[0] Alberti, Leon Battista : De statua. EPISTOLA. Leo Baptista Albertus Iohanni Andreae Episcopo Alberiesi salutem plurimam dicit. Mea tibi placuisse opuscula, id quod De pictura et id quod De elementis picturae inscribitur, uehementer gaudeo. Iudicio enim probari tuo ad fructum laborum meorum deputo, idque praesertim quod, etsi me ames, tamen hoc scio non amore magis te quam integerrimi doctissimi uiri officio solere in huiusmodi atque in caeteris omnibus rebus proferre quid censeas. Tertium hoc item opusculum, quod non magis ad pictorem quam ex multa parte ad architecti ingenium pertineat, spero futurum ut legas cum uoluptate. Colossum enim qua ratione notis et certis dimensionibus possis astruere disquirit atque demonstrat. Peto a te, censoria tua circa litteras grauitate et diligentia, siquid offenderis quod minus probes, liberrime id ad arbitrium emendes, immutes, demum oblitteres. Nemo est omnium hac aetate cui mea aeque atque tibi esse non ingrata cupiam. Praeterea quae scribimus, ea nos non nobis sed humanitati scribimus, cui tu et ductor meus et coadiutor, siquid attuleris, facies quod te deceat. Vale. [1] CAPUT I. Artes eorum, qui ex corporibus a natura procreatis effigies et simulacra suum in opus promere aggrediuntur, ortas hinc fuisse arbitror. Nam ex trunco glebaue et huiusmodi mutis corporibus fortassis aliquando intuebantur lineamenta nonnulla, quibus paululum immutatis persimile quidpiam ueris naturae uultibus redderetur. Coepere id igitur animo aduertentes atque adnotantes adhibita diligentia tentare conarique possentne illic adiungere adimereue atque perfinire quod ad ueram simulacri speciem comprehendendam absoluendamque deesse uideretur. Ergo quantum res ipsa admonebat lineas superficiesque istic emendando expoliendoque institutum adsecuti sunt, non id quidem sine uoluptate. Hinc nimirum studia hominum similibus efficiendis in dies exercuere quoad etiam ubi nulla inchoatarum similitudinum adiumenta in praestita materia intuerentur, ex ea tamen quam collibuisset effigiem exprimerent. [2] Sed uia alii alia non eadem id omnes assequi didicere. Namque hi quidem cum additamentis tum ademptionibus ueluti qui cera et creta quos Graeci g-plastikos (plasticos), nostri fictores appellant, institutum perficere opus prosecuti sunt. Alii solum detrahentes ueluti qui superflua discutiendo quaesitam hominis figuram intra marmoris glebam inditam atque absconditam producunt in lucem. Hos quidam sculptores appellamus, quibus fortassis cognati sunt qui sigillo interlitescentis uultus lineamenta excauationibus eruunt. Tertium genus eorum est qui solum addendo operantur, quales argentarii sunt, qui aera procudentes malleo atque extendentes amplitudini formae continuo aliquid adiciunt, quoad quam uelis effigiem produxerint. Erunt qui forte istic addendos censeant pictores, ea re quod colorum appositionibus utantur. Sed si cogites, eos intelliges, non tantum addendo aut diminuendo, quam suo quodam alio et proprio artificio eniti, ut quae sub aspectu posita intueantur, corporum lineamenta et lumina imitentur. Verum de pictore alibi. Hi quidem quos recensui, manu tametsi uaria, omnes tamen una tendunt eo, ut quae inchoarint opera, quoad in se sit, ueris naturae corporibus persimillima esse intuentibus appareant. Quam rem quidem apud nos si recta et nota peterent ratione et uia, procul dubio minus et iterum minus errarent assequerenturque ut eorum opera omni ex parte probarentur. [3] Quid censes? Habebuntne fabri tignarii normam, perpendiculum, lineam, libellam, circulum, quibus directoribus et moderatoribus angulos, extensiones, coaequationesque diffinientes