[7,0] Rescriptum ad ipsam de auctoritate uel dignitate ordinis sanctimonialium. [7,1] Caritati tue, karissima soror, de origine tue professionis tam tibi quam spiritualibus filiabus tuis sciscitanti - unde scilicet monialium ceperit religio -, paucis, si potero, succincteque rescribam. Monachorum quidem siue monialium ordo a Domino nostro Ihesu Christo religionis sue formam plenissime sumpsit, quamuis et ante ipsius Incarnationem nonnula huius propositi tam in uiris quam in feminis precesserit inchoatio. Unde et Ieronimus ad Eustochium scribens: "Filios, inquit, prophetarum quos monachos legimus in Veteri Testamento", etc. Annam quoque uiduam templo et diuino cultui assiduam euangelista commemorat, que pariter cum Symeone Dominum in templo suscipere et prophetia repleri meruerit. Finis itaque Christus iustitie et omnium bonorum consummatio, in plenitudine temporis ueniens ut inchoata perficeret bona uel exhiberet incognita, sicut utrumque sexum uocare uenerat atque redimere, ita utrumque sexum in uero monachatu sue congregationis dignatus est adunare, ut inde tam uiris quam feminis huius professionis daretur auctoritas, et omnibus perfectio uite proponeretur quam imitarentur. Ibi quippe cum apostolis ceterisque discipulis cum matre ipsius sanctarum legimus conuentum mulierum; que scilicet seculo abrenuntiantes omnemque proprietatem abdicantes ut solum possiderent Christum - sicut scriptum est: "Dominus pars hereditatis mee"-, deuote illud compleuerunt quo omnes secundum regulam a Domino traditam conuersi a seculo ad huius uite communitatem initiantur: "Nisi quis renuntiauerit omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus." Quam deuote autem Christum he beatissime mulieres ac uere moniales secute fuerint, quantamque gratiam et honorem deuotioni earum tam ipse Christus quam postmodum apostoli exhibuerint, sacre diligenter historie continent. Legimus in Euuangelio murmurantem Phariseum, qui hospitio Dominum susceperat, ab ipso esse correptum, et peccatricis mulieris obsequium hospitio eius longe esse prelatum. Legimus et Lazaro iam resuscitato cum ceteris discumbente, Martham sororem eius solam mensis ministrare, et Mariam copiosi libram unguenti pedibus dominicis infundere, propriisque capillis ipsos extergere, huiusque copiosi unguenti odore domum ipsam impletam fuisse, ac de precio ipsius quia tam inaniter consumi uideretur, Iudam in concupiscentiam ductum et discipulos indignatos esse. Satagente itaque Martha de cibis, Maria disponit de ungentis: et quem illa reficit interius, hec lassatum fouet exterius. Nec nisi feminas Domino ministrasse Scriptura commemorat euuangelica, que proprias etiam facultates in cotidianam eius alimoniam dicarant et ei precipue huius uite necessaria procurabant. Ipse discipulis in mensa, ipse in ablutione pedum humillimum se ministrum exhibebat; a nullo uero discipulorum uel etiam uirorum hoc eum suscepisse nouimus obsequium, sed solas, ut diximus, feminas in his uel ceteris humanitatis obsequiis ministerium impendisse. Et sicut in illo Marthe, ita in isto nouimus obsequium Marie, que quidem in hoc exhibendo tanto fuit deuotior, quanto ante fuerat criminosior. Dominus, aqua in peluim missa, illius ablutionis peregit officium: hoc uero ipsa ei lacrimis intime conpunctionis, non exteriori aqua exhibuit; ablutos discipulorum pedes linteo Dominus extersit: hec pro linteo capillis usa est; fomenta unguentorum insuper addidit, que nequaquam Dominum adhibuisse legimus. Quis etiam ignoret mulierem in tantum de ipsius gratia presumpsisse, ut capud quoque eius superfuso delibuerit ungento? Quod quidem ungentum non de alabastro extractum, sed fracto alabastro memoratur effusum, ut nimie deuotionis uehemens exprimeretur desiderium, que ad nullum ulterius usum illud reseruandum censebat, quo in tanto usa sit obsequio. In quo etiam ipsum iam unctionis effectum factis ipsis exhibet quem antea Daniel futurum predixerat, postquam uidelicet inungeretur Sanctus sanctorum. Ecce enim Sanctum sanctorum mulier inungit, et eum pariter hunc esse quem credit et quem uerbis propheta presignauerat factis ipsa proclamat. Que est ista, queso. Domini benignitas, aut que mulierum dignitas, ut tam caput quam pedes suos ipse nonnisi feminis preberet inungendos? Que est ista, obsecro, infirmioris sexus prerogatiua, ut summum Christum omnibus Sancti Spiritus ungentis ab ipsa eius conceptione delibutum, mulier quoque inungeret, et quasi corporalibus sacramentis eum in regem et sacerdotem consecrans, christum - id est: unctum - corporaliter ipsum efficeret? Scimus primum a patriarcha Iacob in typum Domini lapidem unctum fuisse, et postmodum regum siue sacerdotum unctiones, seu quelibet unctionum sacramenta, nonnisi uiris celebrare permissum est, - licet baptizare nonnumquam mulieres presumant. Lapidem olim patriarcha, templum nunc et altare pontifex oleo sanctificat. Viri itaque sacramenta figuris imprimunt; mulier uero in ipsa operata est ueritate, sicut et ipsa protestatur Veritas, dicens: "Opus bonum operata est in me." Christus ipse a muliere, Christiani a uiris inunguntur; capud ipsum scilicet a femina, membra a uiris. Bene autem effudisse unguentum, non stillasse super capud eius, mulier memoratur, secundum quod de ipso sponsa in Canticis precinit, dicens: "Ungentum effusum nomen tuum." Huius quoque ungenti copiam per illud quod a capite usque ad oram uestimenti defluit, Psalmista mystice prefigurat, dicens: Sicut ungentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius. Trinam Dauid unctionem, sicut et Ieronimus In Psalmo XXVI meminit, accepisse legimus; trinam et Christum siue Christianos. Pedes quippe Domini siue capud muliebre susceperunt ungentum; mortuum uero ipsum Ioseph ab Arimathya et Nicodemus, sicut refert Iohannes, cum aromatibus sepelierunt. Christiani quoque trina sanctificantur unctione: quarum una fit in baptismo, altera in confirmatione, tertia uero infirmorum est. Perpende itaque mulieris dignitatem, a qua uiuens Christus bis inunctus, tam in pedibus scilicet quam in capite, regis et sacerdotis suscepit sacramenta. Myrre uero et aloes ungentum, quod ad conseruanda corpora mortuorum adhibetur, ipsius dominici corporis incorruptionem futuram presignabat, quam etiam quilibet electi in resurrectione sunt adepturi. Priora autem mulieris ungenta singularem eius tam regni quam sacerdotii demonstrant dignitatem: unctio quidem capitis superiorem, pedum uero inferiorem. Ecce regis etiam sacramentum a muliere suscipit, qui tamen oblatum a uiris sibi regnum suscipere respuit, et ipsis eum in regem rapere uolentibus aufugit. Celestis, non terreni regis, mulier sacramentum peragit, - eius, inquam, qui de semetipso postmodum ait:"Regnum meum non est de hoc mundo." Gloriantur episcopi, cum applaudentibus populis terrenos inungunt reges; cum mortales consecrant sacerdotes, splendidis et inauratis uestibus adornati: et sepe his benedicunt quibus Dominus maledicit. Humilis mulier, non mutato habitu, non preparato cultu, ipsis quoque indignantibus apostolis, hec in Christo sacramenta peragit non prelationis officio, sed deuotionis merito. 0 magnam fidei constantiam! O inestimabilem caritatis ardorem! que"omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet"! Murmurat Phariseus dum a peccatrice dominici pedes inunguntur; indignantur patenter apostoli quod de capite quoque mulier presumpserit: perseuerat ubique mulieris fides immota, de benignitate Domini confisa, nec ei in utroque dominice commendationis desunt suffragia. Cuius quidem ungenta quam accepta, quam grata Dominus habuerit, ipsemet profitetur cum sibi hec reseruari postulans, indignanti Iude dixerit: "Sine illam ut in die sepulture mee seruet illud." Ac si diceret: Ne repellas hoc eius obsequium a uiuo, ne deuotionis eius exhibitionem in hac quoque re auferas defuncto. Certum quippe est sepulture quoque dominice sanctas mulieres aromata parasse, quod tunc ista utique minus satageret, si nunc repulsa uerecundiam sustinuisset. Qui etiam quasi de tanta mulieris presumptione discipulis indignantibus, et, ut Marcus meminit, in eam frementibus, cum eos mitissimis fregisset responsis, in tantum hoc extulit beneficium ut ipsum Euuangelio inserendum esse censeret, et cum ipso pariter ubique predicandum esse prediceret in memoriam scilicet et laudem mulieris, que id fecerit in quo non mediocris arguebatur presumptionis. Quod nequaquam de aliis quarumcumque personarum obsequiis auctoritate dominica sic commendatum esse legimus atque sancitum. Qui etiam uidue pauperis elemosinam omnibus templi preferens oblationibus, quam accepta sit ei feminarum deuotio diligenter ostendit. Ausus quidem est Petrus seipsum et coapostolos suos pro Christo omnia reliquisse profiteri, et Zaccheus desideratum Domini aduentum suscipiens, dimidium bonorum suorum pauperibus largitur et in quadruplum, si quid defraudauit, restituit. Et multi alii maiores in Christo seu pro Christo fecerunt expensas, et longe preciosiora in obsequium obtulerunt diuinum uel pro Christo reliquerunt: nec ita tamen dominice commendationis laudem adepti sunt sicut femine, quarum quidem deuotio quanta semper erga eum extiterit, ipse quoque dominice uite exitus patenter insinuat. He quippe, ipso apostolorum principe negante, et dilecto Domini fugiente uel ceteris dispersis apostolis, intrepide perstiterunt: nec eas a Christo, uel in passione uel in morte, formido aliqua uel desperatio separare potuit, ut eis specialiter illud Apostoli congruere uideatur: "Quis nos separabit a caritate Dei? tribulatio? an angustia?" etc. Unde Mattheus, cum de se pariter et ceteris retulisset: "Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt", perseuerantiam postmodum supposuit mulierum, que ipsi etiam crucifixo quantum permittebatur adsistebant: "Erant, inquit, ibi mulieres multe a longe que sequute fuerant Ihesum a Galilea, ministrantes ei", etc. Quas denique ipsius quoque sepulchro immobiliter adherentes, idem diligenter euuangelista describit, dicens: "Erant autem Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum." De quibus etiam mulieribus Marchus commemorans ait: Erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas erat Magdalene, et Maria Iacobi Minoris et Ioseph mater, et Salome; et cum esset in Galilea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et alie multe que simul cum eo ascenderant