[6,0] LIBER VI. [6,1] 1. Nunc quoniam summatim ostendimus, quam impias de diis uestris opinionum constitueritis infamias, equitur ut de templis, de simulacris etiam sacrificiisque dicamus deque alia serie quae his rebus adnea est et uicina copulatione coniuncta. 2. In hac enim consuestis parte crimen nobis maximum impietatis adfigere, quod neque aedes sacras uenerationis ad officia construamus, non deorum alicuius simulacrum constituamus aut formam, non altaria fabricemus, non aras, non caesorum sanguinem animantium demus, non tura neque fruges salsas, non denique uinum liquens paterarum effusionibus inferamus. 3. Quae quidem nos cessamus non ideo uel exaedificare uel facere, tamquam inpias geramus et scelerosas mentes aut aliquem sumpserimus temeraria in deos desperatione contemptum, sed quod eos arbitramur et credimus - si modo dii certi sunt et nominis huius eminentia praediti - honorum haec genera aut risui habere si rideant aut indigne perpeti si motibus exasperentur irarum. [6,2] 1. Ut enim noscatis, quid de isto nomine sentiamus iudicii que simus cuius, existimamus nos eos, si modo dii certi sunt, ut eadem rursus satiateque dicantur, cunctarum esse debere perfectarum que uirtutum, sapientes iustos aues, si modo nulla est culpa quod eos laudibus adcumulamus humanis, intestinis pollentes bonis, nec extraneis adminiculis addicere quo illis integritas inoffensae beatitudinis conpleatur, ab adfectibus cunctis et cunctis perturbationibus liberos non ira efferuere, non ullis cupiditatibus exlo citari, calamitatem inrogare nullis, non ex malis hominum crudelem accipere uoluptatem, non terrere portentis, non prodigiosas ostentare formidines, non uotorum debitis habere obnoxios et obligatos nec piaculares hostias signis minacibus postulare, non pestilentias, non morbos corruptione aeris inducere, non adurere siccitatibus fruges, non caedibus interesse bellorum, non urbium stragibus, non aduersa his uelle, non illorum commoditatibus suffragari: sed, quod magnarum est mentium, pari pendere cunctos lance et indiuiduas cunctis beniuolentias exhibere. 2. Caduci enim generis et infirmitatis humanae est contrariis agere: eosque quos tangat adfectio pati dolere deminui sapientium scita et pronuntiata definiunt nec posse aliter fieri quin legibus mortalitatis adstricti sint qui sint ullis perturbationibus mancipati. 3. Quod cum ita se habeat, qui possumus iudicari deos habere contemptui, quos, nisi sunt recti et magnarum mentium admiratione laudabiles, deos negamus existere nec potestatibus posse caelitibus applicari? [6,3] 1. "Sed templa illis extruimus nulla nec eorum efflgies adoramus, non mactamus hostias, non tura ac uina libamus". - Et quid amplius possumus uel honoris eis attribuere uel dignitatis, quam quod eos in ea ponimus parte qua rerum caput ac dominum summum que ipsum regem, cui debent di una nobiscum, quod esse se sentiunt et uitali in substantia contineri? 2. Numquid enim delubris ut templorum eum constructionibus honoramus? Numquid ei hostias caedimus? Numquid alias res damus, quas libere, profundere non est rationis expensae sed tracti per consuetudinem moris? 3. Etenim plena dementia est, necessitatibus tuis potentiora metiri et quae tibi sint usui datoribus diis dare, et honorem istum, non contumeliam ducere. Templa igitur, quaerimus, in deorum quos usus aut in rei cuius necessitatem aut dicitis esse constructa aut esse rursus aedificanda censetis? 4. Hiemalia sentiunt frigora aut solibus torrentur aestiuis, pluuialibus nimbis perfluuntur, uentorum eos aut turbines uexant, incursionem pati periclitantur hostilem ferarum aut rabidos adpetitus, ut merito illos conueni;at tectorum munitionibus claudere, saxorum aut obiectióne tutari? 5. Templa enim haec quid sunt? Si humanam infirmitatem roges, nescio quid immane atque amplum: si deorum potentiam metiaris, successus quidam parui atque ut uerius eloquar genus angustissimum cauernarum paupertini cordis excogitatione suspensum. 6. Quorum si quaeris audire quis prior fuerit institutor, quis fabricator, aut Phoroneus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur, ut tradit in Admirandis Varro, Iouis progenies Aeacus. Sint ergo haec licet aut ex molibus marmoreis structa, laquearibus aut renideant aureis, splendeant hic gemmae et sidereos euomant uariata interstinctione fulgores: terra sunt haec omnia et ex faece ultima uilioris materiae concreta. 7. Neque enim si uos ea pretiis carioribus penditis, delectari credendum est his deos nec recusare nec spernere quo minus se saepiant et eorum obiectibus coerceantur inclusi. 8. "Templum, inquit, hoc Martis est, hoc Iunonis et Veneris, hoc Herculis Apollinis Ditis". - Quid est aliud dicere, quam domus haec Martis est, haec Iunonis et Veneris, Apollo hic habitat, in hac manet Hercules, illa Summanus? Ita non prima et maxima contumelia est habitationibus deos habere districtos, tuguriola his dare, conclauia et cellulas fabricari et eis existimari necessarias res esse, quae hominibus, felibus, quae sunt formiculis et lacertis, quae fugacibus, pauidis atque exiguis muribus? [6,4] 1. "Sed non, inquit, idcirco adtribuimus diis templa tamquam umidos ab his imbres uentos pluuias arceamus aut soles, sed ut eos possimus coram et comminus contueri, adfari de proximo et cum praesentibus quodammodo uenerationum conloquia miscere". 