis non inquinatos esse peccato"; cum dixerit: "eos non habere peccata": quae non eum intellegi nisi propria uoluisse, eius tam multa testimonia tamque manifesta declarant. [1,7] 7. 29. Quid te igitur adiuuit, quod Ioannis Constantinopolitani tamquam tibi suffragaretur, testimonium posuisti? An ut unum uerbum quasi ab eo praetermissum, uelut acuta calliditate captares, et totuerborum eius quibus obruereris, tam ingentem tibi aggerem commoueres? In tantum improuidus et incautus, ut nec in ipsa homilia, ubi uix unum de quo male intellecto decepti deciperetis, testimonium reperire potuisti, aduerteres sanctum Ioannem Constantinopolitanum satis euidenter expressisse, omnes homines exceptis debitis propriis paterni esse chirographi debitores. Et tamen posteaquam uerba eius interposuisti, quibus intentionem tuam putasti aliquid adiuuari, sequeris et dicis: "Cum igitur liquido clareat hanc sanam et ueram esse sententiam, quam primo loco ratio, deinde Scripturarum muniuit auctoritas, et quam sanctorum uirorum semper celebrauit eruditio, qui tamen ueritati auctoritatem non suo tribuere consensu, sed testimonium et gloriam de eius suscepere consortium, nullum prudentum conturbet conspiratio perditorum". Haec uerba tua quo proficiunt, nisi ut appareat, uel quomodo de hac causa scire neglexeris catholicorum sententias sermonesque doctorum; uel si eos nosse curasti, qua fraude coneris circumuenire nescientes? Nam de ratione et de sanctarum Scripturarum auctoritate ut nunc interim taceam; hanccine sententiam, qua negatis peccato primi hominis obnoxios paruulos nasci, sanctorum uirorum semper celebrauit eruditio? Non hoc istis tot tantorumque sanctorum et eruditorum, quae commemoraui, testimoniis indicatur: immo e contrario puto quod iam uideas, quantum te opinio ista fefellerit; si tamen non dolo agis atque id ante iam noueras. Sed ut melius de te credam; si nunc primum ista cognoscis, si de peccato primi hominis, quod eo sint obligati, qui carnaliter generantur infantes, nec eo nisi spiritali regeneratione soluuntur, nunc primum perspicis hoc didicisse et docuisse tot sanctos, quod et nos didicimus et docemus; muta iam istam mentem, obliuiscere huius erroris, et propemodum furoris, quo in tot ac tales patres Manichaeum iacularis opprobrium. Si nesciens hoc fecisti, cur non miseram respuis imperitiam? si sciens, cur non sacrilegam deponis audaciam? 7. 30. Conuinceris undique: luce clariora sunt testimonia tanta sanctorum. In quorum conuentum te introduxerim conspice. Hic est Mediolanensis Ambrosius, quem magister tuus Pelagius tanta praedicatione laudauit, ut diceret: "In libris eius praecipue fidem lucere Romanam, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, ita ut eius fidem et purissimum in Scripturis sensum reprehendere nec inimicus auderet". Hic est et Constantinopolitanus Ioannes, quem tu in numero eruditorum ac sanctorum excellentissimum in hac ipsa tua, cui respondeo, disputatione posuisti. Hic est Basilius, cuius te uerbis ad id quod nunc agitur non pertinentibus, putasti aliquid adiuuari. Hic sunt et ceteri, quorum te mouere debeat tanta consensio. Non est ista, sicut stilo maledico scribis: "conspiratio perditorum". In Ecclesia catholica doctrinae sanae studiis claruerunt; spiritalibusarmis muniti et accincti strenua contra haereticos bella gesserunt; perfuncti fideliter suae dispensationis laboribus in pacis gremio dormierunt. "Unum - dicis - egressum", me ipsum significans, "qui in se summam proelii sitam optat intellegi". Ecce non ego unus, sed tot ac tanti sancti eruditique doctores, tibi pro me uel mecum, proque omnium nostrum et tua ipsius, si sapis, salute respondent. 7. 