[2,0] Heloyse sue ad ipsum deprecatoria. Domino suo, immo patri; coniugi suo, immo fratri; ancilla sua, immo filia; ipsius uxor, immo soror, Abaelardo Heloysa. [2,1] Missam ad amicum pro consolatione epistolam, dilectissime, uestram ad me forte quidam nuper attulit. Quam ex ipsa statim tituli fronte uestram esse considerans, tanto ardentius eam cepi legere quanto scriptorem ipsum karius amplector, ut cuius rem perdidi uerbis saltem tanquam eius quadam imagine recreer. Erant, memini, huius epistole fere omnia felle et absintio plena, que scilicet nostre conuersionis miserabilem hystoriam et tuas, unice, cruces assiduas referebant. Complesti reuera in epistola illa quod in exordio eius amico promisisti, ut uidelicet in comparatione tuarum suas molestias nullas uel paruas reputaret; ubi quidem expositis prius magistrorum tuorum in te persequutionibus, deinde in corpus tuum summe proditionis iniuria, ad condiscipulorum quoque tuorum Alberici uidelicet Remensis et Lotulfi Lumbardi execrabilem inuidiam et infestationem nimiam stilum contulisti. Quorum quidem suggestionibus quid de glorioso illo theologie tue opere, quid de te ipso quasi in carcere dampnato actum sit non pretermisisti. Inde ad abbatis tui fratrumque falsorum machinationem accessisti et detractiones illas tibi grauissimas duorum illorum pseudoapostolorum a predictis emulis in te commotas, atque ad scandalum plerisque subhortum de nomine Paracliti oratorio preter consuetudinem imposito. Denique ad intolerabiles illas et adhuc continuas in te persequutiones crudelissimi scilicet illius exactoris et pessimorum, quos filios nominas, monachorum profectus, miserabilem historiam comsummasti. Que cum siccis oculis neminem uel legere uel audire posse estimem, tanto dolores meos amplius renouarunt quanto diligentius singula expresserunt, et eo magis auxerunt quo in te adhuc pericula crescere retulisti; ut omnes pariter de uita tua desperare cogamur, et cotidie ultimos illos de nece tua rumores trepidantia nostra corda et palpitantia pectora expectent. Per ipsum itaque qui te sibi adhuc quoquo modo protegit Christum obsecramus, quatinus ancillulas ipsius et tuas crebris litteris de his in quibus adhuc auctuas naufragiis certificare digneris, ut nos saltem, que tibi sole remansimus, doloris uel gaudii participes habeas. Solent etenim dolenti nonnullam afferre consolationem qui condolent, et quodlibet onus pluribus impositum leuius sustinetur siue defertur. Quod si paululum hec tempestas quieuerit, tanto amplius maturande sunt littere quanto sunt iocundiores future. De quibuscunque autem nobis scribas non paruum nobis remedium conferes, hoc saltem uno quod te nostri memorem esse monstrabis. [2,2] Quam iocunde uero sint absentium littere amicorum, ipse nos exemplo proprio Seneca docet, ad amicum Lucilium quodam loco sic scribens: "Quod frequenter mihi scribis, gratias ago: nam quo uno modo potes, te mihi ostendis. Numquam epistolam tuam accipio, quin protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium iocunde sunt, que memoriam renouant et desiderium absentie falso atque inani solatio leuant, quanto iocundiores sunt littere, que amici absentis ueras notas afferunt?" Deo autem gratias, quod hoc saltem modo presentiam tuam nobis reddere nulla inuidia prohiberis, nulla difficultate prepediris, nulla, obsecro, negligentia retarderis. Scripsisti ad amicum prolixe consolationem epistole, et pro aduersitatibus quidem suis, sed de tuis; quas uidelicet tuas diligenter commemorans, cum eius intenderes consolationi, nostre plurimum addidisti desolationi, et dum eius mederi uulneribus cuperes, noua quedam nobis uulnera doloris inflixlsti et priora auxisti. Sana, obsecro, ipsa que fecisti, qui que alii fecerunt curare satagis. Morem quidem amico et socio gessisti et tam amicitie quam societatis debitum persoluisti, sed maiore te debito nobis