2. - Sub axe enim nudo et sub aetherio tegmine inuocati si fuerint, nihil audiunt, et nisi de proximo admoueantur his preces, tamquam nihil dicatur, obstructi atque immobiles stabunt. 3. Atquin nos arbitramur omnem deum omnino, si modo nominis huius ui pollet, ex quacumque mundi parte quod quisque fuerit locutus, tamquam si sit praesens, audire debere, immo quod quisque conceperit sub obscuris et tacitis sensibus, cognitione anticipata praesumere, atque ut astra sol luna, cum supra terras meant, omnibus omnino cernentibus statim sunt et ubique praesentes, ita que conuenit audientiam numinum nulli esse clausam linguae semperque esse praesentem, quamuis ad eam uoces regionibus ex distantibus confluant. 4. Hoc est enim proprium deorum, conplere omnia ui sua, non partiliter uspiam sed ubique esse totos, non adesse non abesse, non cenatum ad Aethiopas pergere et post dies bis senos priuatum ad domicilium redire. [6,5] 1. Quod si ita non erit, tollitur omnis spes opis et erit in dubio, audiamini ab dis necne, si quando res sacras caerimoniarum conficitis debitis. 2. Constituamus enim noscendae rei causa templum numinis alicuius esse apud Canarias insulas, eiusdem apud ultimam Thylem, eiusdem apud Seras esse, apud furuos Garamantas et si qui sunt alii quos ab sui notitia maria montes siluae et quadrini disterminant cardines: si omnes uno in tempore rebus diuinis factis, quod sua quosque necessitas rogitare compellit, poscantque de numine, referendi beneficii quaenam omnibus spes erit, si non undique ad se missam uocem deus exaudiet et erit ulla longinquitas, quo penetrare non possit auxilium poscentis oratio? 3. Aut enim nullis erit in partibus praesens, si uspiam poterit aliquando non esse, aut aderit unis tantum, quoniam praebere communiter suum non potest atque indiscretus auditum. 4. Atque ita perficitur, ut aut nullis deus opituletur omnino, si occupatus re aliqua ad audiendas uoces non quiuerit aduolare, aut exauditi tantummodo uni abeant soli, nihil egerint ceteri. [6,6] 1. Quid quod multa ex his templa, quae tholis sunt aureis et sublimibus elata fastigiis, auctorum conscriptionibus conprobatur contegere cineres atque ossa etfunctorum esse corporum sepulturas {esse}? 2. Nonne patet et promptum est aut pro dis immortalibus mortuos uos colere aut inexpiabilem fieri numinibus contumeliam, quorum delubra et templa mortuorum superlata sunt bustis? 3. In historiarum Antiochus nono Athenis in Mineruio memorat Caecropem esse mandatum terrae; in templo rursus eiusdem, quod in arce Larisae, esse conditus scribitur atque indicatur Acrisius, Ericthonius Poliadis in fano, Dairas et Immaradus fratres in Eleusinio consaepto, quod ciuitati subiectum est. 4. Quid Celei uirgines? non in Caereris Eleusiniae humationis perhibentur officio? non in Dianae delubro, quod in Apollinis constitutum est Delii, Hyperoche Laodiceque, quas aduectas illuc esse finibus ex Hyperboreis indicatur? 5. In Didymaeo Milesio aleochum dicit habuisse suprema Leandrius funeris. Leucophrynae monumentum in fano apud Magnesiam Dianae esse Myndius profitetur ac memorat Zeno. 6. Sub Apollinis arula, quae Telmessi apud oppidum uisitur, Telmessum esse conditum uatem non scriptis constantibus indicatur? 7. Ptolomaeus Agesarchi de Philopatore quem edidit primo. Cinyram regem Paphi cum familia omni sua, immo cum omni prosapia in Veneris templo situm esse litterarum auctoritate declarat. 8. Infinitum est et inmensum, quibus quique in fanis toto sint in orbe describere, nec exactam desiderat curam - quamuis poenam constituerit Aegyptus in eum qui publicasset quibus Apis iaceret absconditus - polyandria illa Varronis quibus templis contegantur quasque in se habeant superlati ponderis moles. [6,7] 1. Sed quid ego haec parua? Regnatoris in populi Capitolio qui est hominum qui ignoret Oli esse sepulchrum Vulcentani? 2. Quis est, inquam, qui non sciat ex fundaminum sedibus caput hominis euolutum non ante plurimum temporis aut solum sine partibus ceteris - hoc enim quidam ferunt - aut cum membris omnibus humationis officia sortitum? 3. Quod si planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Sammonicus Granius Valerianus uobis et Fabius indicabunt, cuius Aulus fuerit filius, gentis et nationiscuius, per manus seruuli uita fuerit spoliatus et lumine, quid de suis commeruerit ciuibus, ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura. 4. Condiscetis etiam, quamuis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite retecto factum uel in parte qua arcis curiosa fuerit obscuritate conclusum, ut immobilis uidelicet atque fixa obsignati ominis perpetuitas staret. 5. Quod cum opprimi par esset et uetustatis obliteratione celari, conpositio nominis iecit in medium et cum suis causis per data sibi tempora inextinguibili fecit testificatione procedere, nec erubuit ciuitas maxima et numinum cunctorum cultrix, cum uocabulum templo daret, ex Oli capite Capitolium quam ex nomine Iouio nuncupare. [6,8] 1. Satis igitur ut opinor ostendimus templa diis immortalibus aut inaniter iis esse constructa aut contra decus et potentiam creditam contumeliosis opinationibus fabricat? 