[0] HISTORIA DE NATIVITATE MARIAE, ET DE INFANTIA SALVATORIS. Incipit Historia de Ioachim et Anna et de Natiuitate Beatae Deigenitricis semperque uirginis Mariae, et de Infantia Saluatoris. PROLOGUS. Ego Iacobus, filius Ioseph, conuersans in timore Dei, perscripsi omnia, quae oculis meis ipse uidi fieri in tempore natiuitatis sanctae Mariae siue Saluatoris : gratias agens Deo, qui mihi dedit sapientiam in historiis aduentus sui, ostendens plenitudinem duodecim tribubus Israel. [1] CAPUT I. Erat uir in Israel, nomine Ioachim ex tribu Iuda, et hic erat pastor ouium suarum timens Deum in simplicitate et in bonitate sua ; cui cura nulla alia erat nisi gregum suorum, de quorum fructu pascebat omnes timentes Deum, duplicia perferens munera in timore Dei egentibus et in doctrina laborantibus. Siue in agnis siue in lanis siue in omnibus rebus suis, quaecunque possidere uidebatur, tres partes faiciebat : unam partem dabat uiduis, orphanis, peregrinis atque pauperibus, alteram partem colentibus Deum, tertiam partem sibi et omni domui suae reseruabat. Haec autem illo faciente multiplicabat Deus gregem ipsius, ita ut non esset similis illi in populo Israel. Haec autem inchoauit facere a quintodecimo aetatis suae anno. Quum esset annorum uiginti, accepit Annam, filiam Achar, uxorem ex tribu sua, id est de tribus Iuda, e genere Dauid ; quumque moratus esset cum ea per annos uiginti, filios ex ea non excepit. [2] CAPUT II. Factum est autem, ut in diebus festis inter eos qui offerebant incensum Domino, staret Ioachim portans munera sua in conspectu Domini. Et accedens ad eum scriba templi Domini nomine Ruben ait ad eum, "Non licet tibi inter sacrificia Dei consistere, quia non benedixit tibi Deus, ut daret tibi germen in Israel." Passus itaque uerecundiam in conspectu populi abscessit de templo Dei plorans, et non est reuersus ad domum suam, sed abiit ad pecora sua et duxit secum pastores inter montes in longinqua terra, ita ut per quinque menses nunquam de eo audire potuisset nec Anna uxor sua. Quae dum fleret in oratione et diceret, "Domine, Deus Israel, fortissime, quia filios non dedisti mihi, quare uirum meum tulisti a me ? Ecce enim quinque menses transierunt et uirum meum non uideo, et nescio ubi mortuus sit, ut uel sepulturam illi fecissem." Et dum nimis fleret ingressa in interiore domo sua, cadens in oratione preces Deo fundere coepit. Et post haec surgens ab oratione, eleuans oculos ad Deum uidit nidum passeris in arbore lauri, et emisit uocem ad Deum cum gemitu et dixit, "Domine, Deus omnipotens, qui omni creaturae donasti filios, bestiis et iumentis et serpentibus, piscibus et uolucribus, et gaudent super eos, tibi soli gratias ago, quia, ut uoluisti, ita ordinasti, ut me solam a benignitatis tuae munere excluderes. Tu enim, Domine, nosti cor meum, quia ab initio coniugii mei hoc uouisse me confiteor, ut si tu, Domine, dedisses mihi filium aut filiam, obtulissem tibi in templo sancto tuo." Et dum haec diceret, subito ante faciem eius apparuit angelus Domini dicens ei, "Noli timere, Anna, quoniam in consilio Dei est germen tuum : et quod ex te natum fuerit, erit in admirationem omnibus seculis usque ad finem." Et quum haec dixisset, ab oculis eius elapsus est. Illa autem tremens et pauens, quod talem uidisset uisionem et talem audisset sermonem, ingressa est in cubiculum suum, et iactauit se in lecto quasi mortua, et per totum diem et totam noctem in tremore nimio atque in oratione permansit. Post haec uocauit ad se puellam suam, et dixit ad eam, "Vidisti me uiduitate deceptam et in angustia positam, et tu nec ingredi ad me uoluisti ?" Tunc illa in murmure respondens ait, "Si conclusit Deus uterum tuum, et uirum tuum a te abstulit, ego quid tibi factura sum ? " Et haec audiens Anna emittens uocem cum clamoribus flebat. [3] CAPUT III. In ipso autem tempore apparuit iuuenis quidam inter montes, ubi Ioachim pascebat gregem suum, et dixit ei, "Quare non reuerteris ad uxorem tuam ?" Et dixit Ioachim, "Per uiginti annos habui eam, nunc uero quia noluit Deus mihi ex ea dare filios, cum uerecundia de templo Dei exprobratus exiui : ut quid reuertar ad eam semel abiectus atque despectus ? Per manus autem puerorum meorum, pauperibus, uiduis et orphanis et colentibus Deum partes suas libenter restituam." Et quum haec dixisset, respondit ille iuuenis dicens, "Angelus Dei ego sum, qui apparui uxori tuae flenti et oranti, et consolatus sum eam, quia tu nimis eam reliquisti tristem, quam scias ex semine tuo concipere filiam : haec in templo Dei erit et spiritus sanctus requiescet in ea, et erit beatitudo eius super omnes sanctas feminas, ita