Iherosolimam. Stetisse autem iuxta crucem et crucifixo se etiam astitisse Iohannes - qui prius aufugerat - narrat; sed perseuerantiam premittit mulierum quasi earum exemplo animatus esset ac reuocatus. "Stabant, inquit, iuxta crucem Ihesu mater eius, et soror matris eius Maria Cleophe, et Maria Magdalene. Cum uidisset ergo Ihesus matrem, et discipulum stantem", etc. Hanc autem sanctarum constantiam mulierum et discipulorum defectum, longe ante beatus Iob in persona Domini prophetauit, dicens: Pelli mee, consumptibus carnibus, adhesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. In osse quippe, quod carnem et pellem sustentat et gestat, fortitudo est corporis. In corpore igitur Christi, quod est Ecclesia, os ipsius dicitur Christiane fidei stabile fundamentum, siue feruor ille caritatis de quo canitur: " Aque multe non poterunt extinguere caritatem", etc. De quo et Apostolus: "Omnia, inquit, suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet." Caro autem in corpore pars inferior est, et pellis exterior. Apostoli ergo interiori anime cibo predicando intendentes, et mulieres corporis necessaria procurantes, carni comparantur et pelli. Cum itaque carnes consumerentur, os Christi adhesit pelli, quia scandalizatis in passione Domini apostolis et de morte ipsius desperatis, sanctarum deuotio feminarum perstitit immobilis et ab osse Christi minime recessit, quia fidei, uel spei, uel caritatis constantiam in tantum retinuit ut nec a mortuo mente disiungerentur aut corpore. Sunt et uiri naturaliter tam mente quam corpore feminis fortiores: unde et merito per carnem, que uicinior est ossi, uirilis natura, per pellem muliebris infirmitas designatur. Ipsi quoque apostoli, quorum est reprehendendo lapsus aliorum mordere, dentes Domini dicuntur: quibus tantummodo labia - id est: uerba potius quam facta - remanserant, cum iam desperati de Christo magis loquerentur quam pro Christo quid operarentur. Tales profecto illi erant discipuli, quibus in castellum Emaus euntibus et loquentibus adinuicem de his omnibus que acciderant ipse apparuit, et eorum desperationem correxit. Quid denique Petrus uel ceteri discipulorum preter uerba tunc habuerunt, cum ad dominicam uentum esset Passionem, et ipse Dominus futurum eis de Passione sua scandalum predixisset?"Et si omnes, inquit Petrus, scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor"; et iterum: "Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt." Dixerunt, inquam, potius quam fecerunt! Ille primus et maximus apostolorum qui tantam in uerbis habuerat constantiam ut Domino diceret: "Tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire", cui tunc et Dominus ecclesiam suam specialiter committens dixerat: "Et tu aliquando conuersus, confirma fratres tuos", ad unam ancille uocem ipsum negare non ueretur: nec semel id agit sed tercio ipsum adhuc uiuentem denegat! Et a uiuo pariter omnes discipuli uno temporis puncto fugiendo deuolant, a quo nec in morte uel mente uel corpore femine sunt disiuncte. Quarum beata illa peccatrix, mortuum etiam querens et Dominum suum confitens, ait: "Tulerunt Dominum de monumento" ; et iterum: "Si tu sustulisti eum, dicito michi ubi posuisti eum; et ego eum tollam." Fugiunt arietes, immo et pastores dominici gregis: remanent oues intrepide. Arguit hos Dominus tanquam infirmam carnem, quod in articulo etiam Passionis sue nec una hora cum eo potuerunt uigilare; insomnem ad sepulchrum illius noctem in lacrimis femine ducentes, resurgentis gloriam prime uidere meruerunt. Cui fideliter in mortem quantum dilexerint uiuum, non tam uerbis quam rebus exhibuerunt, et de ipsa etiam, quam circa eius Passionem et mortem habuerunt sollicitudinem, resurgentis uita prime sunt letificate. Cum enim, secundum Iohannem, Ioseph ab Arymathia et Nichodemus corpus Domini ligantes linteis cum aromatibus sepelirent, refert Marchus de earum Studio quod Maria Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur. De bis quoque Lucas commemorat, dicens: "Sequute autem mulieres, que cum Ihesu uenerant de Galilea, uiderunt - monumentum, et quemadmodum positum erat corpus eius. Et reuertentes parauerunt aromata": non satis uidelicet habentes aromata Nichodemi, nisi et adderent sua. Et sabbato quidem siluerunt, secundum mandatum; iuxta Marchum uero, cum transisset sabbatum, summo mane in ipso die resurrectionis uenerunt ad monumentum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome. Nunc quoniam deuotionem earum ostendimus, honorem quem meruerunt prosequamur. Primo angelica uisione sunt consolate de resurrectione Domini iam completa; demum ipsum Dominum prime uiderunt et tenuerunt. Prior quidem Maria Magdalene, que ceteris feruentior erat; postea ipsa simul et alie, de quibus scriptum est quod post angelicam uisionem, ... exierunt de monumento... currentes nuntiare discipulis resurrectionem Donuni. Et ecce Ihesus occurrit illis, dicens: "Auete." Ille autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adorauerunt eum. Tunc ait illis Ihesus: "... Ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galileam; ibi me uidebunt." De quo et Lucas prosequutus ait: "Erat Maria Magdalene, et Iohanna, et Maria Iacobi, et cetere que cum eis erant, que dicebant ad apostolos hec." Quas etiam ab angelo primum fuisse missas ad apostolos nuntiare hec non reticet Marchus, ubi angelo mulieribus loquente scriptum est: "Surrexit, non est hic... Sed ite, dicite discipulis eius et Petro quia precedet uos in Galileam." Ipse etiam Dominus primo Marie Magdalene apparens ait illi: "Vade ad fratres meos, et die eis: Ascendo ad Patrem meum", etc. Ex quibus colligimus has sanctas mulieres quasi apostolas super apostolos esse constitutas, cum ipse ad eos uel a Domino uel ab angelis misse, summum illud resurrectionis gaudium nuntiauerunt quod exspectabatur ab omnibus, ut per eas apostoli primum addiscerent quod toti mundo postmodum predicarent. Quas etiam post resurrectionem, Domino occurrente, salutari ab ipso euangelista supra memorauit, ut tam occursu suo quam salutatione, quantam erga eas sollicitudinem et gratiam haberet ostenderet. Non enim aliis proprium salutationis uerbum - quod est "auete" - eum legimus protulisse, imo et a salutatione antea discipulos inhibuisse, cum eis diceret: "Et neminem per uiam salutaueritis", quasi hoc priuilegium nunc usque deuotis feminis reseruaret quod per semetipsum eis exhiberet, immortalitatis gloria iam potitus. Actus quoque apostolorum, cum referant statim post ascensionem Domini apostolos a monte Oliueti Iherusalem redisse, et illius sacrosancti conuentus religionem diligenter describant, non est deuotionis sanctarum mulierum perseuerantia pretermissa, cum dicitur: "Hi omnes erant perseuerantes unanimiter in orationibus cum mulieribus et Maria matre Ihesu." [7,2] Ut autem de hebreis pretermittamus feminis que primo conuerse ad fidem, uiuente adhuc Domino in carne et predicante, formam huius religionis inchoauerunt, de uiduis quoque Grecorum que ab apostolis postea suscepte sunt consideremus: quanta scilicet diligentia, quanta cura ab apostolis et ipse tractate sint, cum ad ministrandum eis gloriosisimus signifer Christiane militie Stephanus prothomartyr, cum quibusdam aliis spiritalibus uiris, ab ipsis apostolis fuerit constitutus! Unde in eisdem Actibus apostolorum scriptum est: ...crescente numero discipulorum, factum est murmur Grecorum aduersus Hebreos, quod despicerentur in ministerio cotidiano uidue eorum. Conuocantes autem duodecim apostoli multitudinem discipulorum, dixerunt: "Non est equum derelinquere nos uerbum Dei, et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, uiros ex omnibus uobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus. Nos uero orationi et ministerio uerbi instantes erimus." Et placuit sermo coram multitudine; et elegerunt Stephanum, plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem, et Thimoteum, et Parmenam, et Nicholaum Antiochenum. Hos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus. Unde et continentia Stephani admodum commendatur, quod ministerio atque obsequio sanctarum feminarum fuerit deputatus. Cuius quidem obsequii ministratio, quam excellens sit, et tam Deo quam ipsis apostolis accepta, ipsi tam propria oratione quam manuum impositione protestati sunt, quasi hos quos in hoc constituebant adiurantes ut fideliter agerent, et tam benedictione sua quam oratione eos adiuuantes ut possent. Quam etiam Paulus administrationem ad apostolatus sui plenitudinem ipse sibi uendicans: "Numquid non habemus, inquit, potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli?" Ac si aperte diceret: Numquid etiam sanctarum mulierum conuentus non habere ac nobiscum in predicatione ducere permissum est, sicut ceteris apostolis, ut ipse uidelicet eis in predicatione de sua substantia necessaria ministrarent? Unde Augustinus in libro De opere monachorum: Ad hoc (inquit) et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis, et ministrabant eis de sua substantia, ut nullius indigerent horum que ad substantiam huius uite pertinent. Item: Quod quisquis non putat... ab apostolis fieri ut cum eis sancte conuersationis mulieres circuirent quocumque Euangelium predicabant..., Euangelium audiant, et cognoscant quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant... In Euangelio enim scriptum est: "... deinceps, et ipse iter faciebat per ciuitates et castella... euangelizans regnum Dei; et xii cum illo, et mulieres alique, que erant curate a spiritibus immundis et infirmitatibus: Maria que uocatur Magdalene... et Iohanna, uxor Cuze procuratoris Herodis, et Susanna, et alie multe, que ministrabant ei de facultatibus suis", ut hinc quoque pateat Dominum etiam in predicatione sua proficiscentem ministratione mulierum corporaliter sustentari, et eas ipsi pariter cum apostolis quasi inseparabiles comites adherere. Demum uero huius professionis religione in feminis pariter ut in uiris multiplicata, in ipso statim Ecclesie nascentis exordio eque sicut uiri, ita et femine propriorum per se monasteriorum habitacula possederunt. Unde et Ecclesiastica hystoria laudem Phylonis disertissimi Iudei, quam non solum dixit, uerum etiam magnifice scripsit de alexandrina sub Marco ecclesia, ita inter cetera libro II, capitulo XVII, commemorat: In multis est (inquit) orbis terre partibus hoc genus hominum. Et post aliqua: Est