2. Sequitur ut de signis aliquid simulacrisque dicamus, quae multa arte conponitis et religiosa obseruatione curatis. 3. Qua in parte si fides est ulla, constituere apud nos ipsos nullis considerationibus possumus utrumne istud serio et cum proposito faciatis graui an ridendo res ipsas puerili alucinatione ludatis. 4. Si enim certum est apud uos deos esse, quos remini atque in summis caeli regionibus degere, quae causa, quae ratio est, ut simulacra ista fingantur a uobis, cum habeatis res certas, quibus preces possitis effundere et auxilium rebus in exigentibus postulare? 5. Sin autem non creditis aut, ut mediocriter dicatur, ambigitis, etiam sic ratio quaenam est dubiorum fingere atque instituere simulacra et quod esse non credas uentosa imitatione formare? 6. An numquid dicitis forte, praesentiam uobis quandam his numinum sub exhiberi simulacris, et quia deos uidere non datum est eos in solidi et munia officiosa praestari? 7. Hoc qui dicit et adserit deos esse non credit, nec habere conuincitur suis religionibus fidem cui opus est uidere quod teneat, ne inane forte sit quod obscurum non uidetur. [6,9] 1. "Deos, inquitis, per simulacra ueneramur". - Quid ergo? Si haec non sint, coli se dii nesciunt nec inpertiri a uobis ullum sibi existimabunt honorem? Per tramites ergo quosdam et per quaedam fidei commissa, ut dicitur, uestras sumunt atque accipiunt cultiones, et antequam hi sentiant quibus illud debetur obsequium, simulacris litatis prius et uelut reliquias quasdam aliena ad illos ex auctoritate transmittitis. 2. Et quid fieri potis est iniuriosius contumeliosius durius, quam deum alterum scire et rei alteri supplicare? opem sperare de numine et nullius sensus ad effigiem deprecari? Nonne illud est, quaeso, quod in uulgaribus prouerbiis dicitur: "Fabrum caedere cum ferias fullonem", et "Cum hominis consilium quaeras, ab asellis et porculis agendarum rerum sententias postulare"? [6,10] 1. Et unde nouissime scitis, an simulacra haec omnia quae dis immortalibus uicaria substitutione formatis similitudinem referant habeant que diuinam? 2. Potest enim fieri, ut barbatus in caelo sit qui esse a uobis effingitur leuis, potest ut senectute prouectior cui puerilem commodatis aetatem, potest ut hic rauus sit qui in ueritate habeat oculos caesios, displosas ut gestitet nares quem esse uos facitis figuratisque nasicam. 3. Neque enim rectum est dicere aut appellare simulacrum quod non pariles lineas principali ab ore traducat: quod esse planum et certum manifestis poterit ab rebus agnosci. Nam cum omnes homines teretem esse solem indubitabili luminum contemplatione uideamus, os illi uos hominis et mortalium corporum liniamenta donastis. 4. Luna semper in motu est et ter denas facies in restitutione accipit menstrua: uobis ducibus et figuratoribus femina est, uultu que est uno quae per habitus mille cottidiana instabilitate mutatur. 5. Intellegimus omnes uentos aeris esse fluorem pulsi et mundanis rationibus concitati: per uos hominum formae sunt bucinarum animantes tortus intestinis et domesticis flatibus. Inter deos uidemus uestros leonis toruissimam faciem mero oblitam minio et nomine Frugiferio nuncupari. 6. Si simulacra haec omnia superorum sunt imagines numinum, ergo et in caelo habitare dicendus est deus talis, ad cuius formam et speciem simulacri huius similitudo directa est, et uidelicet ut hic iste, ita illic ille sine reliquo corpore persona est et facies sola, fremebundus hiatibus toruidis, dirus sanguineo de colore, malum dentibus suis comprimens atque ut olim fessi canes unquam ore de patulo perpetuitate proiciens. 7. Quod si utique non est, ita ut omnes existimamus non esse, quaenam tanta audacia est formam tibi quam uolueris fingere ac dicere esse simulacrum dei quem probare non possis ulla esse in parte naturae? [6,11] 1. Ridetis temporibus priscis Persas fluuios coluisse, memorialia ut indicant scripta, informem Arabas lapidem, acinacem Scythiae nationes, ramum pro Cinxia Thespios, lignum Icarios pro Diana indolatum, Pessinuntios silicem pro Deum Matre, pro Marte Romanos hastam, Varronis ut indicant Musae, atque, ut Aethlius memorat, ante usum disciplinamque fictorum pluteum Samios pro Iunone: et abstinetis a risu, cum pro diis immortalibus sigilliolis hominum et formis supplicatis humanis? 2. Quinimmo deos esse sigillaria ipsa censetis, nec praeter haec quicquam uim creditis habere diuinam. Quid dicitis, o istis ergone dii caelites habent aures et tempora, ceruices occipitium spinam lumbos latera poplites nates suffragines talos membraque alia cetera, quibus constructi nos sumus et quae prima in parte paulo plenius dicta sunt et scripto uberiore prolata? 3. Utinam liceret introspicere sensus uestros recessusque ipsos mentis, quibus uarias uoluitis atque initis obscurissimas cogitationes: repperiremus et uos ipsos eadem sentire quae nos neque alias gerere super numinum figuratione sententias. 