Livre VII I. (1) Vt primum tenebris abiectis dies inalbebat et candidum solis curriculum cuncta conlustrabat, quidam de numero latronum superuenit; sic enim mutuae salutationis officium indicabat. (2) Is in primo speluncae aditu residens et ex anhelitu recepto spiritu tale collegio suo nuntium fecit: (3) "Quod ad domum Milonis Hypatini quam proxime diripuimus pertinet, discussa sollicitudine iam possumus esse securi. Postquam uos enim fortissimis uiribus cunctis ablatis castra nostra remeatis, immixtus ego turbelis popularium (4) dolentique atque indignanti similis arbitrabar super inuestigatione facti cuius modi consilium caperetur et an et quatenus latrones placeret inquiri, renuntiaturus uobis, uti mandaueratis, omnia. (5) Nec argumentis dubiis, sed rationibus probabilibus congruo cunctae multitudinis consensu nescio qui Lucius auctor manifestus facinoris postulabatur, qui proximis diebus fictis commendaticiis litteris Miloni sese uirum commentitus bonum artius conciliauerat, (6) ut etiam hospitio susceptus inter familiaris intimos haberetur, plusculisque ibidem diebus demoratus falsis amoribus ancillae Milonis animum inrepens ianuae claustra sedulo explorauerat et ipsa membra in quis omne patrimonium condi solebat curiose perspexerat. II. (1) Nec exiguum scelerati monstrabatur indicium, quippe cum eadem nocte sub ipso flagitii momento idem profugisset nec exinde usquam compareret; nam et praesidium fugae, quo uelocius frustratis insecutoribus procul ac procul abderet sese, eidem facile suppeditasse; equum namque illum suum candidum uectorem futurum duxisse secum. (2) Plane seruum eius ibidem in hospitio repertum scelerum consiliorumque erilium futurum indicem per magistratus in publicam custodiam receptum et altera die tormentis uexatum pluribus ac paene ad ultimam mortem excarnificatum (3) nil quicquam rerum talium esse confessum, missos tamen in patriam Luci illius multos numero qui reum poenas daturum sceleris inquirerent." (4) Haec eo narrante ueteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam subibatque me non de nihilo ueteris priscaeque doctrinae uiros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, (5) quae semper suas opes ad malos et indignos conferat nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo uero cum is potissimum deuersetur quos procul, si uideret, fugere deberet, (6) quodque cunctis est extremius, uarias optiones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni uiri fama glorietur et innocentissimus contra noxiorum more plectatur. III. (1) Ego denique quem saeuissimus eius impetus in bestiam et extremae sortis quadripedem deduxerat cuiusque casus etiam quoiuis iniquissimo dolendus atque miserandus merito uideretur, crimine latrocinii in hospitem mihi carissimum postulabar. (2) Quod crimen non modo latrocinium uerum etiam parricidium quisque rectius nominarit. Nec mihi tamen licebat causam meam defendere uel unico uerbo saltem denegare. (3) Denique ne mala conscientia tam scelesto crimini praesesns uiderer silentio consentire, hoc tantum inpatentia productus uolui dicere: "Non feci." (4) Et uerbum quidem praecedens semel ac saepius inmodice clamitaui, sequens uero nullo pacto disserere potui, sed in prima remansi uoce et identidem boaui "Non non", quanquam nimia rutunditate pendulas uibrassem labias. (5) Sed quid ego pluribus de Fortunae saeuitate conqueror, [quan]quam nec istud puduit me cum meo famulo meoque uectore illo equo factum conseruum atque coniugem? IV (1) Talibus cogitationibus fluctuantem subit me cura illa potior, qua statuto consilio latronum manibus uirginis decretam me uictimam recordabar, uentremque crebro suspiciens meum iam misellam puellam parturibam. (2) Sed ille, qui commodum falsam de me notoriam pertulerat, expromptis mille aureum quos insutu laciniae contexerat quosque uariis uiatoribus detractos, ut aiebat, pro sua frugalitate communi conferebat arcae, infit etiam de salute commilitonum