31. Non tibi, sicut calumniaris, "solum populi murmur opponimus": quamquam et ipse populus aduersus uos propterea murmuret, quia non est talis quaestio, quae possit etiam cognitionem fugere popularem. Diuites et pauperes, excelsi atque infimi, docti et indocti, mares et feminae nouerunt quid cuique aetati in Baptismate remittatur. Unde etiam matres quotidie toto orbe terrarum non ad Christum tantum, id est, ad unctum; sed ad Christum Iesum, id est, etiam Saluatorem cum paruulis currunt. Sed ecce, quo te introduxi, conuentus sanctorum istorum non est multitudo popularis: non solum filii, sed et patres Ecclesiae sunt. Ex illo numero sunt, de quibus praedictum est: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Ex qua filii generati sunt, ut haec discerent; eius patres facti sunt, ut docerent. 7. 32. Quid est quod uos gaudere iactas, quod ista ueritas, quam tu errorem putas, uel putari cupis, "de tanta moltitudine assertorem non potest inuenire"? Quasi parua sit eius assertio, quod in hoc fidei firmissimo et antiquissimo fundamento ipsa toto orbe diffusa non a se discrepat multitudo. Si autem assertores eos flagitas, quorum aliquid etiam litterarum inueniri potest, illustrisque doctrina est; en adest assertorum eius memorabilis et uenerabilis consessus atque consensus. Sanctus Irenaeus dicit, antiquam serpentis plagam fide Christi et cruce sanari, et quod protoplasti peccato fuimus tamquam uinculis alligati. Sanctu Cyprianus dicit, perire paruulum, nisi fuerit baptizatus, quamuis ei non propria dimittantur, sed aliena peccata. Sanctus Reticius dicit, ueteris hominis, quo per lauacrum regenerationis exuimur, non tantum uetera, sed ingenita esse peccata. Sanctus Olympius dicit, uitium de protoplasto in germine sparsum, ut peccatum cum homine nasceretur. Sanctus Hilarius dicit, ex peccato esse omnem carnem, praeter illius, qui uenit in similitudine carnis peccati sine peccato. Dicit, sub peccati origine et sub peccati lege natum esse, cuius uox est: Ego in iniquitatibus conceptus sum. Sanctus Ambrosius dicit, eos qui baptizati fuerint paruulos in primordia naturae suae a malitia reformari. Dicit, solum ex natis de femina sanctum Dominum Iesum, nulla terrenae contagia corruptelae immaculati partus nouitate sensisse. Dicit, quod in Adam omnes morimur, quia per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et illius culpa mors omnium est. Dicit, quod in eius uulnere omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens uulnera eius acerba curasset. Dicit fuisse Adam, et in illo fuisse omnes; perisse Adam, et in illo perisse omnes. Dicit, nos contagio maculari antequam nascimur, nec humanum, conceptum esse iniquitatis exsortem, quia concipimur, inquit, in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur; sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium. Dicit, diabolum feneratorem, a quo Eua maculata obnoxiae successionis usuris omne genus defenerauit humanum. Dicit, a diabolo Euam deceptam, ut supplantaret uirum, obligaret hereditatem. Dicit, Adam ita morsu uitiatum esse serpentis, ut omnes illo uulnere claudicemus. Dicit, per corporum uiri et feminae commixtionem neminem expertem esse delicti; qui autem expers delicti est, id est Dominus Christus, etiam huiusmodi esse conceptionis expertem. Dicit tibi sanctus Innocentius, lauacro regenerationis praeteritum uitium omne purgari, quod per illum accidit, qui libero arbitrio cadens, in profunda demersus est. Dicit, nisi manducauerint carnem Domini, et sanguinem biberint, uitam paruulos habere non posse. Sanctus Gregorius dicit, melius fuisse non excidere a ligno uitae gustu amarissimo peccati, sed emendari nos debere post lapsum. Dicit, nos ex bonis ad tristia deuolutus, et uult a tristibus ad meliora reparari; ut quos gustus ligni uetiti condemnauit, Christi crux gratia largiore iustificet. Dicit, uenerandam esse natiuitatem, per quam terrenae natiuitatis uinculis liberamur. Dicit, regeneratione ex aqua et spiritu purgari maculas primae natiuitatis, per quas in iniquitatibus concipimur. Dicit tibi sanctus Basilius, nos aegritudinem contraxisse peccati, quoniam Eua noluit a ligno prohibito ieiunare. Dicit postremo, nos de paradiso decidisse, quia non ieiunauimus, atque ut illo redeamus, praecipit ieiunemus. Dicunt tibi ore uno tot sancti episcopi, Eulogius, Ioannes, Ammonianus, Porphyrius, Eutonius, Porphyrius alius, Fidus, Zoninus, Zoboennus, Nymphidius, Chromatius, Iouinus, Eleutherius, Clematius: Nos Pelagium non absoluimus, nisi quia damnauit eos qui dicunt paruulos etiamsi non baptizentur habere uitam aeternam. Iam tu responde, utrum Deus iustus nulli obnoxiam peccato imaginem suam priuare uita possit aeterna. 