4. Sed studiis facere quid peruicacibus possumus, quid intentantibus gladios nouasque excogitantibus poenas? Minitantes adseritis malam scientissimi causam et quod semel sine ratione fecistis, ne uideamini aliquando nescisse, defenditis meliusque putatis non uinci quam confessae cedere atque adnuere ueritati. [6,12] 1. Ex huiusmodi causis illud etiam uobis coniuentibus consecutum est, ut in deorum corporibus lasciuiae artificum luderent darentque his formas quae cuilibet tristi possent esse derisui. 2. Itaque Hammon cum cornibus iam formatur et fingitur arietinis, Saturnus cum obunca falce custos ruris, ut aliquis ramorum luxuriantium tonsor, cum petaso gnatus Maiae, tamquam uias adgredi praeparet et solem pulueremque declinet, Liber membris cum mollibus et liquoris feminei dissolutissimus laxitate, Venus nuda et aperta, tamquam si illam dicas publicare, diuendere meritorii corporis formam, cum pilleo Vulcanus et malleo, manu liber sed dextera et fabrili expeditione succinctus, cum plectro et fidibus Delius, citharistae gestus seruans, cantaturi et nenias histrionis, cum fuscina rex maris, tamquam illi pugna sit gladiatorii obeunda certaminis: neque ullum est repperire figmentum alicuius numinis, quod non habitus certos ferat fabrorum o liberalitate donatos. 3. Ecce si aliquis uobis nescientibus et ignaris rex urbanus et callidus ex foribus suis Solem tollat et in Mercurii transferat sedem, Mercurium rursus arripiat atque in Solis faciat commigrare delubrum - uterque enim a uobis glaber atque ore compingitur leui - det que huic radios, Solis capiti petasioculum superponat: quibus modis internoscere poteritis, utrumne Sol iste sit an ille Mercurius, cum habitus uobis deos, non oris soleat proprietas indicare? 4. consimili rursus translatione si nudo Ioui cornua detrahat et Martis temporibus adfigat, Martem armis spoliet et his rursus circumcludat Hammonem: interstinctio fieri quae poterit singulorum, cum qui Iuppiter fuerat idem possit existimari Mars esse et qui Mauors fuerat subintroire speciem Iouis possit Hammonis? 5. Usque adeo ludus est simulacra ista confingere, nomina illis tamquam propria dedicare, quibus si habitum detrahas, tollatur cognitio singulorum, deus pro deo credi, alter uideri pro altero, immo pro utroque uterque possit existimari. [6,13] 1. Sed quid ego dis datas falces et fuscinas rideo, quid cornua, malleos et galeros, cum simulacra quaedam sciam certorum ferre hominum formas et infamium liniamenta meretricum? 2. Quis est enim qui ignoret Athenienses illos Hermas Alcibiadi ad corporis similitudinem fabricatos? quis Praxitelen nescit, Posidippi si relegat, ad formam Cratinae meretricis, quam infelix perdite diligebat, os Veneris Gnidiae sollertiarum coegisse certamine? 3. Sed sola est haec Venus, cui de scorti wltu translaticium decus auctum est? Phryna illa Thespiaca, sicut illi referunt qui negotia Thespiaca scriptitarunt, cum in acumine ipso esset pulchritudinis, uenustatis et floris, exemplarium fuisse perhibetur cunctarum quae in opinione sunt Venerum siue per urbes Graias siue iste quo fluxit amor talium cupiditasque signorum. 4. Itaque artifices omnes ipsis isdem qui temporibus extiterunt quibus que primas dabat exprimendarum similitudinum ueritas omni cura studioque certabant filum capitis prostituti Cythereia in simulacra traducere, ardebant artificumscita. alterque alterum uincere contentiosa aemulatione quaerebant, non Venus ut augustior fieret sed ut Phryna pro Venere staret. 5. Atque ita perducta est res eo ut pro diis immortalibus sacra meretricibus fierent et infelix religio signorum fabricationibus falleretur. Inter significes ille memoratus Phidias est primus: cum Olympii formam Iouis molimine operis extulisset inmensi, super dei digito: "PANTARCES - inscripsit - PULCHER" - nomen autem fuerat amati ab se pueri atque obscena cupiditate dilecti - neque ullo metu est aut religione commotus deum nomine prostibuli nuncupare, quinimmo exoleto Iouis numen simulacrumque sacrare. 6. Usque adeo ludus est et puerilis adfectio sigillaria ista formare, adorare prodis ea, sanctitatibus accumulare diuinis, cum ipsos uideamus artifices in effingendis his ludere et libidinum propriarum monumenta sancire. 7. Quid est enim, si quaeras, cur Phidias ludere ac lasciuire dubitaret, cum ante paululum temporis Iouem ipsum quem fecerat sciret aurum fuisse, lapides atque ossa informia disparata confusa seque horum omnium congregatorem atque uinctorem, habitus eis per se datos {in} membrorum similitudine fabricata et, quod inter omnia primum est, sui esse beneficium muneris, quod natus ipse esset atque in rebus adoraretur humanis? [6,14] 1. Libet in hoc loco, tamquam si omnes adsint terrarum ex orbe nationes, unam facere contionem atque in aures haec omnium communiter audienda depromere. 2. "Quidnam est istud, homines, quod ipsi uos ultro in tam promptis ac perspicuis rebus uoluntaria fallitis et circumscribitis caecitate? 3. Discutite aliquando caliginem regressique ad lumen mentis intuemini propius et uidete istud quod agitur quale sit, si modo retinetis ius uestrum atque in finibus his datae rationis consiliique uersamini. 