Ambrosius Mediolanensis De excessu fratris Satyri Liber 1 1. Deduximus, fratres dilectissimi, hostiam meam, hostiam incontaminatam, 'hostiam deo placentem', domnum et fratrem meum Satyrum. Memineram esse mortalem, nec fefellit opinio, sed 'superabundavit gratia'. Itaque nihil habeo, quod querar, et habeo, in quo deo gratias agam, quia semper optavi, ut, si quae perturbationes vel ecclesiam vel me manerent, in me potius ac meam deciderent domum. Deo igitur gratias, quia in hoc omnium metu, cum omnia motibus sint suspecta barbaricis, communem maerorem privato dolore transegi, et in me conversum est, quidquid timebamus omnibus. Atque utinam hic consummatum sit, ut dolor meus publici doloris redemptio sit! 2. Nihil quidem habui, fratres carissimi, in rebus humanis tanto fratre pretiosius, nihil amabilius, nihil carius, sed praestant privatis publica. Ipsius quoque si quis sententiam sciscitaretur, mallet occidere pro aliis quam sibi vivere. Propterea enim pro omnibus secundum carnem Christus est mortuus, ut nos non solis nobis vivere disceremus. 3. Accedit illud, quod ingratus divinitati esse non possum. Laetandum enim magis est, quod talem fratrem habuerim, quam dolendum, quod fratrem amiserim; illud enim munus, hoc debitum est. Itaque perfunctus sum, quamdiu licuit, commisso mihi fenore; qui deposuit pignus, recepit. Nihil interest, utrum abiures depositum an doleas restitutum. In utroque fidei ambiguum, vitae periculum est. An si pecuniam neges, culpa est, si hostiam neges, pietas est, cum pecuniae fenerator inludi possit, naturae auctor et necessitudinis creditor fraudari non queat? Itaque quanto uberior fenoris summa, tanto gratior usura sortis. 4. Unde ingrati de fratre esse non possumus, quia, quod naturae communis fuit, reddidit, quod gratiae singularis est, meruit. Quis enim communem condicionem recuset? Quis doleat sibi proprium pignus ereptum, cum ad solacium nostri filium suum unicum pro nobis pater tradiderit ad mortem? Quis exceptum se putet esse debere a condicione moriendi, qui non sit exceptus condicione nascendi? Magnum pietatis mysterium, ut mors corporis nec in Christo esset excepta, ac licet naturae dominus, carnis tamen, quam susceperat, legem non recusaret. Et mihi necesse est mori, illi necesse non fuit. An qui de servo dicit: Si volo eum sic manere, donec venio, quid ad te? non potuit ipse sic manere, si vellet? Sed perpetuitate vitae huius sibi pretium, mihi sacrificium perdidisset. Quo igitur maius est solacium nostri, quam quod 'secundum carnem' et Christus est mortuus? Aut cur ego vehementius fleam fratrem, cum sciam illam mori non potuisse pietatem? 5. Cur solus prae ceteris fleam, quem fletis omnes? Privatum dolorem communi dolore digessi, praesertim cum meae lacrimae nihil prosint, vestrae autem lacrimae fidem adstruant, consolationem adferant. Fletis, divites, et flendo probatis nihil opitulari repositas divitias ad salutem, cum pecuniae pretio mors differri non queat et pari usu divitem inopem que dies supremus eripiat. Fletis, senes, quod in hoc liberum sortem pavetis. Et ideo, quia vitam corporis producere non potestis, instituite liberos non ad usum corporis, sed ad virtutis officium. Fletis et iuvenes, quod naturae finis non sit maturitas senectutis. Fleverunt et pauperes, et, quod multo est pretiosius multo que uberius, lacrimis suis eius delicta laverunt. Illae sunt lacrimae redemptrices, illi gemitus, qui dolorem mortis abscondunt, ille dolor, qui perpetuae ubertate laetitiae veteris sensum doloris obducat. Itaque licet privatum funus, tamen fletus est publicus. Et ideo non potest fletus esse diuturnus, qui universorum est adfectibus consecratus. 6. Nam quid te, mi frater amantissime, fleam, qui mihi sic ereptus es, ut esses omnium? Non enim perdidi usum tui, sed commutavi, ante corpore inseparabilis, nunc individuus adfectu; manes enim me cum ac semper manebis. Et quidem cum viveres nobis cum, numquam te patria eripuit mihi, nec ipse mihi umquam patriam praetulisti, et nunc alteram praestitisti; coepi enim iam hic non esse peregrinus, ubi melior mei portio est. Numquam enim in me totus fui, sed in altero nostri pars maior amborum, uterque autem eramus in Christo, in quo et summa universitatis et portio singulorum est. Hic mihi tumulus genitali solo gratior, in quo non naturae, sed gratiae meae fructus est; in isto enim corpore, quod nunc exanimum iacet, praestantior vitae meae functio, quia in hoc quoque, quod gero, corpore uberior tui portio. 7. Atque utinam ut memoriae, ut gratiae, ita etiam vitae tuae hoc, quidquid est, quod spiramus, spirare possemus, dimidium que meorum decederet temporum, quod ad tuorum proficeret usum! Par enim erat, ut, quibus indivisum semper fuit patrimonium facultatum, non esset vitae tempus divisum, vel certe qui indistincta semper habuimus vivendi consortia, non haberemus distincta moriendi. 8. Nunc vero, frater, quo progrediar quo ve convertar? Bos bovem requirit se que non totum putat et frequenti mugitu pium testatur adfectum, si forte defecerit, cum quo ducere collo aratra consuevit: ego te, frater, non requiram? Aut possim umquam oblivisci tui, cum quo vitae huius semper aratra sustinui, labore inferior, sed amore coniunctior, non tam mea virtute habilis quam tua patientia tolerabilis, qui pio semper sollicitus adfectu latus meum tuo latere saepiebas, caritate ut frater, cura ut pater, sollicitudine ut senior, reverentia ut iunior? Ita in unius necessitudinis gradu conplurium mihi necessitudinum officia pendebas, ut in te non unum, sed plures amissos requiram, in quo uno ignorata adulatio, expressa pietas. Neque enim habebas, quod simulatione adderes, qui totum pietate conpraehenderas, ut nec incrementa reciperes nec vicem expectares. 9. Sed quo, inmemor officii, memor gratiae, inmodico dolore progredior? Revocat apostolus et tamquam frenos maerori inducit dicens, sicut nuper audistis: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non tristes sitis sicut et ceteri, qui spem non habent. - Date veniam, fratres carissimi, neque enim omnes possumus dicere: Imitatores mei estote sicut et ego Christi, sed ad imitandum si auctorem quaeritis, habetis, quem possitis imitari. Non omnes ad docendum idonei, utinam omnes ad discendum habiles! 