[7,0] LIBER VII. [7,1] 1 "Quid ergo, dixerit quispiam, sacrificia censetis nulla esse omnino facienda?". - Ut uobis non nostra, sed Varronis uestri sententia respondeamus: "Nulla". "Quid ita?". "Quia, inquit, dii ueri neque desiderant ea neque deposcunt, ex aere autem facti, testa, gypso uel marmore multo minus haec curant: carent enim sensu; neque ulla contrahitur, si ea non feceris, culpa, neque ulla, si feceris, gratia". 2. - Sententia repperiri nulla potest integrior, uerior et quam quiuis possit, quamuis ille sit scaeuus et difficillimus, occupare. Quis est enim pectoris tam optunsi, qui aut rebus nullum habentibus sensum hostias caedat et uictimas aut eis existimet dandas qui sunt ab his longe natura et beatitudine disiugati? [7,2] 1. "Qui sunt, inquitis, di ueri?" - Ut communi uobis et simplici respondeamus uerbo, non scimus. Quos enim uidimus numquam, qui sint scire quemadmodum possumus? 2. Ex uobis audire consueuimus deos esse quam plurimos et numinum in serie conputari: qui si sunt, ut dicitis, uspiam uerique, ut Terentius credit, eos esse consequitur sui consimiles nominis, id est tales quales eos uniuersi debere esse conspicimus et nominis huius appellatione dicendos, quinimmo ut breuiter finiam qualis dominus rerum est atque omnipotens ipse, quem dicere nos omnes deum scimus atque intellegimus uerum, cum ad eius nominis accessimus mentionem. 3. Deus enim ab altero in eo quo deus est nulla in re differt, nec quod unum est genere, suis esse in partibus minus aut plus potest qualitatis propriae uniformitate seruata. Quod cum dubium non sit, sequitur ut geniti numquam perpetuique ut debeant esse, extrinsecus adpetentes nihil nec carpentes aliquas terrenas ex materiae opibus uoluptates. [7,3] 1. Ergo si haec ita sunt, primum illud a uobis expetimus noscere, quae sit causa, quae ratio, sacrificia ut ista faciatis, quid deinde ea hoc lucri ad deos ipsos perueniat atque in eorum commoditate subsidat. 2. Quicquid enim geritur, debet habere causam sui neque ita esse ab ratione seiunctum, ut in operibus geratur cassis et in uacuis ludat inanitatis erroribus. 3. Numquid forte dii caelestes aluntur his sacris et ad eorum conpaginem retinendam nonnullius opus est suffectione materiae? 4. Et quis ita est hominum deus prorsus qui sit ignorans, ut eos existimet contineri alicuius alimonii genere et cibi esse munus quod eos faciat uiuere et inmensa in perpetuitate durare? 5. Quicquid enim causis et rebus fulcitur extraneis, necesse est esse mortale et habere ad periculum uiam pronam, ubi aliquid coeperit deesse quo uiuitur. 6. Tum quod ex his rebus quae admouentur altaribus nihil uidemus accedere atque ad numinum substantias peruenire. 7. Aut enim thus datur et liquefactum carbonibus disperit, aut animalis est hostia et ab canibus abligurritur sanguis, aut si aliquod uiscus aris fuerit traditum, ratione ardescit pari et dissolutum in cinerem labitur. 8. Nisi forte hostiarum deus animas deuorat aut ex aris ardentibus nidorem consectatur et fumos, pasciturque de cnisis, quas euomunt ardentia uiscera adhuc uda de sanguine et prioribus umecta de sucis. 9. Sed si deus ut dicitur nullius est corporis omnique est incontiguus tactu, qui fieri potis est, ut corporalibus rebus nutriatur incorporeum, quod mortale est ut inmortale sustineat subdatque salutem rei quam contingere nequeat et motus subministrare uitalis? Cessat ergo ut apparet sacrorum hic ratio, neque dici a quopiam potis est ea causa sacrificia celebrari, quod alantur his numina et eorum sustineantur e pastu. [7,4] 1. Numquid, si forte hoc non est, uoluptatis alicuius animi que ut dicitur causa caeduntur diis hostiae et succensis adiciuntur altaribus? 2. Et quisquam est hominum qui deos sibi persuadeat uoluptatum diffusione mollescere, gestire in libidinis gaudium et uelut animal uile blandis sensibus affici et dulcedinis labilis uolucri titillatione mulceri? 3. Quod enim uoluptate dissoluitur, id contraria necesse est tristitia contrahatur, nec immune existere ab anxietate maeroris quod laetitia trepidat et leuitatibus extollitur gaudiorum. 4. Utroque autem affectu debent esse dii liberi, si eos esse perpetuos et mortalium uolumus fragilitate priuatos. 5. Quid quod omnis uoluptas quasi quaedam est adulatio corporis notisque illis sensibus adsumitur quinque: quam si superi sentiunt, et eorum necesse est sint participes corporum, per quae uia est sensibus et accipiendis uoluptatibus ianua. 6. Postremo quod gaudium est innoxiorum animantium mactatione laetari, miserabilis saepe exaudire mugitus, riuos sanguinis cernere, animas cum cruore fugientes patefactisque secretis prouoluier intestina cum stercore et ex residuo spiritu exultantia adhuc corda tremibundis que palpitantes in uisceribus uenas? 7. Semiferi nos homines, quinimmo, apertius ut pronuntiemus quod est uerius atque aptius dictu, feri, quos infelix necessitas et malus usus edocuit cibos ea his carpere, miseratione interdum commouemur illorum, arguimus nos ipsi penitusque re uisa atque inspecta damnamus, quod humanitatis iure deposito naturalis initii consortia ruperimus. 8. Deos aliquis credet pios beneficos mites caede pecorum delectari diffundique laetitia, si quando sub his concidunt et spiritum miserabiliter ponunt? Et uoluptatis ergo ut cernimus nulla est in sacrificiis causa nec cur fiant ratio est, quoniam nec est ulla, ac si forte est aliqua, in deos eam cadere nulla posse ratione monstratum est. [7,5] 1. Sequitur ut illam quoque inspiciamus partem, quam iactari audimus uulgo et populari in persuasione uersari: sacrificia superis ea fieri diis causa, ut iras atque animos ponant reddanturque mites et placidi feruidorum pectorum indignatione sedata. 2. At si definitionem teneamus illam, quam pertinaciter meminisse conuenit nos semper, uniuersos animorum adfectus ignotos diis esse, consectaneum est credere numquam deos irasci, quinimmo nullum adfectum magis esse ab his longe quam qui feris et beluis proximus turbat tempestatibus patientes et ad periculum interitionis inducit. 3. Quicquid enim uexatur rei alicuius e motu, passibile esse constat et fragile: quod passioni fragilitatique subiectum est, id necesse est esse mortale: ira autem uexat et patientes se soluit: ergo esse mortale dicendum est quod passionibus subiectum est irae. 4. Atquin deos scimus esse oportere perpetuos et naturam inmortalitatis tenere: quod si constat et liquidum est, ira ab his longe et ab eorum condicione disiuncta est. Nullis ergo rationibus conuenit id in superis uelle placare quod posse non uideas in eorum beatitudinem conuenire. [7,6] 1. Sed concedamus, ut uultis, perturbationem huiusmodi familiarem diis esse placandique eius causa res diuinas fieri et sacrorum sollemnia celebrari: quando ergo conueniat adhiberi haec munia uel in tempore quo dari? 2. Antequam sunt irati et perciti an cum fuerint moti ipsisque in indignationibus constituti? Si ne sumant animos, occurrendum est his ante, feras nobis proponitis, non deos, quibus, ne saeuiant concitatae et cauearum discutiant claustra, obiectari moris est escas in quas rabide saeuiant et cupidinem uexationis inclinent. 3. Sin autem iam feruidis atque indignatione flagrantibus satisfactio ista sacrificiorum oggeritur, non inquiro, non exigo, an illa laeta et sublimis magnanimitas numinum homunculorum offensione moueatur habeatque pro uulnere, si quid animal caecum atque in nubibus semper ignorationis incedens dissignauerit, dixerit quo illorum minueretur auctoritas. [7,7] 1. Sed neque illud dici aut audire deposco, quas irarum in homines habeant dii causas, ut sacrificiis debeant contracta offensione mulceri: numquid aliquas leges sanxere aliquando mortalibus constitutum que est ab his umquam, quid eos agere conueniret uel quid non, quid consectari, quid fugere, uel coli se saltem quibus rationibus cuperent, ut aliter quam imperauerant gesta ultionibus persequerentur irarum contemptique se uellent de audacibus et transgressoribus uindicare? 2. Ut opinor, ab his numquam neque constitutum est aliquid neque sancitum, quoniam nec uisi aliquando, neque si sunt ulli, apertissima potuit cognitione dinosci. Quaenam est ergo iustitia, ut eis ob aliquas causas irascantur dii caelites quibus neque se ease monstrare aliquando dignati sunt neque ullas dederint aut imposuerint leges quas coli ab his uellent et inuiolabili obsecutione seruari? [7,8] 1. Sed hoc ut dixi praetereo et silentio patior abire donatum. Unum illud prae omnibus quaero: quae causa est, ut si ego poreum occidero, deus mutet adfectum animosque et rabiem ponat, si gallinulam, uitulum sub illius oculis atque altaribus concremaro, obliuionem inducat, iniuriae et ab sensu penitus offensionis abscedat? 2. Quid ad eius dolorem ex opere hoc migrat, aut remedii cuius est anser, caper aut pauus, ut ea eius cruore medicina adhibeatur irato? 3. Ergone iniurias suas dii uendunt atque ut paruuli pusiones, animos parcant abstineantque ploratibus, passerculos pupulos eculeos panes accipiunt, quibus auocare se possint, ita di inmortales placamenta ista sumunt, quibus iras atque animos ponant et in gratiam suis cum offensoribus redeant? 4. Atquin ego rebar deos, si modo rectum est credere quod motibus exagitentur irarum, sine ullis praemiis nullisque mercedibus iras atque animos ponere et peccatoribus delicta donare. 5. Hoc est enim proprium numinum, liberales uenias et concessiones habere gratuitas. Quod si fieri non potest, sapientius multo est pertinaciter eos in offensione durare quam munerum corruptione mitescere. Crescit enim multitudo peccantium cum redimendi peccati spes datur, et facile itur ad culpas ubi est uenalis ignoscentium gratia. [7,9] 1. Ecce si bos aliquis aut quodlibet ex his animal, quod ad placandas caeditur mitigandasque ad numinum furias, uocem hominis sumat eloquaturque his uerbis: "Ergone o Iuppiter, aut quis alius deus es, humanum est istud et rectum aut aequitatis alicuius in aestimatione ponendum, ut cum alius peccauerit, ego occidar et de meo sanguine fieri tibi patiaris satis, qui numquam te laeserim, numquam sciens aut nesciens tuum numen maiestatemque uiolarim, animal ut scis mutum, naturae meae simplicitatem sequens nec multiformium morum uarietatibus lubricum? 2. Numquid aliquando tuos ludos minus sancte diligenterque perfecta numquid aliquem praesulem, tuum numen qui offenderet, ante traduxi? numquid iuraui per te falso? numquid sacrilegis furtis tua rapui spoliauique donaria? numquid erui sacratissimos lucos aut religiosa quaedam loca substructionibus pollui profanauique priuatis? 