4. Simulacra ista quae uos terrent quaeque templis in omnibus prostrati atque humiles adoratis ossa lapides aera sunt, argentum aurum testa, ligum sumptum ex arbore aut commixtum glutinum gypso, ex ornatibus fortas se meretriciis aut ex muliebri mundo, camellinis ex ossibus aut ex Indici animalis dente, ex caccabulis, ollulis, ex candelabris et lucernis aut ex aliis obscenioribus uasculis congesta, conflata in has species ducta sunt atque in formas quas cernitis exierunt, fornacibus incocta figulinis, ex incudibus et malleis nata, grosis rasa, discobinata de limis, serris furfuraculis asceis secta dolata effossa, terebrarum excauata uertigine, runcinarum leuigata de planis". 5. Ita iste non error est, non ut proprie dicatur amentia, deum credere quem tute ipse formaris, subplicare tremibundum fabricatae abs te rei, et cum scias et certus sis tui esse operis et digitorum partum, pronum in faciem ruere, opem rogare suppliciter aduersisque in rebus atque in temporibus asperis propitii numinis fauore succurrere?". [6,15] 1. Ecce si aliquis ponat in medio aes rude atque in opera nulla coniectum, argenti massas indomiti infectumque aurum, lignum, lapides atque ossa resque alias cetera? quibus signa consueta sunt et numinum simulacra constare, immo si aliquis ponat in medio conlisorum deorum uultus, confracta atque inminuta simulacra iubeatque uos idem frustis hostias et fragminibus caedere, informibus massis sacra et munia inpertire diuina: audire a uobis exposcimus facturine istud sitis an contra quam imperabitur recusaturi? 2. Fortasse dicetis: "Qua causa?". - Quia nemo est in rebus humanis tam stolide caecus, qui argentum aes aurum gypsum ebur argillam deorum in numerum u referat ipsaque per se dicat uim habere atque optinere diuinam. 3. Quaenam est ergo ratio, ut si omnia haec corpora intacta atque infecta permanserint, careant ui numinis atque auctoritate caelesti: ea formas si accipiant hominum, si auriculas nasos buccas labra oculos cilia, continuo dii fiant et in ordinem caelitum referantur et censum? 4. Nouitatis aliquid fictio corporibus his addit, ut adiectione ipsa cogamini aliquid eis credere diuinitatis maiestatisque conlatum? 5. In aurum aes mutat aut testulae uilitatem in argenteam cogit degenerare materiam? Quae insensilia fuerunt paulo ante, facit ut sint uiua et spiritali agitatione moueantur? 6. Si quas foris habuere naturas eas omnes retinent simulacrorum in corporibus constituta, stupiditas quae tanta est - detrecto enim dicere caecitatem - rerum existimare naturas formarum qualitate mutari et accipere numen ex habitu quod in primigenio corpore iners fuerit et brutum et sensus mobilitate priuatum. [6,16] 1. Itaque immemores et obliti simulacrorum substantiae atque originis, quae sit, rationale homines anima, et sapientiae munere consiliique donatum coctilibus testis succumbitis, aeris lamminas adoratis, elephantorum ab dentibus secundas poscitis ualetudines, magistratus imperia, potestates uictorias adquisitiones lucra, messes optimas feracissimasque uindemias, et cum pateat, luceat, rebus fieri uerba cum brutis, exaudiri uos remini ipsique uos ultro credulitatis uacuae circumscriptione traducitis? 2. O utinam liceret in simulacri alicuius medias introire pendiigines, immo utinam liceret Olympiacos illos et Capitolinos Ioues diducere in membra resolutos omnesque illas partes quibus summa concluditur corporum discretas ac singulas contueri: iamdudum istos uideretis deos, quos exterior leuitas lenocinio fulgoris augustat, lamminarum flebilium esse crates, particularum coagmenta deformium, ab ruinarum casibus et dissolutionis metu subscudibus et catenis, uncis atque ansulis retentari interque omnes sinus commissurarumque iuncturas plumbum ire suffusum et salutares moras signorum diuturnitatibus commodare. 3. Videretis, inquam, iamdudum solas sine occipitiis facies, manus sine bracchiis semiplenas, uentres cum lateribus dimidiatos, plantarum inperfecta uestigia, et quod maxime risum ferat, parte ligneos (eos) ex una, at ex altera saxeos, inaequabili corporum constructione contractos. 4. Quae si utique perspici obscuritatis arte non quirent, uel ipsa uos saltem quae in medio sita sunt docere atque monere debuerunt, agere uos nihil et circa res cassas officiorum impendere uanitates. 5. Ita enim non uidetis spirantia haec signa, quorum plantas et genua contingitis et contrectatis orantes, modo casibus stillicidiorum labi, putredinis modo carie relaxari, ut nidoribus atque fumo suffita ac decolorata nigrescant, quemadmodum saecli longioris incuria perdant situ species et robigine conuulnerentur exesa? 6. Ita, inquam, non uidetis sub istorum simulacrorum cuiuis steliones sorices mures blattasque lucifugas nidamenta ponere atque habitare, spurcitias huc omnes atque alia usibus accommodata conducere, semirosi duritias panis {pannis}, ossa in spem tracta, pannos lanuginem chartulas nidulorum in mollitiem sollicite, miserorum fomenta pullorum? 7. Non in ore aliquando simulacri ab araneis ordiri retia atque insidiosos casses, quibus uolatus innectere stridularum possint inpudentiumque muscarum? Non hirundines denique intra ipsos aedium circumuolantes tholos iacularier stercoris plenas et modo ipsos uultus, modo numinum ora depingere, barbam oculos nasos aliasque omnis partes, in quascumque se detulerit deonerati proluuies podicis? 