sollicite sciscitari. (3) Cognitoque quosdam, immo uero fortissimum quemque uariis quidem sed inpigris casibus oppetisse, suadet tantisper pacatis itineribus omniumque proeliorum seruatis indutiis inquisitioni commilitonum potius insisteretur et tirocinio nouae iuuentutis ad pristinae manus numerum Martiae cohortis facies integraretur: (4) nam et inuitos terrore compelli et uolentes praemio prouocari piosse nec paucos humili seruilique uitae renuntiantes ad instar tyrannicae potestatis sectam suam conferre malle. (5) Se quoque iam dudum pro sua parte quendam conuenisse hominem et statu procerum et aetate iuuenem et corpore uastum et manu strenuum, eique suasisse ac denique persuasisse, ut manus hebetatas diutina pigritia tandem referret ad frugem meliorem bonoque secundae, dum posset, frueretur ualetudinis, (6) nec manum ualidam erogandae stipi porrigeret sed hauriendo potius exerceret auro. V (1) Talibus dictis uniuersi omnes adsensi et illum, qui iam comprobatus uideretur, adscisci et alios ad supplendum numerum uestigari statuunt. (2) Tunc profectus et paululum commoratus ille perducit immanem quendam iuuenem, uti fuerat pollicitus, nescio an ulli praesentium comparandum - nam praeter ceteram corporis molem toto uertice cunctos antepollebat et ei commodumù lanugo malis inserpebat - (3) sed plane centunculis disparibus et male consarcinatis semiamictum, inter quos pectus et uenter crustata crassitie relucitabant. (4) Sic introgressus: "Hauete," inquit, "fortissimo deo Marti clientes mihique iam fidi commilitones, et uirum magnanimae uiuacitatis uolentem uolentes accipite, libentius uulnera corpore excipientem quam aurum manu suscipientem ipsaque morte, quam formidant alii, meliorem. (5) Nel me putetis egenum uel abiectum neue de pannulis istis uirtutes meas aestimetis. Nam praefui ualidissimae manui totamque prorsus deuastaui Macedoniam. (6) Ego sum praedo famosus Haemus ille Thracius cuius totae prouinciae nomen horrescunt, patre Therone aeque latrone inclito prognatus, humano sanguine nutritus interque ipsos manipulos factionis educatus heres et aemulus uirtutis paternae. VI. (1) Sed omnem pristinam sociorum fortium multitudinem magnasque illas opes exiguo temporis amisi spatio. Nam procuratorem principis ducenaria perfunctum, dehinc fortuna tritiore decussum, praetereuntem Ioue irato fueram adgressus - sed rei noscendae carpo ordinem. (2) Fuit quidam multis officiis in aula Caesaris clarus atque conspicuus, ipsi etiam probe spectatus. (3) Hunc insimulatum quorundam astu proiecit extorrem saeuiens inuidia. Sed uxor eius Plotina quaedam, rarae fidei atque singularis pudicitaiae femina, quae decimo partus stipendio uiri familiam fundauerat, spretis atque contemptis urbicae luxuriae deliciis, fugientis comes et infortunii socia, (4) tonso capillo in masculinam faciem reformato habitu pretiosissimis monilium et auro monetali zonis refertis incincta inter ipsas custodientium militum manus et gladios nudos intrepida cunctorum periculorum particeps et pro mariti salute peruigilem curam sustinens aerumnas adsiduas ingenio masculo sustinebat. (5) Iamque plurimis itineris difficultatibus marisque terroribus exanclatis Zacynthum petebat, quam sors ei fatalis decreuerat temporariam sedem. VII. (1) Sed cum primum litus Actiacum, quo tunc Macedonia delapsi grassabamur, appulisset - nocte promota tabernulam quandam litori nauique proximam uitatis maris fluctibus incubabant - inuadimus et diripimus omnia. Nec tamen periculo leui temptati discessimus. (2) Simul namque primum sonum ianuae matrona percepit, procurrens in cubiculum clamoribus inquietis cuncta miscuit milites suosque famulos nominatim, sed et omnem uiciniam suppetiatum conuocans, nisi quod pauore cunctorum, qui sibi quisque metuentes delitiscebant, effectum est ut impune discederemus. (3) Sed protinus sanctissima - uera enim dicenda sunt - et unicae fidei femina bonis artibus gratiosa precibus ad Caesaris