[19,0] EPISTOLA XIX. AMBROSIUS VIGILIO. [19,1] 1. Poposcisti a me institutionis tuae insignia, quoniam nouus accitus es ad sacerdotium. Et quoniam te ipsum aedificasti, ut oportuit, qui dignus habitus es tanto munere; quomodo et alios aedifices, significandum uidetur. [19,2] 2. Primum omnium cognosce Ecclesiam Domini tibi commissam; ideoque uitandum semper, ne quid obrepat offensionis, et fiat uelut commune corpus eius gentilium admixtione. Unde Scriptura tibi dicit: "Ne accipias uxorem de filiabus Chananaeorum, sed uade in Mesopotamiam, in domum Bathuel, id est, domum sapientiae; et eius tibi acquire copulam Mesopotamia autem regio est in partibus Orientis, quae duobus maximis per ea locorum Euphrate et Tigri fluminibus circumuenitur, quibus origo est in Armeniae locis. Influunt autem diuerso meatu in mare Rubrum; et ideo Mesopotamiae nomine signatur figura Ecclesiae, quae maximis fluentorum prudentiae irriguis atque iustitiae fecundat mentes fidelium, quibus sacri baptismatis, cuius typus praecessit in Rubro mari infundit gratiam, culpamque abluit. Doce ergo plebem, ut non ex alienigenis, sed ex domibus christianis coniugii quaeratur copula. [19,3] 3. Nemo fraudet mercenarium mercede debita; quia et nos mercenarii sumus Dei nostri, et ab eo mercedem laboris nostri exspectamus. Et tu quidem, o quicumque es negotiator, mercenario tuo mercedem pecuniariam negas, id est, uilem, caducam: tibi autem negabitur merces promissorum coelestium: Non fraudabis ergo, ut Lex dicit, mercenarium mercede sua. [19,4] 4. Non dabis pecuniam tuam ad usuram; quoniam scriptum est quod is qui pecuniam suam non dedit ad usuram, habitabit in tabernaculo Dei ; nam ille supplantatur, qui usurarum captat emolumenta. Itaque uir christianus si habet, det pecuniam quasi non recepturus: aut certe sortem, quam dedit, recepturus. Habet in ea non mediocrem gratiae usuram. Alioquin decipere istud est, non subuenire. Quid enim durius, quam ut des pecuniam tuam non habenti, et ipse duplum exigas? Qui simplum non habuit unde solueret, quemadmodum duplum soluet? [19,5] 5. Exemplo nobis sit Tobias, qui numquam requisiuit pecuniam, quam dederat, nisi extremo uitae suae tempore; magis ne fraudaret haeredem, quam ut depositam pecuniam cogeret ac recuperaret. Populi saepe conciderunt fenore, et ea publici exitii causa exstitit. Unde nobis sacerdotibus id praecipue curae sit, ut ea uitia resecemus, quae in plurimos uidentur serpere. [19,6] 6. Hospitem doce uoluntarium magis quam ex necessitate esse oportere; ne in hospitio deferendo inhospitalem affectum animi sui prodat, et in ipsa hospitis susceptione per iniuriam uioletur gratia: sed magis excolatur officiorum usu, et aliquo humanitatis ministerio. Non enim a te munera exiguntur ditia, sed officia uoluntaria, plena pacis, et conuenientis concordiae; meliora sunt enim olera cum amicitia et gratia, quam si exquisitis dapibus adornetur conuiuium, si desit affectus gratiae. Legimus peremptos graui populos excidio propter uiolata iura hospitii. Propter libidinem quoque commissa bella atrocia. [19,7] 7. Sed prope nihil grauius quam copulari alienigenae, ubi et libidinis et discordiae incentiua, et sacrilegii flagitia conflantur. Nam cum ipsum coniugium uelamine sacerdotali, et benedictione sanctificari oporteat; quomodo potest coniugium dici, ubi non est fidei concordia? Cum oratio communis esse debeat, quomodo inter dispares deuotione potest esse coniugii communis charitas? Saepe plerique capti amore feminarum fidem suam prodiderunt; ut patrum populus in Beelphegor. Unde Phinees, arrepto gladio, interfecit Hebraeum et Madianiten feminam, et mitigauit indignationem diuinam, ne totus populus exstingueretur. [19,8] 8. Quid de pluribus exemplis loquar? Ex multis unum proferam, et eius commemoratione liqueat, quam perniciosum sit alienigenae mulieris adsciuisse copulam. Quis fortior, et ab incunabulis suis et munitior Dei spiritu, quam Nazaraeus Samson? Et ipse proditus est, et ipse per mulierem non potuit suam tenere