ut nullus possit dicere, quia fuit talis antea aliqua, sed et postea nunquam erit ei similis uentura in hoc seculo : et semen eius erit benedictum et ipsa erit benedicta, et mater benedictionis aeternae constituetur. Propter quod descende de monte, et reuertere ad coniugem tuam, et referetis ambo gratias omnipotenti Deo." Et adorans eum Ioachim dixit ei, "Si inueni gratiam coram te, sede modicum in tabernaculo meo, et benedic me seruum tuum." Et dixit illi angelus, "Noli dicere seruum tuum, sed conseruum meum : unius enim Domini serui sumus. Nam cibus meus inuisibilis est, et potus meus ab hominibus mortalibus uideri non potest : et ideo non debes tu me hoc rogare, ut intrem in tabernaculo tuo, sed quod mihi eras daturus, tu in holocaustum offeras Deo." Tunc Ioachim accepit agnum immaculatum, et dixit ad angelum, "Ego non essem ausus offerre holocaustum, nisi iussio tua daret mihi pontificium offerendi." Et dixit ei angelus, "Nec ego te ad offerendum inuitarem, nisi uoluntatem Dei cognouissem." Factum est autem, quum offerret Deo sacrificium, simul cum odore sacrificii quasi cum fumo (angelus Domini) perrexit ad coelos. Tunc Ioachim cecidit in faciem suam ab hora diei sexta, et iacuit usque ad uesperam. Venientes autem pueri eius et mercenarii nescientes quid causae esset expauerunt, et putantes quod ipse se uellet interficere, accesserunt ad eum, et uix eum eleuauerunt a terra. Quibus quum enarrasset quae uidisset, stupore nimio et admirations impulsi hortabantur eum, ut sine mora uisionem angeli perficeret, atque uelociter ad suam coniugem remearet. Quumque Ioachim haec in anima suo discuteret, si reuerti deberet an non, factum est, ut a sopore teneretur. Et ecce angelus Domini, qui apparuerat ei uigilanti, apparuit ei in somnis dicens, "Ego sum angelus, qui a Deo datus sum tibi custos, descende securus et reuertere ad Annam : qui misericordiae, quas fecisti tu et uxor tua, in conspectu Altissimi recitatae sunt, et tale datum est uobis germen, quale nunquam ab initio nec prophetae nec sancti habuerunt nec habituri sunt." Et factum est quum euigilasset Ioachim a somno, uocauit ad se gregarios suos, et indicauit eis somnium suum. At illi adorauerunt Dominum, et dixerunt ei, "Vide ne ultra contemnas angelum Dei ; sed surge, proficiscamur et lento gradu pascentes eamus." Quumque triginta dies ambulantes essent iam prope, apparuit Annae in oratione stanti angelus Domini dicens ei, "Vade ad portam, quae uocatur aurea, et occurre uiro tuo, quoniam ueniet ad te hodie." At illa festinanter perrexit cum puellis suis, et coepit in ipsa porta stans orare : et quum diutius exspectaret et longa exspectatione deficeret, eleuans oculos suos uidit Ioachim uenientem cum pecoribus suis. Occurrensque Anna suspendit se in collo eius, gratias agens Deo et dicens, "Vidua eram, et ecce iam non sum sterilis et ecce concipiam." Et factum est gaudium cum omnibus notis et affinibus eorum, ita ut uniuersa terra Israel de ista fama gratularetur. [4] CAPUT IV. Post haec autem concepit Anna expletisque mensibus nouem peperit filiam, et uocauit nomen eius Mariam. Quum autem tertio anno ablactasset eam, abierunt simul Ioachim et Anna uxor eius ad templum Domini, et offerentes hostias Domino tradiderunt infantulam suam Mariam in contubernio uirginum, quae die noctuque in Dei laudibus manebant. Quaa quum posita esset ante templum Domini, quindecim gradus ita cursim ascendit, ut penitus non aspiceret retrorsum, et ut solitum est infantiae parentes requirere. In quo facto omnes stupore attoniti tenebantur, ita ut pontifices templi mirarentur. [5] CAPUT V. Tunc Anna repleta spiritu sancto in conspectu omnium dixit, "Dominus, deus exercituum, memor factus est uerbi sui et uisitauit populum suum uisitatione sancta sua, ut gentes, quae insurgebant in nos, humiliet et conuertat cor eorum ad se. Aperuit aures suas precibus nostris, et exclusit a nobis insultationes inimicorum nostrorum. Sterilis facta est mater, et genuit exultationem et laetitiam in Israel. Ecce potero offerre munera Domino, et quare me prohibere uolebant inimici mei. Dominus enim euertit eos a me, et dedit mihi gaudium sempiternum." [6] CAPUT VI. Erat autem Maria in admiratione omni populo, quia quum trium esset annorum, maturo gressu ambulabat, et ita perfectissime in Dei laudibus permanebat, ut omnes stupore et admiratione subiacerent quia non infantula putabatur, sed magna et quasi iam plena annorum, ita in oratione consistebat. Etiam resplendebat facies eius sicut nix, ita ut uix possent in eius uultum intendere. Insistebat autem ad opus lanificii, et omnia, quae mulieres antiquae