numen porrectis et marito reditum celerem et adgressurae plenam uindictam impetrauit. (4) Denique noluit esse Caesar Haemi latronis collegium et confestim interiuit: tantum potest nutus etiam magni principis. Tota denique factione militarium uexillationum indagatu confecta atque concisa ipse me furatus aegre solus mediis Orci faucibus ad hunc euasi modum: VIII (1) sumpta ueste muliebri florida, in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili contecto capite, calceis femininis albis illis et tenuibus indutus et in sequiorem sexum incertatus atque absconditus, asello spicas ordeacias gerenti residens per medias acies infesti militis transabiui. Nam mulierem putantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae leui pueritia splendicarent. (2) Nec ab illa tamen paterna gloria uel mea uirtute desciui, quanquam semitrepidus iuxta mucrones Martios constitutus, sed habitus alieni fallacia tectus uillas seu castella solus adgrediens uiaticulum mihi conrasi" et diloricatis statim pannulis in medium duo milia profudit aureorum et: (3) "En" inquit "istam sportulam, immo uero dotem collegio uestro libens meque uobis ducem fidissimum, si tamen non recusatis, offero breui temporis spatio lapideam istam domum uestram facturus auream." IX (1) Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt uestemque lautiusculam proferunt, sumeret abiecto centunculo diuite. Sic reformatus singulos exosculatus et in summo puluinari locatus cena poculisque magnis inauguratur. (2) Tunc sermonibus mutuis de uirginis fuga deque mea uectura et utrique destinata monstruosa morte cognoscit et ubi locorum esset illa percontatus deductusque, uisa ea, ut erat uinculis onusta, contorta et uituperanti nare discessit et: "Non sum quidem tam brutus uel certe temerarius" inquit "ut scitum uestrum inhibeam, sed malae conscientiae reatum intra me sustinebo si quod bonum mihi uidetur dissimulauero. (3) Sed prius fiduciam uestri causa sollicito mihi tribuite, cum praesertim uobis, si sententia haec mea displicuerit, liceat rursus ad asinum redire. (4) Nam ego arbitror latrones, quique eorum recte sapiunt, nihil anteferre lucro suo debere ac ne ipsam quidem saepe et ultis damnosam ultionem. Ergo igitur, si perdideritis in asino uirginem, nihil amplius quam sine ullo compendio indignationem uestram exercueritis. (5) Quin ego censeo deducendam eam ad quampiam ciuitatem ibique uenundandam. Nec enim leui pretio distrahi poterit talis aetatula. (6) Nam et ipse quosdam lenones pridem cognitos habeo, quorum poterit unus magnis equidem talentis, ut arbitror, puellam istam praestinare condigne natalibus suis fornicem processuram nec in similem fugam discursuram, non nihil etiam, cum lupanari seruierit, uindictae uobis depensuram. Hanc ex animo quidem meo sententiam conducibilem protuli; sed uos uestrorum estis consiliorum rerumque domini". X (1) Sic ille latronum fisci aduocatus nostram causam pertulerat, uirginis et asini sospitator egregius. (2) Sed in diutina deliberatione ceteri cruciantes mora consilii mea praecordia, immo miserum spiritum elidentes, tandem nouicii latronis accedunt sententiae et protinus uinculis exsoluunt uirginem. (3) Quae quidem simul uiderat illum iuuenem fornicisque et lenonis audierat mentionem, coepit risu laetissimo gestire, ut nihil merito subiret uituperatio totius sexus, cum uiderem puellam proci amore nuptiarumque castarum desiderio simulato lupanaris spurci sordidique subito delectari nomine. (4) Et tunc quidem totarum mulierum secta moresque de asini pendebant iudicio. Sed ille iuuenis sermone repetito: "Quin igitur", inquit, "supplicatum Marti Comiti pergimus et puellam simul uendituri et socios indagaturi? Sed, ut uideo, nullum uspiam pecus sacrificatui ac ne uinum quidem potatui adfatim uel sufficiens habemus. (5) Decem mihi itaque legate comites, quis contentus proximum castellum petam, inde uobis epulas saliares comparaturus." Sic eo profecto ceteri copiosum