3. Quaenam est ergo causa ut alienum crimen meo luatur e sanguine et in nefas extraneum mea uita et innocentia producatur? An quod animal uile sum nae rationis nec consilii particeps, quemadmodum pronuntiant isti qui se homines nominant et ferocitate transiliunt beluasa nonne primordiis isdem eadem et me genuit informauitque natura nonne spiritus unus est qui et illos et me regit? non consimili ratione respiro et uideo et ceteris adfiecor sensibus? 4. Habent iecora pulmones corda intestina uentriculos: et mihi membrorum non idem est numerus attributus? Amant suos fetus et gignendis conueniunt liberis: non et mihi prolis et subrogandae est cura et dulcedo cum fuerit procreata? 5. Sed rationales illi sunt et articulatas exprimunt uoces. Et unde illis notnm est an et ego quod facio meis rationibus faciam et uos ista quam promo mei generis uerba sint et solis intellegantur a nobis? 6. Interroga Pietatem, utrumne sit aequius me occidi, me confici, hominem uenia et commissorum inpunitate donari? Quis in gladium formauit ferruma non homo? quis cladem gentibus, quis nationibus imposuit seruitutema non homo? quis parentibus, fratribus, quis uxoribus, quis amicis mortiferas subdidit commiscuitque potiones? non homo? 7. quis maleficia repperit aut commentatus est tanta, quanta uia explicari decem milibus nequeant uel annalium uel dierum? non homo? ita istud non ferum, non inmane, non saeuum est, non tibi, o Iuppiter, iniustum uidetur et barbarum, me occidi, me caedi, ut fias tu placidus et ut scelerosis contingat inpunitas?". 8. Ergo ob hanc causam, id est numina ut placentur irata, inaniter fieri sacrificia constitit, cum docuerit nos ratio neque deos irasci aliquando neque alterum uelle pro altero confici, caedi nec innoxii sanguine abolitionem dissignationibus comparari. [7,10] 1. Sed fortasse aliquis dicet: "Idcirco dis hostias et cetera, inpendimus munera, ut familiares quodammodo nostris supplicationibus facti res tribuant prosperas auertantque a nobis mala, cum gaudiis faciant agere nos semper, tristitias uero propellant ex casibus inminentia fortuitis". 2. - Non exiguam curam locus iste desiderat nec quod dicitur facile tam consuetum est uel audiri uel credi. Aduolabit enim continuo uniuersus ille doctissimorum chorus, qui adseuerans et conprobans fato fieri quaecumque fiunt eripiat nobis e manibus opinionem istam et inanibus nos arguat persuasionibus fidere. 3. "Quicquid in mundo, inquiet, gestum est, geritur et geretur, olim definitum et fixum est habetque immobiles causas, per quas sibi res nexae et inexpugnabilem conserant praeteritorum cum imminentibus necessitatem". - Si definitum et fixum est, quid optingere singulis mali debeat boniue iam certum est. 4. Quod si certum est et fixum, uacant omnia deorum auailia, uacant odia, uacant benignitates. Tam enim praestare non possunt id quod non potest fieri quam prohibere ne fiat id quod necesse est euenire; nisi quod ualidius premere opinionem istam, si uoluerint, quibunt, ut etiam ipsos deos frustra dicant a uobis coli et superuacaneis supplicationibus adorari. Cum enim ordinem uertere et fatalia nequeant constituta mutare, quid rei, quid causae est fatigare et obtundere eorum aures uelle quorum auailiis nequeas supremis in necessitatibus fidere? [7,11] 1. Postremo si tristia atque inportuna dii pellunt, si ea quae sunt laeta atque amica largiuntur: unde sunt mundo tanti tamque innumerabiles miseri, unde tot infelices lacrimabilem uitam in extrema sorte ducentes? 2. Cur immunes a calamitatibus non sunt qui momenta per singula, qui per puncta sacrificiis onerant atque adcumulant aras? 3. "Nonne alios, inquiunt, uidemus ex illis domicilia esse morborum, eatinctis luminibus atque auribus obseratis, pedum carere processu, truncos sine manibus degere, incendiis, naufragiis et ruinis mergi obrui confici, patrimoniis ab ingentibus euolutos mercennario sese labore fulcire, stipes emendicare supremas, exterminari, proscribi, semper esse in luctibus, liberorum orbitatibus fractos, uexari per infortunia cetera quorum species et formas nulla potest enumeratio definire?". 4. - Quod utique non fieret, si propulsare, si flectere mala ista dii possent sacrorum meritis obligati. Nunc uero quia casibus nullus est in his locus sed ineluctabili omnia necessitate confiunt, agit sese ordo praescriptus et quod semel decretum est perficit. [7,12] 1. Aut ingrati esse dicendi sunt caelites, si cum habeant iura prohibendi, patiuntur infelix genus tot poenis et calamitatibus implicari. 2. Set fortasse aliquid dicant magnum nec quod auribus debeat frustratoriis, leuibus et contemnentibus sumi. 3. Quas tamen nos partes, quia res nimiam longi est multique sermonis, inexplicatas transcurrimus atque intactas, solum illud posuisse contenti, inhonestas uos famas adiungere diis uestris, si eos aliter negatis praestare quae bona sunt atque inimica transuertere, nisi prius empti capellarum fuerint atque ouium sanguine et ceteris quae admouentur altaribus. 4. Indignum enim primum est, ut illa uis numinum sublimitasque caelestium beneficia credatur sua habere uenalia, prius sumere atque ita praestare; tum quod foedius multo est, nisi acceperint, prodesse nulli perpetique miserrimos discriminum subire fortunas, cum prohibere possint ac subuenire. 5. Si ex duobus facientibus res sacras nocens unus et locuples, alter angusto lare sed innocentia fuerit et probitate laudabilis, centum ille caedat boues totidemque cum agniculis suis matres, thus pauper exiguum et odoris alicuius unam concremet glebulam: nonne erit consequens ut debeat credi, si modo nihil numina nisi praemiis antecedentibus praestant, ut fauorem suum commodent locupleti, auertant a pauperculo lumina, quem restrictum non animus sed familiaris rei necessitas fecit? 6. Ubi enim uenalis et mercennarius dator est, ibi necesse est gratiam pro magnitudine muneris tribui et eo inclinare suffragium, unde ad eum qui praestat mercedis plus multo et indecorae corruptionis adfluxerit. 7. "Quid?". - Si populi rursus duo hostilibus dissidentes armis sacrificiis paribus superorum locupletalo uerint aras alterque in alterum postulent uires sibi atque auxilium commodari: nonne iterum necesse est credi, si praemiis sollicitantur ut prosint, eos partes inter utrasque debere haesitare, defigi nec repperire quid faciant, cum suas intellegant gratias sacrorum acceptionibus obligatas? 8. Aut enim auxilia hinc et inde praestabunt, id quod fieri non potest; pugnabunt enim contra ipsos se ipsi, contra suas gratias uoluntatesque nitentur: aut ambobus populis opem subministrare cessabunt; id quod sceleris magni est post inpensam acceptamque mercedem. 9. Itaque ergo ab diis longe infamia est ista tota pellenda neque est omnino dicendum praemiis eos ac mercedibus allici, bonas ut res conferant dimoueantque contrarias, si modo dii ueri sunt atque in nominis huius exceptione ponendi. 10. Aut enim fato fiunt quaecumque fiunt, et ambitionis et gratiae nullus locus in diis est: aut si excluditur et eicitur fatum, non est superae dignitatis boni operis fauores et conlatas munificentias uenditare. [7,13] 1. Satis ut opinor ostendimus frustra diis immortalibus hostias rebus cum consequentibus admoueri, quod neque alantur his neque ullam percipiant uoluptatem neque iras aut animos ponant, neque ut res tribuant faustas neque ut abigant auerruncentque contrarias. 2. Sequitur ut illam quoque inspiciamus partem quae ab nonnullis consueta est adseri et causis caerimonialibus adplicari. 3. Aiunt enim sacra haec honorandis esse instituta caelestibus, et ea quod faciant, honoris ergo facere et his numinum potentias auctitare. 4. - Quid? si similiter dicant euigilare sese atque dormire, deambulare subsistere, conscribere aliquid et lectitare, ut honorem dis habeant et dignitatibus eos faciant ampliores? 5. Quid enim cruore de pecorum, quid sacrorum confectione de cetera superadditur his rei, quid adponitur atque adicitur potestatis? 6. Etenim honos omnis qui haberi ab aliquo dicitur et reuerentiae potioris adtribui relatiui est ad alterum generis et constans partibus duabus, ex concessione tribuentis et amplificatione sumentis. 7. Ut si quispiam uiso potentissimi nominis atque auctoritatis uiro uia decedat, adgurgat, caput reuelet uehiculoque desiliat, tum deinde salutet adclinis, ancillatum seruuli pauibundis trepidationibus imitatus; uideo quid agatur in huiusmodi honorationis officio: summissione alterius datur alteri plurimum efficiturque ut uideatur magnus quem suspectio minoris eatulerit et suis anteposuerit rebus. [7,14] 1. Sed concessio haec omnis et honoris de qua loquimur attributio solis habet in hominibus sedem, quos naturalis infirmitas et amor in altioribus standi docet gaudere de fastibus et aliorum comparationibus anteponi. 2. At, quaero, in superis ubi est honoris locus, uel quas eis eminentias addier sacrorum ea confectionibus inuenitur? 3. Augustiores, potentiores mactatis pecudibus fiunt, additur illis ea hoc quicquam, aut esse dii magis diuinitate occipiunt ampliat? 4. Atqui ego contumeliae proximum, quinimmo esse plenam contumeliam iudico, cum honorari ab homine deus dicitur et muneris alicuius oblatione mactari. 5. Etenim si honos auget eiusque adcumulat dignitatem cui fuerit attributus, sequitur ut auctior deus fiat ab homine, a quo fuerit munere et honoris conlatione donatus: atque ita perducitur res eo ut inferior deus sit qui honoribus mactatur humanis, homo uero sublimiar qui auget potentiam numinis. [7,15] 1. "Quid ergo, inquiet aliquis, honorem diis dandum nullum esse omnino censetis?". - Si deos nobis proponitis tales, quales, si sunt, debent esse, quosque dicere nos omnes in istius nominis praedicatione sentimus: quemadmodum possumus honorem his non habere uel maximum, cum etiam homines colere potentioribus acceperimus imperiis, cuiuscumque ordinis fuerint, cuiuscumque fortunae? 2. "Quisnam iste est maximus?". - Officiosior multo quam habetur a uobis et potentiore in genere constitutus. 3. "Dicite, inquitis, quae sit opinio de dis {primum} digna, recta et honesta nec turpitudinis alicuius deformitate culpabilis". - ut neque illos credas quicquam hominis habere consimile nec quicquam expectare quod sit ab se foris atque eatrinsecus ueniens, tunc quod saepius dictum est, non ardescere irarum flammis, non gestire corporea uoluptate, non exambiri ut prosint praemiis, non ut noceant proritari, benignitatem et gratiam non habere uenalem, non gaudere honore conlato, non indignari et adfici non dato, sed quod rei diuinae est proprium, sua se ui nosse nec se alienis adulationibus aestimare. 4. Et tamen, ut uideamus istud quod dicitur quale sit, quod est istud honoris genus, ueruecem arietem taurum dei sub ore conectere conspectuque in eius occidere? Quod est honoris genus, deum inuitare ad sanguinem, quem cum canibus uideas eum sumere atque habere communem? Quod est honoris genus, lignorum structibus incensis caelum fumo subtexere et effigies numinum nigrore oiauscare ferali? 