et terminantes opus erroribus immune perquam commodissime exequantur? Statuarius uero tam praeclara, tam admirabilia efficiet opera casu magis quam certo constantique ductu rationis? Sic statuo: cuiusque artis et disciplinae adsunt natura principia quaedam et prospectiones et secutiones, quae qui adhibita diligentia aduerterit sibique adsumpserit, rem ex instituto pulcherrime consequetur. Quemadmodum enim praestitit natura ex trunco, uti diximus, glebaue, ut fieri aliquid posse a te suis operibus simile sentires, ita ab eadem ipsa natura existit promptum habileque aliquid, quo tu quidem modum mediaque habeas certa et rata, quibus ubi intenderis facile possis aptissime atque accommodatissime summum istius artificii decus attingere. Qualia autem statuariis a natura praestentur media commoda et pernecessaria ad opus bellissime perficiendum, exponendum est. [4] Quando igitur similitudines sectantur, a similitudine ipsa ordiendum est. Possem hic de similitudinum ratione disquirere quid ita sit quod ex natura uidemus eam quidem in quouis animante perpetuo solitam obseruare, ut eorum quodque sui generis quibusque persimillimum sit. Alia ex parte, ut aiunt, uox uoci, nasus naso, et eiusmodi, in toto ciuium numero similis reliquorum nullus inuenietur. Adde ut uultus eorum quos pueros uideramus, subinde factos adolescentes cognouimus, et quos eosdem iuuenes uideris, nunc factos senes etiam dignoscas, cum tanta per aetatem eos inter uultus secuta in dies lineamentorum sit diuersitas; ut statuisse possimus in ipsis formis corporum haberi nonnulla quae momentis temporum uarientur, aliquid uero insitum atque innatum penitus adesse quod perpetuo ad similitudinem generis constans atque immutabile perseueret. Quas res hic sequi longum et fortassis ab re esset. Nos igitur, caeteris omissis, solum quod ad coeptam explicationem faciat breuissime transigamus. [5] Captandae similitudinis ratio apud statuarios, si recte interpretor, destinationibus dirigitur duabus, quarum altera est ut tandem quale peregerit simulacrum animali huic, puta homini, persimillimum sit; Socratis an Platonis an cogniti alicuius effigiem ut referant, id minimae curae est, satis quidem se fecisse statuentes si assecuti sint, ut quod effecerint opus homini uel ignotissimo assimiletur. Altera eorum est qui non tantum hominem, uerum huius istius, puta Caesaris Catonisue, hunc in modum, hoc habitu, sedentis pro tribunali aut concionantis, aut eiusmodi noti alicuius, uultus totamque corporis faciem imitari exprimereque elaborant. His duabus destinationibus, ut rem breuissime explicem, duo sunt quae correspondeant, dimensio et finitio. De his igitur dicendum est, quales sint, et qui ueniant usu ad opus perficiendum, si prius quid ea quidem de se praestent, exposuero. Habent enim uim admirabilem prope atque incredibilem. Nam qui ista tenuerit, is quidem ex quo uoles corpore lineamenta et partium situs et collocationes ita adnotabit certis et firmissimis consignationibus ut, non dico postridie, sed etiam post magnum annum eodem praecise ipso in loco ipsum id corpus, si adsit, iterato ad arbitrium collocet atque constituat ita ut nulla totius uel minima corporis pars non suo pristino reposita et constituta sit aeris puncto. Veluti si forte intenso digito Mercurii stellam nunc primam aut nouam subapparentem lunam ostendens, uelis adnotari quo praecise aeris puncto gemma istic digiti tui, aut cubiti angulus, aut quid tale sit, poteris tu quidem hisce nostris adiumentis adeo, ut ne minimus quidem sequatur error, nulla subueniat dubitatio rei quin ita sit. Tum etsi dabitur ut Phidiae fortasse statuam creta aut cera