non potuerunt facere, ista in tenera aetate posita explicabat. Hanc autem regulam sibi statuerat, ut a mane usque ad horam tertiam orationibus insisteret, a tertia autem usque ad nonam textrino se opere occuparet. A nona uero hora iterum ab oratione non recedebat, donec angelus Domini ei appareret, de cuius manu escam acciperet, ut melius atque melius in Dei amore proficeret. Denique cum senioribus uirginibus in Dei laudibus ita docebatur, ut iam nulla ei in uigiliis prior inueniretur, in sapientia legis Dei eruditior, in humilitate humilior, in carminibus Dauidicis elegantior, in caritate gratiosior, in castitate purior, in omni uirtute perfectior. Erat enim constans, immobilis, immutabilis, atque quotidie ad meliora, proficiscebatur. Hanc maledicentem nunquam ullus audiuit, hanc irascentem nunquam ullus uidit. Omnis autem sermo eius ita erat gratia plenus, ut cognosceretur in lingua eius Dei ueritas. Semper in oratione uel scrutatione legis Dei permanebat. Et erat sollicita circa socias suas, ne aliqua ex iis uel in uno sermone peccaret, ne aliqua in risu exaltaret sonum suum, ne aliqua in iniuriis aut in superbia circa patrem suum aut matrem existeret. Sine intermissione benedicebat Deum, et ne forte salutatione sua a laudibus Dei tolleretur, si quis eam salutabat, illa pro salutatione sua Deo gratias respondebat. Denique primum ab ea exiit, ut quum resalutent homines sancti, Deo gratias dicant. Quotidie esca, quam de manu angeli accipiebat, ipsa tantum reficiebatur : escam uero, quam a pontificibus templi consequebatur, pauperibus diuidebat. Frequenter uidebantur cum ea angeli loqui, et quasi carissime obtemperabant ei. Si quis autem de infirmantibus tetigisset eam, saluus ad domum suam eadem hora reuertebatur. [7] CAPUT VII. Tunc Abiathar sacerdos obtulit munera infinita pontificibus, ut acciperet eam filio suo tradendam uxorem. Maria autem prohibebat eos dicens, "Non potest fieri, ut aut ego uirum cognoscam aut a uiro cognoscar." Pontifices autem et omnes affines eius dicebant ei, "Deus a filiis colitur, exin in posteris adoratur, sicut semper fuit in populo Israel." Respondens autem Maria dixit illis, Deus castitate primo omnium probatur aut colitur. Nam ante Abel nullus fuit iustus inter homines, et iste pro oblatione placuit Deo ; ab eo autem, qui displicuit, inclementer occisus est. Duas tamen coronas accepit, oblationis et uirginitatis, quia in carnem suam nunquam pollutionem admisit. Denique et Helyas quum esset in carne, assumtus est, quia carnem suam uirginem custodiuit. Haec ego didici in templo Domini ab infantia mea, quod Deo cara esse possit uirgo. Ideo hoc statui in corde meo, ut uirum penitus non cognoscam." [8] CAPUT VIII. Factum est autem, ut quartus decimus annus aetatis ei accederet, et esset occasio, qua Pharisaei dicerent, iam pro consuetudine foeminam in templo Dei orare non posse. Et inuentum est tale consilium, ut praeco mitteretur per totas tribus Israel, ut omnes die tertia in templum Domini conuenirent. Quum autem uniuersus populus conuenisset, surrexit Abiathar pontifex et ascendit in altioribus gradibus, ut ab omni populo audiri potuisset et uideri. Et facto magno silentio dixit, " Audite me, filii Israel, et auribus percipite uerba mea. Ex quo aedificatum est templum hoc a Salomone, fuerunt in eo regum uirgines filiae et prophetarum et summorum sacerdotum et pontificum, et magnae ac mirabiles exstiterunt : tamen uenientes ad legitiman aetatem uiros in coniugio sunt adeptae, et sequutae priorum suarum ordinem Deo placuerunt. Nunc uero apud Mariam nouus ordo placendi Domino inuentus est, quae promittit se Deo in uirginitate permanere : unde uidetur mihi, ut ex interrogatione nostra et responsis Dei possimus agnoscere, cui debeat custodienda committi. Tunc placuit sermo iste omni synagogae, et missa est sors a sacerdotibus super duodecim tribus Israel, et cecidit sors super tribum Iudae, dixitque sacerdos in sequenti die, " Quicunque sine uxore est, ueniat et deferat uirgam in manu sua." Unde factum est, ut Ioseph cum iuuenibus deferret uirgam suam. Quumque tradidissent pontifici uirgas suas, obtulit sacrificium Deo, et interrogauit Dominum, et dixit Dominus ad eum, "Intromitte omnium uirgas intra sancta sanctorum, et ibi maneant omnium uirgae : et praecipe iis, ut mane ueniant ad te ad recipiendas uirgas suas. Et ex cacumine unius uirgae columba egredietur et uolabit ad coelos : in cuius autem manu uirga reddita hoc signum dederit, ipsi tradatur Maria custodienda." Factum est autem, ut altero die maturius uenirent uniuersi, et facta oblatione incensi ingressus pontifex intra sancta