gratiam. Cuius generationis et uitae totius seriem historico digestam stylo enarrabimus secundum sacri libri continentiam, quae in hunc est modum, non uerborum serie, sed sensu. [19,9] 9. Multos per annos Hebraeorum populum subditum Palaestini ac subiectum habebant; quoniam fidei praerogatiuam amiserat, qua uictoriam patres adepti fuere. Non penitus tamen interciderat insigne electionis apud auctorem suum, et funiculus haereditatis: sed quia rerum secundarum insolentia saepe extollebantur, dabat eos plerumque in potestatem hostium, ut more ingenii humani remedium malorum de coelo sibi quaererent. Tunc enim Deo subditi sumus, cum aduersis aliquibus urgemur: secundae res mentem extollunt. Quod cum alias usu probatum sit, tum maxime in ea rerum conuersione, qua rursus ad Hebraeos a Palaestinis uersa uice res mutatae. [19,10] 10. Namque cum diuturna iniuria longae subiectionis ita essent depressa Hebraeorum pectora, ut nullus uirili ingenio ad libertatem animos tollere auderet, ortus est illis Samson diuino oraculo praedestinatus, magnus uir, nec in pluribus numerandus, sed in paucis praestantissimus, et quod sine ulla controuersia sit, uiribus corporis omnium facile primus. Eoque ingenti admiratione nobis spectandus a principio, non illa quae temperantiae et sobrietatis iam inde a pueritia uini abstentius praeclara insignia dedit, nec illa quae intonso capite Nazaraeus sacra diu seruauit custodia: sed ab adolescentia, quae in aliis aetas mollior, in hoc egregia, atque supra humanum modum perfectae uirtutis stupenda facinora effecit: quibus diuini oraculi mox aperuit fidem, quod non perfunctorie tanta eum anteisset gratia; ut descenderet angelus, per quem ortus eius praeter spem parentibus annuntiaretur, futurum regimen et praesidium suis; nam grauibus iamdiu Palaestinorum imperiis afflictabantur. [19,11] 11. Pater illi erat de tribu Dan timens Deum, haud ignobili genitus loco, praestans caeteris: mater utero sterilis, sed animi uirtutibus haud infecunda; quae propriae hospitio mentis recipere meruit uisionem angeli, mandatum tenuit, oraculum impleuit. Nec tamen passa sine uiro scire uel diuinitatis secretum, insinuauit marito uisum sibi hominem Dei, praeclara specie, futurae sobolis ferentem oracula: qua pollicitatione sese fidentem cum coniuge fidem promissorum coelestium participare. Quod ubi comperit, pie Deum precatus orauit; ut sibi quoque uisionis eius gratia tribueretur, dicens: Ad me, Domine, angelus ueniat tuus. [19,12] 12. Unde ego arbitror, non zelo mulieris, quae esset spectabilis pulchritudinis, aliquid eum suspectum habuisse, ut quidam existimauit: sed magis diuinae zelo gratiae prouocatum, conspectus sacri uoluisse participari munere. Neque enim uitiis animi praue affectus, tantam apud Dominum inuenisset gratiam, ut angelus in eius domum reuerteretur: qui monitis iis quae usus oraculi postulauisset, subito flammae uehementis eleuatus specie, sese recepit. Id formidolosum uiro, mulier salubrius interpretata, in gaudium uertit, atque ademit sollicitudinem; eo quod prosperorum indicium, non aduersantium sit uisere Deum. [19,13] 13. Talibus e coelo commendatus insignibus ubi primum adoleuit, coniugio mentem intendit, siue quod uagam ac familiarem adolescentulis abhorreret animo lubricae libidinis consuetudinem: siue quia iam causa quaerebatur, quemadmodum a ceruicibus plebis suae auerteret Palaestinorum potentiam, duraque imperia. Pergens itaque in Thamnatam (urbi hoc nomen est in illis positae locis, quae tunc temporis Palaestinorum incolis frequentabatur), uirginem aspexit, grata specie, et uultu decoro, et parentes proprios, quorum comitatu fultus gradiebatur, orauit ut eam in coniugium sibi poscerent. Verum illi ignorantes quod eo intentio uergeret, ut Palaestinis aut negantibus infestior foret, aut acquiescentibus, affectus inferendae in subditos iniuriae demeretur; cum ex coniunctione aequalitas par, et gratia consortii iure accresceret, aut si quid offensum esset, longius ultionis studia