superinducta operuerim, quoad opus id crassa reddatur columna, istorum de quibus loquimur adiumento et directionibus poteris tu quidem hoc affirmare, istic ad tantam altitudinem, si perterebraris, illaesam attinges oculi pupillam, istic uero umbilicum, istic demum poplitem et cuncta eiusmodi; tanta erit hinc apud te linearum angulorumque omnium quid inter se distent aut consentiant explicatissima certitudo. Rursus ex quo uelis tu quidem exemplari ductus linearum et ambitum superficierum et partium positionem ita mandabis, non picturae modo sed litteris et commentariis, ut simillimam illius et minorem et tantam et centî cubitem, atque adeo ut sic audeam dicere monti Caucaso parem tuis posse, uti aiunt, auspiciis fieri non dubites, modo ad opera tam immania quibus utamur media nobis suppeditent. Et quod magis mirere, huius dimidiam ad Paron insulam, si libuerit, dimidiam uero partem alteram in Lunensibus excides atque perficies ita ut iunctiones et cohaesiones partium omnium cum totius simulacri facie conuenient exemplaribus et correspondeant. Tantarumque rerum cognitio efficiendique ratio tam erit apud te facilis, prompta, certa, expedita, ut nisi qui ex studio et dedita opera uelint non obtemperasse, uix possint incidere in errorem. Non tamen is sum, qui fieri artificio posse hoc affirmem, ut uniuersas corporum similitudines atque dissimilitudines penitus imitemur aut teneamus. Namque Herculis quidem uultus in Antaeum innitentis ut omni ex parte simillimos uiuo exprimas, aut quibus sit ille quidem differentiis ab eiusdem uultu Herculis pacato atque in Deianiram arridenti dissimilis, ut perscribamus nostri non esse artificii aut ingenii profiteor; sed cum in corporibus quibusque uariae sequantur figurae, mutatis membrorum flexionibus et tensionibus situque partium, quondam et astantis et sedentis et prostrati aut in partem aliquam proni aliter et deinceps aliter corporis lineamenta finiantur, de his nobis tractandum est, quibus ista constanti ratione et uia imitemur, quae ut dixi duo sunt, dimensio et finitio. Prius igitur de dimensione. [6] Est enim dimensio quantitatum certa et constans adnotatio, qua partium, alterius ad alteram inter sese atque singularum ad totam corporis longitudinem habitudo et correspondentia percipitur ad numerumque redigitur. Atque perceptio quidem haec duabus fit rebus, exempeda et normis mobilibus. Exempeda quidem extensiones membrorum, normis autem reliquos membrorum diametros captamus et metimur. Est enim exempeda lignea quaedam regula, gracilis, aeque longa atque tota est proceritas corporis, quod dimetiri uelis, a summo capitis uertice ad infimum usque uestigium pedis. Ex quo intelligere conuenit pusilli hominis exempedam futuram breuem, maioris uero longiorem. Verum cuiuscumque ea quidem sit proceritas, eam diuidimus punctis in partes coaequales sex, quas pedes dicimus; eaque de re a pedum numero imponimus regulae huic nomen exempedae. Rursus istic pedem quemque in partes subdiuidimus coaequales decem, quas unceolas appellamus. Erit igitur tota hominis longitudo unceolas sui generis LX. Rursus et ipsam unceolam subdiuido in pusillas particulas itidem decem coaequales, quae minuta nuncupantur. Hinc igitur tota exempeda pedibus constabit sex, hi erunt minuta sexcenta, et pedi cuique minuta dabuntur centum. Hac exempeda nos utimur sic. Nam si forte stantem metiri uelimus hominem, statuimus hanc iuxta atque adnotamus singulos membrorum terminos, quam alte a uestigio, quam longe altero ab articulo distent, puta ad genu, ad umbilicum, ad iugulum et eiusmodi quot unceolae, quotue minuta sint. Quae res pictoribus sculptoribusque