8. Erubescite ergo uel sero atque ab animantibus mutis uias, rationes accipite doceantque uos eadem nihil numinis inesse simulacris, in quae obscena deicere neque metuunt neque uitant leges suas sequentia et instincta ueritate naturae. [6,17] 1. "Sed erras, inquit, et laberis: nam neque nos aera neque auri argentiqule materias neque alias quibus signa confiunt eas esse per se deos et religiosa decernimus numina, sed eos in his colimus eosque ueneramur quos dedicatio infert sacra et fabrilibus efficit inhabitare simulacris". 2. - Non improba neque aspernabilis ratio, qua possit quiuis tardus nec non et prudentissimus credere, deos relictis sedibus propriis id est caelo non recusare nec fugere habitacula inire terrena, quinimmo iure dedicationis inpulsos simulacrorum coalescere uinctioni. 3. In gypso ergo mansitant atque in testulis dii uestri, quinimmo testularum et gypsi mentes, spiritus atque animae dii sunt? 4. Atque ut fieri augustiores uilissimae res possint, concludi se patiuntur et in sedis obscurae coercitione latitare? 5. Ergo illud a uobis parte in hac primum desideramus et postulamus audire: "Inuitine hoc faciunt, id est iure dedicationis adtracti simulacrorum ineunt mansiones an proni et faciles neque ullis necessitatibus inrogatis?". 6. "Inuiti hoc faciunt?". - Et qui fieri potis est ut in aliquam necessitatem inminuta maiestate cogantur? "Voluntariae obsecutionis adsensu?". - Et quid in testulis dii petunt, ut eas sedibus sidereis anteponant? uinctione sint ut propemodum colligati nobilitantes testulas et cetera quibus signa confiunt? [6,18] 1. Quid ergo? in materiis talibus semperne dii mansitant neque abeunt uspiam, etiam si res postulauerit maxima, an habent itus liberos, cum libuerit abire quocumque et ab suis sedibus simulacrisque discedere? 2. Si permanendi necessitatem patiuntur, quid miserius his esse aut quid infelicius poterit, quam si eos in basibus ita unci retinent et plumbeae uinctiones? 3. Sed concedamus ut caelo et sidereis sedibus anteponant: diuinitatis suae perdiderint potestatem; sin autem cum uoluerint euolant et absolutum ius habent inania relinquere simulacra, ergo aliquo tempore desinent esse dii signa et in dubio stabit, quando sacra debeant reddi, quando his conueniat atque oporteat abstinere. 4. Saepenumero uidemus ab artificibus haec signa modo paruula fieri et palmarem in minutiem contrahi, modo in immensum tolli et admirabilem in amplitudinem subleuari. Ratione hac ergo sequitur ut intellegere debeamus in sigilliolis paruulis contrahere se deos et alieni ad corporis similitudinem coartari, at uero in uastis porrigere se longius atque in maximitate producere. 5. Ergo si hoc ita est, et in sedentibus signis deum sedere dicendum est et in stantibus stare, in procurrentibus currere, iacularier in iacientibus tela, ad illorum formare atque aptare se uultus et ad reliquos habitus figurati corporis similitudinem commodare. [6,19] 1. "In simulacris dii habitant". - Singuline in singulis toti an partiliter atque in membra diuisi? Nam neque unus deus in conpluribus potis est uno tempore inesse simulacris neque rursus in partes sectione interueniente diuisus. 2. Constituamus enim decem milia simulacrorum toto esse in orbe Vulcani: numquid esse ut dixi decem omnibus in milibus potis est unus uno in tempore? Non, opinor. Qua causa? quia quae sunt priuata singulariaque natura multa fieri nequeunt simplicitatis suae integritate seruata, et hoc amplius nequeunt, si hominum formas dii habent, opinatio ut uestra declarat. 3. Neque enim manus a capite separata aut pes diuisus a corpore summam possunt praestare totius, aut dicendum est portiones idem posse quod totum, cum consistere nequeat, nisi fuerit partium congregatione conflatum. 4. Si autem in cunctis idem esse dicetur, perit omnis ratio atque integritas ueritatis, si hoc fuerit sumptum, posse unum in omnibus uno tempore permanere: aut | f. 131 | deorum est unusquisque dicendus ita ipsum semet ab ipso sese diuidere, ut et ipse sit et alter, non aliquo discrimine separatus sed ipse idem et alius. 5. Quod quoniam recusat et respuit aspernaturque natura, aut innumeros dicendum est confitendumque esse Vulcanos, si in cunctis uolumus eum degere atque inesse simulacris, aut erit in nullo, quia esse diuisus natura prohibetur in plurimis. [6,20] 1. "Et tamen, o isti, si apertum uobis et liquidum oo est, in signorum uisceribus deos uiuere atque habitare caelites, cur eos sub ualidissimis clauibus ingentibusque sub claustris, sub repagulis, pessulis aliisque huiusmodi rebus custoditis, conseruatis atque habetis inclusos, ac ne forte fur aliquis aut nocturnus inrepat latro, aedituis mille protegitis atque excubitoribus mille?". 2. Cur canes in Capitoliis pascitis? cur anseribus uictum alimoniaque praebetis? Quinimmo si fiditis deos istic esse nec ab signis uspiam simulacrisque discedere, permittite illis curam sui, reserata sint semper atque aperta delubra, ac si quid a quopiam temeraria fuerit fraude subreptum, uim numinis monstrent et sub ipso furti atque operis nomine sacrilegos poenis conuenientibus figant. 