10. Non gravem lacrimis contraximus culpam, non omnis infidelitatis aut infirmitatis est fletus. Alius naturae dolor, alia est tristitia diffidentiae. Et plurimum refert desiderare, quod habueris, et lugere, quod amiseris. Non solus dolor lacrimas habet, habet et laetitia lacrimas suas, et pietas fletum excitat, et oratio stratum rigat, et praecatio iuxta propheticum dictum lectulum lavat. Fecerunt et fletum magnum sui, cum patriarchae sepelirentur. Lacrimae ergo pietatis indices, non inlices sunt doloris. Lacrimavi ergo, fateor, etiam ego, sed lacrimavit et dominus, ille alienum, ego fratrem, ille in uno lacrimavit omnes, ego in omnibus lacrimabo te, frater. 11. Ille nostro, non suo inlacrimavit adfectu - neque enim divinitas lacrimas habet -, sed lacrimavit in eo, qui tristis fuit, lacrimavit in eo, qui crucifixus est, qui mortuus, qui sepultus est, lacrimavit in eo, de quo hodie nobis insinuavit propheta dicens: 'Mater Sion', dicet homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus. In eo lacrimavit, quod 'matrem' Sion dixit genitus in Iudaea, susceptus ex virgine, matrem autem secundum divinitatem habere non potuit, quia auctor est matris. Ille 'factus est' non divina generatione, sed humana, quia 'homo factus est', deus natus est. 12. Sic et alibi habes: Puer natus est nobis, filius datus est nobis; in puero enim nomen aetatis, in filio 'plenitudo divinitatis' est. 'Factus' ex matre, 'natus' ex patre, idem tamen et 'natus est' et 'datus'. Non diversum, sed unum putes; unus enim dei filius et 'natus' ex patre et ortus ex virgine distanti ordine, sed in uno concurrit nomine, sicut et praesens lectio docet, quia 'et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam altissimus', 'homo' utique corpore, 'altissimus' potestate, etsi deus et homo diversitate naturae, idem tamen, non alter in utroque. Aliud ergo speciale naturae suae, aliud commune nobis cum, sed in utroque unus et utrumque perfectus. 13. Non igitur mirandum est, quia et dominum eum et Christum fecit deus. 'Fecit' ergo Iesum, eum utique, qui ex corpore nomen accepit, fecit eum, de quo etiam patriarcha scribit David: 'Mater Sion', dicet homo, et homo factus est in ea. Dissimilis utique non divinitate, sed corpore, nec discretus a patre, sed exceptus in munere, manens in consortio potestatis, segregatus in mysterio passionis. 14. Plura loci huius tractatus exposcit, quibus possimus ostendere auctoritatem patris, proprietatem filii, trinitatis totius unitatem. Sed consolandi hodie, non tractandi partes recepi, quamquam abducere a maerore animum intentione tractandi consolationis usus sit. Sed temperandus mihi maeror quam alienandus adfectus est, ut mulceantur magis desideria quam sopiantur. Non libet enim abire a fratre longius et occupatione subduci, cum velut comitandi eius gratia hic sermo susceptus sit, ut diutius sensu prosequar proficiscentem, et, quem oculis teneo, mente conplectar. In illo enim totam oculorum aciem figere libet, cum illo totis animorum officiis inmorari, illum toto blanditiarum ambire obsequio. Dum stupet animus, nec amissum credo, quem adhuc cerno praesentem, nec mortuum puto, cuius adhuc officia non requiro, quibus ego vitae meae usum et spirandi omne munus addixeram. 15. Quid enim referrem tantae gratiae, tanto labori? Ego te, frater, heredem feceram, tu me heredem reliquisti, ego te superstitem optabam, tu me superstitem dimisisti. Ego pro muneribus tuis, ut conpensarem beneficia, vota referebam, nunc et vota perdidi, sed tamen tua beneficia non amisi. Quid agam mei successor heredis? Quid agam meae vitae superstes? Quid agam exsors huius quod capio luminis? Quas grates, quae munera referam tibi? Nihil a me praeter lacrimas habes. Aut fortasse securus meriti tui quas solas superstites habeo lacrimas non requiris. Nam etiam cum adhuc viveres, flere prohibebas, maerorem que magis nostrum quam tuam mortem tibi esse testabaris dolori. Prohibent ulterius prodire lacrimae fletus que revocant. Prohibent etiam tui gratia, ne, dum nostra deflemus, de tuis meritis desperare videamur. 16. At certe tu nobis etiam maeroris istius minuisti acerbitatem: Non habeo, quod timeam, qui timebam tibi. Non habeo, quod mihi iam mundus eripiat. Etsi sancta supersit soror integritate venerabilis, aequalis moribus, non inpar officiis, tibi tamen ambo plus timebamus, in te vitae huius iucunditatem repositam putabamus. Propter te vivere delectabat, propter te non pigebat mori; te enim ambo superstitem praecabamur, tibi nos supervivere non iuvabat. Quando non coartavit animus, cum metus huiusmodi titillaret? Quomodo consternata mens erat aegritudinis tuae nuntio! 17. Vae miserae opinioni! Putabamus redditum, quem videmus dilatum; tuis enim votis apud sanctum martyrem Laurentium inpetratum esse nunc cognoscimus commeatum. Atque utinam non solum commeatum, sed etiam prolixum vitae tempus rogasses! Potuisti annos plurimos inpetrare vivendi, qui potuisti commeatum inpetrare veniendi. Equidem tibi, omnipotens aeterne deus, gratias ago, quod vel haec nobis suprema solacia non negasti, quod amantissimi fratris ex Siculis Africanis ve regionibus exoptatum nobis reditum contulisti; ita enim mature, postquam venit, ereptus est, quasi propter hoc solum videretur esse dilatus, ut ad fratres rediret. 18. Habeo plane pignus meum, quod nulla mihi peregrinatio iam possit avellere, habeo, quas conplectar reliquias, habeo tumulum, quem corpore tegam, habeo sepulchrum, super quod iaceam: commendabiliorem deo futurum esse me credant, quod supra sancti corporis ossa requiescam. Utinam sic potuissem adversus mortem quoque tuam meum corpus obicere! Si gladiis petitus esses, me pro te potius subfigendum dedissem, si exeuntem potuissem revocare animam, meam potius obtulissem. 19. Nihil mihi profuit ultimos hausisse anhelitus, nihil flatus meos inspirasse morienti; putabam enim, quod aut tuam mortem ipse susciperem aut meam vitam in te ipse transfunderem. O infelicia illa, sed tamen dulcia suprema osculorum pignora! O amplexus miseri, inter quos exanimum corpus obriguit, halitus supremus evanuit! Stringebam quidem brachia, sed iam perdideram, quem tenebam, et extremum spiritum ore relegebam, ut consortium mortis haurirem. Sed nescio quomodo vitalis ille mihi halitus factus est et maiorem gratiam in ipsa morte redolebat. Atque utinam, si tuam nequivi meo spiritu vitam producere, vel ultimi anhelitus tui vigor transfundi potuisset in meam mentem et illam tui animi puritatem atque innocentiam noster spiraret adfectus! Hanc mihi hereditatem, frater carissime, reliquisses, quae non lacrimabili dolore percuteret adfectum, sed memorabili gratia commendaret heredem. 