minime negligenda est; mirum enim in modum utilis et penitus necessaria est. Cognitis enim unceolarum et minutorum quantitatibus cuiusque membri, habebitur eorum terminatio prompta atque explicatissima, quoad nulli errores admittantur. Neque erit ut arrogantem admonitorem audias dicentem: "Hoc longum nimis est, hoc autem breue." Ipsa quidem exempeda omnium erit moderatrix certa et ueridica. Quod si, quas habeat commoditates exempeda haec, satis pensitaris, non dubito ex te percipies quo pacto et maiore in statua longitudines aeque atque in minore possis constituere. Facturus enim statuam fortassis longam cubitos decem, ad totam istam longitudinem parem habebis regulam ligneam cubitorum aeque decem, distinctam magnis quidam portionibus sex, sed istic aeque ad sui magnitudinem respondentibus atque breuioribus in breuiori; parque erit et unceolarum et minutorum quibusque exempedarum usus et ratio. Dimidium enim maximi numeri ad totum illum maximum numerum cuius dimidium est, eadem proportio est, quae dimidii minoris ad totum hunc ipsum minorem et eiusmodi. [7] Itaque talem fecisse oportet exempedam. Venio ad normas; eas facimus sic. Erit enim earum altera ABC duabus constituta regulis, AB quam regulam nos stantem appellamus, et BC quam alteram nos regulam basim dicimus. Istarum regularum magnitudo constituenda est ut cuiusque basis capiat sui generis unceolas non pauciores XV. Sui generis appello unceolas exempedae istius corporis quod adnotaturus sis, quae, uti superius dixi, ex magna exempeda maiores, ex minore minores habebuntur. Hasce igitur unceolas, qualescunque illae quidem ueniant ab exempeda, punctis et minutis distinctas ab normae angulo, puta B, incipiens signabis in basi, puta BC, aequales, ut dixi, unceolis praescriptae exempedae. Hanc sic consignatam normam, puta ABC, superponimus alteri parili normae DFG ita ut tota GC linea una ambabus sit linea et basis. Atqui esto, uelim puta coronae capitis AKD diametrum metiri, admouebimus ergo normas eo et seducemus reducemusue propius normarum ambarum stantes regulas AB et DF quoad coronae ambitum attingant, basibus normarum una ad rectam lineam mutuo applicatis. Hoc pacto ex punctis contactus, A et D, qui ab stantibus illis regulis normae ad coronam dimetiendam fient, quota sit diameter compertum habebimus. Parique ratione ex unceolis et minutorum numero, quae istac in basi BC consignatae sint, cuiusuis membri crassitudo et latitudo bellissime adnotabitur. Multaque quae ad exempedae normaeque istius usum et commoditates faciant, enarrarem, ni breuitatis gratia praetereunda censerem, praesertim cum sint eiusmodi, ut quiuis mediocri praeditus ingenio ex sese, animum intendens, facile possit aduertere et perspicere; ueluti si libeat diametri alicuius partem quotam adnotare, puta diametri illius quae a dextera ad sinistram aurem dirigatur, uel non ignorare quo persecet diametrum alteram quae a fronte perducatur ad occiput et eiusmodi. Caeterum his exempedis atque normis artifex, si me audiet, utetur fidissimis et constantissimis consultoribus atque directoribus, non solum ubi opus aggrediatur atque perducat, uerum longe ante ita rem sibi comparabit istarum adminiculis, ut nulla uel minima futuri simulacri pars sit, quin illius omnes extensiones et diametros quales et numero et productionibus sint, perspectum penitusque cognitum et per quam familiare habeat. [8] Quis enim se audeat fabrum naualem profiteri, si et quot sint partes nauis, et quid a naui nauis differat, et quid cuiusque operis partes inter se conueniant, non tenuerit? At ex nostris statuariis quotus quisque erit, qui si rogetur, quaenam membri