3. Indigna enim res est et potentiam destruens auctoritatem ue, summorum custodiam numinum canum sollicitudinibus credere, et cum aliquam quaeras prohibendis formidinem furibus, non ab ipsis petere sed in anserum ponere et collocare gingritibus. [6,21] 1. Antiochum Cyzicenum ferunt decem cubitorum Iouem ex delubro aureum sustulisse et ex aere bratteolis substituisse fucatum. Si in simulacris praestosunt atque habitant dii suis, quibus negotiis Iuppiter, quibus curis fuerat inligatus, quominus priuatas persequeretur iniurias et subpositum se sibi uiliore in materia uindicaret? 2. Dionysius ille sed iunior, cum uelamine aureo spoliaret Iouem et pro illo laneum subderet, iocularibus etiam facetiis ludens, cum esse illud in rigoribus algidum, hoc uaporum, onerosum illud in aestatibus diceret, hoc rursus sub ardoribus flabile: ubinam fuerat rex poli, ut praesentem se esse formidine aliqua conprobaret et urbanum scurrulam cruciatibus reuocaret ad seria? 3. Nam quid Aesculapii grauitatem ab eo esse commemorem risam? quem cum barba spoliaret amplissima boni ponderis et philosophae densitatis, facinus esse dicebat indignum, ex Apolline procreatum patre leui et glabro simillimoque inpuberi ita barbatum filium fingi, ut in ancipiti relinquatur, uter eorum pater sit, uter filius, immo an sint generis et cognationis unius. 4. Quae cum omnia fierent et cum sacrilegis praedo inrisionibus loqueretur, si suberat numen in statua nomini eius maiestatique sacrata, cur oris contumeliam leuigati et dehonestati uultus non iusta et merita persecutus est ultione demonstrauitque hoc facto et se esse praesentem et custodia pertinaci suas aedes simulacraque tutari? [6,22] 1. "Nisi forte neglegere deos dicetis haec damna nec putare esse idoneam causam, propter quam se exserant et nocentibus poenam uiolatae religionis infligant". 2. - Ergo si haec ita sunt, nec simulacra ipsi habere desiderant, quae conuelli et diripi perpetiuntur inpune, immo e contrario perdocent aspernari se illa, in quibus spretos ultione in aliqua significare non curant. 3. Philostephanus in Cypriacis auctor est, Pygmalionem regem Cypri simulacrum Veneris, quod sanctitatis apud Cyprios et religionis habebatur antiquae, adamasse ut feminam mente anima lumine rationis iudicioque caecatis solitumque dementem, tamquam si uxoria res esset, subleuato in lectulum numine copularier amplexibus atque ore resque alias agere libidinis uacuae imaginatione frustrabiles. 4. Consimili ratione Posidippus in eo libro, quem scriptum super Cnido indicat superque rebus eius, adulescentem haud ignobilem memorat - sed uocabulum eius obscurat - correptum amoribus Veneris, propter quam Cnidus in nomine est, amatorias et ipsum miscuisse lasciuias cum eiusdem numinis signo genialibus usum toris et uoluptatum consequentium finibus. 5. Ut similiter rursum interrogem: "Si in aere atque in materiis ceteris quibus signa formata sunt superorum potentiae delitiscunt: ubinam gentium fuerant una atque altera Veneres, ut inpudicam patulantiem iuuenum propulsarent ab se longe et contactus impios cruciabili coercitione punirent? 6. Aut quoniam mites et ingeniis tranquillioribus deae sunt, quantum fuerat, miseris furialia ut restinguerent gaudia mentemque in sanam recreatis redducerent sensibus?". [6,23] 1. Nisi forte, ut uos fertis, libidinis et uoluptatum deae contumelias istas habuere gratissimas nec ultione facinus existimauere condignum quod suas quoque mulceret mentes et quod ab se subdi humanis cupiditatibus scirent. 2. Sed si deae Veneres ingeniis placidioribus praeditae gerendum esse morem infortuniis iudicauere caecorum, cum Capitolium totiens edax ignis absumeret Iouemque ipsum Capitolinum cum uxore corripuisset ac filia, ubinam fulminator tempore illo fuit, ut sceleratum illud arceret incendium et a pestifero casu res suas ac semet et cunctam familiam uindicaret? 3. ubi Iuno regina, cum inclutum eius fanum sacerdotemque Chrysidem eadem uis flammae Argiua in ciuitate deleret? ubi Serapis Aegyptius, cum consimili casu iacuit solutus in cinerem cum mysteriis omnibus atque Iside? ubi Liber Eleutherius, cum Athenis? ubi Diana, cum Ephesi? ubi Dodonaeus Iuppiter, cum Dodonae? 4. ubi denique Apollo diuinus, cum a piratis maritimisque praedonibus et spoliatus ita est et incensus, ut ex tot auri ponderibus quae infinita congesserant saecula ne unum quidem habuerit scripulum quod hirundinibus hospitis, Varro ut dicit set Menippeus, ostenderet? 