5. Quod si ea quae fiunt propria ui pendere, non ante sumptis placet opinionibus aestimari, arae istae quas dicitis altariaque haec pulchra infelicissimi animalium generis ustrinae, rogi sunt et busticeta in opus structa foedissimum atque in sedem fabricata faetorum. [7,16] 1. Quid dicitis, o isti? Ergone ille putor qui ea coriis tollitur atque expirat ardentibus, qui ex ossibus, qui ex saetis, ex agnorum lanitiis gallinarumque de plumis, dei munus et honor est, mactanturque hoc illi quorum templa cum adire disponitis, ab omni uos labe puros, lautos castissimosque praestatis? 2. Et quid esse his potest coinquinatius infelicius spurcius, quam si ita facti sunt sensus sui natura, ut in amoribus habeant tam saeua sintque illis in uoluptate putores, quos neque ipsi sacrificantes ferre nec ingenuae sustinere tractos ualeant per spiritum nares? 3. Quodsi animantium cruore honorari et adfici superorum animos existimatis, cur non eis et mulos et elephantos mactatis et asinosa cur non et canes, ursos et uulpes, camellos et belbas et leones? 4. Et quoniam uolucres hostiarum quoque in numeris ponitis, cur non uulturios aquilas ciconias inmussilos buteones coruos accipitres noctuas cumque illis salamandras natrices uiperas solifugas? 5. Nempe subest et his sanguis et consimili ratione uitali agitantur spiritu. Quid in illis maioris est operis aut sollertiae in his minus, ut ista non augeant, superorum illa amplificent dignitatem? 6. "Quia rebus ex his, inquit, deos par est honorare caelestes, quibus ipsi alimur, sustentamur et uiuimus et quas nobis ad uictum sui numinis tribuere benignitate dignati sunt". 7. - Sed et cuminum nasturcium rapa bulbos apium carduos radices cucurbitas rutam mentam ocimum puleium porrumque sectiuum idem tribuere dii uobis esseque in usibus uestris alimoniarum in parte iusserunt. Quid ergo cessatis altaribus et haec dare rebusque his omnibus conilam superspergere bubulam et acrimonias intermiscere ceparum? [7,17] 1. Ecce, si uos canes - necesse est enim quaedam fingi, perspici ut liquidius res possint - si, inquam, canes et asini, si motacillae cum his simul, si hirundines garrulae pariterque cum his porci sensu aliquo humanitatis accepto deos putarent atque existimarent uos esse sacraque uobis intenderent honoris ergo facere, non ex materiis aliis aliisque de rebus sedquibus ali moris est illis et naturali adpetitione fulciri audire a uobis exposcimus, utrumne hunc honorem an contumeliam potius esse iudicaretis amplissimam, cum hirundines uobis muscas, motacillae caederent consecrarentque formiculas, cum altaribus uestris darent asini faenum paleasque libarent, cum inponerent canes ossa et humani stercoris proluuiem concremarent, cum ad ultimum porculi caenum uobis profunderent ex uolutabris horrentibus, lutosis et uoraginibus sumptum? Ita ergo non despui uestras inflammaremini dignitates stercoribus que uos accipi inter atroces conputaretis iniurias? 2. "Sed taurorum corporibus honoratis uos deos et aliorum animantium caedibus". - Et quid hoc ab illo differt, cum et ipsa si nondum, mota tamen futura sint stercora et exigui temporis contracta interiectione putescant? 3. Denique desinite supponere aris ignem: iam profecto cernitis uiscera illa taurorum sacra, quibus honor a uobis auctificatur deorum, feruescere uermibus et fluctuare, uitiare et corrumpere statum caeli et ea odoribus morbidis regiones consauciare uicinas; quam si uobis praecipiant dii curam uestram in ualetudinem uertere, prandia inde uel cenas sollemni ea more conficere, longe fugiatis execratique odoris genus ueniam poscatis a superis facturos que uos eis numquam talia sacra iuretis. 4. Ita istud non ludere est, non confiteri, non pandere, quid sit deus nescire nec cui potentiae debeat nominis huius uis subdi appellatio que supponi? 5. Cibis nouis auctificatis deos, nidoribus cohonestatis et sucis, et quia uobis iucunda et grata sunt ea quae uos alunt, deos etiam creditis in eorum adfluere uoluptates, latratorum et canum ritu offis saeuitias ponere atque adludere porrigentibus saepius? [7,18] 1. Et quoniam nobis in manibus hostiarum sermo uersatur, quae causa, quae ratio est, ut cum dii inmortales - sint enim et per nos licet quicumque esse creduntur - sint unius sententiae uel unius debeant esse naturae, generis et qualitatis unius, non omnibus omnes hostiis sed quibusdam quidam sacrorum mulceantur e legibus? 2. Quae est enim causa, requiram ut eadem rursus, ut ille tauris deus, haedis alius honoretur aut ouibus, hic lactentibus porculis, alter intonsis agnis, hic uirginibus bubulis, capris ille cornutis, hic sterilibus uacculis, at ille incientibus scrofis, hic albentibus, ille taetris, alter feminei generis, alter uero animantibus masculinis? 3. Si enim honoris et reuerentiae causa mactantur dis hostiae, quid refert aut interest, cuius animalis e capite luatur hoc debitum, cuius ira offensioque ponatur? An numquid alterius alteri minus gratior et iucundior sanguis est, alteri uero alterius uoluptatem infundit et gaudium? Aut, ut fieri moris est, obseruationis alicuius et religionis metu ille caprina abstinet se carne, porcinum alius execratur attactum, huic ouilla fetulenta sunt uiscera, ac ne stomachum fatiget inualidum, hic bubulam duritiem uitat et lactentium lenitatem, quo digerat expeditius, sumit? [7,19] 1. "Sed erras, inquit, et laberis: nam dis feminis feminas, mares maribus hostias immolare abstrusa et interior ratio est uulgique a cognitione dimota". - Non inquiro, non exigo, quid sacrorum praecipiant uel quid contineant leges; sed si uicerit ratio atque obtinuerit ueritas, differentiam generum nullam in diis esse neque ullis sexibus eos esse discretos, nonne solui necesse est {nonne} rationes has omnes et stultissimis creditas opinationibus comprobari, inueniri? 2. Sapientium uirorum non aduocabo sententias, qui risum nequeunt continere, cum discrimina sexuum diis audiunt immortalibus attributa: unoquoque ab hominum quaero, an ipse apud se credat sibique ipse persuadeat, distinctum esse deorum genus, mares ac feminas hos esse et ad generandos fetus conuenientium membrorum dispositione formatos? 3. Sed si sexibus sexus pares, id est feminas feminis, mares autem hostias dis maribus immolari sacrificiorum iura praescribunt: quae in coloribus ratio est, ut merito his albas, illis atras conueniat nigerrimasque mactari? 4. "Quia superis diis, inquit, atque ominum dexteritate pollentibus color laetus acceptus est ac felix hilaritate candoris, at uero diis laeuis sedesque habitantibus inferas color furuus est gratior et tristibus suffectus e fucis". 5. - Sed si rursus optinuerit ratio, inferorum penitus cassum esse nomen et uacuum neque ulla sub terris regna esse domiciliaque Plutonia opinionem necesse est id quoque frustrari quam super atris pecudibus habetis diuisque subterreis. 6. Quodsi inferi nulli sunt, deos etiam Manium necesse est esse nullos. Fieri enim qui potest, ut cum loca sint nulla, eorum quae non sunt ulli perhibeantur esse cultores? [7,20] 1. Sed adsentiamur, ut uultis, et esse inferos et esse Manes et habitare nescio quos in his deos ominibus minus faustos et tristioribus praepositos rebus. Et quae causa, quae ratio est, ut atrae his hostiae nigerrimique admoueantur coloris? 2. "Quia nigra nigris conueniunt et tristia consimilibus grata sunt". - Quid ergo? non uidetis, ut uobiscum et nos stolide similiter que ludamus, albas esse hostiarum carnes ossa dentes pinguitias omenta cum cerebris mollesque in ossilaus medullas? 3. "Sed uellera nigra sunt nigraeque animantium saetae". - Solas ergo immolate diis lanas uulsasque ex hostiis saetulas, relinquite infelicissimas pecudes spoliatas licet ac tonsas caeli animam ducere et pastibus innocentissimas incubare. 4. Quodsi grata numinibus inferis ea quae sunt nigra furuique existimatis coloris, cur non omnia cetera, quae illorum inferre sacrificiis moris est, sint nigra et fumigata taetreque ut colorata curatis? 5. Inficite thura, si dantur, salsas fruges atque uniuersa libamina; lacti oleo sanguini, hic ponat ut purpureum colorem, illa ab ut sint lurida, fuliginem infundite cum fauillis. Quod si uobis religio nulla est alba quaedam inferre et suos retinentia candores, ipsi uestras religiones rationesque dissoluitis, cum sacrorum in opere nihil unum perpetuumque seruatis. [7,21] 1. Sed et illud hoc loco consentaneum est ex uobis addiscere. Si caper caedatur Ioui, quem patri sollemne est Libero Mercurioque mactari, aut bos si sterilis Vnxiae, quam Proserpinae tribui Tusco ritu atque obseruatione praecipitur, quid facinoris in hoc erit, quid malorum scelerisue contractum, cum nihil intersit obsequii, cuius animalis e capite honorarium istud debitum compleatur? 2. "Confundi haec, inquit, fas non est nec piaculi parui est officia rituum procurationemque miscere". - Causam, oro, edissere. 3. "Quia generis certi hostias certis ius est consecrare numinibus certaque et supplicamenta praestari". - Et quae iterum causa est, ut generis certi hostias certis ius sit consecrare numinibus certaque et supplicamenta praestari? Et hoc enim ius ipsum debet habere suam causam certisque ab rationibus exoriri, duci. 4. Antiquitatem consuetudinemque dicturus es? - Hominum mihi scita pronuntias et caeci animalis inuenta: ego autem, cum postulo causam mihi depromi, audire desidero aut caelo aliquid lapsum aut quod magis res poscit, quid adplicitum Iuppiter ad tauri habeat sanguinem, ut ei debeat immolari, non debeat Mercurio, Libero? 5. Aut natura quae capri est, ut his rursus adcommoda, Iouialibus conueniens sacrificiis non sit? 6. Animalium facta est inter deos diuisio? transactionis alicuius pactione conuenit, ut ille contineret ab huius se hostia, hic ut usurpare desineret alieni sanguinis iura? 7. An ut zelotypi pusiones communicare gustatum suarum pecudum nolunt, aut ut gentibus fieri moris diuersissimi fama est, quae habentur his esui, aliarum eadem reiciuntur a uictibus? [7,22] 1. Ergo si haec cassa sunt nec rationis alicuius habentia firmitatem, sacrificiorum et ipsa inanis est ratio. Etenim qui potis est habere idoneam id quod sequitur causam, cum ipsum illud primum, a quo defluit secundum, inanissimum esse repperiatur et uacuum et nulla soliditate firmatum? 2. "Telluri, inquiunt, matri scrofa inciens immolatur et feta, at Mineruae uirgini uirgo caeditur uitula, nullis umquam stimulis nullius operis excitata conatus". - Atquin nos arbitramur nec uirginem uirgini oportuisse mactari, ne uirginitas uiolaretur in pecude, qua dea plurimum pollet, nec Telluri grauidas atque fetas ob honorem fecunditatis ipsius, quam cuncti expetimus et optamus inextinguibili semper fecunditate procedere. 