sanctorum pertulit uirgas. Quumque erogasset singulas ad tria millia uirgas, et ex nulla earum exiisset columba, induit se Abiathar pontifex duodecim tintinnabulis et ueste sacerdotali, et ingressus in sancta sanctorum incendit sacrificium. Et effundente illo orationem apparuit ei angelus dicens, "Est hic uirgula breuissima, quam pro nihilo computasti, illamque simul cum caeteris posuisti : hanc tu dum tuleris et dederis, in ipsa apparebit signum, quod loquutus sum tibi." Erat autem haec uirga Ioseph, eratque ipse abiectus habitus, quoniam senex erat : et ne forte cogeretur accipere eam, requirere noluit uirgam suam. Quumque staret humilis et ultimus, uoce magna clamauit ad eum Abiathar pontifex dīcens, "Veni et accipe uirgam tuam, quoniam tu exspectaris." Et accessit Ioseph expauescens, quod summus pontifex cum clamore nimio uocasset eum. Mox autem extendens manum, ut suam uirgam acciperet, statim de cacumine uirgae egressa est columba niue candidior, speciosa nimis, et uolans diu per templi fastigium petiuit coelos. Tunc uniuersus populus congratulabatur seni dicens, "Beatus factus es tu in senectute tua, et Deus te idoneum elegit ad accipiendam Mariam." Quum autem sacerdotes dicerent ei, "Accipe eam, quia ex omnibus beatus solus tu a Deo electus es," tunc coepit adorare et rogare eos Ioseph, atque cum uerecundia dicere, "Senex sum et filios habeo, ut quid mihi infantulam istam traditis ? " Tunc Abiathar summus pontifex dixit, " Memor esto, Ioseph, quemadmodum Dathan et Abiron perierunt, quia uoluntatem Dei contemserunt : ita eueniet tibi, si hoc, quod a Deo iubetur tibi, contemseris." Et dixit ei Ioseph, "Ego quidem non contemno uoluntatem Dei, si cognoscere possim, quis eam possit habere ex filiis meis coniugem. Dentur aliquae ex sodalibus eius uirgines, cum quibus interea degat." Iterum Abiathar pontifex dixit, "Virgines quidem ad solatium eius dabuntur, quousque dies statutus ueniat, in quo tu eam accipias. Non enim poterit alii in matrimonio copulari." Tunc Ioseph accepit Mariam cum aliis quinque uirginibus, qua essent cum ea in domo sua. Erant autem istae uirgines Rebecca, Sephora, Susanna, Abigea et Zahel ; quibus datum est a pontificibus sericum, hyacinthum, coccinus, et byssum et purpura et linum. Miserunt autem sortes inter se, quid unaquaeque uirgo faceret. Et factum est, ut Maria purpuram nendam acciperet ad uelum templi Domini : quam quum acciperet, dixerunt ei illae uirgines, "Quum iunior tu sis omnibus, purpuram obtinere meruisti ?" Et hoc dicentes quasi in fatigationem sermonis reginam uirginum eam appellare coeperunt. Quumque haec inter se agerent, apparuit angelus Domini in medio eorum et dixit, "Non erit sermo iste in fatigationem missus, sed in probationem uerissimam prophetatus." Expauerunt autem in conspectu angeli et in uerbis eius, et coeperunt. rogare Mariam, ut indulgeret eis et rogaret pro eis. [9] CAPUT IX. Altera autem die dum staret iuxta fontem, apparuit ei angelus Domini dicens, "Beata es Maria, quoniam in mentem tuam habitaculum Domino praeparasti. Ecce ueniet lux de coelo, ut habitet in te, et per te uniuersum mundum resplendeat." Item tertia die dum operaretur purpuram digitis suis, ingressus est ad eam iuuenis, cuius pulchritudo non potuit enarrari. Tunc uidens Maria expauit et contremuit, cui ille ait, "Noli timere, Maria : inuenisti gratiam apud Deum. Ecce concipies et paries regem, qui imperat non solum in terra, sed etiam in coelis, et regnabit in saecula saeculorum. Amen." [10] CAPUT X. Quum autem haec agerentur, Ioseph in Capharnaum maritima erat in opera occupatus ; erat enim faber ligni : ubi moratus est mensibus nouem. Reuersusque in domum suam inuenit Mariam praegnantem, et totus contremuit ; et positus in angustia exclamauit et dixit, " Domine, domine, accipe spiritum meum, quoniam melius est mihi mori, quam uiuere." Cui dixerunt uirgines illae, quae cum Maria erant, "Nos scimus, quoniam uir non tetigit eam : nos scimus, quia integritas in ea immaculata perseuerat : nam custodita est a Deo, semper in oratione permansit. Quotidie cum ea angelus Domini loquitur, quotidie escam de manu angeli accipit. Quomodo fieri potest, ut sit aliquod peccatum in ea ? Nam si suspicionem nostram titi uis ut pandamus, istam grauidam non fecit nisi angelus Dei." Ioseph autem dixit, "Ut quid seducitis me, ut credam uobis, quia angelus Domini impraegnasset eam ? Potest enim fieri, ut quisquam finxerit se esse angelum Domini, ut deciperet eam." Et hoc dicens flebat et dicebat, "Qua fronte ad templum Dei iturus sum ? qua facie sacerdotes Dei uisurus sum ? quid facturus sum ?" Et haec dicens