instruunt ignem aramque cespite uirenti Marti deo faciunt. XI (1) Nec multo post adueniunt illi uinarios utres ferentes et gregatim pecua comminantes. unde praelectum grandem hircum annosum et horricomem Marti Secutori Comitique uictimant. Et ilico prandium fabricatur opipare. (2) Tunc hospes ille: "Non modo", inquit, "expeditionum praedarumque, uerum etiam uoluptatum uestrarum ducem me strenuum sentire debetis" et adgressus insigni facilitate nauiter cuncta praeministrat. (3) Verrit, sternit, coquit, tucceta concinnat, adponit scitule, sed praecipue poculis crebris grandibusque singulos ingurgitat. Interdum tamen simulatione promendi, quae poscebat usus, ad puellam commeabat adsidue, partisque subreptas clanculo et praegustatas a se potiones offerebat hilaris. (4) At illa sumebat adpetenter et non nunquam basiare uolenti promptis sauiolis adlubescebat. Quae res oppido mihi displicebat. (5) "Hem oblita es nuptiarum tuique mutui cupitoris, puella uirgo, et illi nescio cui recenti marito, quem tibi parentes iunxerunt, hunc aduenam cruentumque percussorem praeponis? (6) Nec te conscientia stimulat, sed adfectione calcata inter lanceas et gladios istos scortari tibi libet? Quid, si quo modo latrones ceteri persenserint? Non rursum recurres ad asinum et rursum exitium mihi parabis? Re uera ludis de alieno corio." XII (1) Dum ista sycophanta ego mecum maxima cum indignatione disputo, de uerbis eorum quibusdam dubiis, sed non obscuris prudenti asino cognosco non Haemum illum praedonem famosum, sed Tlepolemum sponsum puellae ipsius. (2) Nam procedente sermone paulo iam clarius contempta mea praesentia quasi uere mortui: "Bono animo es", inquit, "Charite dulcissima; nam totos istos hostes tuos statim captiuos habebis" (3) et instantia ualidiore uinum iam inmixtum, sed modico tepefactum uapore sauciis illis et crapula uinolentiaque madidis ipse abstemius non cessat inpingere. (4) Et hercules suspicionem mihi fecit , quasi soporiferum quoddam uenenum cantharis immisceret illis. Cuncti denique, sed prorsus omnes uino sepulti iacebant, omnes pariter mortui. (5) Tunc nullo negotio artissimis uinculis impeditis ac pro arbitrio suo constrictis illis, imposita dorso meo puella, dirigit gressum ad suam patriam. XIII (1) Quam simul accessimus, tota ciuitas ad uotiuum conspectum effunditur. Procurrunt parentes, affines, clientes, alumni, famuli laeti faciem, gaudio delibuti. (2) Pompam cerneres omnis sexus et omnis aetatis nouumque et herules memorandum spectamen, uirginem asino triumphantem. (3) denique ipse etiam hilarior pro uirili parte, ne praesenti negotio ut alienus discreparem, porrectis auribus proflatisque naribus rudiui fortiter, immo tonanti clamore personui. (4) Et illam thalamo receptam commode parentes sui fouebant, me uero cum ingenti iumentorum ciuiumque multitudine confestim retro Tlepolemus agebat non iuuitum. (5) Nam et alias curiosus et tunc latronum captiuitatis spectator optabam fieri. Quos quidem colligatos adhuc uino magis quam uinculis deprehendimus. (6) Totis ergo prolatis erutisque rebus et nobis auro argentoque et ceteris onustis ipsos partim constrictos, uti fuerant, prouolutosque in proximas rupinas praecipites dedere, alios uero suis sibi gladiis obtruncatos reliquere. (7) Tali uiudicta laeti et gaudentes ciuitatem reuenimus. Et illas quidem diuitias publicae custodelae commisere, Tlepolemo puellam repetitam lege tradidere. XIV. (1) Exin me suum sospitatorem nuncupatum matrona prolixe curitabat ipsoque nuptiarum die praesepium meum ordeo passim repleri iubet faenumque camelo Bactrinae sufficiens apponi. (2) Sed quas ego condignas Photidi diras deuotiones inprecarer, quae me formauit non canem, sed asinum, quippe cum uiderem largissimae cenae reliquiis rapinisque canes omnes inescatos atque distentos. (3) Post noctem unicam et rudimenta Veneris recens nupta gratias summas apud suos parentes ac maritum mihi meminisse non destitit, quoad summos illi