3. Nam si, quia uirgo Tritonia est, idcirco ei conuenit uirgines hostias immolari, et quod Tellus est mater, consimiliter grauidis accipienda est scrofis, ergo et musicis Apollo, quod musicus, et quod medicus Aesculapius, medicis, et quod faber Vulcanus est, fabris, et quod Mercurius eloquens, eloquentibus debet disertissimisque mactari. 4. Quodsi dicere istud insanum est aut ut mediocriter pronuntiem brutum, multo illud maioris amentiae est, fetas iugulare Telluri, quod sit fetibus grauior, Mineruae castas et uirgines, quia sit pura, uirginitatis intactae. [7,23] 1. Nam quod dici a uobis accipimus, esse quosdam ex diis bonos, alios autem malos et ad nocendi libidinem promptiores, illisque ut prosint, his uero ne noceant sacrorum sollemnia ministrari, quanam istud ratione dicatur, intellegere confitemur nos non posse. 2. Nam deos benignissimos dicere lenesque habere naturas, et sanctum et religiosum et uerum est, malos autem et laeuos, nequaquam sumendum est auribus, ideo quoniam diuina illa uis ab nocendi procul est dimota et disiuncta natura. 3. Quicquid autem potis est causam calamitatis inferre, quid sit primum uidendum est et ab dei nomine longissima debet differitate seponi. 4. Itaque ut uobis commodemus adsensum, destrarum sinistrarumque rerum deos esse fautores, ulla nec sic ratio est, cur alios alliciatis ad prospera, alios uero ne noceant sacrificiis conmulceatis et praemiis: primum quod di boni male non queunt facere, etiam si nullo fuerint honore mactati; quicquid enim mite est placidumque natura, ab nocendi procul est usu et cogitatione discretum: malus uero conprimere suam ferociam nescit, quamuis gregibus mille et mille alliciatur altaribus. 5. Neque enim in dulcedinem uertere amaritudo se potest aut ariditas in umorem, calor ignis in frigora aut quod rei cuicumque contrarium est id quod sibi contrarium est in suam sumere atque inmutare naturam. 6. Ut si manu uiperam mulceas, uenenato blandiaris aut scorpio, petat illa te morsu, hic contractus aculeum figat, nihilque illa prosit adlusio, cum ad nocendum res ambae non stimulis exagitentur irarum sed quadam proprietate naturae: ita nihil prodest promereri uelle per hostias deos laeuos, cum siue illud feceris siue contra non feceris agant suam naturam et ad ea quae factitant ingenitis legibus et quadam necessitate ducantur. 7. Quid quod isto modo utrique dii desinunt esse suis in uiribus et suis in qualitatibus permanere. 8. Nam si bonis ut prosint res diuina conficitur, malis autem ne noceant isdem rationibus supplicatur, sequitur ut intellegi debeat, nihil dexteros profuturos nulla si acceperint munera fierique ex hoc malos, malos autem si acceperint nocendi posituros mentem fierique ea hoc bonos: atque ita perducitur res eo ut neque hi dexteri neque illi sint laeui aut, quod fieri non potest, utrique ipsi sint dexteri et utrique iterum laeui. [7,24] 1. Esto, concedatur infelicissimas pecudes non sine aliquo religionis officio diuorum apud templa mactari et quod ex usu consuetudinis factum est rationis alicuius causam aliquam continere: sed si magnificum uidetur atque amplum iugulare diis tauros, si inlibata, si solida concremari animantium uiscera, quid sibi reliqua haec uolunt magorum cohaerentia disciplinis quae in sacrorum reconditis legibus pontificalia restituere mysteria et rebus inseruere diuinis? 2. Quid, inquam, sibi haec uolunt: 'apexaones', 'hirciae', 'silicernia', 'longaui'? Quae sunt nomina et farciminum genera, hirquino alia sanguine, comminutis alia inculcata pulmonibus. Quid 'taedae', quid 'neniae', quid 'offae' non uulgi set quibus est nomen appellatioque 'penitae'? 3. Ex quibus quod primum est, in exiguas aruina est miculas catillaminum insecta de more, quod in secundo situm est, intestini est perrectio, per quam proluuies editur sucis pereasiccata uitalibus. 'Offa' autem 'penita' est cum particula uisceris cauda pecoris amputata. Quid 'polimina', quid 'omenta', quid 'palasea' siue ut quidam cognominant 'plasea'? 4. Ex quibus est nomen 'omenti' pars quaedam, quo receptacula uentrium circumretita finiuntur, bouis cauda est 'plasea' siligine et sanguine delibuta, 'polimina' porro sunt ea quae nos proles uerecundius dicimus, a uolgaribus autem adsolent cognomine testium nuncupari. 5. Quid 'fitilla', quid 'frumen', quid 'africia', quid 'gratilla', 'catumeum', 'cumspolium', 'cubula'? Ex quibus duo, quae prima, sunt pultium nomina sed genere et qualitate diuersa, series uero quae sequitur liborum significantias continet; et ipsis enim non est una eademque formatio. 6. Non enim placet 'carnem strebulam' nominare, quae taurorum ex coaendicibus demitur, pulpamenta non assa, quae in ueribus exta sunt animata prius et torrefacta carbonibus, non salsamina denique, sunt una commiatio quadrinis copulata de frugibus; non similiter 'fendicas', quae et ipsae sunt hirae, quas plebis oratio illas solet cum eloquitur nuncupare, non ratione eadem et 'rumas', quae sunt prima in gurgulionibus capita, qua et deicere cibos et referre natura est ruminatoribus saeculis; non 'magmenta', non 'augmina', non mille species uel sanguinaminum uel fitillarum, quibus nomina indidistis obscura uulgoque ut essent augustiora fecistis. [7,25] 1. Si enim quaecumque ab hominibus fiunt maximeque in re sacra debent habere suas causas nec sine ratione est quicquam in negotiis omnibus atque in omni administratione faciendum: edissertate nobis et dicite, quae sit causa, quae ratio, ut haec etiam diis dentur sacrisque adoleantur altaribus. 2. In hoc enim diutius loco huic causae uel maxime necessario inmoramur insistimus inhaeremus, cupientes addiscere, quid cum pultibus deo sit, quid cum libis, quid diuersis cum fartibus, confectionis iure ex multiplici atque inpensarum uarietate conditis. 3. Opiparis numina cenis adficiuntur aut prandiis, ut numeras conueniat excogitare his dapes? auersionibus stomachorum laborant et ad expellenda fastidia saporum uarietas quaeritur, ut modo his assa, modo cruda ponantur, semicocta et modo semicruda?. 4. Quod si omnes has partes quas 'praesicias' dicitis accipere dii amant suntque illis gratae uel uoluptatis alicuius uel dulcedinis sensu, quid intercedit, quid prohibet, ut non semel haec omnia totis cum animantibus inferatis? 5. Quae causa, quae ratio est, ut 'caro strebula' separatim, ruma, cauda, et 'plasea' separatim, hirae solae omentumque solum 'augmentorum' adiciantur in causama Pulmentorum uarietatibus adficiuntur dii caelites, ut fieri mos est post cenarum ditium et locupletium saginas, frustilla haec paruula pro suauibus mateolis sumunt, non quibus famem sedent sed ut palati admoneant otium seque ipsos pleni adpetitum uoracitatis instigent? 6. O deorum magnitudo mirabilis, o nullis hominum comprehensa, nullis intellecta naturis, siquidem ut prosint testiculis pecudum redimuntur et rumis neque prius iras atque animos ponunt nisi sibi adoleri paratas conspexerint 'nenias offasque' reddi 'penitas'. [7,26] 1. Sequitur, ut de thure deque mero aliquid sine ulla nimietate dicamus. Copulata enim et mixta sunt caerimoniarum et haec genera cultumque adhibentur in plurimum. 2. Ac primum illud a uobis isto ipso quaerimus percontamurque de thure, unde aut quo tempore nosse illud aut scire potueritis, ut merito existimetis aut esse diis dandum aut eorum acceptissimum uoluntati. 3. Nouella enim propemodum res est neque annorum inexplicabilis series, ex quo eius notitia profluait in has partes et delubris meruit interesse diuinis. 4. Nam neque temporibus, quemadmodum creditur et perhibetur, heroicis quidnam esset thus scitum est, scriptoribus ut comprobatur a priscis, quorum in libris posita nulla eius mentio repperitur, neque genetrix et mater superstitionis Etruria opinionem eius nouit aut famam, sacellorum ut indicant ritus, neque quadringentis annis quibus Albana res uiguit in usum cuiquam uenit, sacra cum res fieret, neque ipse Romulus aut religionibus artifex in comminiscendis Numa aut esse sciuit aut nasci, ut pium far monstrat, quo peragi mos fuit sacrificiorum sollemnium munia. 5. Unde igitur coepta est usurpatio eius adsumi, aut in antiquam et ueterem consuetudinem quaenam inruit nouitas, ut quod tempestatibus tantis necessarium non fuit locum sumeret in caerimoniis primum? 6. Nam sine thure religionis officium claudicat necessariaque uis eius est quae propitios faciat mitesque hominibus caelites, peccatum est ab antiquis, quinimmo piaculis plena uita omnis illorum fuit, qui quod maxime conueniens deorum fuerat uoluptati per incuriam neclexere libare. 7. Sin autem temporibus priscis neque homines neque dii huius thuris expetiuere materiam, conprobatur et hodie frustra illud inaniterque praestari, quod neque antiquitas necessarium credidit et sine ullis nouitas rationibus appetiuit. [7,27] 1. Denique ut illam semper regulam definitionemque tenebamus, qua demonstratum et fixum est, quicquid fiat ab homine, habere oportere suas causas, et in ista quoque retinebimus parte, ut requiramus ex uobis quae sit causa, quae ratio, ut ante ipsa numinum signa thura iniciantur altaribus et ea eorum incendio familiaria fieri existimentur et mitia. 2. Quid ex huiusmodi facto adquiritur his rei aut eorum ad animos quid accedit, ut merito iudicemus recte ista dependi et non frustra atque inaniter concremari? 3. Ut enim uos debetis ostendere, cur thura diis detis, sic et deos sequitur ut debeatis expromere habere aliquam causam, cur ea non respuant, quinimmo cur ea tam familiariter concupiscant. 4. "Honoramus, inquiet aliquis fortasse, his deos". - Sed nos non uestrum, sed numinum requirimus sensum, nec quid fiat a uobis, sed pendatur ab his quanti quod in praemium datur fauoris interrogamus. 5. Sed tamen, o pietas! Quantus iste est honor aut qualis, qui ea ligni sudore conficitur et resina ea arboris conparatur? Nam ne forte ignoretis, quid aut unde sit thus istud: uiscum est ea corticibus profluens ita ut ea amygdalo, ceraso, lacrimabili destillatione coalescens. 6. Hocine ergo superas honorat et auctificat dignitates, aut, offensa si aliquando contracta est, thuris uapore dissoluitur et temperata indignatione sopitur? Quid ergo cessatis cuiuslibet arboris uiscum sine ulla passim differitate comburere? Nam si honorantur hoc numina nec indigne sustinent Panchaicas sibi ardere resinulas, quid interest unde fumus altaribus conficiatur in sanctis uel ea uisci quo genere nubes suffitionis exaestuent? [7,28] 1. "An numquid aliquis dicet idcirco superis thus dari, quod odoratus habeat suaues et narium commulceat sensum, reliqua uero sint aspera et ob causam offensionis exclusa?". 2. - Habent enim dii nares, quibus ducant aerios spiritus, accipiunt auras et remittunt, ut penetrare illos possint nidorum differentium qualitates. 