7. 33. Postremo sanctus episcopus Ioannes dicit, quem tu honorabiliter commemorasti, quem tu sicut sanctum eruditumque laudasti, quem tu testimonium et gloriam de consortio ueritatis suscepisse dixisti: etiam ipse dicit, Adam sic peccasse illud grande peccatum, ut omne genus humanum in commune damnaret. Dicit, in Lazari morte ideo fleuisse Christum, quia de perennitatibus excussa mortalitas inferos adamauit; et quia eos qui immortales esse poterant, diabolus fecit esse mortales. Dicit, ante peccatum hominis omni modo bestias homini fuisse subiectas;posteaquam uero peccatum illud intrauit, coepisse a nobis bestias formidari: usque adeo peccatum illud primi hominis intellegi uoluit ad omnes homines pertinere; ubi quis non uideat esse consequens, ut nulla bestiarum paruulos laederet, nisi et ipsos illius peccati uinculo natiuitas carnalis obstringeret? Dicit in eodem sermone, ex quo tu incautis obrepere uoluisti, quod nos Christus inuenerit, et paterno chirographo nostro quod scripsit Adam, et posterioribus propriis debitis obligatos. Exponit Apostoli locum in quo tota ista causa consistit, ubi scriptum est: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et cetera huic sententiae cohaerentia. Nec in tam prolixa sua disputatione quod dicitis dicit, non propagatione generis hoc peccatum in omnes homines, sed imitatione transisse: immo e contrario quam se res aliter habeat a coepiscoporum suorum, sententiis non dissentiendo demonstrat. Dicit enim, omnia peccato primi hominis esse contaminata: et ne hoc non generatione carnali, sed imitatione morali factum putetur; dicit, Adam propterea dictum formam futuri, quia sicut ille ex semetipso nascentibus, quamuis non manducauerint de ligno, factus est causa mortis, quae per cibum inducta est; ita et Christus iis qui ex ipso sunt, tametsi nihil iuste egerint, factus est prouisor iustitiae, quam per crucem omnibus condonauit. Dicit, Iudaeum negantem uirtute unius Christi mundum posse saluari, de ipsius primi hominis peccato refutandum, quo uno inoboediente damnatus est mundus. Dicit, non ualde uideri habere rationem, ut alius pro alio damnetur, et tamen factum esse per Adam: unde magis persuadet esse credendum, quod decentius et rationabilius apparet, saluari alium pro alio; quod impletur in Christo. Quis autem non uideat, si peccatum primi hominis non propagatione, sed imitatione per omnes homines pertransiit, neminem pro alio, sed suo damnari unumquemque peccato, quod non alius in eum generando transmisit, sed ipse imitando sua uoluntate commisit? Dicit, per gratiam non illud unum tantummodo primi hominis, sed etiam post illud introeuntia interfecta esse peccata. Ubi satis utique distinguit peccata posteriora, quae dici possunt imitatione commissa, ab illo uno quod propagatione pertransiit: et ostendit utraque interfecta esse per gratiam, ut secundum Apostoli intentionem plus appareat profuisse regeneratio, quam nocuerat generatio. Sic enim exponit quod dictum est: Et non sicut delictum, ita est et donum: nam iudicium quidem ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Qua sententia, imitatio illa uestra, quod est nouitium Pelagiani erroris machinamentum, Paulo apostolo scribente, et Ioanne episcopo exponente subuertitur. Dicit etiam de ipso Baptismo, exponens quod ait Apostolus: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus, nihil esse aliud in morte Christibaptizari, quam peccato mori, sicut ille mortuus est carne. Unde necesse est ut paruuli aut in Christo non baptizentur, aut si baptizantur, in morte eius baptizentur; ac sic peccato ipsi quoque moriantur, et quia non habent proprium, ab alieni illius, id est, originalis, quod omnium commune factum est, contaminatione mundentur. 7. 