Leone Battista ALBERTI - Naufragus. 1. Etsi nequeam sine lachrimis et merore tam insignem inauditamque a fortuna perpessam iniuriam animo repetere, uiri amicissimi, nequeo tamen non facere quin uobis, tantopere ut a me perpessum naufragium enarrem iubentibus, obtemperem; geram uobis morem. At rem audietis ex me omnium memoria et admiratione dignissimam atque, ut intellexeritis, uiri optimi, quam omni genere calamitatum hoc uno fuerim fortune impetu affectus, ni fallor, ceteris in locis, quibus fortuna suum gerat imperium, tum multo maiorem eius ipsius fortune inuidiam et inconstantiam fugiendam, ac longe esse pertimescendam, iudicabitis. Et cupio quidem id posse eloquentia, ut rem ipsam, ut fuerit horrendam, intelligatis. Nam nos quidem, qui duram illam fortunam perpessi fuimus, quiduis rerum terribilium possumus aggredi quam rursus nauigio et uentis confidere; non profecto nostram ullis premiis salutem Neptuni perfidie committemus. Tantumque me habet nauigationis odium, ut nedum mare, sed ne eos quidem qui ullis transfretationibus rem affectent, possim non uehementer, quasi uite salutisque sue inimicos, odisse. At enim posteaquam uos uideo maiorem in modum ad me audiendum paratos, rem quidem ipsam quam potero breuiter enarrabo. 2. Naui ualida et munitissima trecenti ferme homines percommode ac ludibundi plenis uelis iam tum ex alto conspicuos procul a nobis uisos portus petebant. Nosque, atque in primis pulcherrima que una comes aderat puella, quam paratis nuptiis adolescens primarius proximo ad portum oppido prestolabatur, ueste et huiusmodi rebus, ut fit, ad exitum ornabamus. Erantque inter nos plerique qui amenissimo illo in portu cenas et festum diem, qui annuus per id tempus autumni celeberrimus habebatur, uelle postridie cum appulissemus summa cum uoluptate agere constituissent. Denique omnis nauis letitia et congratulationibus ardescebat. Interea, o fragilis hominum spes!, repente, quasi emissa celitus peste, procella oborta est tam atrox, ut ui austri et pondere uelorum nauis prouoluta atque miserandum in modum obruta inter undas extiterit. Quo factum quidem est ut omni illa ex moltitudine, qui naui aderant, solus ego et barbarus quidam ex Scythia, unicaque item nubilis puella illa delicatissima, quam uir et parate nuptie expectabant, reliquis omnibus perditis, tanto e naufragio, miro quodam et incredibili modo, euaserimus. Subuersa enim naui, quo id factum sit fato aut fortuna, penitus nescio. Sed fluctibus impellentibus sorte quadam nos in angustum ad puppim locum coniecti conuenimus; qui quidem, cum ceteras ob res alioquin erat incommodus, tum etiam tam erat angustus, ut trium uix hominum satis esset capax. Eumque ipsum locum multo angustiorem et asperrimum non modica peracuta illic extra ordinem sparsa et perseminata fabrorum ad nauis usum coata ferramenta reddebant, ut ne pedem quidem alterum absque accepto aliquo uulnere eo in loco firmare admodum nobis licuerit. Adde quod extantes eractaque et sublata ceruice ab ultimo uix liberi eramus uite periculo, siquidem ad humeros usque sepulti aquis, affatim per scissas euersi et quassati nauigii rimulas influentibus, abluebamur. Hisque difficultatibus illud item accedebat persepius ut, dum nauis ipsa uehementius in horam irrumpentibus undis agitaretur, nos inter nos impetum facere alterque alterum indecenter collidere cogeremur. Itaque proluebamur, prouoluebamur contundebamurque. Tamen et madidis et fessis et sauciis locum ipsum presens necessitas gratissimum reddiderat satisque ac super ad modum amplissimus uidebatur nobis, tametsi non amplior erat quam ut animam ipsam trahere liceret. Eam ob rem superos maximis uotis precabamur, ut eo saltem loco nobis diutius salutem liceret sperare. Post hec hortari quisque alterum bonamque spem polliceri firmumque animum instituere pro uirili non cessabamus. De exitu tamen ex ea miseria per id temporis erat nihil, quod aut consulendum aut pertentandum esse nobis arbitraremur. Non