astrinxisti, quas non tam amicas quam amicissimas, non tam socias quam filias conuenit nominari, uel si quod dulcius et sanctius uocabulum potest excogitari. [2,3] Quanto autem debito te erga eas obligaueris, non argumentis, non testimoniis indiget, ut quasi dubium comprobetur: et si omnes taceant, res ipsa clamat. Huius quippe loci tu post Deum solus es fundator, solus huius oratorii constructor, solus huius congregationis edificator. Nihil hic super alienum edificasti fundamentum. Totum quod hic est, tua creatio est. Solitudo hec feris tantum siue latronibus uacans nullam hominum habitationem nouerat, nullam domum habuerat. In ipsis cubilibus ferarum, in ipsis latibulis latronum, ubi nec nominari Deus solet, diuinum erexisti tabernaculum et Spiritus Sancti proprium dedicasti templum. Nichil ad hoc edificandum ex regum uel principum opibus intulisti, cum plurima posses et maxima, ut quicquid fieret tibi soli posset ascribi. Clerici siue scolares huc certatim ad disciplinam tuam confluentes omnia ministrabant necessaria; et qui de benefitiis uiuebant ecclesiasticis nec oblationes facere no uerant sed suscipere, et qui manus ad susci piendum non ad dandum habuerant, hic in oblationibus faciendis prodigi atque importuni fiebant. Tua itaque, uere tua hec est proprie in sancto proposito nouella plantatio, cuius adhuc teneris maxime plantis frequens ut profitiant neccessaria est irrigatio. Satis ex ipsa feminei sexus natura debilis est hec plantatio et infirma, etiamsi non esset noua. Unde diligentiorem culturam exigit et frequentiorem, iuxta illud apostoli: "Ego plantaui, Apollo rigauit, Deus autem incrementum dedit." Plantauerat apostolus atque fundauerat in fide per predicationis sue doctrinam Corinthios, quibus scribebat. Rigauerat postmodum eos ipsius apostoli discipulus Apollo sacris exhortationibus, et sic eis incrementum uirtutum diuina largita est gratia. Vitis aliene uineam, quam non plantasti, in amaritudinem tibi conuersam admonitionibus sepe cassis et sacris frustra sermonibus excolis. Quid tue debeas attende, qui sic curam impendis aliene. Doces et ammones rebelles, nec proficis; frustra ante porcos diuini eloquii margaritas spargis. Qui obstinatis tanta impendis, quid obedientibus debeas considera; qui tanta hostibus largiris, quid filiabus debeas meditare; atque, ut ceteras omittam, quanto erga me te obligaueris debito pensa, ut quod deuotis communiter debes feminis, unice tue deuotius soluas. Quot autem et quantos tractatus in doctrina uel exhortatione seu etiam consolatione sanctarum feminarum sancti patres consummauerint, et quanta eas diligentia composuerint, tua melius excellentia quam nostra paruitas nouit. Unde non mediocri ammiratione nostre tenera conuersacionis initia tua iam dudum obliuio mouit, quod nec reuerentia Dei nec amore nostri nec sanctorum patrum exemplis ammonitus fluctuantem me et iam diutino merore confectam, uel sermone presentem, uel epistola absentem consolari temptaueris; cui quidem tanto te maiore debito noueris obligatum quanto te amplius nuptialis federe sacramenti constat esse astrictum et eo te magis mihi obnoxium quo te semper, ut omnibus patet, immoderato amore complexa sum. [2,4] Nosti, karissime, nouerunt omnes quanta in te amiserim et quam miserabili casu summa et ubique nota proditio me ipsam quoque mihi tecum abstulerit, ut incomparabiliter maior sit dolor ex amissionis modo quam ex dampno. Quo uero maior est dolendi causa, maiora sunt consolationis adhibenda remedia; non utique ab alio, sed a te ipso, ut, qui solus es in causa dolendi, solus sis in gratia consolandi. Solus quippe es qui me contristare, qui me letificare seu consolari ualeas, et solus es qui plurimum id mihi debeas et nunc maxime cum uniuersa que iusseris in tantum impleuerim ut cum te in aliquo offendere non possem, me ipsam pro iussu tuo perdere sustinerem. Et quod