promitterent honores habituri mihi. (4) Conuocatis denique grauioribus amicis consilium datur, quo potissimum pacto digne remunerarer. Placuerat uni domi me conclusum et otiosum hordeo lecto fabaque et uicia saginari; (5) sed optinuit alius, qui meae libertati prospexerat, suadens, ut rurestribus potius campis in greges equinos lasciuiens discurrerem daturus dominis equarum inscensu generoso multas mulas alumnas. XV (1) Ergo igitur euocato statim armentario equisone magna cum praefatione deducendus adsignor. Et sane gaudens laetusque praecurrebam sarcinis et ceteris oneribus iam nunc renuntiaturus nanctaque libertate ueris initio pratis herbantibus rosas utique reperturus aliquas. (2) Subibat me tamen illa etiam sequens cogitatio, quod tantis actis gratiis honoribusque plurimis asino meo tributis humana facie recepta multo tanta pluribus beneficiis honestarer. (3) Sed ubi me procul a ciuitate gregarius ille perduxerat, nullae deliciae ac ne ulla quidem libertas excipit. Nam protinus u~or eius, auara equidem nequissimaque illa mulier, molae machinariae subiugum me dedit frondosoque baculo subinde castigans panem sibi suisque de meo parabat corio. (4) Nec tantum sui cibi gratia me fatigare contenta, uicinorum etiam frumenta mercennariis discursibus meis conterebat, nec mihi misero statuta saltem cibaria pro tantis praestabantur laboribus. (5) Namque hordeum meum frictum et sub eadem mola meis quassatum ambagibus colonis proximis uenditabat, mihi uero per diem laboriosae machinae adtento sub ipsa uespera furfures apponebat incretos ac sordidos multoque lapide salebrosos. XVI (1) Talibus aerumnis edomitum nouis Fortuna saeua tradidit cruciatibus, scilicet ut, quod aiunt, domi forisque fortibus factis adoriae plenae gloriarer. Equinis armentis namque me congregem pastor egregius mandati dominici serius auscultator aliquando permisit. (2) At ego tandem liber asinus laetus et tripudians graduque molli gestiens equas opportunissimas iam mihi concubinas futuras deligebam. Sed haec etiam spes hilarior in capitale processit exitium. (3) Mares enim ob admissuram ueterem pasti satianter ac diu saginati, terribiles [alios] alioquin et utique quouis asino fortiores, de me metuentes sibi et adulterio degeneri praecauentes nec hospitalis Iouis seruato foedere riualem summo furentes persecuntur odio. (4) Hic elatis in altum uastis pectoribus arduus capite et sublimis uertice primoribus in me pugillatur ungulis, ille terga pulposis torulis obesa conuertens postremis uelitatur calcibus, alius hinnitu maligno comminatus remulsis auribus dentiumque candentium renudatis asceis totum me commorsicat. (5) Sic apud historiam de rege Thracio legeram, qui miseros hospites ferinis equis suis lacerandos deuorandosque porrigebat; adeo ille praepotens tyrannus parcus hordei fuit, ut edacium iumentorum famem corporum humanorum largitione sedaret. XVII (1) Ad eundem modum distractus et ipse uariis equorum incursibus rursu molares illos circuitus requirebam. Verum Fortuna meis cruciatibus insatiabilis aliam mihi denuo pestem instruxit. (2) Delegor enim ligno monte deuehundo, puerque mihi praefectus imponitur omnium unus ille quidem puer deterrimus. (3) Nec me montis excelsi tantum arduum fatigabat iugum, nec saxeas tantum sudes incursando contribam ungulas, uerum fustium quoque crebris ictibus prolixe dedolabar, ut usque plagarum mihi medullaris insideret dolor; (4) coxaeque dexterae semper ictus incutiens et unum feriendo locum dissipato corio et ulceris latissimi facto foramine, immo fouea uel etiam fenestra nullus tamen desinebat identidem uulnus sanguine delibutum obtundere. Lignorum uero tanto me premebat pondere, ut fascium molem elephanto, non asino paratam putares. (5) Ille uero etiam quotiens in alterum latus praeponderans declinarat sarcina, cum deberet potius grauantis ruinae fustes demere et leuata paulisper pressura sanare me uel certe in alterum latus translatis peraequare, contra