3. Quod si damus ut fiat, mortalitatis eos adiungimus legi et excludimus diuinitatis a finibus. Quicquid enim spirat et reciprocos halitus auris commeabilibus ducit, id necesse est esse mortale, quia caeli sustineatur e pastu. Quicquid autem caeli sustinetur e pastu, si recursus abstuleris quibus alternatio redditur abstrahiturque uitalis, oblidi eius necesse est animam et rationem subrui atque interire uiuendi. 4. Ergo si et dii spirant odoremque ad se adtrahunt auris comitantibus inuolutum, non est ab re dicere et alienis eos suffectionibus uiuere et interclusis posse spiraminibus interire. 5. Et unde nouissime scitis, an si odorum suauitate capiuntur, eadem sint eis iucunda quae uobis et parili sensu uestras mulceant adficiantque naturas? Nonne fieri potis est, ut quae uobis adferunt uoluptatem contra illis aspera uideantur et tristi? 6. Cum enim deorum sint sententiae dispares substantiaeque non unae, quibus effici rationibus potest, ut quod qualitate diuersum est unum sentiat accipiatque contactum? 7. An non cottidie cernimus et inter animantia terris orta esse aliis eadem uel amara uel dulcia, mortifera. his esse quae illis nata in perniciem non sunt, ut quae illos mulceant odoribus laetis eadem pestiferos halitus aliorum corporibus spirent? 8. Sed hoc ut fiat et accidat non in rebus est causa, quae simul esse mortiferae, simul salutares, simul dulces nequeunt simulque amarae consistere, sed ut quisque est factus, ad extrinsecus rei uenientis attactum ita afficitur, qualitatem non accipit ea rerum inpulsionibus natam sed ex sui sensus contagiique natura. 9. Verum omnis haec ratio longe est ab diis sita nec exigui limitis interiectione discreta. Nam si uerum est, ut ab sapientibus creditur, incorporales hos esse nec ualiditatis alicuius eminentia subleuari, inanis apud hos odor est nec sensibiliter commouere aura eos potis est nidoris alicuius, non si mille tu pondera masculi thuris incendas caelumque hoc totum redundantium uaporum nebulositate cludatur. 10. Quod enim non habet robur et substantiam corporalem, contrectari ab substantia non potest corporali: odor autem corpus est, tactis sicut naribus indicatur: ab deo ergo sentiri ratione non potest ulla, qui caret re corporis atque omni sensu et contagione priuatus est. [7,29] 1. Merum thuris est socium, quod explanari consimiliter poscimus cur ei superfundatur incenso. Nisi enim ratio cur fiat ostenditur nec habebit expositam sui causam, non iam istud errori obiciendum est ludicro sed ut dicatur expressius insaniae dementiae caecitati. 2. Ut enim iam saepius dictum est, debet omne quod geritur causam sui habere perspicuam nec caliginis alicuius obscuritate contectam. Si ergo fiditis facto, aperite, monstrate, liquor iste cur detur, id est uinum superfundatur altaribus. 3. Numquid enim numinum corpora sitim sentiunt aridam et eorum necesse est siccitates umore aliquo temperaria numquid nobis ut mortalibus moris est cenis intermiscere potiones, pari etiam more post solidos uictus liborum et pultium hostiarum que caesarum, quo putrefiat facilius ac percoquatur cibus, frequentissimo inrigant accipiuntque se uino? 4. Date quaeso immortalibus diis bibant scyphos, brias, pateras simpuuiaque depromite, et quoniam tauris pinguibusque se dapibus atque opimis inferciunt escis, ne quod in stomachi tramite male transuoratum substiterit uiscus, succurrite, properate; Ioui optimo maximo merum ne praefocetur date, cupit eructare nec potis est, ac ni illa labatur et dissoluatur obstructio, periculum maximum est ne oblisus interrumpatur spiritus et uiduatum remaneat sine suis administratoribus caelum. [7,30] 1. "Sed frustra, inquit, inequitas nobis: non enim nos superis ob eas profundimus merum causas, tamquam illos existimemus aut sitire aut bibere aut suauitatis eius adfectione laetari. Honoris eis ergo datur; quo fiat illorum elatior, amplior augustiorque sublimitas, altaria super ipsa libamus et uenerabiles muscos carbonibus excitamus extinctis". 2. - Et quae grauior infligi contumelia dis potest, quam si eos credas accepto mero propitios fieri, aut honorem existimes habitum his magnum, si modo uini exigui rores super uiuidam ieceris atque instillaueris prunam? 3. Non nobis est sermo cum hominibus rationis expertibus neque quibus non sit communis intellegentiae ueritas: inest et uobis sapientia, inest sensus, uerumque nos dicere apud uos ipsi interiore iudicio scitis. Sed quid facere possumus considerare nolentibus penitus res ipsas secumque ipsos loqui? 4. Facitis enim quod fieri cernitis, non quod fieri oportere confiditis: primum quia apud uos ualet nullam habens consuetudo rationem quam rerum inspecta natura ueritatis examinatione ponderata. 5. Quid est enim deo cum uino, aut in huius materia uis qualis aut quanta est, quod cum effusum fuerit, sublimitas eius augescat et honorata existimetur auctoritas? 6. Quid, inquam, deo cum uino est, Veneriis re proxima, neruos omnium debilitante uirtutum, uerecundiae, pudoris et castitatis inimica, quod in insanias et furores mentes saepius praecipitauit excitas ipsosque illos deos maledictis conpulit exauctorare dementibus? 7. Itane istud non nefas et plenum sacrilegii crimen est, honoris hoc dare, quod si tu id auidius sumpseris, quid facias nescias, quid loquaris ignores, ad extremum temulenti, luxuriosi et perditi conuicium infamiamque merearis? [7,31] 1. Operae pretium est etiam uerba ipsa depromere, quibus cum uinum datur uti ac supplicare consuetudo est: "Mactus hoc uino inferio esto". "Inferio, inquit Trebatius, uerbum ea causa est additum eaque ratione profertur, ne uinum omne omnino quod in cellis atque apothecis est conditum, ex quibus illud quod effunditur promptum est, esse sacrum incipiat et ex usibus eripiatur humanis. Addito ergo hoc uerbo solum erit quod inferetur sacrum nec religione obligabitur ceterum". 2. - Qualis ergo hic honor est, in quoimponitur quagi lea deo, ne plus quaerat quam datum est? Aut cuius ipse est auiditatis deus, qui nisi uerbi fuerit praescriptione summotus, cupiditatem suam protendat ulterius et apothecis suis supplicem priuet? 3. "Mactus hoc uino inferio esto": iniuria est ista, non honor. Quid enim, si diuus amplius hoc uolet neque erit contentus inlato? Nonne insigniter dicendus est laedi qui honorem accipere cum condicione cogetur? Nam si exceptione non addita sacrum necesse est fieri omne omnino quod in cellis est uinum, manifestum est et deo contumeliam fieri, cui modus constituatur inuito, et uos ipsos in re sacra caerimoniarum officia uiolare, qui non tantum tribuitis uini quantum deum uidetis sibi uelle praestari. 4. "Mactus hoc uino inferio esto": - quid est aliud quam dicere: "Tantum esto mactus quantum uolo, tantum amplificatus quantum iubeo, tantum honoris adsumito quantum te habere decerno et uerborum circumscriptione definio?". 5. - O deorum sublimitas praepotens, quam uenerari, quam colere officiis omnibus caerimonialibus debeas, cui legem uenerator inponit, quam cum pactionibus adorat et formulis, quae per unius formidinem uerbi ab inmodicis uini cupiditatibus arceatur. [7,32] 1. Sed sit ut uultis honor in uino, sit in thure, immolatione et caedibus hostiarum irae numinum offensionesque placentur. Etiamne di sertis, coronis adficiuntur et floribusa etiamne aeris tinnitibus et quassationibus cymbailoruma etiamne tympanis? etiamne symphoniis? Quid? efficiunt crepitus scabillorum ut, cum eos audierint numina, honorifice secum existiment actum et feruentes animos irarum obliuione deponant? 2. an numquid ut paruuli pusiones ab ineptis uagitibus crepitaculis exterrentur auditis, eadem ratione et omnipotentia numina tibiarum stridore mulcentur et ad numerum cymbalorum mollita indignatione flaccescunt? 3. Quid sibi uolunt excitationes illae quas canitis matutini conlatis ad tibiam uocibus? - Obdormiscunt enim superi, remeare ut ad uigilias debeant. 4. Quid dormitiones illae quibus bene ut ualeant auspicabili salutatione mandatis? - somni enim quiete soluuntur occuparique ut hoc possint, lenes audiendae sunt neniae. 5. "Lauatio, inquit, deum matris est hodie". - Sordescunt enim diui et ad sordes aluendas lauentibus aquis opus atque adiuncta antiqua cineris frictione. 6. "Iouis epulum cras est". - Iuppiter enim cenat magnisque implendus est dapibus, iamdudum inedia gestiens et anniuersaria interiectione ieiunus. 7. "{Esculapii} geritur celebraturque uindemia". - Colunt enim dii uineas et ad suas usiones contractis exprimunt uindemiatoribus uinum. 8. "Lectisternium Caereris erit Idibus proximis". - Habent enim dii lectos atque ut stratis possint mollioribus incubare, puluinorum tollitur atque excitatur inpressio. 9. "Telluris natalis est". - Dii enim ex uteris prodeunt et habent dies laetos quibus eis adscriptum est auram usurpare uitalem. [7,33] 1. Ludi uero, quos facitis, quibus Floralibus et Megalensiis nomen est ceterique omnes alii quos esse sacros uoluistis et religionum inter officia deputari quam rationem habent, quam causam? ut institui condique debuerint et ex numinum appellatione signari? 2. "Honorantur, inquit, his dii et si quas ab hominibus continent offensionum memorias inlatarum, abiciunt, excludunt redduntque se nobis redintegrata familiaritate fautores". - Et quae causa est rursus, ut tranquilli, placidi efficiantur et mites, ineptae si res fiant et ab hominibus otiosis multitudine spectante ludatur? 3. Ponit animos Iuppiter si Amphitryon fuerit actus pronuntiatus que Plautinus, aut si Europa, si Leda, Glanymedes fuerit saltatus aut Danae, motum conpescit irarum? tranquillior, lenior Mater Magna efficitur si Attidis conspexerit priscam refricari ab histrionibus fabulam? Obliterabit offensam Venus si Adonis in habitu gestum agere uiderit saltatoriis in motibus pantomimos? Indignatio relanguescit Alcidae, si tragoedia Sophoclia cui Trachiniae nomen est, Euripidis aut Hercules actitatur? Existimatue tractari se honorifice Flora, si suis in ludis flagitiosas conspexerit res agi et migratum ab lupanaribus in theatra? 4. Itane istud non est deorum inminuere dignitatem, dicare et consecrare turpissimas res eis, quas censor animus respuat et quarum actores inhonestos esse ius uestrum et inter capita conputari iudicauit infamia? 5. - Mimis nimirum dii gaudent, et illa uis praestans neque ullis hominum comprehensa naturis libentissime commodat audiendis his auris, quorum symplegmatibus plurimis intermiatos se esse derisionis in materiam norunt: delectantur, ut res est, stupidorum capitibus rasis, salapittarum sonitu atque plausu, factis et dictis turpibus, fascinorum ingentium rubore. 6. Iam uero si uiderint in femineas mollitudines eneruantes se uiros, uociferari hos frustra, sine causa, alios cursitare, amicitiarum fide salua contundere se alios et crudis mutilare de caestibus, certare hos spiritu, buccas uento distendere uotisque inmanibus concrepare: manus ad caelum tollunt, rebus admirabilibus moti prosiliunt, exclamant, in gratiam cum hominibus redeunt. 