autem... in singulis locis consecrata orationi domus que appellatur semneion uel monasterium. Item infra: Itaque non solum subtilium intelligunt hymnos ueterum, sed ipsi faciunt nouos in Deum, omnibus eos et metris et sonis honesta satis et suaui compage modulantes. Item, plerisque de abstinentia eorum premissis et diuini cultus officiis, adiecit: Cum uiris autem quos dicimus sunt et femine, in quibus plures iam grandeue sunt uirgines, integritatem et castitatem corporis non necessitate aliqua sed deuotione seruantes, dum sapientie studiis semet gestiunt, non solum anima sed et corpore consecrare, indignum ducentes libidini mancipare uas ad capiendam sapientiam preparatum et edere mortalem partum eas, a quibus diuini Verbi concubitus sacrosanctus et immortalis expetitur, ex quo posteritas relinquatur nequaquam corruptele mortalitatis obnoxia. Item ibidem de Phylone: Etiam de conuentibus eorum scribit ut seorsum quidem uiri, seorsum etiam in eisdem locis femine congregentur, et ut uigilias, sicut apud nos fieri moris est, peragant. Hinc illud est in laude Christiane phylosophye - hoc est: monastice prerogatiue , quod et Tripartita commemorat hystoria non minus a feminis quam a uiris arrepte. Ait quippe sic libro I, capitulo XI: Huius elegantissime phylosophye princeps fuit quidem, sicuti quidam dicunt, Helyas propheta et Baptista Iohannes. Phylo autem Phytagorius suis temporibus refert undique egregios Hebreorum in quodam predio circa stagnum Mariam in colle positum phylosophatos. Habitaculum uero eorum et cibos et conuersationem talem introducit, qualem et nos nunc apud Egyptiorum monachos esse conspicimus. Scribit eos... ante solis occasum non gustare cibum, ... uino semper et sanguinem habentibus abstinere, cibum eis esse panis et salis, et ysopi, et potum aque; mulieres eis cohabitare, seniores uirgines propter amorem philosophye spontanea uoluntate nuptiis abstinentes. Hinc et illud est Ieronimi in libro De illustribus uiris, capitulo VII, de laude Marci et ecclesie sic scribentis: ...primus Alexandrie Christum annuntians, constituit ecclesiam tante doctrine et uite continentie ut omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret. Denique Phylo, disertissimus Iudeorum, uidens Alexandrie primam ecclesiam adhuc iudaizantem, quasi in laudem gentis sue librum super eorum conuersione scripsit; et quomodo Lucas narrat, Ierosolime credentes omnia habuisse communia, sic ille quod Alexandrie sub Marco doctore fieri cernebat memorie tradidit. Item, capitulo XI: Phylo Iudeus, natione Alexandrinus de genere sacerdotum, idcirco a nobis inter scriptores ecclesiasticos ponitur, quia librum de prima Marci euangeliste apud Alexandriam scribens ecclesia, in nostrorum laude uersatus est: non solum eos ibi, sed in multis quoque prouinciis esse commemorans, et habitacula eorum dicens monasteria. Ex quo apparet talem primum Christo credentium fuisse ecclesiam, quales nunc monachi esse imitantur; et cupiunt ut nichil cuiusquam proprium sit, nullus inter eos diues, nullus pauper, patrimonia egentibus diuidantur, orationi uacetur et psalmis, doctrine quoque et continentie: quales et Lucas refert primum Iherosolime fuisse credentes. [7,3] Quod si ueteres reuoluamus hystorias, reperiemus in ipsis feminas in his que ad Deum pertinent uel ad quamcumque religionis singularitatem a uiris non fuisse disiunctas. Quas etiam pariter ut uiros diuina cantica non solum cecinisse, uerum etiam composuisse sacre tradunt hystorie. Primum quippe canticum de liberatione israelitici populi non solum uiri, sed etiam mulieres Domino decantauerunt: hinc statim diuinorum officiorum in ecclesia celebrandorum auctoritatem ipse adepte, sic quippe scriptum est: Sumpsit ergo Maria prophetes, soror Aaron, tympanum in manu sua; egresseque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, quibus precinebat, dicens: Cantemus Domino; gloriose enim magnificatus est, etc. nec ibi quidem Moyses commemoratur propheta, nec precinisse dicitur sicut Maria, nec tympanum aut chorum habuisse uiri referuntur sicut mulieres. Cum itaque Maria precinens prophetes commemoratur, uidetur ipsa non tam dictando uel recitando quam prophetando canticum istud protulisse; que etiam cum ceteris precinere describitur, quam ordinate siue concorditer psallerent demonstratur. Quod autem non solum uoce, uerum etiam tympanis et choris cecinerunt, non solum earum maximam deuotionem insinuat, uerum etiam mystice spiritalis cantici in congregationibus monasticis formam diligenter exprimit. Ad quod et Psalmista nos exhortatur, dicens: "Laudate eum in tympano et choro" - hoc est: in mortificatione carnis et concordia illa caritatis, de qua scriptum est quia"multitudinis credentium erat cor unum et anima una". Nec uacat etiam a mysterio quod egresse ad cantandum referuntur, in quo anime contemplatiue iubili figurantur: que dum ad celestia se suspendit, quasi terrene habitationis castra deserit, et de ipsa contemplationis sue intima dulcedine hymnum spiritalem summa exultatione Domino persoluit. Habemus ibi quoque Debbore et Anne, necnon Iudith uidue cantica, sicut et in Euuangelio Marie matris Domini. Que uidelicet Anna Samuelem paruulum suum offerens tabernaculo Domini, auctoritatem suscipiendorum infantium monasteriis dedit. Unde Ysidorus fratribus in cenobio Honorianensi constitutis, capitulo V: Quicumque (inquit) a parentibus propriis in monasterio fuerit delegatus, nouerit se ibi perpetuo mansurum. Nam Anna Samuelem puerum Deo obtulit, qui et in ministerio templi quo a matre fuerat functus permansit, et ubi constitutus est deseruiuit. Constat etiam filias Aaron pariter cum fratribus suis ad sanctuarium et hereditariam sortem Leui adeo pertinere, ut hinc quoque eis Dominus alimoniam instituterit, sicut scriptum est in libro Numeri, ipso ad Aaron sic dicente: "Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi, et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo." Unde nec a clericorum ordine mulierum religio disiuncta uidetur, quas etiam ipsis nomine coniunctas esse constat, cum uidelicet tam diaconissas quam diaconos appellemus, ac si in utrisque tribum Leui et quasi Leuitas agnoscamus. Habemus etiam in eodem libro uotum illud maximum et consecrationem Nazareorum Domini eque feminis sicut et uiris esse institutum, ipso ad Moysen Domino sic dicente: Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, siue mulier, cum fecerint uotum ut sanctificentur, et se uoluerint Domino consecrare, uino et omni quod inebriare potest abstinebunt. Acetum ex uino et ex qualibet alia potione, et quidquid de uua exprimitur, non bibent; uuas recentes siccasque non comedent. Cunctis diebus quibus ex uoto Domino consecrantur, quidquid ex uinea est, ab uua passa usque ad acinum non comedent omni tempore separationis sue... Huius quidem religionis illas fuisse arbitror excubantes ad ostium tabernaculi, de quarum speculis Moyses uas composuit in quo lauarentur Aaron et filii eius, sicut scriptum est: Posuit Moyses labrum eneum in quo lauarentur Aaron et filii eius, quod fecit de speculis mulierum que excubant ad ostium tabernaculi. Diligenter magne deuotionis earum feruor describitur, que clauso etiam tabernaculo foribus eius adherentes sanctarum uigiliarum excubias celebrabant, noctem etiam ipsam in orationibus ducentes et ab obsequio diuino uiris quiescentibus non uacantes. Quod uero clausum eis tabernaculum memoratur, uita penitentium congrue designatur: qui ut se durius penitentie lamentis afficiant, a ceteris segregantur. Que profecto uita specialiter monastice professionis esse perhibetur, cuius uidelicet ordo nichil aliud esse dicitur quam quedam parcioris penitentie forma. Tabernaculum uero ad cuius ostium excubabant, illud est mystice intelligendum, de quo ad Hebreos Apostolus scribit: "Habemus altare, de quo non habent edere hi qui tabernaculo deseruiunt" - id est: quo participare digni non sunt qui corpori suo, in quo hic quasi in castris ministrant, uoluptuosum impendunt obsequium. Ostium uero tabernaculi finis est uite presentis, quando hinc anima exit de corpore et futuram ingreditur uitam. Ad hoc ostium excubant qui de exitu huius uite et introitu future solliciti sunt, et sic penitendo disponunt hunc exitum ut illum mereantur introitum. De hoc quidem cotidiano introitu et exitu sancte Ecclesie, illa est oratio Psalmiste: "Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum." Tunc enim simul introitum et exitum nostrum custodit, cum nos hinc exeuntes et iam per penitentiam purgatos, illuc statim introducit. Bene autem prius introitum quam exitum nominauit, non tam uidelicet ordinem quam dignitatem attendens, cum hic exitus uite mortalis in dolore sit, ille uero introitus eterne summa sit exultatio. Specula uero earum opera sunt exteriora ex quibus anime turpitudo uel decor diiudicatur, sicut ex speculo corporali qualitas humane faciei. Ex istis earum speculis uas componitur in quo se abluant Aaron et filii eius, quando sanctarum feminarum opera et tanta infirmi sexus in Deo constantia pontificum et presbyterorum negligentiam uehementer increpant, et ad compunctionis lacrimas precipue mouent. Et si - prout oportet - ipsi earum sollicitudinem gerant, hec ipsarum opera peccatis illorum ueniam per quam abluantur preparant. Ex his profecto speculis uas sibi compunctionis beatus parabat Gregorius, cum sanctarum uirtutem feminarum et infirmi sexus in martyrio uictoriam admirans et ingemiscens querebat: Quid barbati dicturi sint uiri, cum tanta pro Christo delicate puelle sustineant, et tanto agone sexus fragilis triumphet, ut frequentius ipsum gemina uirginitatis et martyrii corona pollere nouerimus? Ad has quidem, ut dictum est, ad ostium tabernaculi excubantes, et que iam quasi Nazaree Domini suam ei uiduitatem consecrauerant, beatam illam Annam pertinere non ambigo, que singularem Domini Nazareum Dominum Ihesum Christum in templo cum sancto Symeone pariter meruit suscipere, et ut plusquam propheta fieret, ipsum eadem hora qua Symeon per Spiritum agnoscere et presentem demonstrare ac publice predicare. Cuius quidem laudem euangelista diligentius prosequutus ait: Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser; hec processerat in diebus multis, et uixerat cum uiro suo annis uii a uirginitate sua. Et hec uidua erat usque ad annos octoginta quatuor; que non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die. Et