cogitabat occultare se et eam dimittere. [11] CAPUT XI. Quumque ordinasset in nocte exsurgere ut fugiens habitaret in occultis : ecce in ipsa nocte apparuit ei angelus Domini in somnis dicens, "Ioseph, fili Dauid, noli timere accipere Mariam coniugem tuam, quoniam quod in utero eius est, de spiritu sancto est. Pariet autem filium, qui uocabitur Iesus : ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum, "Exsurgens autem Ioseph gratias egit Deo suo, et loquutus est Mariae et uirginibus, quae erant cum ea, et narrauit uisionem suam, et consolatus est super Maria dicens, "Peccaui, quoniam suspicionem aliquam habui in te." [12] CAPUT XII. Factum est autem post haec exiit rumor, quod Maria esset grauida. Et comprehensus a ministres templi Ioseph ductus est ad pontificem, qui una cum sacerdotibus coepit exprobrare ei et dicere, "Ut quid fraudatus es nuptias tantae ac talis uirginis, quam angeli Dei sicut columbam in templo Dei nutriuerunt, quae uirum nunquam nec uidere uoluit, quae in lege Dei eruditionem optimam hahuit ? Tu autem si ei uiolentiam non fecisses, illa hodie uirgo perseuerasset." Ioseph autem deuotabat se iurans, quod nunquam tetigisset eam. Cui Abiathar pontifex dixit, " Viuit Dominus, quoniam modo te faciam potare aquam potationis Domini, et statim apparebit peccatum tuum". Tunc congregata est omnis multitudo Israel, quae dinumerari non poterat. Adducta est etiam Maria ad templum Domini. Sacerdotes uero et affines ac parentes eius flentes dicebant ad eam, "Confitere sacerdotibus peccatum tuum, quae eras sicut columba in templo Dei, et accipiebas cibum de manu angeli." Vocatus est autem et Ioseph ad altare sursum, et data est ei aqua potationis Domini ; quam si gustasset homo metuens, et septies circuisset altare, dabat Deus signum aliquod in faciem eius. Quum ergo bibisset Ioseph securus et gyrasset altare, nullum signum peccati apparuit in facie eius. Tunc iustificauerunt eum omnes sacerdotes et ministri et populi dicentes,"Beatus es tu, quoniam non est inuentas reatus in te." Et uocantes Mariam dixerunt ei, "Tu quam excusationem afferre poteris, aut quod signum maius apparebit in te, quam hoc, quod prodidit conceptus uentris tui ? Hoc solummodo a te requirimus, ut, quia Ioseph mundatus est, confitearis, quis est, qui te decepit. Melius est enim, uitam tuam confessio prodat, quam ira Dei dans signum in faciem tuam in medio populi te manifestet." Tunc Maria intrepida dixit, "Si est in me aliqua pollutio aut aliquod peccatum, aut fuit in me aliqua concupiscentia impudicitiae, detegat me Deus in conspectu omnium populorum, ut fiam omnibus mendacibus exemplum." Et accessit ad altare Domini confidenter, et bibit aquam potationis, et septies circuiuit altare, et non est inuenta in ea ulla macula. Et quum omnis populus stuperet et haesitaret, uidentes conceptum uentris, at nullum signum in faciem eius apparuisse, coeperunt intra se uaria populi loquacitate turbari. Alii dicebant sanctitatem, alii uero per malam conscientiam accusabant eam. Tunc Maria, uidens populi suspicionem non ex integro fuisse purgatam, omnibus audientibus uoce clara dixit, "Viuit Dominus Adonai exercituum, in cuius conspectu sto, quoniam uirum nunquam cognoui, sed nec cognoscere habeo ; quia ab infantia aetatis meae, in hoc mentem definiui et hoc Deo meo uotum feci ut ipsi, qui me creauit, in integritate permaneam in qua me confido ipsi soli uiuere et ipsi soli sine aliqua pollutione, quamdiu uixero, permanere." Tunc omnes osculabantur eam rogantes, ut malis suspicionibus eorum daret indulgentiam. Et deduxerunt eam omnes populi et sacerdotes et omnes uirgines cum exultatione et gaudio usque ad domum suam clamantes et dicentes ei, "Sit nomen Domini benedictum, qui manifestabit sanctitatem tuam uniuersae plebi Israel." [13] CAPUT XIII. Factum est autem post aliquantum tempus, ut fieret professio ex edicto Caesaris Augusti, ut proficisceretur unusquisque in patriam suam. Haec professio prima facta est a praeside Syriae Cyrino. Necsse autem fuerat, ut et Ioseph cum Maria proficisceretur in Bethleem, quia exinde erat, et Maria de tribu Iuda et de domo ac patria Dauid. Quum ergo Ioseph et Maria irent per uiam, quae ducit ad Bethleem, dixit Maria ad Ioseph, "Duos populos uideo ante me, unum flentem et alium gaudentem." Cui respondit Ioseph et dixit, " Sede et tene te in iumento tuo, et noli superflua uerba loqui." Tunc apparuit puer speciosus ante eos, indutus ueste splendida, et dixit ad Ioseph, "Quare dixisti uerba superflua de duobus populis, quae audisti dicentem Mariam ? Populum enim Iudeorum flentem uidit, quia recessit a Deo suo ; et