7. Haec si dis immortalibus obliuionem adferunt simultatum, si ea comoediis, Atellanis, mimis ducunt laetissimas uoluptates, quid moramini, quid cessatis, quin et ipsos dicatis deos ludere lasciuire saltare, obscenas conpingere cantiones et clunibus fluctuare crispatis? 8. Quid enim differt aut interest, faciantne haec ipsi an ab aliis fieri in amoribus atque in deliciis ducant? [7,34] 1. "Unde igitur fluxit uel ex quibus enata est causis opinionum haec prauitas?". - Ex eo scilicet maxime, quod nequeuntes homines quidnam sit deus scire, quidnam ait uis eius, natura substantia qualitas, utrumne habeat formam an nulla sit corporis circumscriptione finitus, agat aliquid an non agat, uigiletne perpetuo an aliquando soluatur in somnos, currat sedeat ambulet an ab huiusmodi motibus et cessatione sit liber, haec omnia ut dixi nequeuntes scire neque ratione aliqua peruidere in eas sunt opinationes lapsi, ut deos ex se fingerent et qualis sibi natura est et illis talem darent actionum, rerum uoluntatumque naturam. 2. Quodsi animal cernerent nullius esse se pretii nec inter formiculam plurimum seseque esse discriminis, profecto desinerent arbitrari quicquam se habere commune cum superis et intra suos fines humilitatis suae modestiam continerent. 3. Nunc uero quia cernunt ora oculos capita buccas auriculas nasos ceterasque se alias membrorum gerere ac uiscerum portiones, et deos existimant eadem ratione formatoa habitumque illos suum compagine in corporea continere; 4. et quia gaudere laeta re maestosque se fieri tristioribus conspiciunt causis, arbitrantur et numina ex rebus hilarioribus gaudere et ex minus laetis animorum contractione conduci; 5. adfici se ludis, putant et caelitum mentes ludorum delectatione mulceri; et quia illis se uolup [sic!] est lauacrorum refouere caldoribus, et superis ducunt lauationum esse munditias gratas; 6. uindemiamus nos homines, - et deos rentur et credunt suas ducere atque agitare uindemias; 7. dies nobis natalicii sunt, et potentias caelites dies autumant habere natales. 8. Quodsi possent adscribere ualetudines a aegritudines et corporales diis morbos, non dubitarent eos lienososi, lippulosi atque enterocelicos dicere, eo quod ipsi et lienosi et lippi fiunt saepe et ingentium gricenearum magnitudine ponderosi. [7,35] 1. Age nunc summatim, quoniam sermo prolatus est et perductus in haec loca, singularum partium oppositionibus comparemus, utrumne uos melius rebus de superis sentiatis an potius nos multo et honoratius opinemur et rectius quodque rei diuinae suam praestet atque attribuat dignitatem. 2. Ac primum uos deos, quos in rerum natura uel arbitramini esse uel creditis quorumque in templis omnibus simulacra constituistis et formas, profitemini esse natos et ea masculorum feminarumque seminibus conuentionum progenitos lege. 3. At uero nos contra, si modo dii certi sunt habent que huius nominis auctoritatem potentiam dignitatem, aut ingenitos esse censemus - hoc enim religiosum est credere - aut si habent natiuitatis exordium, dei summi est scire, quibus eos rationibus fecerit aut saecula quanta sint, ex quo eis adtribuit perpetuitatem sui numinis inchoare. 4. Vos habere sexus deos aliosque ex his marefi, feminini generis alios esse censetis: nos potentias caelites discretas esse sexibus abnegamus, quoniam discrimen huiusmodi terrenis animantibus datum est, quas coire, quas generare auctor uoluit rerum substituendis per libidinem prolibus. 5. Vos hominum similitudinem gerere et mortalium uultibus existimatis esse formatos: nos effigies remur submotas esse ab his longe, quoniam forma mortalis est corporis, et si forte est ulla, comprehendere neminem posse indubitabili adseueratione iuramus. 6. A uobis artificia singuli opificum more habere perhibentur: ridemus, cum audimus nos ista, quoniam diis artes necessarias ducimus arbitramurque non esse et eas constat et liquidum est paupertatis ad subsidium conparatas. [7,36] 1. Discordias alios ex his uos, alios dicitis qui pestilentias inrogent, alios qui amores, qui furias, alios uero qui praesint bellis et sanguinis effusione laetentur: - at uero nos contra ab ingeniis numinum iudicamus esse disiunctas, aut si sunt qui haec mala miserrimis inferant fiubiciantque mortalibufi, ab deorum contendimus procul esse natura nec sub huius nominis praedicatione ponendos. 2. Irasci et perturbari uos numina ceterisque animorum adfectibus mancipata esse atque obnoxia. iudicatis: nos huiusmodi motus alienos existimamus ab hic esse; sunt enim ferocium generum et mortalitatis obeuntium functiones. 3. Vos pecorum sanguinea uos caedibus et mactationibus hostiarum gaudere, laetari et in gratiam cum hominibus remini offensionibus redire sopitis: nos amorem sanguinis nullum esse in caelitibus ducimus nec esse tam duros, ut miserorum animantium caede saturatas abiciant iras. 4. Vos mero, uos thure honorem arbitramini diis addi et eorum augescere dignitates: nos monstrum et prodigium iudicamus, quod quisquam hominum credit aut augustiorem fieri deum fumo aut ea roribus exiguis uini ipsum sibi ab hominibus ducere satis sancte atque honorifice supplicatum. 5. Vos aeris tinnitibus et tibiarum sonis, uos equorum curriculis et theatralibus ludis persuasum habetis deos et delectari et adfici iras que aliquando conceptas eorum satisfactione molliri: 6. nos inconueniens ducimus, quinimmo incredibile iudicamus, eos qui gradibus mille genus omne uirtutum perfectionis transierint summitate in uoluptatibus habere atque in deliciis [esse] res eas quas homo sapiens rideat et quae non aliis uideantur continere aliquid gratiae quam infantibus paruulis et triuialiter et populariter institutis. [7,37] 1. Haec cum ita se habeant cumque sit opinionum tanta nostrarum uestrarumque diuersitas, ubi aut nos impii aut uos pii, cum ex partium sensibus pietatis debeat atque inpietatis ratio ponderari? Non enim simulacrum qui sibi aliquod conficit quod pro deo ueneretur aut qui pecus trucidat innoxium sacrisque incendit altaribus, is habendus est rebus deditus esse diuinis. 2. Opinio religionem facit et recta de diis mens, ut nihil eos existimes contra decus propriae sublimitatis appetere. Cum enim cuncta quae his dantur sub oculis hic nostris uideamus absumi, quid ad eos aliud ab nobis dicendum est peruenire nisi opiniones diis dignas et eorum conuenientissimas nomini? 3. Haec sunt dona certissima, sacrificia haec uera; nam pulticulae, thura cum carnibus rapacium alimenta sunt ignium et parentalibus coniunctissima mortuorum. [7,38] 1. "Sed si dii immortales nequeunt, inquit, irasci neque ullis animorum adfectibus eorum quatitur concutiturque natura, quid historiae sibi uolunt, quid annales, quorum in conscriptionibus legimus nonnullis offensionibus deos motos pestilentias, sterilitates ac frugum inopias aliaque intulisse ciuitatibus nationibusque discrimina eosque rursus sacrorum satisfactione placatos indignationum posuisse feruores et in habitum laetiorem statum caeli tempestatumque mutasse? 2. Quid terrarum fremitus, quid motus, quos esse accepimus factos, quod essent acti per indiligentiam ludi nec ad suam formam condicionemque curati, instauratis his tamen et curiosa obseruatione repetitis superorum conquieuisse terrores et ad hominum curam familiaritatemque reuocatos? 3. Quotiens, uatum iussia haruspicumque responsis postquam diuina res facta est et ex gentibus transmarinis acciti dii quidam delubraque his facta et in altioribus columnis signa quaedam et simulacra sunt constituta, et inminentium auersi sunt periculorum metus et grauissimi hostes pulsi et amplificata res publica est et uictoriarum frequentibus gaudiis et prouinciarum possessione conplurium? 4. Quod utique non fieret, si sacrificia, si ludos ceterosque aspernarentur dii cultus neque se honorari eorum procurationibus ducerent. Si ergo his datis calor omnis numinum indignatioque frigescunt uertunturque in prospera ea quae uidebantur adferre terrores: manifestum est haec omnia non sine caelitum fieri uoluntate, et quod ea tribuantur a nobis, inaniter et cum tota inperitia reprehendi". [7,39] 1. Ventum est ergo, dum loquimur, ad ipsum articulum causae, uentum rei ad cardinem, uentum ueram atque ad iunctissimam quaestionem, in quam conuenit ut debeamus inspicere formidine superstitionis amota et gratificatione deposita, utrumne hi dii sint quos saeuire adseueratis offensos reddique sacrificiis mites an sint longe aliud et ab huius ui debeant et nominis et potentiae segregari. 2. Non enim imus infitias, in annalium scriptis contineri haec omnia quae sunt a uobis in oppositione prolata: nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus et esse positum scimus, ludis quondam ipsis circensibus, qui Ioui maximo fierent, patremfamilias quendam, antequam inciperent res agi, seruum pessime meritum per circi aream mediam transduxisse caesum uirgis et ea more multasse post patibuli poena. 3. Ludis dein {dein} terminatis profligatisque curriculis non multi post temporis spatium ciuitatem occepisse pestilentia uastari, cumque dies adderet malum malo grauius, cateruatim et populus interiret, rusticulo cuidam sorte humilitatis obscuro Iouem per insomnium dixisse, uti ad consules uaderet, praesulem sibi displicuisse monstraret, posse melius fieri ciuitati, si ludis sua religio redderetur et ea integro rursus curiosa obseruatione procederent. 4. Quod cum ille facere minime curasset, uel quod esse uanum suspicaretur insomnium nullamque habiturum apud audituros fidem uel quod ingenitae humilitatis memorpotestatis tantae fugeret et formidaret accessum, cunctatori redditum inimicum Iouem filiorum obitum inrogauisse pro poena. 5. Mox cum et ipsi proprium minaretur interitum, ni praesulis pergeret nuntius inprobati, obeundi formidine territatum, cum iam et ipse contactus pestilentiae flagraret incendio, de sententia propinquorum perlatum ad curiam patrum insomnique exposita uisione flammas euolauisse contagii: ludorum deinde instauratione decreta et spectaculis adhibitam grauem curam et priorem populo redditam sanitatem. [7,40] 1. Sed neque illud aeque nos negabimus scire, temporibus quondam ciuitatis et reipublicae duris, uel quae lues infesta faciebat continua populum contage conficiens, uel quae hostes ualidi et ad periculum libertatis aufcrendae proeliorum prosperitate iam proximi, iussis et monitis uatum transmarinis ea gentibus quosdam deos accitos magnificisque honoratos templis et luis sedasse flagrantiam et uiribus hostium fractis frequentissime triumphatum et auctos imperii fines innumerasque prouincias sub leges uestri cecidisse dominatus. 