istius ratio, quaenam ad illud aut alterius ad hoc, aut istorum ad totam corporis habitudinem proportio sit, uspiam satis notarit aut teneat, uti par est? Suam quemque didicisse artem decet quam profiteatur. Et discuntur artes ratione imprimis et uia, proxime agendo comprehenduntur. Et faciet nemo arte quidpiam, cuius partes non didicerit. Sed de his hactenus. Diximus de dimensione, quo pacto exempeda et quo pacto normis recte habeatur. Sequitur ut de finitione dicendum sit. Est enim hic finitio ea, qua linearum productiones et flexiones angulorumque omnium et prominentiarum et retractionum omnium modum et terminationes et situs et collocationes adnotamus uera indubitabilique ratione et perspicua. Dictaque finitio est, quod linearum omnium a medio quodam positi centri perpendicolo ad ultimos corporis terminos productarum prolixitatem extremosque fines adnotet atque perscribat. Inter dimensionem igitur, de qua supra transegimus, et finitionem hoc interest, quod dimensio quidem stabilius quidpiam animantibus a natura insitum communiusque inuentum sequitur atque usurpat, uti sunt membrorum longitudines, crassitudines, latitudines. Finitio autem momentaneas membrorum uarietates, factas motionibus ex nouissimis partium collocationibus, adnotat atque determinat. Ad finitionem hanc recte habendam instrumento opus est; cuius instrumenti partes sunt tres: orizon, radius et perpendiculum. Est enim orizon limbus circuli inscriptus particulis coaequalibus et numeris. Radius uero est linea recta, cuius alterum caput in centro circuli istius perstat, alterum uero caput circumducitur ad arbitrium, ut uolens ad omnes orizontis particulas dirigatur. Perpendiculum demum est linea recta, a summo radio pendens orthogonaliter ad usque pauimentum, in quo adnotandum finitionibus exemplar stat. Fitque instrumentum ipsum hoc sic. Tabula sumitur plana, bene leuigata. In ea inscribitur circulus, cuius diameter pedes capiet tres. Ambitum circuli istius extremamque circuitionem in partes diuido coaequales, similes partibus, quas in astrolabio inscribunt astronomi. Has partes gradus appello. Et particulam quamque istarum subdiuido in quotas libuerit, puta sex, minores particulas, quae minuta dicantur. Inscriboque gradibus ex ordine numeros primo 1, secundo 2, tertio 3, quarto 4, et deinceps huiusmodi usque onmes suas particulas suis numeris notaro. [9] Hic igitur limbus ita inscriptus orizon nuncupatur. Ad hunc ipsum circulum adiungo radium mobilem. Is fit sic. Capitur regula recta, gracilis, pedes sui generis longa tres. Alterum istius caput affigitur centro sui circuli, ut applicatum haereat; alterum uero caput producitur expeditum et liberum, ut possit circumagi. In hunc ipsum radium adscribo punctis unceolas quot capiat, pares unceolis suae exempedae, de qua supra dictum est. Et itidem unceolas minutis subdiuido particulis minoribus atque inter se comparibus his, quae in exempeda sunt; inque singulis unceolis, a centro incipiens, numerum inscribo primo 1, secundo 2, tertio 3 et eiusmodi. Ad radium autem hunc appendo perpendiculum filo tenui cum plumbeolo. Totum hoc instrumentum, quod circuli orizonte et radio et perpendiculo constat, finitorium appello; estque istiusmodi quale hic lineis exscripsimus. Hoc finitorio instrumento sic utimur. Esto, sit exemplar, a quo finitiones sumendae sint, Phidiae statua equum ad bigam sinistra manu continens. Colloco igitur finitorium hunc circulum, ut in statuae caput superne pendeat ex plano quoque undique ad libellam, centro sui praecise in statuae uertice constituto. Verticis autem punctum, supra quod circoli centrum adsideat, adnoto illic