34. His tot ac tantis molibus uirorum sanctorum doctorumque uallatus, adhuc causam nostram putabis nullum assertorem de tanta multitudine inuenire potuisse? An tantam consensionem sacerdotum catholicorum, conspirationem dicturus es perditorum? Nec sanctum Hieronymum, quia presbyter fuit, contemnendum arbitreris, qui graeco et latino, insuper et hebraeo, eruditus eloquio, ex occidentali ad orientalem transiens Ecclesiam, in locis sanctis atque in Litteris sacris, usque ad decrepitam uixit aetatem; omnesque uel pene omnes qui ante illum aliquid ex utraque parte orbis de doctrina ecclesiastica scripserant legit, nec aliam de hac re tenuit prompsitque sententiam. Qui cum exponeret Ionam prophetam, apertissime dixit, quod "etiam paruuli peccato offendentis Adam tenerentur obnoxii". Itane tuum sic amabis errorem, in quem iuuenili confidentia et humano lapsu incautius decidisti, ut ab istis catholicae unitatis et ueritatis sacerdotibus, ex diuersis orbis terrarum partibus tanta inter se fidei concordia congruentibus, in tam magna causa, ubi christianae religionis summa consistit, non solum dissentire, sed eos audeas Manichaeos insuper nuncupare? Quod si non facis, nec mihi hoc iuste facis, quem cernis in eadem causa disputationibus meis, quibus aduersus me ferociter irritaris, illorum secutum fuisse uestigia. Si autem me solum tali aspergis opprobrio, non ob aliud, nisi quia de peccato primi hominis quod sentiunt sentio, quod tenent teneo, quod praedicant praedico; quis te non uideat in me apertum iactare conuicium, de illis occultum quidem, sed tamen simile habere iudicium? Et tamen consideratis, ut talia taceam, uel Ioannis episcopi uerbis de nostro paterno chirographo quod scripsit Adam, quae uerba in eo sermone, unde quod uoluisti protulisti, inuenisse te credo; uel episcopi Ambrosii, quod de commixtione maris et feminae nullus potest expers esse peccati, quae in meo libro legisti, sed in tuis attingere timuisti; etsi coram hominibus sit dura frons tua, erubescit coram Deo mens tua. 7. 35. Ego quidem pro dilectione quae mihi est erga te, quam Deo propitio quibuslibet conuiciis absit ut de medullis mei cordis exstirpes, mallem, fili Iuliane, ut iuuentute meliore atque fortiore te uinceres, et animositatem (quid aliud quam humanam?), qua cupis tuam, qualiscumque sit, quoniam tua iam facta est, praeualere sententiam, potentiore pietate superares; et sicut Polemo, luxuriae coronis sensim capite detractis eisque abiectis, manum pallio subdidit, os et uultum formauit ad uerecundiam, ad extremum totum se illi, ad quem deridendum uenerata, discipulum tradidit; sic et tu loquentibus tibi toto uenerabilis uiris, maximeque episcopo Ambrosio in integritate catholicae fidei etiam tui mali doctoris et deceptoris ore laudato, et episcopis Basilio et Ioanne, quos tu quoque in sanctis eruditis ueridica attestatione posuisti, tamquam coronas ebriosorum abiceres laudes Pelagianorum, quibus tamquam magnus eorum defensor extolleris; et stilum, ut mitius dixerim, contumeliosum, non tamquam pallio pudoris absconderes, sed tamquam manu emendatiore confringeres, tuumque pectus ueritate complendum, non Platonico Xenocrati, sed istis sacerdotibus christianis, uel potius in eis ipsi Domino Christo, non uelut qui nunc primum ueneris, traderes, sed uelut qui recesseras, redderes. Quod si tibi consilium meum displicet, age ut placet. Ego enim et si correctus fueris, quae maiora uota mea sunt, abundantius cumulatiusque gaudebo; et si, quod abominor, in hac prauitate permanseris, ex opprobriis tuis fructuosum habebo, et pro me caelestis mercedis augmentum, et de te misericordis doloris aculeum. [1,8] 8. 