maius est dictuque mirabile, in tantam uersus est amor insaniam ut quod solum appetebat, hoc ipse sibi sine spe recuperationis auferret, cum ad tuam statim iussionem tam habitum ipsa quam animum immutarem, ut te tam corporis mei quam animi unicum possessorem ostenderem. Nichil umquam (Deus scit) in te nisi te requisiui: te pure, non tua concupiscens. Non matrimonii federa, non dotes aliquas expectaui, non denique meas uoluptates aut uoluntates, sed tuas, sicut ipse nosti, adimplere studui. Et si uxoris nomen sanctius ac ualidius uideretur, dulcius mihi semper extitit amice uocabulum aut, si non indigneris, concubine uel scorti; ut, quo me uidelicet pro te amplius humiliarem, ampliorem apud te consequerer gratiam, et sic etiam excellentie tue gloriam minus lederem. Quod et tu ipse tui gratia oblitus penitus non fuisti in ea quam supra memini ad amicum epistola pro consolatione directa, ubi et rationes nonnullas quibus te a coniugio nostro et infaustis thalamis reuocare conabar exponere non es dedignatus, sed plerisque tacitis quibus amorem coniugio, libertatem uinculo preferebam. Deum testem inuoco, si me Augustus uniuerso presidens mundo matrimonii honore dignaretur, totumque mihi orbem confirmaret in perpetuo possidendum, karius mihi et dignius uideretur tua dici meretrix quam illius imperatrix. Non enim quo quisque ditior siue potentior, ideo et melior: fortune illud est, hoc uirtutis. Nec se minime uenalem estimet esse que libentius ditiori quam pauperi nubit et plus in marito sua quam ipsum concupiscit. Certe quamcunque ad nuptias hec concupiscentia ducit, merces ei potius quam gratia debetur. Certum quippe est eam res ipsas non hominem sequi, et se si posset uelle prostituere ditiori, sicut inductio illa Aspasie philosophe apud Socraticum Eschinem cum Xenofonte et uxore eius habita manifeste conuincit; quam quidem inductionem cum predicta philosopha ad reconciliandos inuicem illos proposuisset, tali fine ipsam conclusit: "Quare nisi hoc peregeritis, ut neque uir melior, neque femina in terris lectior sit, profecto semper id quod optimum putabitis esse multo maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optime, et hec quam optimo uiro nupta sit." Sancta profecto hec et plusquam philosophica est sententia ipsius potius sophie quam philosophie dicenda; sanctus hic error, et beata fallatia in coniugatis, ut perfecta dilectio illesa custodiat matrimonii federa non tam corporum continentia quam animorum pudicitia. [2,5] At quod error ceteris, ueritas mihi manifesta contulerat, cum quod ille uidelicet de suis estimarent maritis, hoc ego de te, hoc mundus uniuersus non tam crederet quam scirct, ut tanto uerior in te, meus amor existeret quanto ab errore longius absisteret. Quis etenim regum aut philosophorum tuam exequare famam poterat ? Que te regio aut ciuitas seu uilla uidere non estuabat? Quis te, rogo, in publicum procedentem conspicere non festinabat ac discedentem collo erecto, oculis directis non insectabatur ? Que coniugata, que uirgo non concupiscebat absentem et non exardebat in presentem ? Que regina uel prepotens femina gaudiis meis non inuidebat uel thalamis? Duo autem, fateor, tibi specialiter inerant quibus feminarum quarumlibet animos statim allicere poteras, dictandi uidelicet et cantandi gratia, que ceteros minime philosophos assequutos esse nouimus. Quibus quidem, quasi ludo quodam laborem exercitii recreans philosophici, pleraque amatorio metro uel rithmo composita reliquisti carmina, que pre nimia suauitate tam dictaminis quam cantus sepius frequentata tuum in ore omnium nomen incessanter tenebant, ut illiteratos etiam melodie dulcedo tui non sineret immemores esse; atque hinc maxime in amorem tui femine suspirabant. Et cum horum pars maxima carminum nostros decantaret amores, multis me regionibus breui tempore nunciauit et multarum in me feminarum accendit