procederent, quasi alienigenam declinandam arbitrabantur. Sed ubi flectere animum pignoris legitimorum obiectu frustra experti, in arbitrium eius uolentes concessere. [19,14] 14. Recepta itaque petitione, Samson cum sibi promissam reuiseret, diuertit, et paulisper de aggere deflexit; continuoque occurrit ei leo ferus de silua, agresti libertate saeuior. Comes nullus, telum in manibus haudquaquam suppeditabat: cedere pudor, et conscia uirtus fiduciam dare. Ruentem in se brachiis amplexus necat, et lacertorum nodo exanimatum, praeter aggerem supra siluestria germina proiecit ac dereliquit. Locus erat laetus pabuli herboso gramine, uinetis consitus. Itaque apud dilectissimam sibi sponsam exuuias ferae credidit sine momento futuras; cum talium rerum tempora non terribilibus spoliis, sed mitibus gaudiis, et festa fronde fiant uenustiora. Denique post eadem regrediens uia, fauum in utero leonis offendit, atque abstulit, donum parentibus ac puellae futurum; talia enim sponsam munera decent, ac degustato melle, fauum praedictis edendum dedit, causam repressit. [19,15] 15. Sed forte quadam die nuptialis festi celebrabatur conuiuium, laeta in epulis iuuentus mutuis se ad ludum inuitabat sermonibus; cum alius alium salsiore dicacitate perstringeret, sicut se huiusmodi usus habet, certamen laetitiae accendebatur. Ibi tum quaestionem huiusmodi proposuit Samson iuuenibus coepulantibus: "De manducante exiuit esca, et de forti processit dulce"; absoluentibus pollicens praemium, quasi mercedem sapientiae, triginta sindones, et totidem stolas, secundum numerum uirorum comessantium, aut mulctam ignorantibus. [19,16] 16. Qui cum enodare implexa, et distinguere ambigua nequirent, mulierem eius partim minis exagitando, partim fatigando precibus, eo impulere, ut a uiro posceret quaestionis eius absolutionem, insigne futurum coniugalis gratiae in mercedem amoris. Atque ea seu animi territa, seu muliebri ingenio inflexa, ueluti pio questu maritalis odii dolorem praetexere hoc coepit, quod secretum uiri consors totius uitae et conscia non comperisset, similisque caeteris habita foret, cui arcanum uiri proprii non crederetur: Odisti me, inquit, et non amasti, quam celasti usque adhuc. [19,17] 17. Hisque et caeteris talibus inuictus ad caetera animus, muliebribus emollitus blanditiis, aperuit dilectae propositam quaestionem, et illa ciuibus. A quibus uix tandem septimo die, qui praescriptus absoluendae parabolae fuerat, ante occasum solis comperta soluta sunt, atque in hunc modum relata: Quid fortius leone? Quid dulcius melle? Et ille respondit: nec muliere aliquid perfidiosius: Nam si non domuissetis uitulam meam, numquam intelligeretis parabolam meam; et statim descendit in Ascalonem et triginta uiros peremit, quorum exuuias auferens, eos qui propositam quaestionem soluerant, promisso munere donauit. [19,18] 18. Abstinuit autem coniugio puellae, cuius perfidiam deprehenderat, atque in patriam domum sese recepit. Turbataque animi iuuencula, quae indignationem laesi, ferociam fortissimi fraudi sibi futuram iusta formidine perhorresceret, in alterius uiri concessit nuptias; quem tamen paranymphum sibi Samson quasi fidum sodalem, cum duceret eam uxorem, adsciuerat. Nec sic tamen, praetento licet coniugio, offensionis periculum auertit. Namque ubi res prodita, uolentique ad coniugem redire interclusa copia, quod pater eam alii uiro nupsisse diceret, sororem sane eius, si uellet, ducere liceret; stimulo iniuriae exulceratus, publicam excogitauit ultionem capessere domesticae contumeliae indignatione: correptisque trecentis uulpibus, adulta aestate, cum iam matura essent in agris frumenta, binas sibi inuicem caudam ad caudam ligauit, atque in medium earum ardentem inseruit facem, nodoque adstrinxit inexsolubili, et ultor iniuriae super manipulos messis dimisit frumentariae, quam secuerant incolae Palaestinorum. At illae igni exterritae, quacumque praecipites conuoluebantur, spargebant incendium, et exurebant spicas eorum. Quo dispendio commoti, quod omnes