[32,0] EPISTOLA XXXII. AMBROSIUS IRENAEO salutem. [32,1] Clamauit perdix, congregauit quae non peperit. Licet enim mihi de superioris fine epistolae, sequentis mutuari exordium. Celeberrima quaestio; et ideo ut possimus eam absoluere, quid de natura auis istius habeat historia, consideremus. Nam et hoc considerare non mediocris prudentiae est, siquidem et Salomon cognouit naturas animalium, et locutus est de pecoribus, et uolatilibus, et de reptilibus, et de piscibus. [32,2] Dicitur itaque auis ista plena esse doli, fraudis, fallaciae, quae decipiendi uenatoris uias calleat, atque artes nouerit, ut eum a pullis auertat suis; omniaque tentamenta uersutiae non praetermittere, quo possit uenantem abducere a nido et cubilibus suis. Certe si insistere aduerterit, tamdiu illudit, quamdiu soboli fugiendi signum tribuat et potestatem. Quam ubi euasisse senserit, tunc se et ipsa subtrahit, et lubrica arte deceptum insidiantem relinquit. [32,3] Fertur etiam promiscuae esse permixtionis, ut in feminas cum summo certamine mares irruant, et uaga calescant libidine. Unde impurum et maleuolum et fraudulentum animal aduersario et circumscriptori generis humani, fallacissimoque, et impuritatis auctori conferendum putatur. [32,4] Clamauit ergo perdix, qui a perdendo nomen accepit, Satanas ille, qui Latine Contrarius dicitur, Clamauit in Eua primum, clamauit in Cain, clamauit in Pharao, Dathan, Abiron, Core. Clamauit in Iudaeis, quando petierunt sibi fieri deos, cum Moyses Legem acciperet. Clamauit iterum, quando de Saluatore dixerunt: "Crucifigatur, crucifigatur; et: Sanguis eius super nos, et super filios nostros". Clamauit, quando sibi regem fieri postulauerunt; ut recederent a Domino Deo rege. Clamauit in omni uano et perfido. [32,5] His uocibus congregauit sibi populos, quos non creauerat; Deus enim hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit, et diabolus sibi hominem uocis suae fraude sociauerat. Congregauit sibi nationum populos, faciens diuitias non cum iudicio. Unde in prouerbio est de diuite auaro, quia perdix iste congregat diuitias non cum iudicio. At uero meus Iesus quasi iudex bonus cum iudicio omnia agit, qui uenit, sicut scriptum est, dicens: "Ego loquor iustitiam et iudicium salutis". [32,6] Ea igitur gratia depraedatus est perdicem illum diabolum, abstulit ei male congregatas diuitias multitudinis, reuocauit ab errore animas gentium, mentesque nationum deuiantium. Et quia diaboli uoce deceptos sciebat, et ipse ut uincula nexusque ueteris erroris solueret, clamauit primum in Abel, cuius clamauit uox sanguinis. Clamauit in Moyse, cui dixit: Quid clamas ad me ? Clamauit in Iesu Naue. Clamauit in Dauid, qui ait: Clamaui ad te, salua me. Clamauit et in omnibus prophetis. Unde et ad Esaiam dicit: Clama; et ille ait: Quid clamabo ? Clamauit in Salomone, conuocans cum altissima praedicatione sapientia: Venite, edite de meis panibus, et bibite uinum quod miscui uobis. Clamauit etiam in corpore suo, sicut scarabaeus in ligno. Clamauit ut insidiatorem falleret et circumueniret, dicens: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Clamauit ut dispoliaret, respondens latroni: Amen, amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Itaque ubi clamauit Iesus, continuo perdix ille a congregatis in dimidio dierum suorum derelictus est. [32,7] Unde et quidam naturae perdicis etiam istud aptandum putarunt, eo quod aliena diripiat oua, et foueat suo corpore, atque hac sua fraude partus alienos studeat acquirere. Sed (quod aiunt, cornici oculum habent enim {Comix cornici nunquam confodit oculum} et uolatilia suas artes) ubi istud aduerterit, cuius aut singula oua direpta, aut cubile fuerit inuasum, aut sollicitata soboles errore similitudinis, speciei simulatione decepta, etsi infirmior uiribus, induit se atque armat uersutia; et cum labor omnis impensus nutrimentorum educantem exhauserit, atque adolescere pulli coeperint, tunc uocem emittit, et quadam pietatis tuba prolem aduocat. Quae naturali quodam auditu excitata agnoscit parentem, et simulantem deserit. Ita cum uult congregare quae non peperit, amittit quos nutriendos putauit. [32,8] Non superfluo igitur et Iesus clamauit; ut quia totius mundi populus uoce perdicis, blanditiis, arte, specie deceptus ab auctore proprio deuiauerat, lubricas artes secutus, ueri parentis uoce reuocatus fallacem relinqueret, atque in dimidio dierum eius fraudulentum desereret, id est, ante huius finem saeculi, cui nos eripuit Dominus Iesus, et ad uitam aeternam uocauit. Itaque nunc mortui mundo, uiuimus Deo. [32,9] Cum igitur perdix iste penitus a falsis filiis derelictus fuerit, tunc erit stultus ille, quem elegit Deus, et sapientem confudit, saluus; quoniam quae stulta sunt mundi, elegit Deus. Ideoque si quis uidetur sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Vale, fili, et nos dilige, ut facis; quoniam nos te diligimus.