inuidiam. Quod enim bonum animi uel corporis tuam non exornabat adholescentiam ? Quam tunc mihi inuidentem nunc tantis priuate deliciis compati calamitas mea non compellat ? Quem uel quam, licet hostem primitus, debita compassio mihi nunc non emolliat ? Que plurimum nocens, plurimum, ut nosti, sum innocens: non enim rei effectus, sed efficientis affectus in crimine est, nec que fiunt, sed quo animo fiunt, equitas pensat. Quem autem animum in te semper habuerim, solus qui expertus es iudicare potes: tuo examini cuncta committo, tuo per omnia cedo testimonio. [2,6] Dic unum, si uales, cur post conuersionem nostram, quam tu solus facere decreuisti, in tantam tibi negligentiam atque obliuionem uenerim ut nec colloquio presentis recreer nec absentis epistola consoler; dic, inquam, si uales, aut ego quod sentio immo quod omnes suspicantur dicam. Concupiscentia te mihi potius quam amicitia sociauit, libidinis ardor potius quam amor. Ubi igitur quod desiderabas cessauit, quicquid propter hoc exibebas pariter euanuit. Hec, dilectissime, non tam mea est quam omnium coniectura, non tam specialis quam communis, non tam priuata quam publica. Utinam mihi soli sic uideretur, atque aliquos in excusasionem sui amor tuus inueniret per quos dolor meus paululum resideret; utinam occasiones fingere possem, qui bus te excusando mei quoquo modo tegerem uilitatem. Attende, obsecro, que requiro, et parua hec uideris et tibi facillima. Dum tui presentia fraudor, uerborum saltem uotis, quorum tibi copia est, tue mihi imaginis presenta dulcedinem. Frustra te in rebus daxilem expecto, si in uerbis auarum sustineo. Nunc uero plurimum a te me promereri credideram, cum omnia propter te compleuerim, nunc in tuo maxime perseuerans obsequio; quam quidem iuuenculam ad monastice conuersationis asperitatem non religionis deuotio, sed tua tantum pertraxit iussio; ubi si nichil a te promerear, quam frustra laborem diiudica. Nulla mihi super hoc merces expectanda est a Deo, cuius adhuc amore nichil me constat egisse. Properantem te ad Deum sequuta sum habitu, immo precessi; quasi enim memor uxoris Loth retro conuerse, prius me sacris uestibus et professione monastica quam te ipsum Deo mancipasti: in quo, fateor, uno minus te de me confidere uehementer dolui atque erubui. Eque autem (Deus scit) ad Vulcania loca te properantem precedere uel sequi pro iussu tuo minime dubitarem. Non enim mecum animus meus, sed tecum erat; sed et nunc maxime, si tecum non est, nusquam est: esse uero sine te nequaquam potest. Sed ut tecum bene sit, age, obsecro. Bene autem tecum fuerit, si te propitium inuenerit, si gratiam referas pro gratia, modica pro magnis, uerba pro rebus. Utinam, dilecte, tua de me dilectio minus confideret, ut sollicitior esset ! Sed quo te amplius nunc securum reddidi, negligentiorem sustineo. Memento, obsecro, que fecerim et quanta debeas attende. Dum tecum carnali fruerer uoluptate, utrum id amore uel libidine agerem incertum pluribus habebatur; nunc autem finis indicat quo id inchoauerim principio. Omnes mihi denique uoluptates interdixi ut tue parerem uoluntati; nihil mihi reseruaui, nisi sic tuam nunc precipue fieri. Que uero tua sit iniquitas perpende, si merenti amplius persoluis minus, immo nihil penitus, presertim cum paruum sit quod exigeris et tibi facillimum. Per ipsum itaque cui te obtulisti Deum te obsecro ut quo modo potes tuam mihi presentiam reddas, consolationem uidelicet mihi aliquam rescribendo, hoc saltem pacto ut sic recreata diuino alacrior uacem obsequio Cum me ad turpes olim uoluptates expeteres, crebris me epistolis uisitabas, frequenti carmine tuam in ore omnium Heloysam ponebas; me platee omnes, me domus singule resonabant. Quanto autem rectius me nunc in Deum, quam tunc in libidinem excitares? Perpende, obsecro, que debes, attende que postulo; et longam epistolam breui fine concludo: uale, unice.