enim quo essemus maris constituti per tenebras intelligebamus, optimeque id nobiscum agi censebamus, quandoquidem uel os ipsum super salum nobis erat fas extollere. Quo quidem miserrimo statu, quid putatis, uiri optimi, pro uestra prudentia, quam assiduas mortes hinc superarimus, hinc expectarimus; omnis que paulo maior uoluebatur unda, nostram ad necem intumuisse arbitrabamur. Mirum tamen ut in hoc tanto uite discrimine spes animum, animus uero ipse sese non deseruerit atque semper ea fortitudine fuerit, ut de salute nobis continuo quippiam bene polliceretur. Ac sepius id ipsum mihi admiranti et uix fieri posse credenti, ut solem lucemque hanc essem amplius reuisurus, in mentem redit spem unam esse in terris deam que miseris sit comes relicta. Nam «hec dea, cum fugerent scelerata numina terras, ex diis inuisa sola remansit humo. Haec facit ut uideat cum terras undique nullas, naufragus in mediis brachia raptet aquis. Carcere dicuntur clausi sperare salutem, atque aliquis pendes in cruce uota facit». Nos igitur nimirum dea hec ipsa, que miseros et ceteris a diis desertos malisque oppressos numquam destituit, minime passa est tantis ingruentibus in nos malis succumbere. 3. Ea iccirco comite duratum a nobis est, quoad post multas horas mare ipsum cepit mitescere. Et locus ipse quo reclusi eramus, fluctibus parumper inundari desiit. Non tamen inde uspiam ut liceret progredi ullus a conceptis subuersa naui aquis locus dabatur. Ea de re primum nonnihil resipiscere occepimus, locumque ipsum, omni ferramento magna ex parte eiecto, ut paulum considere liceret coaptauimus, perque rimulas unde tum antea facessere nauis destiterat diligentius siquid se nobis terrarum e conspectu offerret spectabamus, interque conspiciendum aduentantes undas, ne nos funditus obruerent momentis ipsis, expauescebamus. Tandem cum e regione montes fortasse aliquos uidisse nos pronosticaremur, tantum in nos petende telluris desiderium exarsit, ut ceteras inter molestias id esset unum maxime, quod nos non in postremis excruciaret. Tandem paulum ut oportuit refrigerato desiderio nos, qui prius sepulti aquis nihil plusquam ut spirandi tantum integra esset nobis potestas exposcebamus, nunc ab ultimo illo uite diu perpesso periculo facti liberiores uestes pati madidas haud satis poteramus. Magna iccirco ex parte nudi, et quantum nobis tum erat fatum rebus omnibus amissis hunc ipsum aliquem sedendi et quiescendi fore locum datum inter nos congratulandum ducebamus. Longum esset referre uaria illa que sic considerantibus nobis per id temporis nostros in animos atque sermones incesserint. Nam et dolor amissarum rerum et letitia iam sese ostentantis salutis et spes et metus futurorum nos dementes et ab omni pectoris uerborumque constantia prope alienos habere occeperat. Accedebat quod cum insomnes, ieiuni, frigentes languidique contabesceremus, tum et partim quisque suis malis, partim communi inter nos mutuaque misericordia attriti confectique uix satis nostri compotes essemus. 4. Itaque integre biduum eo pacto pertulimus. Que omnia inter nostra mala durissima et crudelissima, nullum erat quo uehementius urgeremur quam fames. Fame enim eo adducti fuimus, ut mortem obire quam illam ipsam diutius perpeti uitam commodius statueremus. Et in primis barbarus ille infortunii comes, quod et natura ferox et ingenio procaci audacissimoque esset, tantam in seuitiam exarsit, ut rem incredibilem, facinus inauditum et omnium memorabile exsequi aggressus sit. 