20. Quid igitur nunc agam, cum omnis vitae istius suavitates, cuncta solacia, cuncta denique ornamenta amiserim? Tu enim mihi unus eras domi solacio, foris decori, tu, inquam, in consiliis arbiter, curae particeps, depraecator sollicitudinis, depulsor maeroris, tu meorum adsertor actuum cogitationum que defensor, tu postremo unus, in quo domestica sollicitudo resideret, publica cura requiesceret. Testor sanctam animam tuam me in fabricis ecclesiae id saepe veritum esse, ne displicerem tibi. Denique ubi redisti, obiurgasti moram, ita domi foris que eruditor quidam et arbiter sacerdotis, ut domestica cogitare non sineres, publica curare censeres, ut non verear, ne videar adroganter dicere; haec enim laudis tuae portio est, quia sine offensione ulla et gubernasti fratris domum et commendasti sacerdotium. 21. Sentio equidem, quod repetendis officiis tuis recensendis que virtutibus adficiatur animus, sed tamen in ipsa mei adfectione requiesco atque hae mihi recordationes, etsi dolorem renovant, tamen voluptatem adferunt. An ego possum aut non cogitare de te aut umquam sine lacrimis cogitare? Et potero umquam aut tanti non meminisse fratris aut sine lacrimabili quadam meminisse gratia? Quid enim mihi umquam iucundum, quod non esset ex te profectum? Quid, inquam, mihi sine te aut tibi umquam sine me voluptati fuit? Quis non usus nobis et prope visus ipse somnus que communis? Quae discreta umquam voluntas? Quod non commune vestigium, vere ut, cum gradum tollerem, vel tu meum vel ego tuum corpus videremur adtollere? 22. Quodsi quando sine altero prodeundum fuit, intectum latus putares, adfectum vultum cerneres, maestum animum iudicares. Non adsueta gratia, non vigor solitus praenitebat, suspecta omnibus solitudo metum alicuius aegritudinis adferebat: ita novum videbatur omnibus nos dividi. Ego certe fraternae oblitus absentiae quasi praesentem reflexa saepius cervice quaerebam et coram alloqui atque aspicere videbar mihi, sed tamquam suspensum collo iugum, ubi speratis excideram, trahere me putabam, difficilis progredi, verecundus videri, et redire deproperans, quod sine te procedere non liberet. 23. At vero ubi ambobus prodeundum fuit, non plura in itinere vestigia quam verba, nec incessus quam sermo crebrior, nec ambulandi cura, sed conloquendi gratia. Uterque enim nostrum ex alterius ore pendebat, non intento aspectu legere iter, sed mutuos sollicitus excipere sermones, haurire oculorum gratiam, spirare fraternae imaginis voluptatem. Quam virtutes tuas tacitus me cum ipse mirabar, quam plaudebam mihi, quod tali me dominus fratre donaverat, tam pudico, tam efficaci, tam innocente, tam simplici, ut, cum tuam innocentiam cogitarem, efficaciam desperarem, cum efficaciam cernerem, innocentiam non putarem! Sed utrumque mira quadam virtute iungebas. 24. Denique ea, quae ambo nequiveramus concludere, solus inplesti. Plaudebat sibi, ut audio, Prosper, quod sacerdotii mei occasione redditurum se, quae abstulerat, non putabat, sed vehementiorem tuam unius efficaciam expertus est quam duorum. Itaque solvit omnia, nec moderationi ingratus tuae nec inludens pudori, sed et modestiae gratus nec insolens efficaciae. Sed cui, frater, illa quaesisti? Nos enim idem volebamus laborum tuorum esse praemium, quod documentum erat: peregisti omnia, et ubi perfunctus omnibus revertisti, tu solus nobis, qui omnibus es praeferendus, eriperis, quasi ideo mortem distuleris, ut consummares pietatis officium, palmam efficaciae reportares. 25. Quam nec ipsi nos, frater carissime, saeculi huius delectabant honores, quod nos a nobis invicem dividebant! Quos ideo adepti sumus, non quia eorum fuit expetenda perceptio, sed ne vilis dissimulatio videretur. Aut fortasse ideo sunt tributi, ut, quia maturo tui obitu nostrae futurus erat voluptatis occasus, sine nobis iam vivere disceremus. 26. Equidem praesagae mentis agnosco formidinem, dum repeto saepe, quae scripserim. Revocabam te, frater, ne ipse Africam peteres ac potius aliquem destinares. Timebam te committere viae, fluctibus credere, et solito metus maior incesserat animum. Sed et peregrinationem explicuisti et rem ordinasti et veteri et sentinoso - ut audio - navigio iterum te fluctibus credidisti. Namque dum celeritatem aucuparis, cautelam praetermisisti, avidus nostrae gratiae, dissimulans periculi tui. 27. O fallax laetitia, o incerta humanarum rerum curricula! Ex Africa redditum, ex mari restitutum, ex naufragio servatum putabamus iam nobis non posse eripi. Sed graviora naufragia in terris positi sustinemus; nam quem non potuerunt naufragia ad mortem deducere strenuis natatibus evitata, eius mors coepit nobis esse naufragio. Quid enim superest suavitatis, quibus tam praedulce decus, tam carum in his mundi tenebris lumen extinctum est, in quo non nostrae solum familiae, sed totius patriae decus occidit? 28. Habeo sane vobis, fratres dilectissimi, plebs sancta, maximam gratiam, quod non alium meum dolorem quam vestrum putatis, quod vobis accidisse hanc nostri creditis solitudinem, quod fletum totius civitatis, aetatum omnium, omnium ordinum nova quadam pietate defertis. Non enim misericordiae privatae dolor, sed quoddam publicae officium et munus est gratiae, aut, si qua vos mei tangit misericordia, quod talem fratrem amiserim, habeo fructum uberem, habeo vestri pignus adfectus. Mallem fratrem viventem, sed tamen publicum officium in secundis rebus iucundius est, in adversis gratius. 