gentium populum gaudentem, quia accessit et prope factus est ad Dominum, secundum quod promisit patribus nostris Abraam, Isaac et Iacob. Tempus enim aduenit, ut in semine Abrahae benedictio omnibus gentibus tribuatur." Et quum hec dixisset, iussit angelus stare iumentum, quia tempus aduenerat pariendi. Et praecepit descendere de animali Mariam, et ingredi in speluncam subterraneam, in qua lux non fuit unquam, sed semper tenebrae fuerunt, quia lumen diei penitus non habebat. Ad ingressum uero Mariae coepit tota spelunca splendorem habere, et quasi sol ibi esset, ita tota fulgorem lucis ostendere ; et quasi esset ibi hora diei sexta, ita eandem speluncam lux diuina illustrauit, nec in die nec in nocte lux ibi diuina defuit, quamdiu ibi Maria fuit. Et ibi peperit masculum, quem circumdederunt angeli nascentem et natum adorauerunt dicentes, "Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis." Iam enim dudum Ioseph perrexerat ad quaerendam obstetricem : qui quum reuersus esset ad speluncam, Maria iam infantem genuerat. Et dixit Ioseph ad Mariam, "Ego tibi Zelemi et Salomen obstetrices adduxi, quae foris ante speluncam stant, et prae splendore nimio hic non possunt introire." Audiens autem haec Maria subrisit. Et dixit ad eam Ioseph, "Noli subridere, sed cauta esto, ne forte indigeas medicina." Tunc iussit unam ex illis introire ad se. Quumque ingressa esset Zelemi ad Mariam, dixit, "Dimitte me, ut tangam te." Quumque permisisset se Maria tangi, exclamauit uoce magna et dixit obstetrix, "Domine, domine, miserere : adhuc hoc nec audiui, nec in suspicionem habui, ut mamillae plenae sint lacte, et natus masculus matrem suam uirginem ostendat. Nulla pollutio in nascentem facta est, nullus dolor in parturientem. Virgo concepit, uirgo peperit, uirgo permanet." Audiens hanc uocem alia obstetrix nomine Salome dixit, "Quod ego audio, non credam, nisi forte ipsa probauero." Et ingressa Salome ad Mariam dixit, "Permitte me, ut palpem te et probem, utrum uerum dixerit Zelemi." Quumque permisisset Maria, ut eam palparet, misit manum suam Salome ; et quum misisset et tangeret, statim exaruit manus eius. Et prae dolore coepit flere uehementissime et angustiari et clamare et dicere, "Domine, tu nosti, quia semper te timui, et omnes pauperes sine acceptione retributionum curaui : de uidua et orphana nihil accepi, et inopem uacuum a me nunquam dimisi. Et ecce misera facta sum propter incredulitatem meam, quia ausa fui temptare uirginem tuam." Quumque haec diceret, apparuit iuxta illam iuuenis splendidus dicens ei, "Accede ad infantem et adora eum, et continge manu tua : et ipse sanabit eam quia ipse est saluator seculi et omnium sperantium in se." Et confestim ad infantem accessit Salome, et adorans eum tetigit fimbrias pannorum, in quibus infans erat inuolutus et statim sanata est manus eius. Et exiens foras clamare coepit et dicere magnalia uirtutum quae uiderat, et quae passa fuerat, et quemadmodum curata ; ita ut ad praedicationem eius multi crederent. Nam et pastores ouium asserebant se angelos uidisse in medio noctis hymnum dicentes, "Deum coeli laudate et benedicite, quia natus est saluator omnium, qui est Christus Dominus, in quo restituetur omne regnum Israel." Sed et stella ingens a uespere usque ad mane splendebat super speluncam, cuius magnitudo nunquam uisa fuerat ab origine mundi. Et prophetae, qui fuerant in Ierusalem, dicebant, hanc stellam indicare natiuitatem Christi, qui restauraret promissionem non solum Israel sed et omnium gentium. [14] CAPUT XIV. Tertio autem die natiuitatis Domini egressa est beata Maria de spelunca, et ingressa est stabulum, et posuit puerum in praesepio, et bos et asinus adorabant eum. Tunc adimpletum est, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem, "Cognouit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui". Ipsa enim animalia, scilicet asinus et bos, in medio eum habentes incessanter adorabant eum. Tunc adimpletum est, quod dictum est per Habacuc prophetam dicentem, "In medio duorum animalium innotesceris". In eodem autem loco moratus est Ioseph et Maria cum infante tribus diebus. [15] CAPUT XV. Sexto autem die cum beata Maria ingressus est Ioseph Bethleem : ubi impletis triginta tribus diebus duxit infantem ad templum Domini, et obtulerunt pro eo par turturum et duos pullos columbarum. Erat autem in templo uir Dei perfectus et iustus, nomine Simeon, annorum centum tredecim. Hic responsum acceperat a Domino, quod non gustasset mortem, nisi uidisset Christum Dei filium in carne. Qui quum uidisset infantem, exclamauit uote magna dicens, "Visitauit Deus plebem suam, et impleuit