'O male, uti aiunt, suada fames!' ad aurem enim sese meam barbarus anhelans, pallens, spiritu intremitans et dentibus infrendens adegit, precarique susurrando primum cepit, mox paulum sublata uoce etiam conuitio exposcendo instabat, uti puellam ipsam comitem interimeremus qua depasceremur. Puella, cum de capite agi subaudiret, non est referam quantos luctus innouaret. Mihi uero execrandi facinoris atrocitas et tenerrime pureque puelle misericordia et pro me ipso timor ab immanitate barbari animum in maiorem modum incussit. Ergo mecum ipse plurima pensitare occepi. Atqui: «en, inquam, a tempestatis rabie seruatine sumus ut barbaro cruentus cibus simus?» et collachrimaui. At barbarus oculis iam tum flammas iactantibus, ut scelus perpetraremus propalam admodum clamitando efflagitabat. Iccirco ipse, quod unum pro necessitate consilium occurebat repente, nequid tetrum et truculentum illud monstrum temere fortassis auderet, diligentissime iterum atque iterum lustrato loco quicquid uel minutissimi ferri apud nos reliquum aderat eieci, ut felices tum nos pro rei opportunitate arbitrarer, quod insano et furenti ferrum ad perpetrandum facinus deesset. Sed quid hic referam puellam illam miserrimam, que quidem tremens, expauefacta, omnem opem ad suam salutem in lachrimis et precibus posuerat; o pietatem, eiusmodi edebat uoces, eiusmodi preces, ut non modo mihi, quem natura mitissimum procreauit, sed uel barbaro interdum excuteret lachrimas. Ego autem, in puellam uersus, bonam spem bonumque ut susciperet animum iussi; non hic lachrimis, sed animi uirtute opus esse, staretque edixi quo manum ad salutem tuendam, si opus sit, forti possit pectori afferre. Ipsum enim me, superis iuuantibus, contra crudelitatem strenuissimum futurum bellatorem. Superos enim sanctissimam piissimamque causam nostram non spreturos. 5. Postremo cum nos bellua immanis barbarus ille obtundere expostulando non desineret, iusta ira irritatus quod benignis eum dictis nequissem castigare, in huiusmodi conuitium irrupi: «O scelestissime, tune tandem plorantem, deprecantem, miseramque hanc tam duri nostri infortunii consortem, tantis casibus afflictam, non desines perterrefacere. Tu humanum corpus, homo, et uiua membra tibi pastum appetes nefandissime. Tene hominem esse non meministi? Et quam tu adeo efferatam tigrim dabis tibi similem? quod tam reperiri poterit animal uorax, quin cognatis, ut aiunt, maculis non parcat? Tu te tibi efficis hanc male ferendo famem acerbiorem, quam quidem si tibi temperes procul dubio commodius perferes et meliora sperasse iuuet. Non profecto a tanta tempestate ad tantam crudelitatem seruati sumus a diis, sed quantum ex superum pietate interpretari licet, ad salutem et ad deorum beneficium testificandum seruamur. Alioquin antiquius fuerat nudio tertio cum reliquis naufragis mortem obiuisse. Neque diffido, si pii erimus, ostentata iam magna ex parte et porrecta pietate deorum misericordia nobis dabitur, ut quam primum ex his malis nos uindicatos congratulemur». Itaque eiusmodi illum conabar dictis absterrere a scelere. Sed uos obtestor, o amici et uiri optimi, quid mihi tum animi fuisse ea dicenti existimetis? quid me non tam maluisse quam non coram illam belluam truci aspectu hiantem, hirtis ad frontem crinibus, ad ultimam crudelitatem gestientem intueri? Ferebam tamen me ipsum animo presenti, et in omni aduersus puellam officio detinebam. Sed illud me penitus acri officio oppresserat, quod barbarus ad immanitatem ultimam adiecit. Magno enim emisso eiulato: «Aut me, clamitans inquit, mactate, aut uestrum profecto alter cadat necesse est». Dehinc ira una et fame exasperatus ad id furoris deuenit, ut tumultuosius in nos inuehens maximis uocibus deos execrari inuerecundissime auderet manumque propius intenderet. O durissimum spectaculum! Hinc puella, quantum loci angustie patiebantur, formidolosissima nostros se ad pedes prouoluebat sibique uti parceremus deprecabatur. Hinc barbarus ad facinus accinctus et pronus iam iam ad uim irrumpere constituerat. Ego medius, hanc consolando, hunc absterrendo, dictis fatigabar. At ille, quo accoratius dissuadendo contendebam, eo efferatius in rabiem excandescebat. Itaque puelle insonti lachrime et mihi pro immerita apud immitissimam belluam oranti preces deficiebant, cum demens et furiis debacchatus truculentissimus barbarus in teterrimum scelus irrupit. Nam procumbentem nostros ad pedes precabundam puellam totis uiribus manibusque