sibi locorum fructus interierant, factum principibus suis intimauerunt. Et illi miserunt uiros in Thamnatam, qui mulierem quae uariato fidem coniugio mutauerat, ac totam eius domum parentesque igni inuoluere; quod ea causa suae uastitatis et iniuriae foret: nec oportuisse laedi uirum pronuntiantes, qui posset malo publico se ulcisci. [19,19] 19. Nec tamen Samson populis Palaestinorum delicti gratiam fecit, atque eo uindictae fine contentus fuit: sed concidit eos strage maxima, plurimique eorum ferro interiere. Ipse autem concessit in Etam, ad torrentem in deserto. Petra illic erat munitio tribus Iuda. Palaestini uero, ut qui eum non auderent lacessere, nec munitionis praerupta arduaque superare, tribum Iuda denuntiato adorsi urgere praelio, cum iusta referri cernerent, quod subditos sibi et tributarios perditum iri nequaquam uerum et aequum atque ex usu uideretur publico, pro alieno praesertim facinore: consulentes in medium, tradi sibi designatorem tanti flagitii postulauerunt, atque ita illis quod ab eo commissum, futurum sine noxa esset. [19,20] 20. Qua praescripta sibi conditione, uiri de tribu Iuda tria millia ex suis congregantes ascenderunt ad eum, et praefato quod essent subdititii Palaestinorum, quibus sibi necessitas obediendi non ex arbitrio, sed ex periculi formidine maneret; facti sui inuidiam retorquebant in eos, qui ius cogendi habebant. Tum ille: Et quae, inquit, iustitiae forma est, genus Abrahamidarum, ut circumscriptae primo coniugis, deinde abductae perniciosa mihi uindicta sit, et sine periculo domesticam iniuriam non licuerit ulcisci? Tantumne inclinatis animos ad turpe uernularum obsequium; ut exsecutores uos alienae praebeatis insolentiae, atque in uosmet ipsos uertatis manus? Si pereundum est, quia dolorem habui liberum, iuuat perire manibus Palaestinorum. Tentata domus, sollicitata uxor: si non licuit mihi uiuere sine eorum fraude, saltem liceat mori sine meorum scelere. Retuli ego acceptam iniuriam, non intuli? Vos aestimate an digna uicissitudo fuerit. Illi de damno fructuum queruntur, ego de coniugis amissione: conferte manipulos messis, et sociam thori. Dolorem meum ipsi probarunt, cuius iniurias uindicauerunt. Videte quo uos ministerio dignos putant. A uobis eum in mortem affici uolunt, quem ipsi ultione dignum de iis, qui laeserant, iudicauerunt, et qui uindictae praebuere ministerium. Sed si adeo subdita superbis colla geritis, tradite me hostium manibus; uos nolite occidere. Non mortem abnuo, sed uestrum fugio contagium. Verum si formidine ceditis insolentibus, alligate uinculis manus: inermes licet, inuenient sibi arma nodis solutae. Certe conditioni impositae satis futurum arbitrati sunt, si uiuentem in potestatem daretis. [19,21] 21. Quibus illi auditis, quamuis tria millia uirorum ascenderant, sacramentum dederunt quod a se uitae eius uis nulla irrogaretur; tantummodo patiens uinculorum esset, ut deditionem eius patrarent, quo uacui fierent eius, cuius arguebantur, facinoris. [19,22] 22. Accepta itaque fide, spelaeo egressus, deseruit petrae munitionem: ac duobus innexus funibus, ubi appropinquare accitos ad suscipiendum Palaestinorum ualidos uidet, infremuit spiritu, et uniuersa dirupit uincula; atque arripiens maxillam asini iacentem, percussit mille uiros, fugauit alios grandi uirtutis spectaculo; cum inermi et uni cederent armatorum agmina. Et qui cominus ausi fuerant congredi, facili negotio, nullo labore obtruncati; aliis fuga exitium dempsit. Unde hodieque "Agon" loco nomen est, quod ibi Samson gloriosum certamen uirtute egregia consummauerit. [19,23] 23. Sed utinam quam fortis in hostem, tam moderatus in uictoria fuisset. Verum quod facile usu uenit, insolens rerum secundarum animus, qui debuit euentum pugnae diuino fauori et praesidio deferre, sibi arrogauit, dicens: In maxilla asinae deleui mille uiros. Nec aram statuit Deo nec hostiam immolauit: sed negligens sacrificii, assumptor gloriae, ut triumphum suum perpetuo consecraret nomine, uocauit locum Maxillae