hec, ipsa hora superueniens, confitebatur Domino, et loquebatur omnibus, qui expectabant redemptionem Ierusalem. Nota singula que dicuntur, et perpende quam studiosus in huius uidue laude fuerit euuangelista et quantis preconiis excellentiam eius extulerit. Cuius quidem prophetie gratiam quam habere solita erat, et parentem eius, et tribum, et post uii annos quos cum uiro sustinuerat longeuum sancte uiduitatis tempus quo se Domino mancipauerat, et assiduitatem eius in templo, et ieiuniorum et orationum instantiam, et confessionem laudis, quas grates Domino referebat, et publicam eius predicationem de promisso et nato Saluatore, diligenter expressit. Et Symeonem quidem iam superius euuangelista de iustitia non de prophetia commendauerat; nec in eo tante continentie uel abstinentie uirtutem, nec diuini sollicitudinem obsequii fuisse memorauit, nec de eius ad alios predicatione quicquam adiecit. Huius quoque professionis atque propositi ille sunt uere uidue de quibus ad Thymotheum scribens, Apostolus ait: "Viduas honora, que uere uidue sunt." Item: "Que autem uere uidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die... Et hoc precipe, ut irreprehensibiles sint." Et iterum: "Si quis fidelis habet uiduas, subministret illis, et non grauetur ecclesia, ut his que uere uidue sunt sufficiat." Veras quippe uiduas dicit que uiduitatem suam secundis nuptiis non dehonestauerunt, uel que deuotione magis quam necessitate sic perseuerantes Domino se dicarunt: desolatas dicit, que sic omnibus abrenuntiant ut nullum terreni solatii subsidium retineant, uel qui earum curam agant non habent. Quas quidem et honorandas esse precipit et de stipendiis Ecclesie censet sustentari, tanquam de propriis redditibus sponsi earum Christi. [7,4] Ex quibus etiam quales ad diaconatus ministerium sint eligende, diligenter describit dicens: Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, que fuerit unius uiri uxor, in operibus bonis testimonium habens: si filios educauit, si hospitio suscepit, si sanctorum pedes lauit, si tribulationem patientibus subministrauit, si omne opus bonum consecuta est. Adolescentiores autem uiduas deuita. Quod quidem beatus exponens Ieronimus: "Deuita (inquit) in ministerio diaconatus preponere, ne malum pro bono detur exemplum." Si uidelicet iuniores ad hoc eligantur - que ad temptationem proniores et natura leuiores, nec per experientiam longeue etatis prouide -, malum exemplum bis prebeant quibus maxime bonum dare debuerant. Quod quidem malum exemplum in iunioribus uiduis, quia iam Apostolus certis didicerat experimentis, aperte profitetur et consilium insuper aduersum hoc probet; cum enim premisisset: "Adolescentiores autem uiduas deuita", causam huius rei et consilii sui medicamentum statim apposuit, dicens: Cum enim luxuriate fuerint in Christo, nubere uolunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem et ociose discunt circumire domos; non solum ociose, sed et uerbose, et furiose, loquentes que non oportet. Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. Iam enim quedam conuerse sunt retro Sathanam. Hanc quoque Apostoli prouidentiam de diaconissis scilicet eligendis, beatus Gregorius sequutus, Maximo Siracusano episcopo scribit his uerbis: "Iuuenculas abbatissas uehementissime prohibemus. Nullum igitur episcopum Fraternitas tua nisi sexagenariam uirginem, cuius uita hoc atque mores exegerint, uelare permitat." Abbatissas quippe quas nunc dicimus antiquitus diaconissas uocabant, quasi ministeriales potius quam matres: diaconus quippe"minister" interpretatur, et diaconissas ab administratione potius quam a prelatione nuncupandas esse censebant, secundum quod ipse Dominus tam exemplis quam uerbis instituit, dicens: Qui maior est uestrum, erit minister uester. Et iterum: Numquit est maior, qui recumbit, an qui ministrat? ... Ego autem in medio uestrum sum, sicut qui ministrat. Et alibi: Sicut Filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare. Unde et Ieronimus hoc ipsum nomen abbatis, quo iam gloriari multos nouerat, ex ipsa Domini auctoritate non mediocriter ausus est arguere. Qui uidelicet eum locum exponens quo scriptum est In Epistola ad Galatas: "Clamantem: Abba Pater", Abba (inquit) hebraicum est, hoc ipsum significans quod pater... Cum autem abba "pater" hebreo syroque sermone dicatur, et Dominus in Euangelio precipit nullum patrem uocandum esse nisi Deum, nescio qua licentia in monasteriis uel uocemus hoc nomine alios, uel uocari nos acquiescamus. Et certe ipse precepit hoc, qui dixerat non esse iurandum: si non iuramus, nec patrem quempiam nominemus; si de patre interpretabimur aliter, et de iurando aliter sentire cogemur. Ex his profecto diaconissis Pheben illam fuisse constat quam Apostolus Romanis diligenter commendans, et pro ea exorans ait: Commendo autem uobis Pheben, sororem nostram, que est in ministerio ecclesie que est Cenchris, ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis, et assistatis ei in quocunque negotio uestri indiguerit; etenim ipsa quoque astitit multis, et michi ipsi. Quem quidem locum tam Cassiodorus quam Claudius exponentes ipsam illius ecclesie diaconissam fuisse profitentur. Cassiodurus: Significat (inquit) diaconissam fuisse matris ecclesie, quod in partibus Grecorum hodie usque quasi militie causa peragitur, quibus et baptizandi usus in ecclesia non negatur. Claudius: hic locus (inquit) apostolica auctoritate docet etiam feminas in ministerio Ecclesie constitui, in quo officio positam Pheben apud ecclesiam que est Cenchris Apostolus magna cum laude et commendatione prosequitur. Quales etiam ipse ad Tymotheum scribens, inter ipsos colligens diaconos simili morum instructione uitam earum instituit; ibi quippe ecclesiasticorum ministeriorum ordinans gradus, cum ab episcopo ad diaconos descendisset: Diaconos (inquit) similiter pudicos, non bilingues, non multo uino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum; et sic ministrent, nullum crimen habentes. Mulieres similiter pudicas esse, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. Diacones sint unius uxoris uiri, qui filiis suis bene presint et suis domibus. Qui enim bene ministrauerint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide que est in Christo Ihesu. Quod itaque ibi de diaconibus dixit: "non bilingues", hoc de diaconissis dicit: "non detrahentes"; quod ibi: "non multo uino deditos", hic dicit: "sobrias". Cetera uero que ibi sequuntur hic breuiter comprehendit dicens: "fideles in omnibus". Qui etiam sicut episcopos siue diaconos esse prohibet digamos, ita etiam diaconissas unius uiri uxores instituit esse, ut iam supra meminimus. Vidua (inquit) eligatur non minus lx annorum, que fuerit unius uiri uxor, in operibus bonis testimonium Habens: si filios educauit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lauit, si tribulationem patientibus subministrauit, si omne opus bonum subsequuta est. Adolescentiores autem uiduas deuita. In qua quidem diaconissarum descriptione uel instructione, quam diligentior fuerit Apostolus quam in premissis tam episcoporum quam diaconorum institutionibus, facile est assignare; quippe quod ait: "in operibus bonis testimonium habens" uel: "si hospitio recepit", nequaquam in diaconibus memorauit; quod uero adiecit: "si sanctorum pedes lauit, si tribulationem" etc., tam in episcopis quam in diaconis tacitum est. Et episcopos quidem et diaconos dicit: "nullum crimen habentes"; istas uero non solum irreprehensibiles esse precipit, uerum etiam"omne opus bonum" subsequutas dicit. Caute etiam de maturitate etatis earum prouidit ut in omnibus auctoritatem habeant, dicens: "non minus lx annorum" ; et non solum uite earum, uerum etiam etati longeue in multis probate reuerentia deferatur. Unde et Dominus licet Iohannem plurimum diligeret, Petrum tamen seniorem tam ipsi quam ceteris prefecit: minus quippe omnes indignantur seniorem sibi quam iuniorem preponi, et libentius seniori paremus quem non solum uita priorem, uerum etiam natura et ordo temporis fecit. Hinc et Ieronimus in primo Contra Iouinianum, cum de prelatione Petri meminerit: ...unus (inquit) eligitur ut, capite constituto, scismatis tollatur occasio. Sed cur non Iohannes electus est? Etati delatum est, quia Petrus senior erat, ne adhuc adolescens et pene puer progresse etatis hominibus preferretur, et Magister bonus, qui occasionem iurgii debuerat auferre discipulis..., in adolescentem quem dilexerat causam prebere uideretur inuidie. Hoc abbas ille diligenter considerabat qui, sicut in Vitis Patrum scriptum est, iuniori fratri qui primus ad conuersionem uenerat primatum abstulit, et maiori eum tradidit, hoc uno tantum quia hic illum etate precedebat. Verebatur quippe ne ipse etiam frater carnalis indigne ferret iuniorem sibi preponi. Meminerat ipsos quoque apostolos de duobus ipsorum indignatos esse, cum apud Christum, matre interueniente, prerogatiuam quandam affectasse uiderentur, maxime cum unus horum esset duorum qui ceteris iunior erat apostolis, ipse uidelicet Iohannes de quo modo diximus. [7,5] Nec solum in diaconissis instituendis apostolica plurimum inuigilauerit cura, uerum generaliter erga sancte professionis uiduas quam studiosus extiterit liquet, ut omnem amputet temptationis occasionem. Cum enim premisisset: "Viduas honora, que uere uidue sunt", statim adiecit: "Si qua autem uidua filios aut nepotes habet, discat primum domum suam regere, et mutuam uicem reddere parentibus." Et post aliqua: "Si quis, inquit, suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, et est infideli deterior." In quibus quidem uerbis simul et debite prouidet humanitati et proposite religioni, ne uidelicet sub obtentu religionis paruuli deserantur inopes, et carnalis compassio erga indigentes sanctum uidue perturbet propositum et retro respicere cogat, et nonnumquam etiam usque ad sacrilegia trahat et aliquid suis porrigat quod de communi defraudet. Unde necessarium prebet consilium, ut que domesticorum cura sunt implicite, antequam ad ueram uiduitatem transeuntes diuinis se penitus obsequiis mancipent, hanc uicem suis parentibus reddant, ut sicut eorum cura fuerunt educate, ipse quoque posteris suis eadem lege prouideant. Qui etiam uiduarum religionem exaggerans, eas instare precipit obsecrationibus et orationibus nocte et die. De quarum etiam necessitudinibus admodum