TEXTE d'ÉTUDE : Adrien du HECQUET, poète français, né à Crépy (Picardie) en 1510 ou 1515, mort prieur du couvent des carmes à Arras. Éloge de Cologne. 1 Nobilissima ac florentissima ciuitatis Coloniensis encomium. Proxima spumifero iacet ampla Colonia Rheno, Urbs quam nil totus clarius orbis habet : Haec trahit antiquo celeberrima nomen ab aeuo, 5 Condita Romanis sumptibus, aere, manu. Scilicet elatos struxit gens extera muros : Sed creuit maior quam fuit ante locus. Attingit duplici Rheni uaga flumina cornu : Portus uicinas mercibus implet aquas. 10 Antiquos seruat, temnens noua dogmata, ritus, Et manet in domini religione sui. Roma quod Italiae, hoc sancta Colonia Belgis : Utraque dat populo nomina clara suo : Nunquam Roma fidem, neque sacra Colonia liquit ; 15 Est utrique hodie qua fuit ante fides : Integer est populus, sunt integra templa : nec ille Perditus est ullis pristinus ordo modis. Ut rosa praelongis non laeditur obsita spinis, Pulchra sed intacto semper honore nitet : 20 Sic manet inuitis illaesa Colonia monstris, Seruat et antiquum non uiolata decus. Quam pulchre referunt ueterum monumenta parentum Omnia, quam sanctis sunt bene nixa uiis ? Saepe tamen rabidis uenerunt flumina nymbis, 25 Saepeque crudelis murmura turbo dedit. Tempestas nunquam bene firmas perdidit aedes ; In Christo stabili stantque manentque gradu. Gloria non eadem est multis ; periere quot urbes ? Heu populi exitio quot periere suo ? 30 Tres tibi sunt reges, magni tria lumina mundi, Cum quibus haud dubie est coelica multa cohors. Teque Seuerinus charis complectitur ulnis : Et tibi, ne noceat sors inimica, cauet. Sunt alii diui, sacra quorum corpora seruas : 35 Tela, quibus tuto te tueantur, habent. Virgineae saluam te seruauere cohortes, Quarum purpureo tincta cruore mades. Virgineae uires pugnant contra horrida monstra, Prosternunt tenerae tela superba deae. 40 Hac tua Germanis academia floret in oris : Gymnasium summae nobilitatis hebes : Hic sunt Hebraeae, Graecae, Latiaeque sorores : Hic sunt Pierides (coelica turba) deae. Omnia iure tuas celebrabunt tempora laudes, 45 Te canet historiis postera fama tuis. Tu tribus ornaris, uelut urbs regina, coronis; Debentur meritis talia signa tuis. Euge age conflanti persistito pectore uictrix : In tua schismaticus moenia nullus eat. 50 Te diuina manus, te septa altissima cingunt, Armat et inuictis Rhenus amoenus aquis. Sed quid ego muros, quid maxima flumina narro ? Non tantum muris quam pietate uales. Te tua defendit pietas, tua candida uirtus, 55 Et tuus antiquae religionis amor. Murus aheneus est pietas, hostesque rebelles Conterit : inuito turbine tuta sedet. Insanire potest sed non te uincere saeuus Hostis ; plus monstris omnibus una potes. 60 Si redeant scurrae missi e Cacodaemonis antro, Adfer consilio talia uerba meo : Haud aequum est, ut ego, patrum uestigia linquens, Lubrica Cymmerias uos sequar in tenebras : I, genus indignum uitae, mendacia sparge, 65 Sparge alio et caecos dogmata caeca doce : Hic tibi non locus est non ius, non ulla potestas, Nouerunt hamos flumina nostra tuos. I, piscare alio imprudentes littore pisces, Et captos stygii defer in antra foci ; 70 Nam mihi lex antiqua placet, placet illa uetustas, Integra quae toto floruit orbe diu, Schismata et errores odi cane peius et angue : Floreat antiquae relligionis honor : Floreat innumeris Christi domus integra seclis, 75 Et sacra Christicolis praesit ut ante fides. Haec alias inter tantum caput extulit urbes, Quantum lenta solent inter uiburna cupressi.