infixa acu ex aere. Tum et certo loco primum in orizonte inscriptum gradum uersione instrumenti colloco, ut apud me constet quo uersus directum sit. Id fit sic. Nam radium quidem, hoc est regulam mobilem in circulo, cui appensum est perpendiculum, diduco eo ut ad primum dirigatur gradum orizontis, et sic constitutum una cum toto circulo orizontis inuerto, ut filum ex eo pendens attingat statuae istius primarium aliquod et prae caeteris perspicuum membrum, puta dextrae manus pollicem. Potero hinc adeo, quandocunque libuerit, finitorium hoc tale instrumentum iterum atque iterum ad arbitrium abmouere ab statua rurusque restituere, ut aeque adstet uti prius steterat, hoc est, ut acus ex uertice statuae per centrum finitorii penetras et perpendiculum a primo gradu orizontis pendens pollicem hunc ipsum attingat manus. [10] His positis et comparatis, esto, uolo sinistri cubiti angulum adnotare scripto memoriaeque mandare. Facio igitur sic. Firmo finitorium instrumentum centro sui in statuae exemplaris uertice, positum ad eum ipsum, quem diximus, statum ita ut tabula, in qua inscriptus est orizon, penitus sit immobilis. Radium autem circumduco quoad linea perpendiculi dependens ipsum hunc attingat statuae, quem adnotare uelimus, cubitum. Ex hac re sic constituta tria dabuntur, quae faciant ad rem. Primum erit, ut hinc adnotes quam longe nunc distet in orizonte radius a pristino, unde deductus sit, loco. Spectabis igitur quem in orizonte numerum radius ipse instrumenti petat, uigesimum an trigesimum aut eiusmodi. Secundum erit, ut ex particulis in radio consignatis ad notes quot unceolis quotue minutis illa distet perpendicularis a medio circuli centro. Tertium erit ut adstituta et applicata ad filum perpendicoli exempeda adnotes quot unceolis, quot item minutis angulus istic ipsius cubiti distet alte a pauimento, quod uestigiis prematur statuae. Adnotatio autem istarum rerum fiet scripta in codicillis hunc in modum: puta cubiti sinistri angulus in orizonte gradus XI, minuta V; in radio gradus VII, minuta III; a pauimento gradus XL, minuta IV. Parique ratione caeteras omnes insignes partes ab exemplari adnotabis, uti sunt, puta genu, spatulaeue angulos et caeteras prominentias et eiusmodi. In retractionibus uero puncta adnotanda si erunt seducta introrsus quoad perpendicoli filum eo adpelli non possit, puta ad retractionem concaui quod inter spatulas in dorso est, tunc id belle fiet si radio aliud quoque adegeris perpendens perpendiculum, quod ipsum ab primario et prius posito perpendicolo quantum lubeat distet. Gemino enim perpendiculo istiusmodi dabitur, ut per ambarum linearum directiones ueluti ad planam superficiem applicatus ambasque intersecans lineas stilus et introuersus ad statuam productus, axim usque intimam, hoc est perpendentem a centro finitorii intimarti lineam, quae medianum perpendiculum dicitur, ex sui directione possit petere. [11] Haec si satis cognita sunt, facile poteris didicisse quo pacto, quod supra commonefecimus, si forte statuam creta ad quotam aliquam crassitudinem circumducta operuerint, possis perterebrando quodcumque uelis punctum adnotatum in statua petere uia expedita, certa, aptissima. Nam promptum quidem est circumuersione radii istius fieri ab linea perpendiculi ut in aere perscribatur curua cylindri superficies, quo cilindro statua istaec concipiatur. Id si ita est, tu quidem qua ratione dum expedita et nulla materia circum illita aut obducta erat statua, pulchre stilo istic aerem penetrando potuisti punctum adnotatum, puta menti prominentiam, petere, eadem poteris ratione ipsum id agere, ubi totus istic aer cylindri in ceram aut