36. Sed quoniam iam ostendi, quot et quales et quantos uiros fidei catholicae defensores atque doctores falsos facias Manichaeos; audi iam parumper, inerudita temeritate quantum ueros adiuues Manichaeos. Hoc enim me secundo loco disputationis meae demonstraturum esse promisi. Manichaei, quod etiam, te satis nosse indicasti, duas naturas, unam boni, alteram mali, ex diuersis atque inter se aduersis coaeternisque principiis, uanitate sacrilega nefandi erroris inducunt. Contra quos catholica fides, Dei tantummodo sine initio naturam praedicat, summi scilicet atque incommutabilis boni, hoc est, illius ineffabilis Trinitatis: a quo summo, ut dictum est, atque incommutabili bono uniuersam conditam dicit esse creaturam, naturasque omnes bonas, quamuis impares Creatori, quia ex nihilo creatas, ideoque mutabiles: ita ut omnino nulla natura sit, quae non aut ipse sit, aut ab ipso facta sit; ut quantacumque aut qualiscumque natura sit, in quantum natura est, bonum sit. 8. 37. Quaerunt itaque a nobis, unde sit malum. Respondemus: Ex bono, sed non summo et incommutabili bono. Ex bonis igitur inferioribus atque mutabilibus orta sunt mala. Quae mala licet intellegamus non esse naturas, sed uitia naturarum: tamen simul intellegimus ea, nisi ex aliquibus et in aliquibus naturis esse non posse; nec aliquid esse malum, nisi a bonitate defectum. Sed cuius defectum, nisi alicuius sine dubitatione naturae? Quia et ipsa uoluntas mala, nonnisi alicuius uoluntas est profecto naturae. Et angelus quippe et homo naturae sunt. Non enim potest essenullius uoluntas, quando est uoluntas. Et tantum ualent eaedem uoluntates, ut earum naturarum, quarum sunt, faciant qualitates. Nam si quaeratur, qualis sit angelus uel homo malae uoluntatis: rectissime respondetur: Malus; magis accipiens qualitatis nomen ex uoluntate mala, quam ex natura bona. Quoniam natura est ipsa substantia et bonitatis et malitiae capax: bonitatis capax est, partecipatione boni a quo facta est: malitiam uero capit non partecipatione mali, sed priuatione boni, id est, non cum miscetur naturae quae aliquod malum est, quia nulla natura in quantum natura est, malum est; sed cum deficit a natura quae summum atque incommutabile est bonum; propterea quia non de illa, sed de nihilo facta est. Alioquin nec malam uoluntatem habere posset, nisi mutabilis esset. Mutabilis porro natura non esset, si de Deo esset, et non ab illo de nihilo facta esset. Quapropter bonorum auctor est Deus, dum auctor est naturarum: quarum spontaneus defectus a bono, non indicat a quo factae sunt, sed unde factae sunt. Et hoc non est aliquid, quoniam penitus nihil est; et ideo non potest auctorem habere quod nihil est. 8. 38. Quapropter sicut aduersatur catholicae fidei Manichaeus, hoc est, fidei ueritatis ueraeque pietatis, qui bonum et malum sic inter se dicit esse contraria, ut non naturam cum deficit a bono, dicat fieri malam, ipsumque defectum eius esse malum eius, sed potius ipsum malum dicat esse naturam, et, quod est insanius, sine initio sempiternam; eamque appellat corpus et spiritum; corpus uidelicet unde spiritus operetur, spiritum uero qui operetur ex corpore: ita hunc aduersarium fidei dici non potest quantum adiuuet, qui mala ex bonis oriri negat, et in eumdem sensum accipit quod ait Dominus: Arbor bona fructus malos non facit; cum ille magister Deus, non utique naturam constituat arborem, ex qua fructus de quo loquebatur, existat; sed uoluntatem seu bonam seu malam, fructus autem opera, quae nec bona uoluntatis malae, nec mala possunt esse uoluntatis bonae. Hoc est enim quod ait: Arbor mala fructus bonos non facit, et arbor bona fructus malos non facit; tamquam diceret: Nec opera bona uoluntas mala, nec mala opera facit uoluntas bona. Nam ipsarum arborum, id est, ipsarum uoluntatum si quaerantur origines; quae occurrunt, nisi naturae, quas bonas Deus condidit? Ac per hoc ex bonis orta sunt mala, non ex bonis uoluntatibus opera mala, sed ex bonis naturis uoluntates malae. Quid ergo sic optat audire Manichaeus, sicut ex bonis mala esse non posse, ut quoniam negari non petest esse mala, nihil rester nisi ut ex malo sint, si ex bonis naturis esse non possunt; ac sic sine initio habeant originem suam mala naturam mali, quae sine initio semper fuerit, etsint duae naturae, una boni, altera mali? Necesse est enim ut aut nulla sint mala, aut ex bonis naturis sint, aut ex malis. Si dixerimus nulla esse mala, frustra dicimus Deo: Libera nos a malo 86. Si autem dixerimus, non oriri mala nisi ex malis, Manichaea pestilentia triumphabit, totumque uastabit, et ipsius Dei tamquam mutabilem naturam malae naturae commistione uiolabit. Relinquitur ergo, ut mala ex bonis esse fateamur; quia si hoc negauerimus, ex malis erunt, et Manichaeis utique suffragabimur. 