29. Neque vero mihi mediocre meritum tanti videtur officii. Neque enim otiose vel in actibus apostolorum Tabitha mortua flentes viduae describuntur, vel in evangelio mota lacrimis viduae prosequens turba funus adulescentis inducitur, cui resurrectio debebatur; illam tamen Tabitham viduae, hunc tota civitas flevit. Non ergo dubium est vestris lacrimis apostolorum patrocinium conparari, non, inquam, dubium est Christum misericordia motum, cum vos flentes videret. Etsi nunc non 'tetigit loculum', suscepit tamen commendatum. Etsi non appellavit corporis voce defunctum, divinae tamen potestatis auctoritate a cruciatibus mortis et a 'nequitiae spiritalis' incursionibus eius animam liberavit. Etsi non 'resedit' in loculo, 'qui erat mortuus', tamen requievit in Christo. Etsi non locutus est nobis, tamen ea, quae supra nos sunt, cernit, et quae potiora sunt nobis, iam se videre laetatur. Per ea enim, quae in evangelio legimus, 'quae futura sunt', intellegimus, et praesentium species indicium futurorum est. 30. Non opus fuit ei resurrectio temporalis, cui aeterna debetur. Quid enim in hanc miseram et aerumnosissimam recideret labem atque in hanc flebilem vitam rediret, quem raptum magis esse ex tam imminentibus malis urgentibus que periculis gaudere debemus? Nam si pacato saeculo bellis que cessantibus raptum Enoc nemo deflevit, sed magis propheta laudavit, sicut de illo scriptura dixit: Raptus est, ne malitia mutaret cor eius, quanto magis nunc iure dicendum est, cum ad saeculi lubricum vitae accedat ambiguum: Raptus est, ne in manus incideret barbarorum, raptus est, ne totius orbis excidia, mundi finem, propinquorum funera, civium mortes, postremo ne sanctarum virginum atque viduarum, quod omni morte acerbius est, conluvionem videret. 31. Ego vero te, frater, cum vitae tuae flore, tum mortis commoditate beatum arbitror. Non enim nobis ereptus es, sed periculis, non vitam amisisti, sed ingruentium acerbitatum formidine caruisti. Nam qui eras sanctae mentis misericordia in tuos, si nunc urgeri Italiam tam propinquo hoste cognosceres, quantum ingemisceres, quam doleres in Alpium vallo summam nostrae salutis consistere lignorum que concaedibus construi murum pudoris! Qua adflictione maereres tam tenui ab hoste discrimine tuos esse, ab hoste inpuro atque crudeli, qui nec pudicitiae parceret nec saluti! 32. Quonam, inquam, haec modo ferres, quae nos perpeti et fortasse, quod gravius est, spectare cogemur: rapi virgines et avulsos a conplexu parentum parvos liberos supra tela iactari, incestari sacrata deo corpora et senilem viduae maturioris uterum in usus desuetos onerum redire, non pignorum? Quonam, inquam, modo ista tolerares, qui etiam ultimo spiritu tui iam fortasse oblitus et adhuc nostri non inmemor de cavenda incursione barbarorum nos saepius admonebas, commemorans non frustra te dixisse fugiendum, fortasse ideo, quod nos destitui tua morte cernebas? Quod non infirmitate animi, sed pietate faciebas, etsi infirmus pro nobis, tamen firmus tibi, qui, cum a viro nobili revocareris, Symmacho, tuo parente, quod ardere bello Italia diceretur, quod in periculum tenderes, quod in hostem incurreres, respondisti hanc ipsam tibi causam esse veniendi, ne nostro deesses periculo, ut consortem te fraterni discriminis exhiberes. 33. Felix igitur tam oportuno obitu, quia non es in hunc servatus dolorem, certe felicior quam sancta soror, quae tuo solacio destituta, de suo pudore sollicita, duobus nuper beata germanis, nunc ex duobus fratribus aerumnosa, neque alterum sequi potest neque alterum derelinquere, cui tumulus hospitium tuus et corporis tui sepulchrum est domus - atque utinam vel hoc tutum diversorium! - cibus in fletibus, potus in lacrimis. Cibum etenim dedisti nobis panem lacrimarum et potum dedisti nobis in lacrimis in mensura, aut fortasse ultra mensuram. 34. Nam quid de me loquar, cui neque mori licet, ne sororem relinquam, neque vivere libet, ne a te revellar? Quid enim mihi sine te potest esse iucundum, in quo omnis semper fuit nostra iucunditas? Aut quid diutius in hac vita degere iuvat atque in terris morari, in quibus tamdiu iucunde viximus, quamdiu simul viximus? Etsi esset, quod hic delectare nos posset, sine te delectare non posset. Etsi quando voluissemus inpense vitam producere, iam tamen sine te esse nollemus. 35. Haec intolerabilia. Quid enim tolerabile sine tanto vitae comite, tanto laborum meorum officiorum que consorte? Cuius ego casum, quo esset tolerabilior, nec praemeditari potui: ita pavebat animus de illo tale aliquid cogitare, non quo condicionem ignorarem, sed quidam votorum usus sensum communis fragilitatis obduxerat, ut de illo nisi secunda omnia cogitare nescirem. 36. Denique proxime cum gravi quodam - atque utinam supremo - urgerer occasu, hoc solum dolebam, quod non ipse adsideres lectulo ac votivum mihi cum sancta sorore partitus officium morientis oculos digitis tuis clauderes. Quid optaveram, quid rependo? Quae vota deficiunt, quae ministeria succedunt? Aliud praeparabam, aliud exhibere conpellor, non iam ipse ministerium funeris, sed minister. O dura oculorum lumina, quae potuistis fratrem videre morientem! O inmites et asperae manus, quae clausistis oculos, in quibus plus videbam! O durior cervix, quae tam lugubre onus, consolabili licet obsequio, gestare potuisti! 37. Haec tu, frater, mihi iustius exhiberes, haec ego a te expectabam, haec ego officia desiderabam. Nunc vero ipse meae vitae superstes, quod sine te solacium capiam, qui solus maerentem solari solebas, excitare laetitiam, maestitudinem propulsare? Qualem te nunc ego, frater, aspicio iam nulla mihi verba referentem, iam nulla offerentem oscula! Quamquam ita mutuus semper utrique nostrum insederit amor, ut interiore potius foveretur adfectu quam forensi blanditia divulgaretur; neque enim aliorum quaerebamus testimonium, qui tantam nostri gratiam tenebamus. Ita virilis se utrique nostrum germanitatis sucus infuderat, ut non blanditiis probare amorem, sed conscia mente pietatis interno amore contenti fucum blanditiarum non requirere videremur, quos et ipsa in amorem mutuum imago formaret. Nescio qua enim expressione mentis, qua corporis similitudine alter in altero videbamur. 38. Quis te aspexit, qui non me visum putaret? Quotiens aliquos salutavi, qui, quoniam te prius consalutaverant, se a me iam dicerent salutatos! Quanti tibi dixerunt aliquid, qui se mihi dixisse memorarent! Quae mihi hinc gaudia, quanta frequenter oborta laetitia, quod eos errare in nobis cernerem! Quam gratus error, quam iucunda prolapsio, quam religiosa fallacia, quam suavis calumnia! Neque enim de tuis erat aliquid aut factis aut sermonibus, quod timerem, qui mihi tua laetabar adscribi. 