lapidibus additis insuper sic iniquitati ponderis medebatur. XVIII (1) Nec tamen post tantas meas clades inmodico sarcinae pondere contentus, cum fluuium transcenderemus, qui forte praeter uiam defluebat, peronibus suis ab aquae madore consulens ipse quoque insuper lumbos meos insiliens residebat, exiguum scilicet et illud tantae molis superpondium. (2) Ac si quo casu limo caenoso ripae supercilia lubricante oneris inpatientia prolapsus deruissem, cum deberet egregius agaso manum porrigere, capistro suspendere, cauda subleuare, certe partem tanti oneris, quoad resurgerem saltem, detrahere, (3) nullum quidem defesso mihi ferebat auxilium, sed occipiens a capite, immo uero et ipsis auribus totum me compilabat [cidit] fusti grandissimo, donec fomenti uice ipsae me plagae suscitarent. (4) Idem mihi talem etiam excogitauit perniciem. Spinas acerrumas et punctu uenenato uiriosas in fascem tortili nodo constrictas caudae meae pensilem deligauit cruciatum, ut incessu meo commotae incitataeque funestis aculeis infeste me conuulnerarent. XIX. (1) Ergo igitur ancipiti malo laborabam. Nam cum me cursu proripueram fugiens acerbissimos incursus, uehementiore nisu spinarum feriebar: si dolori parcens paululum restitissem, plagis compellebar ad cursum. (2) Nec quicquam uidebatur aliud excogitare puer ille nequissimus quam ut me quoquo modo perditum iret, idque iurans etiam non nunquam comminabatur. (3) Et plane fuit, quod eius detestabilem malitiam ad peiores conatus stimularet; nam quadam die nimia eius insolentia expugnata patientia mea calces in eum ualidas extuleram. denique tale facinus in me comminiscitur. (4) Stuppae sarcina me satis onustum probeque funiculis constrictum producit in uiam deque proxima uillula spirantem carbunculum furatus oneris in ipso meditullio reponit. (5) Iamque fomento tenui calescens et enutritus ignis surgebat in flammas et totum me funestus ardor inuaserat, nec ullum pestis extremae suffugium nec salutis aliquod apparet solacium, et ustrina talis moras non sustinens et meliora consilia praeuertitur. XX. (1) Sed in rebus scaeuis adfulsit Fortunae nutus hilarior nescio an futuris periculis me reseruans, certe praesente statutaque morte liberans. (2) Nam forte pluuiae pridianae recens conceptaculum aquae lutulentae proximum conspicatus ibi memet inprouido saltu totum abicio flammaque prorsus extincta tandem et pondere leuatus et exitio liberatus euado. (3) Sed ille deterrimus ac temerarius puer hoc quoque suum nequissimum factum in me retorsit gregariisque omnibus adfirmauit me sponte uicinorum foculos transeuntem titubanti gradu prolapsum ignem ultroneum accersisse mihi, et arridens addidit: "Quo usque ergo frustra pascemus ignininum istum?" (4) Nec multis interiectis diebus longe peioribus me dolis petiuit. Ligno enim, quod gerebam, in proximam casulam uendito uacuum me ducens iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium rennuens querelas huius modi concinnat: XXI (1) "Videtis istum pigrum tardissimumque et nimis asinum? Me post cetera flagitia nunc nouis periculis etiam angit. (2) Vt quemque enim uiatorem prospexerit, siue illa scitula mulier seu uirgo nubilis seu tener puellus est, ilico disturbato gestamine, non nunquam etiam ipsis stramentis abiectis, furens incurrit et homines amator talis appetit et humi prostratis illis inhians illicitas atque incognitas temptat libidines et ferinas uoluptates auersa Venere inuitat ad nuptias. (3) Nam imaginem etiam sauii mentiendo ore improbo compulsat ac morsicat. Quae res nobis non mediocris lites atque iurgia, immo forsitan et crimina pariet. (4) Nunc etiam uisa quadam honesta iuuene, ligno quod deuehebat abiecto dispersoque, in eam furiosos direxit impetus et festiuus hic amasio humo sordida prostratam mulierem ibidem incoram omnium gestiebat inscendere. (5) Quod nisi ploratu questuque femineo conclamatum uiatorum praesidium accurrisset ac de mediis ungulis ipsius esset erepta liberataque, misera