8. 39. Tu itaque ubi dicis: "Cum secundum sententiam Euangelii, ex fructibus suis arbor debeat agnosci, hic audiendus putetur, qui dicit bonum esse coniugium, de quo nihil aliud quam malum prodire definite"; uis utique arborem bonam coniugium deputari, de qua uelut fructum malum nasci non uis hominem contagio peccati originalis obstrictum; nec uides necesse tibi esse adulterium constituere arborem malam, si coniugium est arbor bona. Ac per hoc, si de coniugio qui nascitur, coniugii fructus est, et ideo debet esse sine uitio, ne fructus malus nascatur ex arbore bona; sequitur ut qui de adulterio nascitur, non debeat nasci sine uitio, ne fructus bonus nascatur ex arbore mala: quoniam Dominus nec a bona arbore fieri fructus malos, nec a mala bonos, diuina auctoritate definit. Ut ergo hinc exeas, quia nec de adulterio dicis hominem nasci posse cum uitio, negabis adulterium esse arborem malam, ne ille qui secundum te sine uitio de adulterio nascitur, contra definitionem Domini bonus fructus nasci de mala arbore uideatur. Nega ergo etiam coniugium esse arborem bonam, et errasse te ut hoc diceres confitere. Sed dicturus es, non de adulterio nasci hominem, qui per adulterium concubitum gignitur. Unde igitur? "De natura - inquis - humana, quae in adulteris quoque Dei opus est, non ipsorum". Cur ergo eodem modo non intellegis, nec de coniugio nasci hominem, qui per concubitum gignitur coniugalem; sed de natura similiter humana, quae in coniugibus quoque Dei opus est, non ipsorum: atque ita bonitati non tribui nuptiarum, quod malum nascentes trahunt de uitio naturae; sicut non tribuitur iniquitati adulteriorum, quod bonum nascentes trahunt de institutione naturae? Tu autem intellegis arborem bonam, non quam Christus intellegi uoluit, id est, hominis uoluntatem bonam, sed ipsum opus Dei, id est, hominum uel nuptias, uel naturam. Et quia bona sunt haec opera Dei, malum inde non posse dicis exsistere, quia malum fructum bona arbor non potest facere. Ac sic aduersus te ratiocinationem suam concludit pro suo dogmate Manichaeus, quem uerbis istis tuis sic adiuuas, ut nihil magis optet audire, quam mala ex bonis esse non posse. Hoc enim accepto, infert et dicit tibi: Si malum esse non potest ex bono, unde erit, nisi ex malo? Neque enim mala per se ipsa repente auctore nullo existere potuerunt. Tu autem dicis malum ex bono esse non posse, ne contra Euangelii sententiam arbor bona faciat fructus malos. Remanet, inquit, ut mali natura fuerit sempiterna, quae potuerit mala generare; quia ex bonis ea non posse fateris existere. 8. 40. Placetne tibi iam mutare sententiam, quam non Manichaeis fauendo, sed quid loquaris nesciendo, ad adiuuandam Manichaeorum pestilentiam protulisti? Quomodo enim diceret Christus: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum (quandoquidem hoc dicebat hominibus, quos ipse creauerat), si ex eius opere bono, quod est homo, malum non posset existere, sicut tu sapis, arborem bonam constituens bonum opus Dei, id est, nuptias hominum, uel naturam; et ideo dicens, malum inde nasci non posse, quia si ex bono malum nasci dixerimus, resistemus, ut putas, ei qui dixit: Arbor bona fructus malos non facit; cum scias ex angeli et homini naturis bonis, quas nulli parentes mali genuerant, sed Deus summe bonus de nullis parentibus fecerat, non fructus malos, sed ipsas malas arbores exstitisse, ex quibus fructus nascerentur mali? Dominus autem Iesus et Manichaeos uincit, quia unus homo, hoc est, una natura potest utramque arborem facere; et te uincit, quia ex natura bona potest mala arbor existere. Ex quo falsum esse monstratur, quod in Manichaeorum suffragium dicis: "mala ex bonis esse non posse"; ut nisi ex natura mali, quam nefarius illorum error inducit, non putentur mala esse potuisse. 