interfectionem. [19,24] 24. Et mox siti grauiter coepit inardescere, et potus deerat, nec iam ferre ac tolerare poterat. Unde intelligens quod nihil tam facile esset humanae opis, quod sine diuino adiumento non difficile foret, exclamauit atque obsecrauit, ne sibi Deus omnipotens in offensam uerteret, quod imprudenter incauto sermone sibi aliquid assignauisset. Quinetiam illam uictoriam Deo deputabat dicens: Tu dedisti in manu serui tui salutem magnam hanc, et nunc subuenit; quia ecce morior siti, et in potestatem eorum de quibus tantum donasti triumphum, sitis necessitate adiudicor. Quomodo Dei misericordia, cum proiecisset ille maxillam, aperuit scissuram eius, et fons erupit ex ea, et bibit Samson, et resumpsit spiritum, et uocauit locum inuocationem fontis, eo quod uictoriae iactantiam inuocationis precibus emendasset: ita diuersa iudicia mature edita, quod et arrogantia cito offensam incurreret, et humilitas sine ulla offensione sese reconciliaret. [19,25] 25. Verum ubi decursa serie bellum Palaestinorum composuit, et suorum declinans ignauiam, et hostilem despiciens manum, Gazam sese contulit: ea ciuitas erat in locis Palaestinorum, et habitabat illic in diuersorio. Quod cognitum Gazei haudquaquam dissimulatione praeteterierunt, sed festinantes circumdederunt diuersorium eius, et obsederunt uniuersos aditus domus; ne fugam in nocte componeret. Itaque Samson cognito quid pararetur, compositas insidias noctis medio praeuertens, columnas domus manibus amplexus, materiem totam et culminis molem ceruice ualida sustentans, in uerticem montis altissimi transportauit, qui imminebat urbi Chebron, quae populis Hebraeis incolebatur. [19,26] 26. Sed cum libero et uago motu transgrederetur non solum regionis paternae terminos, sed etiam morum limites, et maiorum obseruatione praescriptos, eam sibi futurae mox cladis pestem inuenit. Namque parum fida expertus alienigenae uxoris prima connubia, qui debuisset cauere uel postea, rursus Dalilae mulieris fornicariae copulam non declinauit; et cum eam diligeret impense, tentandi se causam dolis hostilibus praestitit. Ascendentes enim Palaestini ad eam, polliciti sunt pecuniam uiritim daturos mille et centum denarios, si proderet eis in quo ille fiduciam uirtutis suae constitutam haberet: quo cognito, circumueniri et capi posset. [19,27] 27. At illa quae semel se pecuniae prostituerat, astute satis et callide inter pocula et illecebras amoris quasi admirans fortitudinis eius eminentiam, quaerere hoc coepit, quo tandem genere tantum praestaret reliquorum uirtutibus; simul et quasi pauida atque sollicita orare, ut dilectae suae committeret, qui nexus astrictum alienae potestati substerneret. Ille autem adhuc sobrius et fortis animi aduersus delinimenta meretricia dolum dolo retulit, dicens quia si uitibus uirentibus adhuc et non aridis alligaretur, infirmitate corporis adaequaret aliorum similitudinem. « Quo Palaestini per Dalilam sibi comperto, cum uitea soporanti circumdedissent uincula, quasi de improuiso excitum, haud degenerem offendere notae et solitae fortitudinis; cum solutis nexibus, uirtus libera multis licet, resisteret ac repugnaret. [19,28] 28. Sed ubi parum processit, rursus Dalila quasi derisa et conquerens repetere artes suas, et fidem amoris poscere non praetermittebat. Cui Samson ualidus adhuc consilii, dolum ridens, significauit ligatum se septem funibus, qui adhuc sine usu forent, uenturum in potestatem hostium: sed et hoc frustra fuit. Tertio quoque tamquam de mysterio deprompsit, et iam lapsuro propior, si dissoluti essent crines septem capitis sui, et quasi in cubitum intexti, discederet ab eo uirtus sua. Et hoc quoque lusit insidiarum fabricatores. [19,29] 29. At postremum cum illusum sibi toties procax mulier deplorauisset, indignam se habitam dolens, cui comitteretur arcanum dilecti; et id quod pro reremedio quaereret, ad proditionem suspectari uideret, lacrymis fidem coegit: simul quia debebatur inuictae ad id tempus fortitudinis uiro, ut aerumnam incideret, saucius