sollicitus: "Si quis fidelis, inquit, habet uiduas, subministret illis, et non grauetur ecclesia, ut his que uere uidue sunt sufficiat." Ac si aperte dicat: Si qua est uidua que tales habeat domesticos qui ei necessaria de facultatibus suis ualeant ministrare, ipsi super hoc ei prouideant, ut ceteris sustentandis publici sumptus Ecclesie possint sufficere. Que quidem sententia patenter ostendit, si qui erga huiusmodi uiduas suas obstinati sunt, eos ad hoc debitum ex apostolica auctoritate constringendos esse. Qui non solum earum necessitudini, uerum etiam prouidens honori: "Viduas, inquit, honora, que uere uidue sunt." Tales illas fuisse credimus, quarum alteram ipse matrem, alteram Iohannes euuangelista dominam, ex sancte professionis reuerentia uocat: "Salutate, inquit Paulus ad Romanos scribens, Rufum, electum in Domino; et matrem eius, et meam." Iohannes uero in secunda quam scribit epistola: "Senior (inquit) Electe domine, et natis eius", etc. A qua etiam se diligi postulans, inferius adiunxit: "Et nunc rogo te, domina, ... ut diligamus alterutrum." Cuius quoque fretus auctoritate beatus Ieronimus, ad uestre professionis uirginem Eustochium scribens, eam appellare dominam non erubuit, immo cur etiam debuerit statim apposuit, dicens: "Hec idcirco 'domina mea Eustochium': dominam quippe debeo uocare sponsam Domini mei", etc. Qui etiam postmodum in eadem epistola, huius sancti propositi prerogatiuam omni terrene felicitatis glorie superponens, ait: Nolo habeas consortia matronarum; nolo ad nobilium accedas domos; nolo frequenter uideas quod contempnens uirgo esse uoluisti... Si ad imperatoris uxorem concurrerit ambitio salutantium, cur tu facis iniuriam Viro tuo? Ad hominis coniugem, sponsa Dei, quid properas? Disce in hac parte superbiam sanctam: scito te esse illis meliorem. Qui etiam ad uirginem Deo dicatam scribens de consecratis Deo uirginibus, quantam in celo beatitudinem et in terra possideant dignitatem, ita exorsus, ait: Quantam in celestibus beatitudinem uirginitas sancta possideat, preter Scripturarum testimonia, Ecclesie etiam consuetudine docemur, qua addiscimus peculiare illis subsistere meritum, quarum spiritalis est consecratio. Nam cum unaqueque turba credentium paria gratie dona percipiant et hisdem omnes sacramentorum benedictionibus glorientur, iste proprium aliquid pre ceteris habent, dum de illo sancto et immaculato Ecclesie grege, quasi sanctiores purioresque hostie, pro uoluntatis sue meritis a Spiritu Sancto eliguntur, et per summum sacerdotem Dei offeruntur altario. Item: Possidet ergo uirginitas... et quod alii non habent: dum... et peculiarem obtinet gratiam et proprio, ut ita dixerim, consecrationis priuilegio gaudet. Virginum quippe consecrationem, nisi periculo mortis urgente, celebrari alio tempore non licet quam in Epyphania et Albis Paschalibus et in apostolorum natalitiis, nec nisi a summo sacerdote - id est: episcopo-, tam ipsas quam ipsarum sacris capitibus imponenda uelamina sancrificari. Monachis autem, quamuis eiusdem sint professionis uel ordinis, et dignioris sexus, etiam si sint uirgines, qualibet die benedictionem et ab abbate suscipere, tam ipsis quam propriis eorum indumentis - id est: cucullis -, permissum est. Presbyteros quoque et ceteros inferioris gradus clericos semper in ieiuniis Quatuor Temporum, et episcopos omni die dominico constat ordinari posse. Virginum autem consecratio, quanto preciosior tanto rarior, precipuarum exultationem solempnitatum sibi uindicauit. De quarum scilicet uirtute mirabili uniuersa amplius congaudet ecclesia, sicut et Psalmista predixerat his uerbis: Adducentur regi uirgines post eam. Et rursum: Afferentur in letitia et exultatione; adducentur in templum regis. Quarum etiam consecrationem Matheus apostolus simul et euuangelista composuisse uel dictasse refertur, sicut in eius Passione legitur, ubi et ipse pro earum consecratione uel uirginalis propositi defensione martyr occubuisse memoratur. Nullam uero benedictionem uel clericorum uel monachorum apostoli nobis scriptam reliquerunt. Quarum quoque religio sola ex nomine sanctitatis est insignita, cum ipse a "sanctimonia" - id est: sanctitate - sanctimoniales sint dicte. Quippe quo infirmior est feminarum sexus, gratior est Deo atque perfectior earum uirtus, iuxta ipsius quoque Domini testimonium quo infirmitatem Apostoli ad certaminis coronam exhortans ait: "Sufficit tibi gratia mea, nam uirtus in infirmitate perficitur." Qui etiam de corporis sui - quod est ecclesia - membris per eundem loquens Apostolum, ac si precipue tam infirmorum membrorum honorem commendaret, in eadem subiunxit epistola, hoc est Ad Corinthios prima: Sed multo magis que uidentur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt; et que putamus ignobiliora membra esse corporis, his habundantiorem honorem circumdamus; et que inhonesta nostra sunt, habundantiorem honestatem habent. Honesta autem nostra nullius egent; sed Deus temperauit corpus, ei cui deerat habundantiorem tribuendo honorem, ut non sit scisma in corpore, sed in idipsum pro inuicem sollicita sint membra. Quis autem adeo integre per diuine gratie dispensationem hec in aliquo dixerit adimpleri, sicut in ipsa muliebris sexus infirmitate, quem tam culpa quam natura contemptibilem fecerat? Circumspice singulos in hoc sexu gradus, non solum uirgines ac uiduas seu coniugatas, uerum etiam ipsas scortorum abhominationes, et in eis Christi gratiam uidebis ampliorem, ut iuxta dominicam et apostolicam sententiam, sint"nouissimi primi et primi nouissimi"; et: "Ubi habundauit delictum, superhabundet et gratia." Cuius quidem diuine gratie beneficia uel honorem feminis exhibita si ab ipso exordio mundi repetamus, reperiemus statim mmulieris creationem quadam precellere dignitate, cum ipsa scilicet in paradyso, uir extra creatus sit, ut hinc precipue mulieres admoneantur attendere quam sit earum naturalis patria paradysus, et quo amphus eas celibem paradysi uitam sequi conueniat. Unde Ambrosius in libro De Paradyso: "Et apprehendit (inquit) Deus hominem quem fecit et posuit eum in paradyso..." Vides quoniam qui erat, apprehenditur... In paradyso eum collocauit... Aduerte quia extra paradysum uir factus est, et mulier intra paradysum...; in inferiori loco, uir melior inuenitur; et illa que in meliore loco... facta est, inferior reperitur. Prius quoque Dominus Euam totius originem mali restaurauit in Maria, quam Adam in Christo reparauit: et sicut a muliere culpa, sic a muliere cepit gratia, et uirginitatis refloruit prerogatiua. Ac prius in Anna et Maria uiduis et uirginibus sancte professionis forma est exhibita, quam in Iohanne uel apostolis monastice religionis exempla uiris proposita. Quod si post Euam Debbore, Iudith, Hesther uirtutem intueamur, profecto non mediocrem robori uirilis sexus inferemus erubescentiam. Debbora quippe dominici iudex populi uiris deficientibus dimicauit, et deuictis hostibus populoque Domini liberato, potenter triumphauit. Iudith inermis cum abra sua terribilem exercitum est aggressa, et unius Holofernis proprio ipsius gladio capud amputans, sola uniuersos strauit hostes, et desperatum populum suum liberauit. Hesther, spiritu latenter suggerente, contra ipsum etiam Legis decretum gentili copulata regi, impiissimi Aman consilium et crudele regis preuenit edictum, et constitutam regie deliberationis sententiam quasi uno temporis momento in contrarium conuertit. Magne ascribitur uirtuti quod Dauid in funda et lapide Goliam aggressus est et deuicit: Iudith uidua ad hostilem procedit exercitum sine funda et lapide, sine omni adminiculo armature dimicatura; Hesther solo uerbo populum suum liberat, et conuersa in hostes sententia, corruerunt ipsi in laqueum quem tetenderant. Cuius quidem insignis facti memoria singulis annis apud Iudeos sollempnem meruit habere letitiam, quod nequaquam aliqua uirorum facta quantumcumque splendida obtinuerunt. Quis incomparabilem matris uii filiorum constantiam non miretur, quos una cum matre apprehensos, sicut Machabeorum hystoria narrat, rex impiissimus Antiochus ad carnes porcinas contra Legem edendas nisus est frustra compellere? Que materne inmemor nature et humane affectionis ignara, nec nisi Deum pre oculis habens, quot sacris exhortationibus suis ad coronam filios premisit tot ipsa martyriis triumphauit, proprio ad extremum martyrio consummata. Si totam Veteris Testamenti seriem reuoluamus, quid huius mulieris constantie comparare poterimus? Ille ad extremum uehemens temptator beati Iob imbecillitatem humane nature contra mortem considerans, "Pellem, inquit, pro pelle, et uniuersa dabit homo pro anima sua." In tantum enim omnes angustiam mortis naturaliter horremus, ut sepe ad defensionem unius membri alterum opponamus, et pro uita hac conseruanda, nulla uereamur incommoda. Hec uero non solum sua sed propriam et filiorum animas perdere sustinuit, ne unam Legis incurreret offensam. Que est ista, obsecro, ad quam compellabatur transgressio? Numquid abrenuntiare Deo uel thurificare ydolis cogebatur? Nichil, inquam, aliud ab eis exigebatur, nisi ut carnibus uescerentur quas Lex eis interdicebat. O fratres et commonachi, qui tam impudenter cotidie contra Regule institutionem ac uestram professionem ad carnes inhiatis, quid ad huius mulieris constantiam dicturi estis? Numquid tam inuerecundi estis ut cum hec auditis erubescentia non confundamini? Sciatis, fratres, quod de regina austri Dominus incredulis exprobrat, dicens: "Regina austri surget in iudicio cum generatione ista, et condempnabit eam", multo amplius uobis de huius mulieris constantia improperandum esse, que et longe maiora fecerit, et uos uestre professionis uoto religioni arctius astricti estis! [7,6] Cuius quidem tanto agone uirtus examinata hoc in ecclesia priuilegium obtinere meruit ut eius martyrium solempnes lectiones atque missam habeat, quod nulli antiquorum Sanctorum concessum est - quicunque scilicet aduentum Domini moriendo preuenerunt -, quamuis in ipsa Machabeorum hystoria Eleazarus ille uenerabilis senex, unus de primoribus scribarum, eadem causa martyrio iam coronatus fuisse referatur. Sed quia, ut diximus, quo naturaliter femineus sexus est infirmior, eo uirtus eius est Deo acceptabilior et honore dignior, nequaquam martyrium illud in festiuitate memoriam meruit cui femina non interfuit, quasi pro magno non habeatur si fortior sexus