Dominus promissionem suam." Et festinans adorauit infantem, et post haec suscipiens eum in pallio suo adorauit eum iterum, et osculabatur plantas eius dicens, "Nunc dimittis seruum tuum, Domine, secundum uerbum tuum in pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel." Erat autem in templo Domini Anna, filia Phanuel, de tribu Asser, quae uixerat cum uiro suo annos septem, et haec uidua erat iam per annos octoginta et quatuor : quae nunquam discessit de templo Dei, ieiuniis et orationibus uacans. Haec accedens adorabat infantem dicens, "Quoniam in isto est redemtio seculi." [16] CAPUT XVI. Transactis autem duobus diebus uenerunt magi ab Oriente Hierosolymam, magna munera offerentes ; qui instanter interrogauerunt Iudaeos dicentes, "Ubi est rex, qui natus est nobis ? Vidimus enim stellam eius in Oriente, et uenimus adorare eum." Haec opinio perterruit omnes : et misit Herodes ad scribas et Pharisaeos et doctores populi ut inquireret ab eis, ubi Christum propheta nasciturum praedixerat. At illi dixerunt, "In Bethleem." Sic enim scriptum est, "Et tu Bethleem, terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda : ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel. Tunc Herodes rex uocauit magos et diligenter inquisiuit, quando eis apparuit stella : et misit eos ad Bethleem dicens, "Ite et mihi rogate diligenter de puero, et quum inueneritis eum, renuntiate mihi, ut et ego ueniens adorem eum." Euntibus autem magis in uia apparuit stella, et quasi quae ducatum praestaret illis, ita antecedebat eos, quousque peruenirent ubi puer erat. Videntes autem stellam magi gauisi sunt gaudio magno. Et ingressi domum inuenerunt infantem Iesum sedentem in sinu Mariae. Tunc aperuerunt thesauros suos et ingentibus muneribus munerauerunt Mariam et Ioseph. Ipsi autem infanti obtulerunt singuli munera : unus obtulit aurum, alius thus, alius uero myrrham. Qui quum ad Herodem regem reuerti uellent, admoniti sunt in somniis, ne redirent ad Herodem. Illi autem adorauerunt infantem cum omni gaudio, et per uiam aliam reuersi sunt in regionem suam. [17] CAPUT XVII. Videns autem Herodes rex quod illusus esset a magis, inflammatum est cor eius, et misit per omnes uias uolens capere eos et interficere ; quos quum penitus inuenire non potuisset, misit ad Bethleem, et omnes occidit infantes a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis. Ante unum uero diem, quam hoc fieret, admonitus est Ioseph ab angelo Domini, qui dixit illi, Toile Mariam et infantem, et per uiam eremi perge et uade in Aegyptum." Ioseph uero secundum angeli dictum iuit. [18] CAPUT XVIII. Quumque peruenissent ad speluncam quandam et in ea requiescere uellent, descendit Maria de iumento et sedens habebat Iesum in gremio suo. Erant autem cum Ioseph tres pueri et cum Maria puella iter agentes. Et ecce subito de spelunca egressi sunt dracones multi, quos uidentes pueri exclamauerunt. Tunc Iesus descendens de gremio matris pedibus suis stetit ante dracones : illi autem adorauerunt eum, et quum adorassent, abierunt. Tunc adimpletum est, quod dictum est per prophetam dicentem, "Laudate Dominum de terra dracones". Ipse autem infantulus ambulabat ante eos, et praecepit iis, ut nulli hominum nocerent. Sed Maria et Ioseph in graui pauore erant, ne forte infantulus laederetur a draconibus. Quibus Iesus ait, "Nolite me considerare, quia infantulus sum : ego enim uir perfectus sum, et necesse est, ut ferae omnes siluarum mansuescant ante me." [19] CAPUT XIX. Similiter autem et leones et pardi adorabant eum, et comitabantur cum eis in deserto. Quacunque Maria et Ioseph ibant, antecedebant eos ostendentes uiam, et inclinantes capita sua adorabant Iesum. Primo autem ut uidit Maria leones circa se uenientes atque uaria ferarum genera, expauit : in cuius faciem infans Iesus laeto uultu aspiciens dixit, "Noli timere, mater, non enim ad iniuriam tuam, sed ad obsequium tuum uenire festinant." Et his dictis amputauit timorem de cordibus eorum. Ambulabant autem leones cum eis simul et cum bobus et asinis et summariis, quae iis erant necessaria, portantibus, et nullum laedebant, quamuis ipsi simul manerent, sed erant mansueti inter oues et arietes, quos secum de Iudaea adduxerant et secum habebant. Inter lupos ambulabant et nihil formidabant, et nullus ab aliquo laedebatur. Tunc adimpletum est, quod dictum est per prophetam, "Lupi cum agnis pascentur; leo et bos simul paleas uescentur". Erant autem duo boues et plaustrum, in quo necessaria portabantur. [20] CAPUT XX. Factum est autem in die tertia profectionis suae, ut Maria nimio ardore solis fatigaretur in eremo. Et uidens