ad eius illius guttur iniectis, ut opprimeret, superincubuit. Tum mihi languenti et ob perpessa incommoda penitus eneruato, indignitas immanissimi sceleris et puelle misericordia uires excitarunt, belluamque ipsam cum in puellam tum et in me frementem morsibusque crassantem multa ui desudans auerti, eiusque furentis manu dextra meis ambabus manibus apprehensa, brachium ad tergum intorquens, ut pro dolore eiularit, detinui, quoad uti inter luctandum imperarem. Puella positis lachrimis uirilem suscepit sua pro salute animum et ad debellandum atrocissimum hostem operam auxiliumque adhibuit. Nam leuam quidem manum, qua soluta quidem barbarus infestissimum sese nobis prebebat, correpsit et adtortam in tergum adduxit; mox ultimam linteolam, que exutis reliquis madentibus uestibus supererat, discidit in fascias ut illis ambas ferocissimi barbari manus penes terga reuinxerimus. Nonnullos tamen in eo duello morsus atque in femore grauissimos plerosque pugnos excepi, qui quidem, tametsi erat constrictus, uoce territando genibusque et calcibus et morsibus cum puellam tum et me lacessere nequicquam ut poterat intermittebat, tabulataque ipsa nauis dentibus demordebat, dislacerabat, mandebat. 6. Nimirum igitur, Silio poete ut assentiar, ipsa a nobis perpessa calamitas edocuit, qui etsi ultimi periculi metu parumper a fame sentienda alieni eramus, eam tamen esse durissimam et intolerabilem sentiebamus. Nihil enim tolerare piget rabidi ieiunia uentris; insolitis adigunt uesci, ut nunc quidem queque de Sagunto, queque de Hyerosolima, et queque de Cassilino oppido litteris tradita sunt, facile apud me fidem faciunt: fuisse qui rudentes, qui ligneos cortices, qui scutorum pelles, ualuarum uectes, pestiferasque herbas ac denique et qui filios fame tracti comederint. Et fuisse quidem nonnullos, qui pre fame in Tybrim, aut e muris nudos inter hostium tela precipites sese dederint. Itaque, o amici, queso, animis uestris mecum repetite, que nostra tunc fuerit sors atque conditio, quanta de spe, quanta de expectatione, in rerum omnium desperationem, quanto de gaudio insperatum in luctum ceciderimus. Qui enim aura tam facili tamque accommodatis uentis paulo ante utebamur, quibus fortuna queque uellemus sponte polliceri uidebatur, qui leti ex nauigatione illa lucra quam maxima nobis despondebamus; qui postridie futurum expectabamus, ut coniuges, parentes, liberos, deosque penates amplexu detineremus; qui denique plus deesse nihil arbitrabamur, quod nauigantibus nobis optandum diiudicaremus, hi repente bona diripi, socios perire, nos ipsos, quos et fortuna et periculum coniunxerat, inter nos infestissimos experti sumus, ut uix, non dico ferende calamitatis, sed ne lugende quidem potestatem nobis concessam intelligeremus. Sed hec missa faciamus. Non enim ad deplorandam calamitatem dies sufficeret. 7. Ad rem redeo. Itaque cum illum recinctum haberemus et rabidum expauescebamus, ne si fascias disrupisset iterato ad dimicandum reuocaremur atque impelleremur, superum gratia et pietate nonnuli nos parua ex cimba piscatores longe a litore naufragii reliquias dinouere, ad nosque, qui ueluti pro castris ad excubias hostem precauendum intenti eramus, aduolauere; quorum uoces cum exaudissemus, non facile dici potest quo subito gaudio affecti fuerimus. Rem dicam fortassis raram, sed ueram quidem: nobis pro letitia uox et pene omnis anima defecit, ut iam piscatores alia inter se agentes, cum illic subuersa excussaque naui nihil lucri sibi affore animaduerterent, de deserendo consulerent; qua de re nos ipsos collegimus et maxima qua potuimus uoce opem precati sumus. Cum autem illi audissent, nihil fuit rerum omnium quod apprime exposceremus, quam ut aliquid interea preberent quo famem quota ex parte sedaremus. Vidisses mutuas illic lachrimas et singultus et dulce utrimque pietatis studium. Namque illi hortari, nos inter nos amplexari. Proh, superi boni, quanta illico in nos et quam subita animorum immutatio inuasit! Quem