illa compauita atque dirupta ipsa quidem cruciabilem cladem sustinuisset, nobis uero poenale reliquisset exitium." XXII (1) Talibus mendaciis admiscendo sermones alios, qui meum uerecundum silentium uehementius premerent, animos pastorum in meam perniciem atrociter suscitauit. (2) Denique unus ex illis: "Quin igitur publicum istum maritum", inquit, "immo communem omnium adulterum illis suis monstruosis nuptiis condignam uictimamus hostiam?" (3) et "Heus tu, puer", ait, "obtruncato protinus eo intestina quidem canibus nostris iacta, ceteram uero carnem omnem operariorum cenae reserua. Nam corium adfirmatum cineris inspersu dominis referemus eiusque mortem de lupo facile mentiemur." (4) Sublata cunctatione accusator ille meus noxius, ipse etiam pastoralis exsecutor sententiae, laetus et meis insultans malis calcisque illius admonitus, quam inefficacem fuisse mehercules doleo, protinus gladium cotis adtritu parabat. XXIII (1) Sed quidam de coetu illo rusticorum: "Nefas", ait, "tam bellum asinum sic enecare et propter luxulrem lasciuiamque amatoriam criminatos opera seruitioque tam necessario carere, (2) cum alioquin exsectis genitalibus possit neque in uenerem nullo modo surgere uosque omni metu periculi liberare, insuper etiam longe crassior atque corpulentior effici. (3) Multos ego scio non modo asinos inertes, uerum etiam ferocissimos equos nimio libidinis laborantes atque ob id truces uesanosque adhibita tali detestatione mansuetos ac mites exinde factos et oneri ferundo non inhabiles et cetero ministerio patientes. (4) Denique nisi uobis suadeo nolentibus, possum spatio modico interiecto, quo mercatum proxumum obire statui, petitis e domo ferramentis huic curae praeparatis ad uos actuum redire trucemque amatorem istum atque insuauem dissitis femoribus emasculare et quouis ueruece mitiorem efficere." XXIV (1) Tali sententia mediis Orci manibus extractus, set extremae poenae reseruatus maerebam et in nouissima parte corporis totum me periturum deflebam. (2) Inedia denique continua uel praecipiti ruina memet ipse quaerebam extinguere moriturus quidem nihilo minus, sed moriturus integer. (3) Dumque in ista necis meae decunctor electione, matutino me rursum puer ille peremptor meus contra montis suetum ducit uestigium. (4) Iamque me de cuiusdam uastissimae ilicis ramo pendulo destinato paululum uiam supergressus ipse securi lignum, quod deueheret, recidebat. Et ecce de proximo specu uastum attollens caput funesta proserpit ursa. (5) Quam simul conspexi, pauidus et repentina facie conterritus totum corporis pondus in postremos poplites recello arduaque ceruice sublimiter eleuata lorum, quo tenebar, rumpo meque protinus pernici fugae, committo perque prona non tantum pedibus, (6) uerum etiam toto proiecto corpore propere deuolutus immitto me campis subpatentibus, ex summo studio fugiens immanem ursam ursaque peiorem illum puerum. XXV (1) Tunc quidam uiator solitarium uagumque me respiciens inuadit et properiter inscensum baculo, quod gerebat, obuerberans per obliquam ignaramque me ducebat uiam. (2) Nec inuitus ego cursui me commodabam relinquens atrocissimam uirilitatis lanienam. Ceterum plagis non magnopere commouebar quippe consuetus ex forma concidi fustibus. (3) Sed illa Fortuna meis casibus peruicax tam opportunum latibulum misera celeritate praeuersa nouas instruxit insidias. (4) Pastores enim mei perditam sibi requirentes uacculam uariasque regiones peragrantes occurrunt nobis fortuito statimque me cognitum capistro prehensum attrahere gestiunt. (5) Sed audacia ualida resistens ille fidem hominum deumque testabatur: "Quid me raptatis uiolenter? quid inuaditis?" (6) "Ain, te nos tractamus inciuiliter, qui nostrum asinum furatus abducis? Quin potius effaris, ubi puerum eiusdem agasonem, necatum scilicet, occultaris?" (7) Et ilico detractus ad terram pugnisque pulsatus et calcibus contusus infit deierans nullum semet uidisse ductorem, sed plane continatum