arborem dixit ad Ioseph, "Quiescamus aliquantulum sub umbra eius." Ioseph autem festinans duxit eam ad palmam et descendere eam fecit de iumento. Quumque resedisset Maria, respexit ad comam palmae, uidensque eam repletam pomis dixit ad Ioseph, "Desiderium mihi est, si fieri posset, ut ex fructibus huius palmae perciperem." Et ait ad eam Ioseph, "Miror te dicere hoc, quum uideas, quantam altitudinem habeant rami palmae huius. Ego autem grauissime de aqua cogito, quae nobis iam defecit in utribus : et non habemus, unde eos replere aut nos ipsos refocillare debeamus." Tunc infantulus Iesus laeto uultu in sinu matris suae Mariae uirginis dixit ad palmam, "Reflecte, arbor, ramos tuas, et de fructibus tuis refice matrem meam." Statim ad hanc uocem inclinauit palma cacumen suum usque ad plantas Mariae, et colligentes ex ea fructus, quos habebat, omnes referti sunt. Postea uero quam collecta sunt omnia poma eius, inclinata manebat, exspectans ut eius imperio surgeret, cuius imperio fuerat declinata. Tunc Iesus dixit ad eam, "Erige te, palma, et confortare et esto consors arborum mearum, quae sunt in paradiso patris mei. Aperi autem ex radicibus tuis uenam, que occulta est in terra, et fluant ex ea aquae ad satietatem nostram." Et statim erecta est palma, et coeperunt per radices eius egredi fontes aquarum limpidissimi et frigidi et dulcissimi nimis. Videntes autem fontes aquarum gauisi sunt gaudio magna, et satiati sunt cum omnibus iumentis et hominibus gratias agentes Deo. [21] CAPUT XXI. Die autem altera profecti sunt : et in hora, qua iter agere coeperunt, Iesus conuersus ad palmam ait, "Hoc ex praecepto meo tibi dico, palma, ut unus de ramis tuis transferatur ab angelis meis et plantetur in paradiso patris mei. Hanc autem benedictionem in te conferam, ut omnes, qui in aliquo bono certamine uicerint, dicatur iis, "Peruenistis ad palmam uictoriae." Haec eo loquente ecce angelus Domini apparuit stans super arborem palmae et auferens unum ex ramis eius et uolans per medium coelum, habens ramum arboris palmae in manu sua. Quumque haec uiderent, facti sunt uelut mortui. Tunc Iesus loquutus est ad eos dicens, "Quare formido obtinuit cor uestrum? An nescitis, quoniam, palma haec, quam feci transferri in paradiso, erit omnibus sanctis in loco deliciarum, sicut uobis parata fuit in loco deserti huius ?" [22] CAPUT XXII. Et dum iter agerent, dixit ei Ioseph, "Domine, calor nimis decoquit nos : si tibi placet, teneamus uiam maris, ut possimus per ciuitates maritimas requiescendo transire." Dixit ei Iesus, "Noli timere, Ioseph, ego uobis mansiones breuiabo ita, ut quod per triginta dies uobis perpetrandum erat, in hac una diei mansiuncula pertingatis." Adhuc eo loquente ecce perspicientes uidere coeperunt montes Aegyptios et ciuitates eius : et gaudentes atque exultantes in unam ex ciuitatibus, quae Sotinen dicitur, ingressi sunt. Et quoniam in ea nullus erat notus, apud quem potuissent hospitari, ingressi sunt templum, quod Aegyptii eiusdem ciuitatis Capitolium uocabant : in quo diebus singulis honor deitatis sacrilegis praebebatur. [23] CAPUT XXIII. Factum est autem, quum beata Maria cum infantulo suo templum ingressa esset, ut uniuersa idola in terram corruerent, ita ut omnia conuulsa et confracta in facies suas iacerent, ac si nihil essent: ne euidentius aliquid praediceretur, quam quod impletum esset, quod propheta Isaias praedixerat, "Ecce Dominus ueniet super nubem leuem, et commouebuntur omnia manu facta Aegyptiorum a facie eius. [24] CAPUT XXIV. Tunc Aphrodisio duci illius ciuitatis quum nuntiatum fuisset, cum uniuerso exercitu suo uenit ad templum et cum omnibus comitibus suis. Pontifices uero templi ut uiderunt Aphrodisium cum omni exercitu suo properantem ad templum, putauerunt se uindictam uidere in eos, quorum causa dii corruerant. Ille autem ingressus templum et uidens omnia idola in faciem suam in terra iacere, accessit ad Mariam et adorauit infantem, quem ipsa in sinu suo portabat. Et quum adorasset eum, allocutus est uniuersum exercitum suum et amicos suos dicens : "Nisi hic deus esset, dii nostri coram eo in facies suas minime cecidissent, neque in eius conspectu prostrati iacerent : dominum enim suum esse taciti protestantur. Nos uero, quod deos nostros uidimus facere, nisi cauti et solliciti fecerimus, omnes indignationis eius in periculum incurrere poterimus, et uniuersi in interitum mortis cademus, sicut euenit Pharaoni regi, qui Deum audire contemsit. Non post multum tempus dixit angelus ad Ioseph, "Reuertere in terram Iuda ; mortui enim sunt, qui quaerebant animam pueri.ģ EXPLICIT LIBER DE INFANTIA SALVATORIS.