8. 41. Neque enim uno tantum loco, ubi ex Euangelio arborem bonam commemorandam putasti, sed aliis etiam locis disputationis tuae, ista peruersitate suffragatus es Manichaeis; sicuti est illud, ubi rursus dixisti: "Trahi peccatum per naturam non potest, quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur". Ad quod tibi ego respondeo: Quomodo in opere Dei opus diaboli manere sinitur, si per opus Dei transire non sinitur? Quis enim dubitet peius esse ut illic maneat, quam ut illinc transeat? Quaeris fortasse, quomodo opus diaboli maneat in opere Dei. Noli alibi quaerere, ipsum diabolum recole. Opus Dei est, natura utique angelica: inuidia uero opus est ipsius diaboli, quod opus et processit ex illo, et manet in illo. Vanum est igitur quod dixisti: "Opus diaboli per opus Dei non transire", ubi perspicis et manere, Manichaeus autem quantas tibi gratias agat, itane nondum respicis? nondum expergisceris? Laborat enim Manichaeus, ut ostendat, ex bono Dei opere malum oriri non posse, ut, quod ipse uult, malum nisi ex malo esse non posse credatur. Hic tu mirabilis eius adiutor: "Per opus - inquis - Dei malum transire non sinitur"; ut ille tota facilitate concludat, multo minus inde oriri posse, per quod nec transire permittitur. [1,9] 9. 42. Audi tale aliud, immo grauius, ubi Manichaeis identidem suffragaris. "Euanuit - inquis - originale peccatum, quia non potest mali radix in eoquod donum Dei uocas locari". Quod ego uide quam manifesta ueritate conuincam. Nonne sensus hominis donum Dei est? Et tamen ibi locauit inimicus ille seminator radicem mali, quando peccatum homini serpentina fraude persuasit 89. Nisi enim radicem mali humanus tunc reciperet sensus, nullo modo male suadenti accommodaretur assensus. Quid dicam de radice omnium malorum auaritia? Et ubi est haec, nisi hominis anima? et quid est hominis anima, nisi donum Dei? Quomodo ergo tu dicis, nisi non considerando quid dicas: "Radicem mali locari non posse in dono Dei"? Sed Manichaeus, cui per istas inconsideratas sententias tuas plurimum suffragaris, quid tibi dicat attende. Si esse rationalem creaturam, Dei donum est, et dicis locari non posse radicem mali in dono Dei: quanto probabilius dicitur, oriri non posse radicem mali ex dono Dei? Ac sic te suffragatore introducit Manichaeus radicem mali ex illa quam non a Deo creatam, sed Deo coaeternam fingit naturam mali. Quoniam si dixeris, ex libero arbitrio naturae bonae a Deo creatae ortam mali radicem (quod catholica ueritas dicit); illis uerbis tuis te facillime superat, ubi ais: "Radicem mali locari non posse in dono Dei"; quia et liberum arbitrium procul dubio est donum Dei. Ac per hoc cum "mali radicem in dono Dei locari non posse" dixisti, Manichaeo quod contra te diceret, tu dedisti. Quia si non potest in bono locari malum, quod tu dicis mihi; multo minus potest oriri ex bono malum, quod ille dicit tibi. Ac sic concludet, non esse malum nisi ex malo: ubi uictor uidebitur sibi, et erit profecto, nisi et illi resistatur et tibi. Veritas ergo fidei catholicae in his uerbis uestris ideo uincit Manichaeum, quia uincit et te ipsum. Nam si te non uinceret dicentem, "non posse in dono Dei locari radicem mali"; multo minus Manichaeum posset uincere dicentem, non posse ex dono Dei oriri radicem mali. Sed ut uincat ambos, nec aliunde oriri, nec alicubi esse posse dicit radicem mali, nisi ex natura et in natura rationali; cui esse naturam rationale non est nisi donum Dei: sed quoniam a summo atque incommutabili bono de nihilo facta est, ut esset, quamuis mutabile, tamen bonum; deficere a bono a quo facta est, hoc est ex illa, uel in illa radix mali: quia nihil est aliud malum, nisi priuatio boni. 9. 