39. Tamen si vehementius tenderent, quod se mihi aliquid intimasse memorarent, respondebam ridens et gaudens: Videte, ne fratri dixeritis! Nam cum omnia nobis essent nostra communia, individuus spiritus, individuus adfectus, solum tamen commune non erat secretum amicorum, non quo conferendi periculum vereremur, sed tenendi servaremus fidem. Sane si consilio pendenda res esset, erat semper commune consilium, non semper commune secretum. Nam etsi amici alteri nostrum dicerent, ut dicta sua ad alterum pervenirent, tamen scio plerumque conplacitum ita fidem secreti esse servatam, ut nec fratri committeretur; erat enim fidele indicium et extraneo non esse proditum, quod non esset cum fratre conlatum. 40. His igitur tantis ac talibus bonis in excessum quendam, fateor, mentis elatus superstitem me timere desieram, quod illum vita crederem digniorem, et ideo excepi plagam, quam ferre non possum; tolerabiliora enim tanti doloris praemeditata quam inexplorata vulnera. Quis iam maestum solabitur, quis adflictum levabit, cum quo participabo curas, quis me ab istius mundi vindicabit usu? Tu enim actor negotiorum, censor servulorum, arbiter fratrum, non litis, sed pietatis arbiter. 41. Nam si quando aliquid cum sancta sorore mihi conferendum fuit, utra melior videretur sententia, te iudicem sumebamus, qui nulli laederes os. Atque utrique satisfacere gestiens et amandi adfectum tenebas et censendi modum, ut et utrumque gratum dimitteres et utriusque tibi gratiam vindicares. Aut si ipse aliquid disceptandum deferres, quam grata contentio tua, quam sine felle ipsa indignatio, quam servulis ipsis coercitio non amara, cum te fratribus magis deferre quam ex adfectu diceres vindicare! Nobis enim professio repressit studia coercendi, immo tu, frater, ab omni nos abducebas coercitionis adfectu, vindicare pollicens et lenire desiderans. 42. Non mediocris igitur prudentiae testimonium, quae ita a sapientibus definitur: bonorum primum esse deum scire et verum illud atque divinum pia mente venerari, illam amabilem et concupiscendam aeternae pulchritudinem veritatis tota mentis caritate diligere, secundum autem in proximos a divino illo atque caelesti naturae derivare pietatem. Quod etiam mundi sapientes nostris hausere de legibus; neque enim derivare ista in hominum disciplinas nisi de caelesti illo divinae legis fonte potuissent. 43. Quid igitur observantiam eius erga dei cultum praedicem? Qui priusquam perfectioribus esset initiatus mysteriis, in naufragio constitutus, cum ea, qua veheretur, navis scopuloso inlisa vado et urgentibus hinc atque inde fluctibus solveretur, non mortem metuens, sed ne vacuus mysterii exiret e vita, quos initiatos esse cognoverat, ab his divinum illud fidelium sacramentum poposcit, non ut curiosos oculos insereret arcanis, sed ut fidei suae consequeretur auxilium. Etenim ligari fecit in orario et orarium involvit in collo atque ita se deiecit in mare, non requirens de navis conpage resoluta tabulam, cui supernatans iuvaretur, quoniam fidei solius arma quaesierat. Itaque his se tectum atque munitum satis credens alia auxilia non desideravit. 44. Simul fortitudinem eius spectare licet, qui fatiscente remigio non quasi naufragus tabulam sumpserit, sed quasi fortis ex se ipso adminiculum suae virtutis adsumpserit. Nec deseruit spes nec fefellit opinio; denique primus servatus ex undis et in portum terrenae stationis evectus praesulem suum, cui se crediderat, recognovit, statim que ubi etiam ceteros servulos suos vel ipse liberavit vel liberatos conperit, neglegens facultatum nec amissa desiderans dei ecclesiam requisivit, ut ageret gratias liberatus et mysteria aeterna cognosceret, pronuntians nullum referenda gratia maius esse officium. Quodsi homini non referre simile homicidio iudicatum est, non referre deo quantum crimen est! 45. Est ergo prudentis agnoscere se ipsum, et, quemadmodum a sapientibus definitum est, secundum naturam vivere. Quid est enim tam secundum naturam quam referre auctori gratiam? Aspice caelum hoc! Nonne auctori refert gratiam, cum videtur? Caeli enim enarrant gloriam dei et opera eius adnuntiat firmamentum. Mare ipsum, cum sedatum atque tranquillum est, divinae serenitatis testatur indicium, cum movetur, indignatio superna terrori est. Nonne omnes dei gratiam iure miramur, cum advertimus, quod insensibilis natura quadam sensibili ratione suos fluctus coerceat et fines suos unda cognoscat? Nam de terris quid loquar, quae divino oboedientes praecepto omnibus sponte animantibus pabulum subministrant atque id, quod acceperint agri, velut crescentibus usuris multiplicatum cumulatum que restituunt? 46. Ergo ille, qui natura duce divini rationem operis igneo mentis vigore perceperat, scivit primo omnium servatori suo gratiam esse referendam. Sed quia referre non poterat, habere poterat; est enim huiuscemodi gratiae vis, ut et, cum refertur, habeatur et habendo referatur. Referebat igitur gratiam, deferebat fidem. Nam qui tantum mysterii caelestis involuti in orario praesidium fuisset expertus, quantum arbitrabatur, si ore sumeret et toto pectoris hauriret arcano! Quam maius putabat fusum in viscera, quod tantum sibi tectum orario profuisset! 47. Sed non ita avidus, ut esset incautus; scimus enim plerosque aviditate studii praetermittere cautionem. Advocavit ad se episcopum nec ullam veram putavit nisi verae fidei gratiam percontatus que ex eo est, utrumnam cum episcopis catholicis, hoc est cum Romana ecclesia conveniret. Et forte ad id locorum in schismate regionis illius ecclesia erat; Lucifer enim se a nostra tunc temporis communione diviserat. Et quamquam pro fide exulasset et fidei suae reliquisset heredes, non putavit tamen fidem esse in schismate; nam etsi fidem erga deum tenerent, tamen erga dei ecclesiam non tenerent, cuius patiebantur velut quosdam artus dividi et membra lacerari. Etenim cum propter ecclesiam Christus passus sit et Christi corpus ecclesia sit, non videtur ab his exhiberi Christo fides, a quibus evacuatur eius passio corpus que distrahitur. 