2. Sed neque hoc nostram conscientiam fugit lectum et positum, ictum cum esset Capitolium fulmine multaque in hoc alia, Iouis etiam simulacrum, sublimi quod in culmine stabat, suis esse ab sedibus prouolutum. Responsum deinde ab haruspicibus editum, res scaeuas tristissimas que portendi ab incendiis, caedibus, ab legum interitu et ab iuris occasu, maxime tamen ab domesticis hostibus atque ab impia coniuratorum manu. 3. Sed flecti haec posse, immo aliter publicari scelerata non posse consilia, nisi Ippiter rursus altiore in culmine figeretur orientalem conuersus ad cardinem radiisque oppositus solis. Adfuisse dicto fidem: nam subrecto culmine cónuersoque ad solem signo patuisse res abditas et reserata in maleficia uindicatum. [7,41] 1. Habent quidem miraculi speciem - quinimmo habere creduntur - cuncta ista quae dicta sunt, si ita ut sunt prompta humanum ueniant ad auditum, nec diffitemur inesse his quiddam, quod in prima positum quemadmodum dicitur fronte perstringere aures possit et ueritatis similitudine circumuenire. Ceterum si penitus intueri res factas, personas et personarum uolueris uoluntates, nihil esse repperies diis dignum et, quod saepe iam dictum est, quod ad huius nominis speciem dignitatemque referatur. 2. Quis est enim primum qui deum illum fuisse credat, qui currentibus frustra delectaretur eculeis auocarique se genere hoc ludicri iucundissimum duceret? Immo illum fuisse quis est qui adsentiatur Iouem, quem deum principem dicitis et rerum quaecumque sunt conditorem, qui spectatum proficisceretur e caelo cantherios de uelocitate certantes, replicantes gyros septem, et quos dissimiles ipse corporum esse in mobilitate uoluisset, eos tamen gauderet transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos uerti, trahi alios cruribus et claudicare praefractis, et ineptias nugis et crudelitatibus mixtas summis in uoluptatibus habuisset quas homo quiuis lautus nec ad studium plenae grauitatis ac ponderis eruditus puerilia duceret atque aspernaretur ut ludicra? 3. Quis est, inquam, qui credat, repetamus ut adsidue hanc uocem, generis eum fuisse diuini, qui, quoniam ludis actus per circi est spatium meritorum poenas et supplicia redditurus, ira exacerbatus ardesceret seseque ad uices adcingeret ultionis? 4. Si enim nocens seruus atque illa fuerat animaduersione puniendus: qui debuit Iuppiter indignatione aliqua commoueri, cum ageretur iniuste nihil, immo cum nocens caput poenis conuenientibus plecteretur? 5. Sin autem inmunis ab scelere neque ulli obnoaius crimini: uitiosi praesulis ipse fuit in causa, cui cum subuenire potuisset, non fecit, immo ipse quaesiuit et pati quod inprobabat et ab aliis poenas suae permissionis exigere. 6. Et cur laesum deinde illo se questus est et pronuntiauit in praesule, quia crucis ad poenas per circi actus est medium uirgis dilaceratus et flagris? [7,42] 1. Et quid ea hoc facto labis potuit et foeditatis ecfluere, quod aut circum faceret minus purum aut Iouem contaminatum, cum per exigua momenta, per puncta tot in orbe conspiceret milia mortis in generibus uariis et cruciatibus interire diuersis? 2. "Ante, inquit, est actus, ludi quam inciperent confici". - Si sacrilego pectore religionisque contemptu, est ut ignoscere debeamus Ioui indignanti se spretum nec circensibus propriis sollicitiorem adhibitam curam. Sin autem errore uel casu latens illud non est animaduersum et cognitum uitium, nonne fuerat rectum Iouique conueniens, ut humanis ignosceret lapsibus et inprudentiae caecitatem ueniali concessione donaret? 3. "Sed uindicanda res fuit". - Et post haec aliquis fuisse illum deum credet, qui puerilis incuriam ludicri ciuitatis ultus est et persecutus interitu, grauitatis ac ponderis aut ullius habuisse constantiae firmitatem, qui ut sibi ex integro uoluptatis in gaudia curreretur, uenenatam in perniciem aeris haustus uertit et pestilentiae morbo stragem mortalitatis indixit? 4. Si ludorum exhibitor magistratus minus curauit ediscere quisnam esset illo die circi actus per medium, contractaque est ea hoc culpa, quid infelix commeruerat populus ut aliena delicta capitis sui dissolueret poenispestilentibusque contagiis crudeliter expelleretur e uita? 5. Immo quid feminarum genus, quas ab negotiis publicis condicio fragilitatis excepit, quid adultae ab uirgines, quid puerculi fecere pusiones, quid denique adhuc parui nutricum sub alimonia constituti, ut in eos inmitteretur par et una saeuitia priusque acerbitatem mortis quam dulcedinem aliquam perciperent luminis? [7,43] 1. sibi Iuppiter ludos scrupulosius fieri restituique quaerebat, si fideliter reddere suam populo sanitatem nec malum quod fecerat prorogari ulterius et augeri, nonne rectius fuerat, consulem ut ad ipsum ueniret, sacerdotum ad aliquem publicorum, pontificem maximum aut ad flaminem suum Dialem eique per somnium et praesulis uitium et funesti causam temporis indicaret? 2. Quae fuerat ratio, ut ruri hominem suetum, obscuritate incognitum nominis, urbanarum inscium rerum, quid sit praesul fortasse nescientem, uoluntatis suae deligeret nuntium et expetitae satisfactionis auctorem? 3. Quem si utique sciebat, diuinus modo si fuerat, tergiuersatorem in obsequio futurum, nonne fuerat pronius et deo conueniens, mentem hominis uertere et parendi subicere uoluntatem quam uias adgredi saeuiores et latrocinii ritu sine ulla passim ratione saeuire? 4. Si enim rusticus senior inexpeditus in rebus obeundis cunctabatur in re iussa causis superioribus retardatus, quid infelices eius commeruerant liberi, ut in eos ira et indignatio uerteretur offensasque alterius luminis sui spoliatione pensarent? 5. Et quisquam est hominum qui fuisse illum deum credat tam iniustum, tam impium nec mortalium saltem constituta seruantem, apud quos nefas haberetur magnum, alterum pro altero plecti et aliena delicta aliorum ceruicibus uindicare? 6. "Sed et ipsum fecit pestilitatis saeuitia comprehendi". - Nonne ergo praestantius, quinimmo aequius fuerat, si hoc esse uidebatur faciendum, ut ab ipso patre terror cohercitionis inciperet, apud quem causa tanti fuerat motus et inoboeda cessatio? quam in eius dolorem uim liberis facere et innoxias urere atque abolere personas? 7. Quaenam illa saeuitia, crudelitas fuit quae tanta, ut extincta subole intestinis periculis post territaret patrem? Quod iamdudum si facere, id est loco priore, uoluisset, nec germanitas conficeretur innoxia et uoluntas numinis cognosceretur offensa. 8. "At enim conpleto adnuntiationis officio statim morbus euanuit et sanitati homo est continuo restitutus". - Et quid habet admirationis res ista, si malum quod inspirauerat rettudit seseque in alia ostentatione iactauit? Quodsi penitus res pendas, magis illa crudelitas quam beneficium salutis fuit, siquidem hominem miserum et interire post filios cupientem non gaudia seruauit ad uitae sed ut suam solitudinem disceret et orbitatis cruciamenta sentiret. [7,44] 1. Consimili ratione per alias ire licebit historias et ostendere in his quoque longe aliud quam esse dii debeant de his ipsis dici et earum in expositionibus indicari, uelut in hac ipsa quam deinceps ponam, una ei duabusue coniunctis, fastidium ne inmoderatione pariatur. 2. {a. Non imus infitias in annalium scriptis contineri haec omnia quae sunt a uobis in oppositione prolata. b. Nam et ipsi pro modulo ingeniique pro captu et legimus haec eadem et esse posita scimus, sed quae stionis in hoc summa est, utruane hi dii sint, quos saeuire adseueratis offensos reddique ludis et sacrificiis mites, an sint longe aliud et ab huius ui debeant et nominis et potentiae segregari. c. Quis est enim primum qui eos deos existimet aut esse qui credat, qui motibus et saltationibus scaenicis, qui cantheriis frustra currentibus uoluptatum soluuntur in gaudia, ineptas et frigidas actiones spectatum proficiscuntur e caelo offendique se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius aut tibicen modice interquieuerit fessus, qui praesulem sibi displicuisse pronuntient, si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus? d. Quae si penitus cuncta et sine ulla gratificatione cernantur, non tantum ab diis esse repperientur aliena, uerum ab homine quouis lauto nec ad summos apices grauitatis ac ponderis instituto. e. Quis est enim primum deos illos qui existimet aut esse qui credat, qui nocendi habeant saeuiendique naturas easque abiciant rursus cyatho uno sanguinis et thuris suffitione molliti, qui motibus scaenicis et saltationibus histrionum festos dies ducant et hilaritatis plenissimas uoluptates, qui cantherios frustra et sine ulla ratione currentes spectatum proficiscantur e caelo gaudeantque ea his alios transire, transiri, pronos et cernuos ruere, cum curribus resupinos uerti, trahi alios debiles et cruribus claudicare praefractis, qui praesulem sibi displicuisse pronuntient si per circi medium pergat nocens aliquis meritorum poenas et supplicia redditurus, qui offensos se doleant et suis honoribus derogatum, si paulisper constiterit ludius, interquieuerit tibicen fessus, puer ille matrimus decidat fortuito alicuius instabilitate prolapsus? f. Quae si penitus cuncta et sine ulla partium gratificatione pendantur, non tantum longe longeque ab diis esse repperiuntur aliena, uerum quouis homine sentiente communia nec ad studium ueri rationum cognitionibus erudito}. 3. "Post aduectos, inquitis, transmarinis ea gentibus deos quosdam postque condita his templa, post cumulatas sacrificiis aras male habens sese recreatus conualuit populus et pestilentes morbi inducta sinceritate fugerunt". - "Qui, effamini, dii quaeso?". 4. "Aesculapius, inquitis, Epidauro, bonis deus ualetudinibus praesidens et Tiberina in insula constitutus". - Si esset nobis animus scrupulosius ista tractare, uobis ipsis obtineremus auctoribus, minime illum fuisse diuum, qui conceptus et natus muliebri aluo esset, qui annorum gradibus ad eum finem ascendisset aetatis in quo illum uis fulminis, uestris quomadmodum litteris continetur, et uita expulisset et lumine. 5. Sed quaestione ab ista discedimus, Coronidis filius sit, ut uultis, ex immortalium numero et perpetua praeditus sublimitate caelesti. - Ex Epidauro tamen quid est aliud adlatum nisi magni agminis coluber? fidem si annalium sequimur et exploratam eis adtribuimus ueritatem: nihil, ut conscriptum est, aliud. 6. Quid ergo dicemus? Aesculapius iste quem praedicatis, deus praestans, sanctus deus, salutis dator, uale tudinum pessimarum propulsator, prohibitor et eatinctor, serpentis est forma et circumscriptione finitus, per terram conreptans, caeno natis ut uermiculis mos est, solum mento radit et pectore, tortuosis uoluminibus se trahens, atque ut pergere prorsus possit, partem sui postremam conatibus prioris adducit. [7,45] 1. Et quoniam legitur usus cibis etiam, quibus uita in corporibus inmoratur, habet patulas fauces, quibus cibos transuoret oris hiatibus adpetitos, habet receptaculum uentris {ut} ubi mansa et uorata decoquat uiscera, sanguis detur ut corpori et uiribus redintegratio subrogetur, habet et eatremos tramites, per quos inmunda faea eat auersabili corpora foeditate deonerans. 