5. Infiniti operis res est toto in orbe describere quae sint fana conuulsa terrae motibus et tempestatibus, quae incensa ab hostibus, quae ab regibus et tyrannis, quae antistites, et sacerdotes et ipsi suspicione auersa nudauerint, quae ad ultimum fures et obserata pandentes remediorum obscuritate canacheni: quae tuta utique permanerent et nullis obnoxia fortuitis, si adessent dii praesides aut haberent aliquas templorum quemadmodum dicitur curas. Nunc, uero quia cassa sunt et nullis habitatoribus tecta, habet in illis fortuna ius suum, et perinde cunctis obiecta sunt casibus quam sunt omnia cetera motu interiore priuata. [6,24] 1. "In parte hac eadem illud etiam dicere simulacrorum adsertores solent, non ignorasse antiquos nihil habere numinis signa neque ullum omnino inesse his sensum, sed propter indomitum atque inperitum uulgus, quae pairs in populis atque in ciuitatibus maxima est, salutariter ea consilioque formasse, ut uelut quadam specie obiecta his numinum abicerent asperitatem metu arbitratique praesentibus sese sub dis agere facta impia deputarent et ad humana officia morum immutatione transirent: 2. nec propter aliam causam uenerabiles formas auro eis argento que quaesitas, nisi ut adesse uis quaedam ipsis in fulgoribus crederetur, quae non oculorum tantum perstringeret sensum, uerum etiam mentes ipsas augustissimae lucis radiationibus territaret". 3. Quod ratione cum aliqua uideretur forsitam dici, si post condita deorum templa atque instituta simulacra nullus esset in mundo malus, nulla omnino nequitia, iustitia pax fides mortalium pectora possideret neque quisquam in terris nocens neque innocens diceretur, scelerosa opera nescientibus cunctis. 4. Nunc uero cum contra malis omnia plena sint, innocentiae paene interierit nomen, per momenta, per puncta examina maleficiorum noua noxiorum improbitate pariantur, dicere qui conuenit, ad incutiendas formidines uulgo deorum instituta simulacra, cum praeter innumeras criminum et facinorum formas ipsa etiam uideamus templa sacrilegis uiolationibus adpeti ab tyrannis, ab regibus, ab latronibus et nocturnis a furibus ipsosque illos deos quos ad metus faciendos uetus finxit et consecrauit antiquitas uadere in antra praedonum cum ipsis suis aureis metuendisque fulgoribus? [6,25] 1. Quid enim, si uerum et sine ulla gratificatione perspicias, signa ista quae dicunt habent in se magnum, ut merito sperarit atque existimarit antiquitas conspectu in illorum posse frangi hominum uitia et mores et maleficia temperari? 2. Falx messoria scilicet, quae est attributa Saturno, metum fuerat iniectura mortalibus, uitam uellent ut pacificam degere ac malitiosas abicere uoluntates, fronte Ianus ancipiti aut dentata illa qua insignitus est clauis, riciniatus Iuppiter atque barbatus, dextra fomitem sustinens perdolatum in fulminis morem, Iunonius ille caestus, aut militari sub galea puellula delitiscens, deum Mater tympano, cum tibiis et cum psalteriis Musae, Mercurius pinnatus, anguifero nitens Aesculapius baculo, Caeres mammis cum grandibus aut in Liberi dextera pendens potorius cantharus, Mulciber fabrili cum habitu aut Fortuna cum cornu pomis ficis aut frugibus autumnalibus pleno, semitectis femoribus Diana aut ad libidinem concitans Venus nuda, Anubis canina cum facie aut genitalibus propriis inferior Priapus. [6,26] 1. O species formidinum dirae metuendique terrores, propter quos genus hominum torpedine in perpetua adfigeretur, nihil moliretur attonitum ab omnique se actu sceleroso flagitiosoque frenaret: falciculae claues caliandria fomites talaria baculi tympaniola tibiae psalteria, mammae promptae atque ingentes, cantharuli forcipes cornua que pomifera, nuda corpora feminarum et ueretrorum magnitudines publicatae! 2. Nonne satius fuerat saltitare, cantare quam sub titulo grauitatis et seueritatis obtentu tam frigida tamque inepta narrare simulacra ab antiquis ad peccata cohibenda et ad nocentium formata impiorumque formidines? 3. Usque adeone mortales saeculi illius ac temporis corde fuerant uacui, rationis sensusque nullius, ut ab actionibus improbis tamquam paruuli pusiones personarum monstruosissima toruitate, sannis etiam constringerentur et maniis? 4. Et unde est in contrarium res uersa, ut cum tam multa, in ciuitatibus templa sint plena omnium simulacris deorum, tot legibus et generibus suppliciorum tantis iri obuiam nequeat multitudini noxiorum neque ullis remedis audacia possit abscidi, tantoque se magis maleficia congeminata multiplicent, quanto legibus iudiciisque contenditur imminuere facta crudelia et poenarum coercitione sedare? 5. Quodsi metus aliquos infligerent simulacra mortalibus, legum latio cessaret nec tam diuersae cruces facinerosorum constituerentur audaciae. 6. Nunc uero quia constitit conprobatumque est re ipsa inanem esse opinionem timoris qui ab signis dicatur effluere, ad legum decursum est sanctiones, a quibus esset formido certissima et iam fixa constitutaque damnatio, quibus debent et ipsa simulacra quod incolumia adhuc perstant et honoris alicuius concessione munita sunt. [6,27] 1. Quoniam satis, ut res tulit, quam inaniter fiant simulacra monstratum est, de sacrificiis deinceps, de caedibus atque immolationibus hostiarum, de mero, de thure deque aliis omnibus quae in parte ista confiunt poscit ordo quam paucis et sine ullis circumlocutionibus dicere. 2. In hac enim consuestis parte inuidias nobis tumultuosissimas concitare, appellare nos atheos, et quod minime a tribuamus diis, poenas etiam capitis beluarum crudelitatibus inrogare. 3. Quod quidem nos fatemur non contemptu facere atque aspernatione diuina, sed quod existimemus huius potentias nominis nihil tale deposcere neque rerum huiusmodi cupiditatibus attineri.