fortiter patiatur. Unde et in laude predicte femine amplius Scriptura prorumpens ait: Supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna, que pereuntes uii filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat, propter spem quam in Deo habebat; singulos illorum hortabatur fortiter, repleta sapientia; et feminee cogitationi masculinum animum inserens. Quis in laudem uirginum unicam illam Iepte filiam assumi non censeat? que ne uoti licet improuidi reus pater haberetur, et diuine gratie beneficium promissa fraudaretur hostia, uictorem patrem in iugulum proprium animauit. Quid hec, queso, in agone martyrum factura esset, si forte ab infidelibus negando Deum apostatare cogeretur? Numquid interrogata de Christo cum illo iam apostolorum Principe diceret: "Non noui illum"? Dimissa per duos menses a patre libera, his completis, redit ad patrem occidenda; sponte morti se ingerit, et eam magis prouocat quam ueretur. Stultum patris plectitur uotum et paternum redimit mendacium, amatrix maxima ueritatis. Quantum hunc in se lapsum abhorreret quem in patre non sustinet? Quantus hic est uirginis feruor, tam in carnalem quam in celestem Patrem, que simul morte sua et hunc a mendacio liberare et illi promissum decreuit conseruare! Unde merito tanta hec puellaris animi fortitudo prerogatiua quadam id meruit obtinere ut per annos singulos filie Israel in unum conuenientes quasi quibusdam solempnibus hymnis festiuas uirginis agant exequias, et de passione uirginis compuncte piis planctibus compatiantur. Ut autem cetera omnia pretermittamus, quid tam necessarium nostre redemptioni et totius mundi saluti fuerit quam sexus femineus, qui nobis ipsum peperit Saluatorem? Cuius quidem honoris singularitatem, mulier illa que prima irrumpere ausa est ad beatum Hylarionem illi ammiranti opponebat, dicens: "Quid auertis oculos? Quid rogantem fugis? Noli me mulierem aspicere, sed miseram. Hic sexus genuit Saluatorem." Que gloria huic poterit comparari quam in Domini matre adeptus est sexus iste? Posset utique, si uellet, Redemptor noster de uiro corpus assumere, sicut primam feminam de corpore uiri uoluit formare: sed hanc sue humilitatis singularem gratiam ad infirmioris sexus transtulit honorem. Posset et alia parte muliebris corporis digniore nasci quam ceteri homines, eadem qua concipiuntur uilissima portione nascentes: sed ad incomparabilem infirmioris corporis honorem longe amplius ortu suo consecrauit eius genitale, quam uiri fecerat ex circumcisione. Atque ut hunc singularem uirginum nunc omittam honorem, licet ad ceteras quoque feminas, sicut proposuimus, stilum conuertere. Attende itaque quantam statim gratiam aduentus Christi Helysabeth coniugate, quantam exhibuit Anne uidue. Virum Helysabeth Zachariam magnum Domini sacerdotem incredulitatis diffidentia mutum adhuc tenebat, dum in aduentu et salutatione Marie ipsa mox Helysabeth Spiritu Sancto repleta, et exsultantem in utero suo paruulum sensit, et prophetiam iam de ipso completo Marie conceptu prima proferens, plusquam propheta extitit. Presentem quippe ilico uirginis conceptum nuntiauit, et ipsam Domini matrem ad magnificandum super hoc ipso Dominum concitauit. Excellentius autem prophetie donum in Helysabeth uidetur completum conceptum, statim Dei Filium agnoscere, quam in Iohanne ipsum iamdudum natum ostendere. Sicut igitur Mariam Magdalenam apostolorum dicimus apostolam, sic nec istam prophetarum dicere dubitemus prophetam, siue ipsam beatam uiduam Annam, de qua supra latius actum est. [7,7] Quod si hanc prophetie gratiam usque ad gentiles etiam extendamus, Sibilla uates in medium procedat, et que ei de Christo reuelata sunt proferat. Cum qua si uniuersos conferamus prophetas, ipsum etiam Ysaiam - qui, ut Ieronimus asserit, "non tam propheta quam euuangelista dicendus est"- , uidebimus in hac quoque gratia feminam uiris longe prestare. De qua Augustinus Contra u hereses testimonium proferens ait: Audiamus quid etiam Sibilla uates eorum de eodem dicat: "Alium, inquit, dedit Dominus hominibus fidelibus colendum." Item: "Ipse tuum cognosce Dominum Dei Filium esse." ... Alio loco Filium Dei "symbolum" appellat - id est: consiliarium uel consilium. Et propheta dicit: ... uocabunt nomen eius "Admirabilis", "Consiliarius". De qua rursus idem pater Augustinus in XVIII De ciuitate Dei: Eo (inquit) tempore nonnulli Sibillam ericteam uaticinatam ferunt... Quam quidam magis credunt esse cumanam... Et sunt eius xx et uii uersus... Qui sicut eos quidam latinis uersibus est interpretatus, hoc continent: Iudicii signum, tellus sudore madescet. E celo rex adueniet per secla futurus: Scilicet in carne presens ut iudicet orbem, etc. Quorum quidem uersuum prime littere in greco coniuncte id sonant: "Ihesus Christus Filius Dei Saluator." ... Infert etiam Lactantius... quedam de Christo uaticinia Sibille...: "In manus, inquit, infidelium postea ueniet: dabunt Deo alapas manibus incestis, et inpurato ore expuent uenenatos sputos; dabit uero ad uerbera suppliciter sanctum dorsum. Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat quod uerbum uel unde uenit, ut inferis loquatur et spinea corona coronetur. Ad cibum autem fel, et ad sitim acetum dederunt: inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim, insipiens gens, tuum Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed spinis coronasti, fei iniscuisti. Templi uelum scindetur; et in medio die nox erit tribus horis. Et morietur tribus diebus somno suscepto: et tunc ab inferis regressus ad lucem ueniet primus, resurrectionis principio... ostensus." Hoc profecto Sibille uaticinium, ni fallor, maximus ille poetarum nostrorum Virgilius audierat atque attenderat, cum in IIII Egloga futurum in proximo sub Augusto Cesare, tempore consulatus Pollionis, mirabilem cuiusdam pueri de celo ad terras mittendi, qui etiam peccata mundi tolleret et quasi seculum nouum in mundo mirabiliter ordinaret, precineret ortum ammonitus, ut ipsemet ait, cumei carminis uaticinio - hoc est: Sibille que cumea dicitur. Ait quippe sic, quasi adhortans quoslibet ad congratulandum sibi et concinendum seu scribendum de hoc tanto puero nascituro, in comparatione cuius omnes alias materias quasi infimas et uiles reputat, dicens: Sicelides Muse, paulo maiora canamus! Non omnes arbusta iuuant humilesque mirice... Ultima cumei uenit iam carminis etas, Magnus ab integro seclorum nascitur ordo. Iam redit et Virgo, redeunt saturnia regna; Iam noua progenies celo demittitur alto, etc. Inspice singula Sibille dicta et quam integre et aperte Christiane fidei de Christo summam complectatur: que nec diuinitatem eius nec humanitatem, nec utrumque ipsius aduentum nec utrumque iudicium, prophetando uel scribendo pretermisit; primum quidem iudicium quo iniuste iudicatus est in Passione, et secundum quo iuste iudicaturus est mundum in maiestate. Que nec descensum eius ad inferos nec resurrectionis gloriam pretermittens, non solum prophetas uerum etiam ipsos supergressa uidetur euuangelistas, qui de hoc eius descensu minime scripserunt. [7,8] Quis non etiam illud tam familiare prolixumque colloquium miretur, quo ipse solus solam illam gentilem et samaritanam mulierem tam diligenter dignatus est instruere, de quo et ipsi uehementer obstupuerunt apostoli? A qua etiam infideli et de uirorum suorum multitudine reprehensa potum ipse uoluit postulare, quem nichil ulterius alimenti ab aliquo nouimus requisisse. Superueniunt apostoli et emptos ei cibos offerunt, dicentes: "Rabi, manduca", nec oblatos suscipi uidemus sed hoc quasi in excusationem ipsum pretendisse: "Ego cibum habeo manducare, quem uos nescitis." Potum ipse a muliere postulat, a quo se illa excusans beneficio: "Quomodo, inquit, tu iudeus cum sis, bibere a me poscis, que sum mulier samaritana? Non enim coutuntur Iudei Samaritanis." Et iterum: "Neque in quo haurias habes, et puteus altus est." Potum itaque a muliere infideli et id negante desiderat, qui oblatos ab apostolis cibos non curat. Que est ista, queso, gratia quam exhibet infirmo sexui, ut uidelicet a muliere hac postulet aquam qui omnibus tribuit uitam? Que, inquam, nisi ut patenter insinuet tanto sibi mulierum uirtutem esse gratiorem, quanto earum natura esse constat infirmiorem, et se tanto amplius earum salutem desiderando sitire, quanto mirabiliorem earum uirtutem constat esse? Unde et cum a femina potum postulat, huic precipue siti sue per salutem feminarum satisfieri uelle se insinuat. Quem potum etiam "cibum" uocans: "Ego, inquit, cibum habeo manducare, quem uos nescitis." Quem postmodum exponens cibum adiungit: "Meus cibus est ut faciam uoluntatem Patris mei", hanc uidelicet quasi singularem sui Patris uoluntatem esse innuens, ubi de salute agitur infirmioris sexus. Legimus et familiare colloquium cum Nichodemo illo Iudeorum principe Dominum habuisse, quo illum quoque ad se occulte uenientem de salute sua ipse instruxerit; sed illius colloquii non tantum hunc fructum esse consequutum. Hanc quippe Samaritanam et spiritu prophetie repletam esse tunc constat, quo uidelicet Christum et ad Iudeos iam uenisse et ad gentes uenturum esse professa est, cum dixerit: "Scio quia Messyas uenit (qui dicitur Christus); cum ergo uenerit ille, nobis annuntiabit omnia", et multos ex ciuitate illa propter uerbum mulieris ad Christum cucurrisse et in eum credidisse, et ipsum duobus diebus apud se retinuisse, qui tamen alibi discipulis ait: "In uiam gentium ne abieritis, et in ciuitates Samaritanorum ne intraueritis." Refert alibi idem Iohannes quosdam ex gentilibus, qui ascenderant Ierosolimam ut adorarent in die festo, per Phylippum et Andream Christo nuntiasse quod eum uellent uidere. Nec tamen eos esse admissos commemorat nec illis postulantibus tantam Christi copiam esse concessam, quantam huic Samaritane nequaquam id petenti: a qua eius in gentibus predicatio cepisse uidetur, quam non solum conuerterit, sed per eam, ut dictum est, multos acquisiuit. Illuminati statim per stellam Magi et ad Christum conuersi, nullos exhortatione sua uel doctrina ad eum traxisse referuntur, sed soli accessisse. Ex quo etiam liquet quantam a Christo gratiam in gentibus mulier sit adepta, que precurrens et ciuitati nuntians eius aduentum, et que audierat predicans, tam propere ipsa multos de populo suo est lucrata. Quod si Veteris Testamenti uel Euuangelice Scripture paginas reuoluamus, summa