solutum et solitarium ob indiciuae praemium occupasse, domino tamen suo restituturum. (8) "Atque utinam ipse asinus", inquit, "quem numquam profecto uidissem, uocem quiret humanam dare meaeque testimonium innocentiae perhibere posset: profecto uos huius iniuriae pigeret." (9) Sic adseuerans nihil quicquam promouebat. Nam collo constrictum reducunt eum pastores molesti contra montis illius siluosa nemora, unde lignum puer solebat egerere. XXVI. (1) Nec uspiam ruris reperitur ille, sed plane corpus eius membratim laceratum multisque dispersum locis conspicitur. (2) Quam rem procul dubio sentiebam ego illius ursae dentibus esse perfectam et hercules dicerem quod sciebam, si loquendi copia suppeditaret. Sed, quod solum poteram, tacitus licet serae uindictae gratulabar. (3) Et cadauer quidem disiectis partibus tandem totum repertum aegreque concinnatum ibidem terrae dedere, meum uero Bellerophontem, abactorem indubitatum cruentumque percussorem criminantes, ad casas interim suas uinctum perducunt, quoad renascenti die sequenti deductus ad magistratus, ut aiebant, poenae redderetur. (4) Interim dum puerum illum parentes sui plangoribus fletibusque querebantur, et adueniens ecce rusticus nequaquam promissum suum frustratus destinatam sectionem meam flagitat. (5) "Non est" in his, inquit ullus, "indidem praesens iactura nostra, sed plane crastino libet non tantum naturam, uerum etiam caput quoque ipsum pessimo isto asino demere. Nec tibi ministerium deerit istorum." XXVII (1) Sic effectum est, ut in alterum diem clades differretur mea. At ego gratias agebam bono puero, quod saltem mortuus unam carnificinae meae dieculam donasset. (2) Nec tamen tantillum saltem gratulationi meae quietiue spatium datum; nam mater pueri, mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrimosa fuscaque ueste contecta, ambabus manibus trahens ciuerosam canitiem, heiulans et exinde proclamans stabulum inrumpit meum tunsisque ac diuerberatis uehementer uberibus incipit: (3) "Et nunc iste securus incumbens praesepio uoracitati suae deseruit et insatiabilem profundumque uentrem semper esitando distendit nec aerumnae meae miseretur uel detestabilem casum defuncti magistri recordatur, (4) sed scilicet senectam infirmitatemque meam contemnit ac despicit et impune se laturum tantum scelus credit. At utcumque se praesumit innocentem; est enim congruens pessimis conatibus contra noxiam conscientiam sperare securitatem. (5) Nam pro deum fidem, quadrupes nequissime, licet precariam uocis usuram sumeres, cui tandem uel ineptissimo persuadere possis atrocitatem istam culpa carere, cum propugnare pedibus et arcere morsibus misello puero potueris? (6) An ipsum quidem saepius incursare calcibus potuisti, moriturum uero defendere alacritate simili nequisti? (7) Certe dorso receptum auferres protinus et infesti latronis cruentis manibus eriperes, postremum deserto deiectoque illo conseruo magistro comite pastore non solus aufugeres. (8) An ignoras eos etiam, qui morituris auxilium salutare denegarint, quod contra bonos mores id ipsum fecerint, solere, puniri? (9) Sed non diutius meis cladibus laetaberis, homicida. Senties, efficiam, misero dolori naturales uires adesse"; XXVIII. (1) et cum dicto subsertis manibus exsoluit suam sibi fasceam pedesque meos singillatim inligans indidem constringit artissime, scilicet ne quod uindictae meae superesset praesidium, (2) et pertica qua stabuli fores offirmari solebant, adrepta non prius me desiit obtundere, quam uictis fessisque uiribus suopte pondere degrauatus manibus eius fustis esset elapsus. (3) Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta procurrit ad focum ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit usque, donec solo quod restabat, nisus praesidio liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem. (4) Qua caecitate atque faetore tandem fugata est a me pernicies: ceterum titione delirantis Althaeae Meleager asinus interisset.