48. Itaque quamvis gratiae fenus teneret et metueret tanti nominis debitor navigare, tamen eo transire maluit, ubi tuto posset exolvere; iudicabat enim divinae solutionem gratiae in adfectu ac fide esse. Quam quidem statim, ubi primum copia liberior ecclesiae fuit, inplere non distulit dei que gratiam et accepit desideratam et servavit acceptam. Nihil igitur ea prudentia sapientius, quae divina et humana secernit. 49. Nam quid spectatam stipendiis forensibus eius facundiam loquar? Quam incredibili admiratione in auditorio praefecturae sublimis emicuit! Sed malo illa laudare, quae perceptis mysteriis dei duxit humanis esse potiora. 50. Fortitudinem quoque eius si quis plenius spectare volet, consideret, quotiens post naufragium invicto quodam contemptu vitae huius maria transfretaverit diffusas que regiones obeundo peragrarit, postremo quod hoc ipso tempore periculum non refugerit, sed ad periculum venerit patiens iniuriae, neglegens frigoris atque utinam sollicitus cautionis, sed hoc ipso beatus, quod, dum licuit vigore uti corporis, inoffenso ad exequenda, quae vellet, functus iuventutis officio vitam vixit, debilitatem ignoravit. 51. Qua vero prosecutione simplicitatem eius edisseram? Ea est enim quaedam morum temperantia mentis que sobrietas. Date, quaeso, veniam et permittite dolori meo, ut de eo mihi paulo uberius liceat loqui, cum quo iam non conceditur conloqui. Certe et vobis proficit, ut advertatis non fragilitate quadam vos hoc officium, sed iudicio detulisse, nec misericordia mortis inpulsos, sed virtutum honorificentia provocatos. Anima enim benedicta omnis simplex. Tanta autem simplicitas, ut conversus in puerum simplicitate illius aetatis innoxiae, perfectae virtutis effigie et quodam innocentium morum speculo reluceret. Intravit igitur in regnum caelorum, quoniam credidit dei verbo, quoniam sicut puer artem reppulit adulandi, iniuriae dolorem clementer absorbuit quam inclementius vindicavit, querelae quam dolo promptior, satisfactioni facilis, difficilis ambitioni, sanctus pudori, ut frequenter in eo superfluam magis verecundiam praedicares quam necessariam quaereres. 52. Sed numquam superflua fundamenta virtutis; pudor enim non revocat, sed commendat officium. Itaque velut quadam virginali verecundia suffusus ora, cum vultu adfectum proderet, si forte aliquam subito veniens offendisset parentem, veluti depressus et quasi demersus in terram, licet in ipso nequaquam dissimilis coetu virorum, rarus adtollere os, elevare oculos, referre sermonem. Quod pudico quodam mentis pudore faciebat, cum quo castimonia quoque corporis congruebat. Etenim intemerata sacri baptismatis dona servavit, mundo corpore, purior corde, non minus adulterini sermonis obprobrium quam corporis perhorrescens, non minorem ratus pudicitiae reverentiam deferendam integritate verborum quam corporis castitate. 53. Denique in tantum castimoniam dilexit, ut nec uxorem expeteret, licet in eo non solum castitatis adpetentia fuerit, sed etiam pietatis gratia. Miro autem modo et coniugium dissimulabat et iactantiam declinabat. Tanta que erat dissimulatio, ut nobis quoque urgentibus differre magis consortium quam refugere videretur. Hoc unum itaque fuit, quod nec fratribus crederet, non aliqua cunctationis haesitantia, sed virtutis verecundia. 54. Quis igitur non miretur virum inter fratres duos, alteram virginem, alterum sacerdotem, aetate medium, magnanimitate non inparem ita inter duo maxima munera praestitisse, ut alterius muneris castitatem, alterius sanctitatem referret, non professionis vinculo, sed virtutis officio? Ergo si libido atque iracundia reliquorum vitiorum educatrices sunt, iure castitatem atque clementiam dixerim quasdam virtutum parentes, quamquam pietas quoque ut omnium principatus bonorum, ita etiam seminarium virtutum est ceterarum. 55. Nam de parsimonia quid loquar et quadam habendi castitate? Is enim non quaerit aliena, qui sua servat, nec inflatur inmodico, qui contentus est proprio. Nihil ergo aliud nisi proprium recuperare voluit, magis ne fraudaretur, quam ut ditaretur. Nam eos, qui aliena quaererent, recte 'accipitres pecuniae' nominabat - quodsi radix malorum omnium avaritia est, utique vitia exuit, qui pecuniam non requirit -, (56.) non umquam accuratioribus epulis aut congestis ferculis delectatus, nisi cum amicos rogaret, quantum naturae satis esset, non quantum voluptati superesset, requirens. Et certe erat non pauper opibus, sed tamen pauper spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. De istius beatitudine nequaquam utique dubitare debemus, qui neque ut opulens exultavit in divitiis neque ut pauper exiguum, quod habuit, iudicavit. 57. Superest, ut ad conclusionem cardinalium virtutum etiam iustitiae partes in eo debeamus advertere. Nam etsi cognatae sint inter se concretae que virtutes, tamen singularum quaedam forma et expressio desideratur maxime que iustitiae. Ea enim sibi parcior, foris tota est, et quidquid habet, quadam inclementia sui, dum rapitur amore communi, transfundit in proximos. 58. Sed huius multiplex species, alia erga propinquos, alia erga universos, alia erga dei cultum vel adiumentum inopum. Itaque qualis in universos fuerit, provincialium, quibus praefuit, studia docent, qui parentem magis fuisse proprium quam iudicem loquebantur, gratum piae necessitudinis arbitrum, constantem aequi iuris disceptatorem. 59. Inter fratres autem qualis fuerit, licet omne hominum genus benivolentia conplecteretur, indivisum patrimonium docet nec distributa aut delibata, sed reservata hereditas. Etenim pietatem sibi causam negavit esse testandi. Nam hoc quoque ultimo sermone signavit, cum, quos dilexerat, commendaret, sibi nec uxoris arbitrium fuisse ducendae, ne a fratribus divelleretur, nec testamenti faciendi voluntatem, ne nostrum in aliquo arbitrium laederetur. Denique et oratus et obsecratus a nobis nihil tamen condendum putavit, non oblitus pauperum, sed tantum obsecrans esse tribuendum, quantum nobis iustum videretur. 60. Quo uno satis et divini timoris expressit indicium et humanae edidit religionis exemplum. Nam quod pauperibus contulit, deo detulit, quoniam, qui largitur pauperi, deo fenerat, et postulando, quod iustum est, non exiguum, sed totum reliquit. Haec enim summa iustitiae: vendere, quae habeas, et conferre pauperibus; qui enim dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. Ergo dispensatores nos, non heredes reliquit; nam hereditas successori quaeritur, dispensatio pauperibus obligatur. 