43. Iam porro ubi dicis: "Rerum ratio non sinit ut de bono malum et de iusto iniquum aliquid proferatur"; prorsus Manichaeorum uerba dicis. Hoc enim asserunt, non posse malum proferri nisi de malo; et ibi tota eorum nefanda secta consistit, quia prius contendunt malum proferri non posse de bono. Quod si eis te auctore concesserimus, nihil nobis penitus remanebit, unde illorum nefaria dogmata redarguere ualeamus. Hoc est autem: Iniquum de iusto; quod est: Malum de bono. Catholica igitur fides, ut et tibi et illis resistat, hoc dicit, non prolatum esse malum nisi de bono, et iniquum nisi de iusto. Quia prius angelus et homo, de quibus ista prolata sunt, boni erant utique et iusti. Non igitur resistimus Manichaeis nisi et a te obtineamus, non esse mala orta nisi ex bonis: nec ea mala substantias esse, sed substantiarum uitia creatarum, quibus deficiunt a bono quoniam mutabiles sunt, eo quod ex nihilo factae sunt. Haec est doctrinae catholicae sanitas, qua Manichaeae pestilentiae uirus expellitur. 9. 44. Unde ille doctor meus, tui etiam mali doctoris ore laudatus Ambrosius, in eo libro quem De Isaac et Anima scripit: "Quid ergo est - inquit - malitia, nisi boni indigentia?". Et iterum ait: "Ex bonis igitur mala orta sunt. Non enim sunt mala, nisi quae priuantur bonis: per mala tamen factum est ut bona eminerent. Ergo indigentia boni, radix malitiae est". Vides quam uera catholicae fidei ratione redarguat beatus Ambrosius Manichaeos? Vides quemadmodum eos, quamuis in eadem disputatione non nominauerit, tamen ista sententiarum ueritate ac breuitate conuicerit? Ecce cui homini Dei propter originale peccatum, quod catholicus catholice asseruit, obicis nomine Manichaeorum instinctu maledici furoris opprobrium, qui contra suffragium, quod eis tu praestas, tam inuictum ad eos debellandos catholicis disputatoribus praebet auxilium. Ille quippe aduersus Manichaeos clamat: "Ex bonis mala orta sunt"; et aduersus eum pro Manichaeis tu reclamas: "Necesse est malum esse, ex quo et per quod malus fructus apparuit"; et: "Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur"; et: "In dono Dei radix mali locari non potest"; et: "Rerum ratio non sinit ut de bono malum, ac de iusto iniquum aliquid proferatur". Haec clamas pro Manichaeis contra uocem catholicae ueritatis per sacerdotem Dei prolatam; ut si tu audiaris, Manichaei uincant, dicentes, ut alia taceam: "Si rerum ratio non sinit ut de bono malum aliquid proferatur"; non ergo ex bonis, sicut dicit Ambrosius, sed, sicut nos dicimus, ex mali natura ortasunt mala. Ecce in quantam uoraginem decidisti male intellegendo Dominum dicentem: Arbor bona fructus malos non facit 91; cum hoc non sit dictum de natura, uel de nuptiis, quas instituit Deus, sed de uoluntate hominis bona, a qua non fiunt opera mala. 9. 45. Sed ne forte uel tu, uel quispiam dicat: Quomodo de arbore quam facit homo, id est, uoluntate bona non fiunt fructus mali; et de natura quam facit Deus, ipsa quae faciat fructus malos, nascitur arbor mala: quasi aliquid melius faciat homo, unde non possit malus fructus existere; quam est illud quod facit Deus, unde possit mala arbor existere? ne quis ergo sic erret, audiat diligenter Ambrosium dicentem: "Quid est malitia, nisi boni indigentia? Non enim sunt mala nisi quae priuantur bonis; quia indigentia boni, radix malitiae est". Et hinc intellegat ideo esse arborem malam, uoluntatem malam; quia defectus est a summo bono, ubi bonum creatum bono creante priuatur, ut sit in eo radix mali nihil aliud quam indigentia boni. Arbor autem bona ideo est uoluntas bona, quia per ipsam conuertitur homo ad summum atque incommutabile bonum, et impletur bono, ut faciat fructum bonum. Ac per hoc Deus auctor est omnium bonorum, hoc est et naturae bonae, et uoluntatis bonae, quam nisi Deus in illo operetur, non facit homo: quia praeparatur uoluntas a Domino. 9. 46. Sed iam ordinem dispositionis meae uideo postulare, ut faciam Deo donante, quod tertio loco me facturum esse promisi, hoc est, ut catholicorum, qui fuerunt ante nos, episcoporum sententiis, quascumque rebus de quibus agitur congruentes potuero reperire, uitreas argutias tuas, et fragilia, quibus tibi multum uideris acutus et nitidus, argumenta confringam. Quod ab alio aggrediemur exordio, hic istius libri prolixitate conclusa.