cretam conuerteretur. Ex his etiam, quae recensuimus, dabitur, ut id etiam bellissime possis, quod commone feceramus, dimidiam quidem statuam in Lunensibus, alteram uero dimidiam uolens in Paro perficies. Nam, esto, secetur exemplar statuae Phidiae in partes duas, et sit sectio facta ad planam superficiem, illic puta ubi incingimur, procul dubio finitorii huius nostri instrumenti adminiculis fretus atque adiutus poteris omnia quotcumque puncta adnotare, quae in limbo secantis superficiei adnotanda constitueris. Hoc si posse concesseris, quidni et integro etiam ab exemplari quamcunque tu quidem partem duxeris, recte ad arbitrium perficies? Signabis enim rubrica lineam in exemplari tenuissimam, quae illic sit loco limbi sectionis, ubi sectio ipsa finiretur, statua si esset secta; et punctis illic adnotatis, quae ad opus absoluendum facerent caetera, uti exposuimus, assequere. [12] Demum ex omnibus, quae hactenus recensuimus, satis constare certum est, ab uiuo etiam exemplari cum dimensiones tum etiam finitiones captari adnotarique posse percommode, ad opus arte et ratione perficiendum. Hoc opusculum cupio meis pictoribus atque sculptoribus fore familiare, qui si nos audierint congra- tulabuntur; cum et nos, quo res exemplis clarior haberetur, quoue plurimum nostra prodesset opera, hunc nobis suscepimus laborem adnotandarum dimensionum praesertim in homine. Ergo non unius istius aut illius corporis tantum, sed quoad licuit, eximiam a natura pluribus corporibus, quasi ratis portionibus dono distributam, pulchritudinem adnotare et mandare litteris prosecuti sumus, illum imitati qui apud Crotoniates, facturus simulacrum Deae, pluribus a uirginibus praestantioribus insignes elegantesque omnes formae pulchritudines delegit, suumque in opus transtulit. Sic nos plurima, quae apud peritos pulcherrima haberentur, corpora delegimus, et a quibusque suas desumpsimus dimensiones, quas postea cum alteras alteris comparas- semus, spretis extremorum excessibus, si qua excederent aut excederentur, eas excepimus mediocritates, quas plurium exempedarum consensus comprobasset. Metili igitur membrorum longitudines, latitudines, crassitudines primarias atque insignes, sic inuenimus. Nam fuerunt quidem membrorum longitudines sic: Tabulae dimensionum hominis. Altitudinis a uestigio : pedes / gradus / minuta Maxima altitudo ad dorsum pedis : 0 / 3 / 0 Ad talum exterius : 0 / 2 / 2 Ad talum interius : 0 / 3 / 1 Ad rectractionem sub pulpa tibiae interius : 0 / 8 / 5 Ad rectractionem sub prominentia ossis, quod est sub genu interius : 1 / 4 / 3 Ad articulum qui est in genu exterius : 1 / 7 / 0 Ad coleos et idem ad usque sub natibus : 2 / 6 / 9 Ad os, sub quo pendet penis : 3 / 0 / 0 Ad nodum coxae, hoc est ischiam : 3 / 1 / 5 Ad umbilicum : 3 / 6 / 0 Ad ubi incingimur : 3 / 7 / 5 Ad mammillas et furculam stomachi : 4 / 3 / 5 Ad furculam iuguli : 5 / 0 / 0 Ad nodum colli : 5 / 1 / 0 Ad mentum : 5 / 2 / 0 Ad prominentiam sub scapulis posterioribus ad spatulas : 4 / 2 / 5 Ad foramen auris : 5 / 5 / 0 Ad summas radices capillorum in fronte : 5 / 9 / 0 A mento ad summam uerticem capitis : 0 / 8 / 0 A mento ad foramen auris : 0 / 3 / 0 Ad longissimum digitum manus pendentis : 2 / 3 / 0 Ad articulum manus pendentis : 3 / 0 / 0 Ad articulum cubiti brachio pendente : 5 / 0 / 0 Ad angulum sublimem spatulae : 3 / 8 / 5 Sedentis a uestigio ad summum in genu : 5 / 1 / 0 Ab angulo ex genu sedentis ad extremas nates : - / - / - Ab angulo cubiti plicato brachio ad articulum manus : - / - / - Latitudines sunt quae a dextris ad sinistram metiuntur : Maxima igitur uestigli latitudo : 0 / 2 / 3 Maxima