animi secretum aperit: praetendere in se uirtutem Dei, et esse Domino sanctificatum, secundum eius praeceptum comam pascere, quae si attonderetur, desineret Nazaraeus esse, et propriae uirtutis usum amitteret. Palaestini per mulierem comperta infirmitate uiri, sceleris mercedem afferunt, ut pretio obnoxia, dolum patraret. [19,30] 30. At illa meretriciis delinimentis fessum amoris in soporem compulit, et tonsore adhibito, septem crines capitis eius admota nouacula abscidit, continuoque interdicti praeuaricatione uires minutae. Denique ex somno expergitus: Faciam, inquit, sicut soleo: et excutiam me super aduersarios; sed nec animi sui alacritatem, nec uirtutem agnouit: nec uigor erat, nec gratia manebat. Itaque reputans secum quod improuide se mulieribus credidisset, et calui ratus tentare ulterius aliquid damnatum infirmitatis caecitati oculos, uinculis manus praebuit, et compedibus innexus carcerem intrauit multis sibi incognitum tempestatibus. [19,31] 31. Et iam processu temporis crescere ei coma coeperat itaque cum esset celebre conuiuium, Palaestinorum conuentui producitur de carcere Samson, ac statuitur in populi conspectu. Erant tria millia ferme hominum uirilis ac muliebris sexus; et grauibus eum insultabant conuiciis, circumagebant ludibriis, quod durius et ultra ipsam captiuitatis speciem uiro ingenitae uirtutis conscio tolerabatur. Nam uiuere et mori naturae functio, ludibrio esse probro ducitur. Cupiens igitur tantam contumeliam uel ultione solari, uel morte in reliquum praeuertere, simulato quod propter infirmitatem corporis et nodos compedum sustentare sese nequiret; poposcit a puero, qui dirigebat uias eius, ut admoueret eum ad columnas proximas, quibus domus omnis suffulciebatur. Et admotus, utraque manu fulcra totius comprehendit aedificii, atque intentis ad festa sacrificii Palaestinis, quod Dagoni deo suo deferebant, per quem sibi aduersarium suum datum in potestatem arbitrabantur, muliebris perfidiae dolos beneficiis annumerantes coelestibus, exclamauit ad Dominum dicens: Domine, adhuc semel memor pueri tui esto, ut pro duobus oculis meis uindictam tribuas de nationibus; ne dent gloriam suis diis, quod ipsis iuuantibus, me in potestatem acceperint: nec uitam meam pluris facio. Moriatur anima mea cum Palaestinis, ut agnoscant sibi infirmitatem meam non minus quam uirtutem exitialem fuisse. [19,32] 32. Concussit itaque columnas magna ui, ac dissoluit et comminuit eas: quas secuta ruina superioris culminis, et ipsum inuoluit, et uniuersos, qui desuper aspectabant, praecipitauit. Ibi magna uis marium feminarumque promiscue exanimata, et triumphus quaesitus perempto et supra omnes superiores uictorias haud quaquam degenere et decoloro exitu. Nam etsi inuiolabilis ad id locorum et deinceps, atque incomparabilis in hac uita expertis belli fuerit uiris, tamen in morte se ipsum uicit, et insuperabilem gessit animum, ut contemneret, et quasi pro nihilo haberet uitae finem omnibus formidolosum. [19,33] 33. Virtutis igitur fuit quod uictoriarum numero diem clausit, nec captiuum exitum, sed triumphalem inuenit. Circumscriptum autem fuisse a muliere, naturae potius quam personae ascribendum; quia humana conditio, quam culpa inferior; premitur enim et cedit illecebris flagitiorum. Itaque cum Scriptura ei testificetur quod plures in morte, quam in lumine uitae istius positus occiderit, uidetur ad aduersariorum magis exitium captus, quam quo ipse deiectior fieret, aut minor esset: non est enim se expertus inferiorem, cuius sepultura praestantior, quam potentia fuit. Denique non telis, sed cadaueribus hostium pressus et humatus est, proprio tectus triumpho, clarum insigne relinquens posteris; eo quod populum suum, quem captiuum inuenerat, uiginti annis in libertate iudicio suo rexit, et sepultus in patrio solo libertatis haeredem dimisit. [19,34] 34. Hoc ergo exemplo liquet alienigenarum consortia refugienda; ne pro charitate coniugii proditionis insidiae succedant. Vale, et nos dilige, quia nos te diligimus.