2. Si quando mutat loca et ab aliis transgredi in alias regiones parat, non ut deus obscure per caeli euolat sidera punctoque in temporis ubi causa postulauerit sistitur, sed uelut animal brutum uehiculum quo sustineatur petit, undas pelagi uitat atque ut tutus possit incolumisque praestari, cum hominibus nauem ascendit et ille publicae sanitatis deus fragili se ligno et tabularum compagibus credit. 3. Non arbitramur euincere atque obtinere uos posse, Aesculapium illum fuisse serpentem, nisi hunc colorem uolueritis inducere, ut in anguem dicatis conuertisse se deum, quo mentiri se posse quisnam esset aut qualis homines intueri. 4. Quod si fuerit a uobis dictum, quam infirmiter inualideque dicatur ipsa rerum inaequalitas indicabit. Si enim se deus uideri ab hominibus euitabat, nec in forma serpentis uelle debuit conspici, cum in qualibet forma non ab ipso se alius, sed ipse esset futurus. 5. Sin autem intenderat cernendum se dare, non [debuit] oculorum negare conspectui, cur non talem uideri se praebuit, qualem sciebat se esse qualemque se nouerat sui numinis in potentia contineri? 6. Erat enim hoc potius multoque praestantius augustaeque conueniens dignitati quam fieri beluam horrentisque animalis in similitudinem uerti et dare ambiguis contradictionibus locum, essetne uerus deus an nescio quid aliud longeque ab supera sublimitate seiunctum. [7,46] 1. "Sed si deus, inquit, non erat, cur e naui postquam extulit sese Tiberinam ad insulam repsit, nusquam statim conparuit et uiderier ut ante desiit?. - Possumus enim scire, utrumne aliquod obstaculum fuerit, cuius sese obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis?". 2. - Vos pronuntiate, uos dicite, quidnam illud fuerit aut cuinam rerum generi debuerit applicari, si personarum officia sunt certa certarum. Vestra cum res ista sit deque uestro numine uestraque et religione tractetur, uestrum est potius edocere uestrumque monstrare, quid illa res fuerit, nostras uelle quam exaudire sententias nostraque easpectare decreta. 3. Nam nos quidem quid aliud possumus dicere, nisi quod fuit et uisum est, quod historiae prodidere omnes et ocularum sensibus est conprehensum? Hanc tamen scilicet colubram ualidissimi corporis et prolixitatis inmensae aut, si nomen hoc sordidum est, anguem dicimus, serpentem nominitamus, aut si quod aliud nobis usus uocamen obtulerit aut ampliatio sermonis ecfinxerit. 4. Si enim repsit ut coluber non pedibus se ferens neque suas subexplicans itiones sed uentre nisus ac pectore, si ex materia formatus carnis longitudinem porrigebatur in lubricam, caput si habuit atque caudam, si obsita squamis terga, si macularum suffectionibus uarium, si os dentibus horridum et ad infligendos instructum morsus: quid aliud possumus quam generis eum dicere fuisse terreni, quamuis fuerit inmanis et nimius, quamuis illum ab Regulo exercitus ui caesum longitudine corporis et robore anteiret? 5. "Sed aliud nos remur et labefactamus et destruimui ueritatem". - Ergo uestrum est explicare quidnam ille fuerit uel cuius generis, nominis et qualitatis cuius. Nam deus esse qui potuit, cum haberet ea quae diximus, quae dii habere non debent, si cogitant dii esse et uocaminis huius eminentiam possidere? 6. "Tiberinam postquam ad insulam repsit, nusquam continuo apparuit: qua ea re numen fuisse monstratur". - Possumus enim scire, utrumne istic aliquod rei fuerit alicuius obstaculum, cuius sese obiectu atque oppositione protexerit, an hiatus aliquis aut ea molibus inaequaliter aggeratis successus quidam et fornices, in quos intulit se raptim circumscripto tuentium uisus? Quid enim, si flumen transiliuit? quid, si transnatauits quid, si siluarum densitatibus se dedit? Argumentatio flaccida est, ea re suspicari deum illum fuisse serpentem, quod ab oculis sese properata omni festinatione subtrait, eam deum non fuisse eadem rursus possit argumentatione monstrari. [7,47] 1. "Sed si deus praesens anguis ille non fuit, cur post illius aduentum pestilentiae uis fracta est et populo salus est reddita Romano?". - 2. Referimus et nos contra: si ex libris fatalibus uatumque responsis inuitari ad urbem deus Aesculapius iussus est, ut ab luis contagio morbisque pestilentibus tutam eam incolumem que praestaret, et uenit non aspernatus, ut dicitis, colubrarum in formam conuersus: cur totiens Romana ciuitas mali huius afflicta est cladibus, totiens aliis aliisque temporibus dilacerata, uexata est et innumeris stragibus ciuium minor facta est milibus? 3. Cum enim deus adcitus in hoc esse dicatur, ut omnino omnes causas quibus pestilentia conflabatur auerteret, sequebatur ut ciuitas intacta esse deberet flatuque a noxio inmunis semper innocuaque praestari. 4. Atquin uidemus, ut superius dictum est, saepenumero his morbis cursus eam uitae habuisse funestos nec dispendiis leuibus esse populi fractas debilitatasque uirtutes. 5. Ubi ergo Aesculapius fuit, ubi ille promissus oraculis uenerabilibus? Cur templa post condita sibique exaedificata delubra diutius habere perpessus est bene meritae ciuitatis luem, cum in id esset adcitus, ut et malis mederetur instantibus nec sineret in futurum tale aliquid quod metueretur inrepere? [7,48] 1. Nisi forte aliquis dicet "minoribus et consequentibus saeculis idcirco dei talis defuisse custodiam, quod impiis iam moribus et inprobabilibus uiueretur, opem autem contulisse maioribus, quod innoxii fuerint et ab omni scelerum contagione dimoti". 2. - Quod ratione cum aliqua et audiri forsitam potuisset et dici, si aut in temporibus priscis omnes essent usque ad unum boni aut sequentia tempora malos omnes generarent et nulla diuersitate discretos. 3. Cum uero res ita sit, ut in magnis populis, nationibus, quinimmo et in ciuitatibus cunctis mixtum sit humanum genus naturis uoluntatibus moribus tamque potuerint in prioribus saeculis quam in nouellis aetatibus boni simul malique existere, stultum satis est dicere, propter malitias posteros auxilia numinum non meruisse mortales. 4. Si enim propter malos sequentium saeculorum boni non sunt protecti temporum nouellorum, et propter antiquos malos boni aeque maiores non debuerant mereri beniuolentiam numinum: sin propter bonos priscos mali etiam conseruati sunt prisci, et propter bonos minores aetas debuit sequens, quamuis esset inprobabilis, protegi. 5. Aut ergo iam fracta atque inminuta ui morbi anguis ille perlatus famam conseruatoris adsumpsit, cum nihil omnino commoditatis attulisset, aut fatalia dicenda sunt carmina multum ueris aberrauisse praesagiis, cum remedium ab his datum non deinceps cunctis sed auailio fuisse uni tantum repperiatur aetati. [7,49] 1. "Sed et Magna, inquit, Mater accita ea Phrygio Pessinunte iussis consimiliter uatum salutaris populo et magnarum causa laetitiarum fuit. 2. - Nam et diu potens hostis ab Italiae possessione detrusus est et gloriosis inlustribusque uictoriis decus urbis restitutum est pristinum et imperii fines longe lateque porrecti et innumeris gentibus ciuitatibus populis libertatis ius raptum est et iugum seruitutis inpositum, multaeque res aliae foris domique perfectae ineluctabili firmitate gentis nomen maiestatemque fundarunt". 3. - Si uerum locuntur historiae neque ullas inserunt rerum conscriptionibus falsitates, adlatum ex Phrygia nihil quid aliud scribitur missum rege ab Attalo, nisi lapis quidam non magnus, ferri manu hominis sine ulla inpressione qui posset, coloris furui atque atri, angellis prominentibus inaequalis, et quem omnes hodie ipso illo uidemus in signo oris loco positum, indolatum et asperum et simulacro faciem minus expressam simulatione praebentem. [7,50] 1. Quid ergo dicemus? Hannibalem illum Poenum, hostem potentem ac ualidum, sub quo anceps et dubia res Romana contremuit et magnitudo trepidauit, lapis ea Italia depulit, lapis fregit, lapis fugacem ac timidum suique esse dissimilem fecit? 2. Et quod rursus exsiliuit ad imperii columen et regium principatum, nihil consiliis actum est, nihil hominum uiribus, nec ad reditum sublimitatis antiquae tot tantisque ab ducibus quicquam est scientia militari aut rerum experientia conlatum? 3. Lapis aliis uires, aliis roboris infirmitatem dedit, hos secundis praecipitauit ab rebus, aliorum extulit stratas desperatione fortunas? Et quis hominum credet terra sumptum lapidem, sensu agitabilem nullo, fuliginei coloris atque atri, corporis, deum fuisse matrema aut qui rursus accipiat - hoc enim solum restat - numinis alicuius habitasse uim silicis fragmentis more subiectam uenisque in eius abstrusam? 4. "Et unde parta uictoria est, si Pessinuntio lapidi nullum inerat numen?" - "Sedulitate possumus dicere ac uirtute pugnantium, usu tempore consilio ratione, fato etiam possumus et reciproca uarietate fortunae". 5. Sed si auxilio lapidis res facta est melior et felix reciperata uictoria est, ubinam Mater Phrygia tempore illo fuit, cum tot tantis que exercitibus caesis inclinata est res summa et ad ultimae labis periculum uenit? Cur non minaci forti se obtulit? cur impetus tantos belli non prius fregit ac reppulit quam immanes ac inciderent plagae, quibus omnis effunderetur sanguis et exhaustis rueret uita ipsa paene uitalibus? 6. "Aduecta enim nondum nec fauorem fuerat ut commodaret rogata". - Esto: sed bonus auxiliator numquam rogari se poscit spontanea semper opitulatione subueniens. "Hostem pellere ac fugare non potuit multo adhuc mari terrisque ab Italia discreta". - Sed deo, si deus est, longum nihil omnino est, cui punctum terra est et sub nutu omnia constituta. [7,51] 1. Sed fuerit praesens, ut exposcitis credi, illo ipso numen in lapide: - et mortalium quisquam est, quamuis ille sit credulus et facillimas aures quibuslibet fictionibus praebeat, qui eam iudicet fuisse aut tempore illo deam aut hodie dici appellarique debere, quae modo haec appetat, modo illa deposcat, suos deserat fastidiatque cultores, prouinciis ab humilioribus migret, potentioribus populis ditioribusque se iungat? 2. Verum bellicas res amet interque esse desideret pugnis caedibus mortalitatibus et cruori. Si deorum est proprium, si modo sunt ueri et quos deceat nuncupari ui uocis istius et potentia nominis, nihil facere malitiose, nihil iniuste hominibusque se cunctis una et parili gratia sine ulla inclinatione praebere, generis eam fuisse diuini quisquamne hominum aut habuisse aequitatem diis dignam, quae humanis sese discordiis inserens maiorum opes fregit, aliis se praebuit exhibuitque fautricem, libertatem his abstulit, alios ad columen dominationis erexit, quae ut una ciuitas emineret in humani generis perniciem nata, orbem subiugauit innoxium?