uestigii latitudo in calcaneo : 0 / 2 / 4 Maxima latitudo inter prominentias talorum : 0 / 1 / 5 Retractio tibiae supra talos : 0 / 2 / 5 Retractio in medio tibiae sub musculo : 0 / 3 / 5 Maxima prominentia ad musculum tibiae : 0 / 2 / 5 Retractio sub prominentia ossis ad genu : 0 / 4 / 0 Maxima prominentia ossis ad genu : 0 / 4 / 0 Retractio coxae supra genu : 0 / 3 / 5 Maxima latitudo ad medium coxae : 0 / 5 / 5 Maxima prominentia inter articulos ischiae : 1 / 1 / 0 Maxima latitudo inter ambo latera supra ischiam : 1 / 9 / 0 Latitudo ubi incingimur : 0 / 9 / 0 Maxima amplitudo in pectore sub asellis : 1 / 1 / 5 Maxima latitudo inter angulos scapularum : 1 / 5 / 0 Maxima latitudo inter mammillas : 0 / 7 / 0 Latitudo colli : 0 / 3 / 5 Latitudo inter genas : 0 / 4 / 8 Latitudo manus in uola : - / - / - Brachii latitudines et crassitudines motibus inconstantes sunt. Eas tamen fere tales esse adnotauimus: Brachii latitudo ad articulum manus : 0 / 2 / 3 Et latitudo ad musculum sub umbone superiorem : 0 / 3 / 2 Et latitudo ad musculum subumbone superiorem : 0 / 4 / 0 Crassitudines sunt quae ab anterioribus ad posteriora eunt : Vestigii longitudo a pollice ad calcaneum : 1 / 0 / 0 Crassitudo a collo pedis ad angulum calcanei : 0 / 4 / 3 Retractio supra collum pedis : 0 / 3 / 0 Retractio sub musculo ad medium tibiae : 0 / 3 / 6 Ubi prominet musculus tibiae : 0 / 4 / 0 Ubi prominet patella in genu : 0 / 4 / 0 Crassitudo maxima in coxa : 0 / 6 / 0 A pene ad prominentias in natibus : 0 / 7 / 5 Ab umbilico ad renes : 0 / 7 / 0 Ubi incingimur : 0 / 6 / 5 A mammis ad prominentias dorsi : 0 / 7 / 5 Ab iugulo ad nodum colli : 0 / 4 / 0 A fronte ad occiput : 0 / 6 / 4 A fronte ad foramen auris : - / - / - Crassitudo maxima manus : - / - / - Brachii crassitudo ad articulum manus : - / - / - Et crassitudo ad musculum sub cubito : -/ - / - Et crassitudo ad musculum sub umbone : - / - / - Umbonis crassitudo : 0 / 3 / 4. [13] Ex his promptum erit, singulas membrorum relationes ad totam corporis proceritatem atque alterius ad alteram inter se proportiones prospexisse, quales sint, quid conueniant, quid differant; quam rem habendam censeo, plurimum enim iuuabit. Tum et multa possent recenseri, quae uariantur in homine aut sedente aut alteram in partem prono, sed ea nos artificum diligentiae solertiaeque relinquimus. Ossium uero numerum, musculorumque atque neruorum prominentias non ignorasse ad rem uehementer conferet.(Tum etiam nouisse uehementer conferei qua ratione a sectionibus corporis adnotemus limbos. Nam ueluti si quis stantem cilindrim ita sectet ut eius pars altera, quam intuens uideas, a parte altera, quam eodem prospectu non uideas, diuidatur, fient nimirum isto ex cilindro gemina corpora, quorum maxime basis aequalis inter sese uniformisque constabit, circumsepta lineis et circulis quattuor; similis in sectionibus corporis de quibus loquimur adnotatio est. Praescriptio enim eius lineae, ad quam conterminetur, et qua diuidatur superficies haec quae istinc sub isto prospectu uideatur ab altera quae post hanc istius interpositionem non uideatur; quae quidem linearum praescriptio, si in pariete quali oporteat ratione adnotetur, persimilem refert figuram ei quam illic compleret umbra reddita ex interceptione luminis si adstaret illuminans eodem ipso aeris puncto quo et prius spectantis exstiterat oculus. Sed huiusmodi sectionis et limbi adnotandorum ratio magis ad pictorem pertinet quam ad sculptorem.) Sed de his alibi. Tum quantum maxima cuiusque membri prominentiaue rectractioue ab certa linearum positione distet annotasse in primis ad istius artis professorem pertinet.