illa de resuscitatis mortuis beneficia diuinam gratiam feminis precipue uidebimus impendisse, nec nisi ipsis uel de ipsis hec miracula facta fuisse. Primo quippe per Helyam et Helyseum ad intercessionem matrum filios ipsarum resuscitatos et eis redditos esse legimus; et Dominus ipse uidue cuiusdam filium suum, et Archisinagogi filiam et rogatu sororum Lazarum resuscitans, hoc immensi miraculi beneficium maxime feminis impendit. Unde illud est Apostoli ad Hebreos scribentis: "Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos." Nam et puella suscitata mortuum recepit corpus, et cetere femine in consolationem sui quos plangebant mortuos receperunt suscitatos. Ex quo etiam liquet quantam semper feminis exhibuerit gratiam, quas tam sua quam suorum resuscitatione primo letificans, nouissime quoque ipse propria Resurrectione eas plurimum extulit, quibus, ut dictum est, primum apparuit. Quod etiam hic sexus in populo persequente, quodam erga Dominum naturali compassionis affectu uisus est promereri: ut enim Lucas meminit, cum eum uiri ad crucifigendum ducerent, femine ipsorum sequebantur, plangentes ipsum atque lamentantes. Quibus ipse conuersus et quasi pietatis huius uicem in ipso statim Passionis articulo misericorditer eis referens, futurum, ut cauere queant, predicit exitum: "Filie, inquid, Ierusalem, nolite flere super me, sed super uos ipsas flete, et super filios uestros. Quia ecce uenient dies, in quibus dicent: Beate steriles, et uentres qui non genuerunt", etc. Ad cuius etiam liberationem iniquissimi iudicis uxorem antea fideliter laborasse Matheus commemorat, dicens: "Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius, dicens: Nichil tibi et iusto illi; multa enim passa sum hodie per uisum propter eum." Quo etiam predicante, solam feminam de tota turba in tantam eius laudem legimus extulisse uocem, ut beatum exclamaret uterum qui eum portauerit, et ubera que sugserit. A quo et statim piam confessionis sue, licet uerissime, correctionem meruit audire, ipso confestim ei respondente: "Quin immo beati qui audiunt uerbum Dei, et custodiunt illud." Solus Iohannes inter apostolos Christi hoc priuilegium amoris obtinuit ut dilectus Domini uocaretur: de Martha autem et Maria ipse scribit Iohannes: "Quia diligebat Ihesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum." Ipse idem apostolus, qui ex priuilegio, ut dictum est, amoris se unum a Domino dilectum esse commemorat, hoc ipso priuilegio, quod nulli aliorum ascripsit apostolorum, feminas insigniuit. In quo etiam honore cum fratrem earum ipsis aggregaret, eas tamen illi preposuit, quas in amore precellere credidit. Libet denique, ut ad fideles seu christianas redeamus feminas, et diuine respectum misericordie in ipsa etiam publicorum abiectione scortorum, et stupendo predicare et predicando stupere. Quid enim abiectius quam Maria Magdalene uel Maria Egyptiaca secundum uite statum pristine? Quas uero postmodum uel honore uel merito diuina amplius gratia sublimauit: illam quidem quasi in apostolico permanentem cenobio, ut iam supra commemorauimus; hanc uero, ut scriptum est, supra humanam uirtutem anachoretarum agone dimicantem, ut in utrorumque monachorum proposito sanctarum uirtus femmarum premineat, et illud quod incredulis ait Dominus: "Meretrices precedent uos in regnum Dei", ipsis etiam fidelibus uiris improperandum uideatur, et secundum sexuum seu uite differentiam, "fiant nouissimi primi et primi nouissimi". Quis denique ignoret feminas exhortationem Christi et consilium Apostoli tanto castimonie zelo esse complexas, ut pro conseruanda carnis pariter ac mentis integritate, Deo se per martyriuni offerrent holocaustum, et gemina triumphantes corona "Agnum sponsum uirginum quocumque ierit sequi studerent"? Quam quidem uirtutis perfectionem raram in uiris, crebram in feminis esse cognouimus. Quarum etiam nonnullas tantum in hac carnis prerogatiua zelum habuisse legimus ut non sibi manum inferre dubitarent, ne quam Deo uouerant incorruptionem amitterent, et ad Sponsum uirginem uirgines peruenirent. Qui etiam sanctarum deuotionem uirginum in tantum sibi gratam esse monstrauit, ut gentilis populi multitudinem ad beate Agathe suffragium concurrentem, uelo eius contra estuantis Ethne terribilem ignem opposito, tam a corporis quam anime liberaret incendio. Nullam nouimus monachi cucullam beneficii tanti gratiam esse adeptam. Legimus quidem ad tactum pallii Helye Iordanem esse diuisum, et ipsi pariter et Helyseo uiam per terram prebuisse; uelo autem uirginis immensam adhuc infidelis populi multitudinem tam mente saluari quam corpore, et sic eis conuersis ad celestia uiam patuisse. Illud quoque non modicum sanctarum dignitatem commendat feminarum, quod in suis ipse uerbis consecrantur, dicentes: "Anulo suo subarrauit me", etc; "Ipsi sum desponsata", etc. Hec quippe uerba sunt beate Agnetis, in quibus uirgines suam professionem facientes Christo desponsantur. [7,9] Si quis etiam uestre religionis formam ac dignitatem apud gentiles cognoscere curet atque nonnulla inde quoque exempla ad exhortationem uestram inducere, facile deprehendet in ipsis etiam nonnullam huius propositi institutionem precessisse - excepto quod ad fidei pertinet tenorem -, et multa in illis sicut et in Iudeis precessisse; que ex utrisque congregata ecclesia retinuit, sed in melius commutauit. Quis enim nesciat uniuersos clericorum ordines ab hostiario usque ad episcopum, ipsumque tonsure usum ecclesiastice qua clerici fiunt, et ieiunia IIIIor Temporum, et azimorum sacrificium, nec non ipsa sacerdotalium indumentorum ornamenta, et nonnulla dedicationis uel alia sacramenta, a Synagoga ecclesiam assumpsisse? Quis etiam ignoret ipsam utillissima dispensatione, non solum secularium dignitatum gradus in regibus ceterisque principibus et nonnulla legum decreta uel philosophice discipline documenta in conuersis gentibus retinuisse, uerum etiam quosdam ecclesiasticarum dignitatum gradus uel continentie formam et corporalis munditie religionem, ab eis accepisse? Constat quippe nunc episcopos uel archiepiscopos presidere, ubi tunc flamines uel archiflamines habebantur, et que tunc templa demonibus sunt instituta, postea Domino fuisse consecrata et Sanctorum memoriis insignita. Scimus et in gentibus precipue prerogatiuam uirginitatis enituisse, cum maledictum Legis ad nuptias Iudeos coherceret; et in tantum gentibus hanc uirtutem seu munditiam carnis acceptam exstitisse, ut in templis earum magni feminarum conuentus celibi se uite dicarent. Unde Ieronimus, In Epistolam ad Galathas, libro IIIo: "Quid nos, inquit, oportet facere, in quorum condempnationem habet et Iuno uniuiras, et Vesta uirgines, et alia ydola continentes?" Uniuiras autem et uirgines dicit, quasi monachas que uiros nouerant et monachas uirgines. Monos enim, unde monachus - id est: solitarius - dicitur, "unum" sonat. Qui etiam libro I-o Contra Iouinianum, multis de castitate uel continentia gentilium feminarum inductis exemplis, "Scio, inquit, in cathalogo feminarum me plura dixisse..., ut que Christiane pudicitie despiciunt fidem, discant saltem ab ethnicis castitatem." Qui in eodem supra illam quoque continentie uirtutem adeo commendauit ut hanc precipue munditiam carnis in omni gente Dominus approbasse uideatur, et nonnullis eam infidelibus quoque uel collatione meritorum uel exhibitione miraculorum extulisse: Quid referam (inquit) Sibillam erithream atque cumanam et uiii reliquas - nam Varro decem fuisse autumnat -, quarum insigne uirginitas est et uirginitatis premium diuinatio. Item: Claudia uirgo uestalis, cum in suspicionem uenisset stupri..., fertur cingulo duxisse ratem quam hominum milia trahere nequiuerant. Et Sydonius Claremontensis episcopus in Propenticon ad libellum suum ita loquitur: Qualis nec Tanaquil fuit nec illa, Quam tu, Trecipitine, procreasti, Qualis nec phrigie dicata Veste Que contra satis Albulam tumentem Duxit uirgineo ratem capillo. Augustinus, De ciuitate Dei, libro XXII: Iam si ad eorum miracula ueniamus, que facta a diis suis martyribus opponunt nostris, nonne etiam ipsa pro nobis facere et nobis reperientur omnino proficere? Nam inter magna miracula deorum suorum, profecto magnum illud est quod Varro commemorat, uestalem uirginem, cum periclitaretur falsa suspicione de stupro, cribrum implesse aqua de Tyberi et ad suos iudices nulla eius parte stillante portasse. Quis aque pondus tenuit tot cauernis patentibus...? Itane Deus omnipotens... terreno corpori graue pondus auferre non poterit, ut in eodem elemento habitet uiuificatum corpus, in quo uoluerit uiuificans Spiritus? Nec mirum si his uel aliis Deus miraculis infidelium quoque castitatem extulerit, uel officio demonum extolli permiserit, ut tanto amplius nunc fideles ad ipsam animarentur, quanto hanc in infidelibus quoque amplius exaltari cognouerint. Scimus et Cayphe prelationi, non persone, prophetie gratiam esse collatam; et pseudo quoque apostolos miraculis nonnumquam choruscasse, et hec non personis eorum, sed officio, esse concessa. Quid igitur mirum si Dominus, non personis infidelium feminarum, sed uirtuti continentie ipsarum, hoc concesserit ad innocentiam uirginis saltem liberandam et false accusationis improbitatem conterendam? Constat quippe amorem continentie bonum esse etiam in infidelibus, sicut et coniugalis pactionis obseruantiam donum Dei apud omnes esse. Ideoque mirabile non uideri si sua dona, non errorem infidelitatis, per signa que infidelibus fiunt non fidelibus Deus honoret, - maxime quando per hec, ut dictum est, et innocentia liberatur et peruersorum hominum malitia reprimitur; et ad hoc quod ita magnificatur bonum homines amplius cohortantur, per quod tanto minus ab infidelibus quoque peccatur, quanto amplius a uoluptatibus carnis receditur. Quod nunc etiam cum plerisque aliis aduersus predictum incontinentem hereticum beatus non inconuenienter induxit Ieronimus, ut que non miratur in Christianis, erubescat in ethnicis. Quis etiam dona Dei esse deneget potestatem etiam infidelium principum - etsi peruerse ipsa utantur - uel amorem iustitie uel mansuetudinem quam habent lege instructi naturali, uel cetera que decent principes? Quis bona esse contradicat quia malis sunt permixta, presertim cum, ut beatus astruit Augustinus et manifesta ratio testatur, mala esse nequeant nisi in natura bona? Quis non illud approbet quod poetica