61. Unde non inmerito quantus fuerit, hodie quoque per vocem lectoris parvuli spiritus sanctus expressit: Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in uanum animam suam nec fecit proximo suo dolum: haec generatio requirentium deum. Hic ergo et 'in montem domini ascendet' et in 'tabernaculo habitabit' dei, quia ingressus sine macula operatus est iustitiam, locutus est veritatem, non decepit proximum, nec pecuniam feneratus est suam, qui semper voluit recuperare hereditariam. Agnosco oraculum; quod enim nulla ordinavit dispositio, spiritus revelavit. 62. Quid vero illud recenseam, quod supra ipsam iustitiam pietate progressus, cum quaedam incubatori communium fructuum mei contemplatione muneris putasset esse tribuenda, largitatis me iactabat auctorem, portionis suae lucrum ad commune consortium conferebat? 63. Haec et alia, quae mihi tunc erant voluptati, maxime nunc recordationem doloris exasperant. Manent tamen erunt que semper, nec tamquam umbra praeterierunt; neque enim virtutis gratia cum corpore occidit, nec idem naturae meritorum que finis, licet ipsius naturae usus non in aeternum occidat, sed temporali quadam vacatione requiescat. 64. Talibus igitur perfunctum virtutibus, ereptum periculis, desiderio magis quam amissione flebo. Suadet enim ipsa oportunitas mortis, ut prosequendum magis gratia quam dolendum putemus. Scriptum est enim in communi dolore proprium vacare debere; neque enim prophetico sermone uni illi mulieri, quae figuratur, sed singulis dicitur, cum ecclesiae dictum videtur. 65. Dicitur ergo et ad me et dicit scriptura caelestis: Hocine doces, sic instituis dei plebem? An nescis, quia exemplum tuum periculum ceterorum est? Nisi forte exauditum non esse te quereris! Primum istud adrogantis est inpudentiae mereri solum velle, quod multis etiam sanctis negatum noveris, cum scias, quia non est personarum acceptor deus. Nam etsi misericors deus, tamen, si semper exaudiret omnes, non iam ex voluntate libera, sed ex quadam velut necessitate facere videretur. Deinde cum omnes rogent, si exaudiret omnes, nemo ergo moreretur. Pro quantis cottidie rogas! Numquid constitutio dei contemplatione solvenda est tui? Cur ergo non inpetratum aliquando doles, quod non semper inpetrabile esse cognoscis? 66. Stulte, inquit, super omnes mulieres, nonne vides luctum nostrum et quae nobis contigerunt, quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur et humilitate humiliata est? Lugete validissime et nunc, quoniam omnes lugemus, et tristes este, quoniam omnes contristati sumus! Tu enim contristaris in fratre. Interroga terram, et dicet tibi, quoniam haec est, quae debeat lugere, tantorum superstes germinum. Et ex ipsa, inquit, initio omnes nati, et alii venient, et ecce paene omnes in perditionem ambulant, et in exterminium fit multitudo eorum. Et quis ergo debet lugere magis nisi quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu, qui pro uno doles? 67. Absorbeat igitur nostrum dolorem communis dolor et acerbitatem proprii maeroris excludat! Non enim dolere debemus eos, quos cernimus liberatos; neque enim otiose tam sanctas hoc tempore animas corporeis vinculis reminiscimur absolutas. Namque velut divino iudicio tam graves viduas ita uno tempore defunctas videmus, ut profectionis quidam videatur excessus, non mortis occasus, ne veterana emeritis stipendiis pudicitia dubium diu servati pudoris incideret. Quos gemitus mihi, quos dolores tam acerba excitat recordatio! Etsi maeroribus non vacabam, tamen in ipso dolore privato, in ipso tantorum amisso flore meritorum communis quaedam naturae me condicio solabatur defixus que in uno dolor acerbitatem publici funeris domesticae specie pietatis obduxerat. 68. Repeto ergo, sancta scriptura, solacia tua; iuvat enim tuis praeceptis, tuis sententiis inmorari. Quam facilius est caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere! Sed iam audiamus, quae scripta sunt: Nunc, inquit, retine apud temet ipsum dolorem tuum et fortiter fer, qui tibi contigerunt, casus! Si enim iustificaveris terminum dei, et filium tuum recipies in tempore et in mulieribus conlaudaberis. Si hoc ad mulierem, quanto magis ad sacerdotem! Si de filio, non utique absurdum etiam de fratrum amissione talia posse memorari. Quamquam si mihi fuisset filius, numquam eum amplius dilexissem. Nam sicut in obitu liberum effusi labores, suscepti frustra dolores maerorem videntur augere, ita etiam in fratribus consuetudinis usus atque collegii acerbitatem doloris accendunt. 69. Sed ecce dicentem scripturam audio: Noli facere hunc sermonem, sed consenti persuaderi - qui enim casus Sion! - et consolare propter dolorem Hierusalem! Vides enim, quia sancta nostra contaminata sunt et nomen, quod nominatum est super nos, paene profanatum est et filii nostri contumeliam passi sunt et sacerdotes nostri succensi sunt et levitae nostri in captivitate fuerunt et mulieres nostrae contaminatae sunt et virgines nostrae vim passae sunt et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt et, quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum, qui nos oderunt. Tu ergo excute tuam multam tristitiam et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur fortis et requiem faciat tibi altissimus requietione dolorum! 70. Cessabunt igitur lacrimae; parendum est enim remediis salutaribus, quia debet aliquid inter fidos et perfidos interesse. Fleant ergo, qui spem resurrectionis habere non possunt, quam non sententia dei eripit, sed fidei inclementia. Intersit inter Christi servulos idolorum que cultores, ut illi fleant suos, quos in perpetuum existimant interisse, illi nullas habeant lacrimarum ferias, nullam tristitiae requiem consequantur, qui nullam putant requiem mortuorum, nobis vero, quibus mors non naturae, sed vitae istius finis est, quoniam in melius ipsa natura reparatur, fletus omnes casus mortis abstergeat. 