enim seuissimum nobis inimicum uite et sanguinis nostri auidissimum ipsa fames effecerat, nunc eundem perpessa miserie societas mirifice conciliatum reddidit; quem colligatum metueramus atque oderamus, eundem nunc a nobis resolutum, multa cum caritate amplectebamur. Quod si qui fortassis aiunt mala tempora malos consuesse excitare mores, et beatum quemque facile futurum pium, non mentiuntur. Sed rem ipsam prosequamur. Post hec piscatores, quod panes apud se non haberent, binos singulis pisciculos per scissuras hyantis nauis intrusos condonarunt. Meum quidem seu fatum seu flagitium accuso, crudum illico piscem exedi. Puella quidem pre letitia penitus exanimata exciderat. At barbarus, quanam id ratione euenerit physici ipsi uiderint, qui huiusmodi rerum causas perscruptantur, mirum quidem ut is qui paulo antea posse hominem integrum uorare uisus sit, idem ne ad pisciculum demordendum potis fuerit. 8. Cepere deinceps piscatores omni argumento incumbere, ut fenestram nobis, dilaceratis asseribus et ruptis corbibus nauigii, aperirent ad exitum. Quam ob rem, cum preter manus ac remos argumenta reliqua omnia ad id exequendum deessent, nos optimo esse animo atque ualere, quoad peruicissim ab se cum serra ac bipenni reuolarent. Id nos, etsi ultimum salutis nostre remedium esse intelligeremus, non tamen facile dixerim quantum in merorem ex ultima letitia illorum discessu reciderimus. Periculi perpessi pre cupiditate exeundi immemores, dementiam nostram incusare cepimus, siquidem que suppeditassent ferramenta eiecerimus, que quidem nunc ad salutem accommodarentur. Itaque nusquam a decedentibus piscatoribus oculos amouebamus, eosque tam repente e conspectu nostro esse abituros, partim beneficii memores dolebamus, partim expectate salutis gratia letabamur; pluraque tum pacato mari pro illorum nauigatione quam pridie pro nostra salute metuabamus et precabamur. Qua de re infinitis illos uotis abeuntes prosecuti sumus. Eos horas aliquas expectauimus, tantis suspitionibus agitatis animis ut hoc auderem affirmare: has nobis solas horas quam integrum elapsum nobis in tempestate triduum fuisse grauiores. 9. Postremo cum diu expectati horam ante uesperum et crepusculum redissent, ueluti qui triumphum agunt, uociferantes, nos cum lachrimis pares referre uoces, quod pro erumna exangues essemus, non ualebamus. Itaque denique, raptim effracto nauis latere in piscatoriam scafam recepti consedimus. Cumque inter nauigandum paulum constitissemus, maioribus soluti curis despectare alter alterum, superi boni, quales erant nobis uultus! Stabant nares effete, peracuta labia flacca et uieta dependebant, oculi exhausti retrusi latebant, barba pedosa, setosa, squalida, totaque denique corporis facies aderat obscena, ut ab his qui triduo mortui extiterint specie differre nos nihil affirmasses; tanta in nobis perpesse calamitatis inditia apparebant, quos piscatores cum intuerentur commoti pietate collachrimarint. At nos inter nos pre letitia, uti arbitror, desipientes, alterutros uisus irridere ac mute rogare cuinam esset facies ad sponsalitium decentior. Dumque hec inter nos ageremus, scafa quedam altera, maximo et citatissimo remorum appulsu, ad nos conuolitauit. In ea is qui sponsus esset futurus aduehebatur properans, quod audisset naufragam esse nauim repertam superstitemque puellam adesse. Euenit forte ut sponsus ipse annulum gemma insignem, quem meus gestare amantissimus frater consueuerat, digito deferret. Perierat eo ipso naufragio frater ut ab his, qui eius cadauer in litore reperissent, gemma ad sponsum ipsum peruenisset. Hunc igitur adolescentem puella ut primum suum fore sponsum intellexit, intra eius sinum recepta prope exanimata est collapsa. Ego uero, ut annulum in digito sponsam amplectentis recognoui, pro fratris dulcissimi desiderio defeci, ut arbitrarer illic adstitisse omnem et remigum et ciuium qui aduenerant turbam merore nescio magis et misericordia an gaudii potius atque letitie plenos.