perhibet sententia: Oderunt peccare boni uirtutis amore. Quis Vespasiani nondum imperatoris miraculum quod Suetonius refert, de ceco uidelicet et claudo per eum curatis, non magis approbet quam neget, ut eius uirtutem amplius emulari uelint principes, aut quod de anima Traiani beatus egisse Gregorius refertur? Nouerunt homines in ceno margaritam legere, et a paleis grana discernere. Et dona sua infidelitati adiuncta Deus ignorare non potest, nec quicquam horum que fecit odire. Que, quo amplius signis choruscant, tanto amplius sua esse demonstrat, nec hominum prauitate sua inquinari posse: et qualis sit fidelibus sperandus, qui talem se exhibet infidelibus! Quantam autem apud infideles dignitatem deuota illa templis pudicitia sit adepta, uindicta uiolationis indicat. Quam scilicet uindictam Iuuenalis commemorans in IIII Satira, Contra Crispinum, sic de ipso ait: Cum quo nuper uittata iacebat, Sanguine adhuc uiuo terram subitura sacerdos. Unde et Augustinus, De ciuitate Dei, libro IIIš: Nam et ipsi (inquit) Romani antiqui in stupro detectas Veste sacerdotes uiuas defodiebant; adulteras autem feminas, quamuis aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant: usque adeo grauius, que putabant abdita, diuina quam humana cubilia uindicabant. Apud nos autem Christianorum cura principum tanto amplius uestre prouidit castimonie, quanto eam sanctiorem esse non dubitatur. Unde Iustinianus Augustus: "Si quis, inquit, non dicam rapere, sed attemptare tantum causa iungendi matrimonium sacras uirgines ausus fuerit, capitali pena feriatur." Ecclestiastice quoque sanctio discipline - que penitentie remedia, non mortis supplicia querit -, quam seuera sententia lapsus uestros preueniat non est dubium. Unde illud est Innocentii pape Victricio episcopo Rothomagensi capitulo XIIIš: Que Christo spiritualiter nubunt et a sacerdote uelantur, si postea uel publice nupserint uel occulte corrupte fuerint, non eas admittendas esse ad agendam penitentiam, nisi is cui se coniunxerant de hac uita discesserit. Hee uero que necdum sacro uelamine tecte tamen in proposito uirginali semper se simulauerunt permanere - licet uelate non fuerint -, hiis agenda aliquanto tempore penitentia est, quia' spsponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bone fidei contractus nulla ratione dissolui, quanto magis ista pollicitatio quam cum Deo pepigerunt solui sine uindicta non poterit? Nam si apostolus Paulus, que a proposito uiduitatis discesserant, dixit eas habere condempnationem" quia primam fidem irritam fecerunt", quanto magis uirgines que prioris propositionis fidem minime seruauerunt? Hinc et Pelagius ille notabilis ad filiam Mauritii: Criminosior est (inquit) Christi adultera quam mariti. Unde pulchre romana ecclesia, tam seueram nuper de huiusmodi statuit sententiam, ut uix uel penitentia dignas iudicaret, que sanctificatum Deo corpus libidinosa coinquinatione uiolassent. [7,10] Quod si perscrutari uelimus quantam curam, quantam diligentiam et caritatem sancti doctores, ipsius Domini et apostolorum exemplis incitati, deuotis semper exhibuerint feminis, reperiemus eos summo dilectionis zelo deuotionem earum amplexos fuisse et fouisse, et multiplici doctrine uel exhortationis studio earum religionem iugiter instruxisse atque auxisse. Atque ut ceteros omittam, precipui doctores Ecclesie producantur in medium: Origines scilicet, Ambrosius atque Ieronimus. Quorum quidem primus ille, uidelicet maximus Christianorum phylosophus, religionem feminarum tanto amplexus est zelo ut sibi manus ipse inferret, sicut ecclesiastica refert historia, ne ulla eum suspicio a doctrina uel exhortatione mulierum abduceret. Quis etiam ignoret quantam Ecclesie diuinorum messem librorum, rogatu Paule et Eustochii, beatus reliquerit Ieronimus? Quibus inter cetera sermonem etiam de assumptione matris Domini iuxta earum petitionem scribens, idipsum profitetur dicens: "Sed quia negare non queo quicquid iniungitis, nimia uestra deuinctus dilectione experiar quod hortamini." Scimus autem nonnullos maximorum doctorum, tam ordinis quam uite dignitate sublimium, nonnumquam ad eum de longinquo scribentes, parua ab eo requisisse scripta nec impetrasse. Unde et illud est beati Augustini in II-o Retractationum libro: Scripsi et duos libros ad presbyterum Ieronimum sedentem in Bethleem: unum de origine anime, alium de sententia apostoli Iacobi, ubi ait: "Quicumque totam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus", de utroque consulens eum. Sed in illo priore questionem quam proposui ipse non solui: in posteriore autem quid michi de illa soluenda uideretur non tacui, sed utrum hoc approbaret etiam illum consului. Respondit autem laudans eandem consultationem meam, sibi tamen ad respondendum otium non esse respondit. Ego uero quousque esset in corpore hos libros edere nolui, ne forte responderet aliquando, et cum ipsa responsione eius potius ederentur. Illo autem defuncto edidi. Ecce uirum tantum tanto tempore pauca et parua rescripta a predicto uiro expectasse, nec accepisse; quem quidem ad petitionem predictarum feminarum in tot et tantis uoluminibus uel transferendis uel dictandis sudasse cognouimus, longe eis maiorem quam episcopo reuerentiam in hoc exhibens. Quarum fortassis tanto amplius uirtutem amplectitur studio, nec contristare sustinet, quanto earum naturam fragiliorem considerat. Unde et nonnumquam zelus caritatis eius erga huiusmodi feminas tantus esse deprehenditur ut in earum laudibus aliquatenus ueritatis tramitem excedere uideatur, quasi in seipso illud expertus quod alicubi commemorans: "Caritas, inquit, mensuram non habet." Qui in ipso statim exordio uite sancte Paule, quasi attentum sibi lectorem preparare desiderans, ait: "Si cuncta mei corporis membra uerterentur in linguas, et omnes artus humana uoce resonarent, nichil dignum sancte ac uenerabilis Paule uirtutibus dicerem." Descripsit et nonnullas sanctorum Patrum uenerabiles uitas atque miraculis choruscas, in quibus longe mirabiliora sunt que referuntur: nullum tamen eorum tanta laude uerborum extulisse uidetur quanta hanc uiduam commendauit. Qui etiam ad Demetriadem uirginem scribens, tanta eius laude frontem ipsius insigniuit epistole ut non in modicam labi uideatur adulationem: Inter omnes (inquit) materias quas ab infantia usque ad hanc etatem uel mea uel notariorum scripsi manu, nichil presenti opere difficilius: scripturus enim ad Demetriadem uirginem Christi, que et nobilitate et diuitiis prima est in urbe romana, si cuncta uirtutibus eius congrua dixero, adhulari putabor. Dulcissimum quippe uiro sancto fuerat quacumque arte uerborum fragilem naturam ad ardua uirtutis studia promouere; ut autem opera nobis quam uerba in hoc certiora prebeant argumenta, tanta huiusmodi feminas excoluit caritate, ut immensa eius sanctitas neuum sibi proprie imprimeret fame. Quod et ipse quidem ad Asellam de fictis amicis atque sibi detrahentibus scribens inter cetera commemorat, dicens: Et licet me scelaratum quidam putent et omnibus flagitiis obrutum,... tu tamen bene facis, quod ex tua mente etiam malos bonos putas. Periculosum quippe est de seruo alterius iudicare, et non facilia uenia praua dixisse de rectis... Osculabantur quidam michi manua, et ore uipereo detrahebant; dolebant labiis, corde gaudebant. Dicant quid umquam in me aliter senserint, quam quod christianum decebat? Nichil michi obicitur nisi sexus meus, et hoc numquam obiceretur nisi cum Ierosolimam Paula proficiscitur. Item: Antequam domum sancte Paule noscerem, totius in me urbis studia consonabant. Omnium pene iudicio dignus summo sacerdotio decernebar. Sed postquam eam pro suo merito sanctitatis uenerari, colere, suscipere cepi, omnes me illico deseruere uirtutes. Et post aliqua: Saluta (inquit) Paulam et Eustochium, uelint nolint, in Christo meas. Legimus et Dominum ipsum tantam beate meretrici familiaritatem exhibuisse, ut qui eum inuitauerat Phariseus ob hoc iam penitus de ipso diffideret, apud se dicens: "hic si esset propheta, sciret utique, que, et qualis est que tangit eum", etc. Quid ergo mirum si pro lucro talium animarum ipsa Christi membra, eius incitata exemplo, proprie fame detrimentum non effugiunt? Quod quidem Origenes, ut dictum est, cum cuperet euitare, grauius sibi corporis detrimentum inferre sustinuit. Nec solum in doctrina uel exhortatione feminarum mira sanctorum Patrum caritas innotuit, uerum etiam in earum consolatione ita uehemens nonnumquam extitit, ut ad earum dolorem leniendum nonnulla fidei aduersa promittere mira eorum compassio uideatur. Qualis quidem illa est beati Ambrosii consolatio quam super morte Valentiniani imperatoris sororibus eius scribere ausus est, et eius qui cathecumenus sit defunctus salutem astruere: quod longe a catholica fide atque euuangelica ueritate uidetur dissidere. Non enim ignorabant quam accepta Deo semper extiterit uirtus infirmioris sexus. Unde et cum innumeras uideamus uirgines matrem Domini in huius excellentie proposito sequi, paucos agnoscimus uiros huius uirtutis gratiam adeptos, ex qua quocumque ierit ipsum sequi Agnum ualerent. Cuius quidem zelo uirtutis cum nonnulle sibi manum inferrent ut quam Deo uouerant integritatem etiam carnis conseruarent, non solum hoc in eis non est reprehensum, sed apud plerosque hec ipsarum martyria titulos ecclesiarum meruerunt. Desponsate quoque uirgines, si antequam uiris suis carnaliter misceantur monasterium decreuerint eligere et, homine reprobato, sponsum sibi Deum efficere, liberam in hoc habent facultatem: quam nequaquam uiris legimus indultam. Quarum etiam plereque tanto ad castimoniam zelo sunt accense, ut non solum contra Legis decretum pro custodienda castitate uirilem presumerent habitum, uerum etiam inter monachos tantis preminerent uirtutibus ut abbates fieri mererentur. Sicut de beata legimus Eugenia, que sancto etiam Heleno episcopo conscio - immo iubente! - uirilem habitum sumpsit et, ab eo baptizata, monachorum collegio est sociata. Hec ad nouissimarum petitionum tuarum primam, soror in Christo carissima, me satis rescripsisse arbitror, de auctoritate uidelicet ordinis uestri, et insuper de commendatione proprie dignitatis, ut tanto studiosius uestre professionis propositum amplectamini, quanto eius excellentiam amplius noueritis. Nunc ut secundam quoque, Domino annuente, perficiam, uestris id meritis et orationibus obtineam. Vale.