71. Certe si illi sibi aliqua solacia reppererunt, qui finem sensus defectum que naturae mortem arbitrati sunt, quanto magis nos, quibus meliora post mortem praemia bonorum factorum conscientia pollicetur! Habent gentiles solacia sua, quia requiem malorum omnium mortem existimant, et, ut vitae fructu carent, ita etiam caruisse se putant omni sensu et dolore poenarum, quas in hac vita graves et adsiduas sustinemus. Nos vero, ut erectiores praemio, ita etiam patientiores solacio esse debemus; non enim amitti, sed praemitti videntur, quos non adsumptura mors, sed aeternitas receptura est. 72. Cessabunt ergo lacrimae, aut, si cessare non poterunt, in communibus lamentis flebo te, frater, et sub dolore publico domesticos gemitus tegam. Nam cessare qui poterunt, cum ad omnem sonum nominis tui lacrimae subrepant, vel cum usus ipse recordationem excitat, vel cum adfectus imaginem repraesentat, vel cum recordatio dolorem renovat? Quando enim dees, qui tantis officiis repraesentaris? Ades, inquam, et semper offerris, et toto te animo ac mente conplector, aspicio, adloquor, osculor, conpraehendo, vel in ipsa quiete nocturna vel in luce clara, cum revisere et solari dignaris maerentem. Denique ipsae iam noctes, quae quasi molestiores vivente te videbantur, quod mutui conspectus copiam denegarent, ipse iam somnus, conloquiorum nostrorum dudum interruptor inamabilis, dulcis esse iam coepit, quia te mihi reddit. Non igitur miseri, sed beati, quorum nec praesentia deficit nec cura minuitur et augetur gratia; etenim somni similis imago mortis. 73. Quodsi in quiete nocturna vinculis adhuc corporeis inhaerentes et quasi in carceraria religatae claustra membrorum possunt tamen animae altiora et discreta perspicere, quanto magis spectant haec, cum iam puro aetherio que sensu nulla corporeae labis inpedimenta patiuntur! Merito que mihi conquerenti vergente quodam iam in occasum die, quod non reviseres quiescentem, totus omni tempore individuus adfuisti, ita ut illo perfusus sopore membrorum, cum ego vigilarem tibi, tu viveres mihi, dicerem: 'Quid est mors, frater? Nam certe nullis a me separaris momentis. Ita enim ubique praesto eras, ut, quam in istius vitae usu habere nostri copiam nequibamus, nunc nobis semper et ubique praesto sit. Nam tunc utique omnia praesto esse non poterant; neque enim conplexionis nostrae, conspectus et osculorum corporalium suavitates locis omnibus et omnibus temporibus subpetebant, animorum imagines semper nobis cum erant, etiam quando non eramus una. Quae ne nunc quidem occiderunt adsiduo que advolant, quo maiore desiderio, eo maiore copia. 74. Teneo igitur te, frater, nec mihi te aut mors aut tempus avellet. Ipsae dulces lacrimae sunt, ipsi fletus iucundi, quibus restinguitur ardor animi et quasi relaxatus evaporat adfectus. Neque enim sine te esse possum aut tui non meminisse umquam aut meminisse sine lacrimis. O amari dies, qui interruptam copulam proditis! O flebiles noctes, quae tam bonum consortem quietis et individuum mihi comitem perdidistis! Quas ederetis cruces, nisi se offunderet imago praesentis, nisi visiones animi repraesentarent, quem species corporis denegaret! 75. 'Iam iam, frater animo meo carissime, quamquam' tu 'inmaturo' decesseris obitu, beatus tamen, qui ista non sustines nec amissum fratrem maerere conpelleris, quem absentem diu ferre non poteras, sed recursu celeri revisebas. Quodsi tunc solitudinis meae taedia repellere, maestitiam fraternae mentis ablevare properabas, quanto nunc crebrius adflictum animum debes revisere et ex te conceptum per te lenire maerorem! 76. Ac mihi tamen dat aliquas officii usus inducias et obsequii sacerdotalis intentio abducit animum. Sanctae vero sorori quid fiet, quae, licet divino metu pietatem temperet, rursus tamen ipsum pietatis dolorem studio religionis accendit, strata humi et totum gremio sui conplexa tumulum, laborioso fessa incessu tristis adfectu dies noctes que maerorem integrat? Nam licet fletum plerumque sermone suspendat, in oratione renovat, et quamvis scripturarum memoria consolationes serentibus praecurrat, flendi tamen desiderium precandi adsiduitate conpensat, lacrimarum ubertatem tunc praecipue, quando nemo interrumpere possit, instaurans. Ita quod miserearis, habes, quod repraehendas, non habes; flere enim in oratione virtutis est. Et quamquam istud familiare virginibus, quibus mollior sexus, tenerior adfectus, contuitu communis fragilitatis in lacrimas etiam sine domestici sensu doloris exuberat, tamen, cum maior causa maerendi est, finis maeroris excluditur. 77. Deest igitur consolandi via, quia subpetit excusandi gratia. Neque enim possis prohibere, quod doceas, praesertim cum religionis adstruat lacrimas, non doloris, et communis seriem deplorationis in metu pudoris obtexat. Consolare ergo, qui potes adire animum, penetrare mentem. Cernat te esse praesentem, sentiat non esse defunctum, ut, cuius secura de merito, eius functa solacio discat pro eo non graviter dolere, qui se admonuerit non dolendum. 78. Sed quid ego demoror, frater? Quid expecto, ut nostra te cum commoriatur et quasi consepeliatur oratio? Licet ipsa species et exanimis corporis forma soletur oculos que manens gratia et permanens figura demulceat, nihil, inquam, moror: procedamus ad tumulum. Sed prius ultimum coram populo vale dico, pacem praedico, osculum solvo. Praecede ad illam communem omnibus et debitam, sed iam mihi prae ceteris desiderabilem domum. Para hospitii consortium, et quemadmodum hic omnia nobis fuere communia, ita illic quoque ius dividuum nesciamus. 79. Ne, quaeso, cupientem tui diu deseras: properantem expecta, festinantem adiuva, et si diutius morari tibi videbor, accerse. Neque enim umquam prolixius afuimus a nobis, tu tamen solebas revisere. Nunc quoniam tu redire iam non potes, nos ad te ibimus. Aequum est, ut officium rependamus, subeamus vicem. Numquam nobis fuit vitae condicio discretior, semper aut sanitas aut aegritudo communis, ut, cum alter aegresceret, alter incurreret, et cum alter revalesceret, uterque consurgeret. Quomodo ius nostrum amisimus? Et nunc consortium aegritudinis fuit, quomodo mortis consortium non fuit? 80. Tibi nunc, omnipotens deus, innoxiam commendo animam, tibi hostiam meam offero: cape propitius ac serenus fraternum munus, sacrificium sacerdotis! Haec mei iam libamina praemitto, in hoc ad te pignore venio, non pecuniae, sed vitae pignore. Ne me diutius residere facias tanti fenoris debitorem! Non mediocris est fraterni amoris usura nec vilis naturae sors, quam cumulant incrementa virtutis. Possum ferre, si cito cogar exsolvere.