ALVARUS CORDUBENSIS. SANCTI EULOGII ARCHIEPISCOPI TOLETANI ET MARTYRIS VITA VEL PASSIO. PRAEFATIO. Beatissimi martyris et doctoris Eulogii passionem disponens scribere, prius uitam eius putaui dirigendam in ordine, quam sui finis agonem pulcherrimum designare: ut quis uel quantus fuerit ante lectoribus innotescat, et sic deinceps adeptum ex merito palmam uictoriae euidentissimis clarescat indiciis. In cuius operis principio, Domini fretus et Redemptoris nostri auxilio, profiteor me non audita et dubia, sed uisa et per me probata retexere; quoniam, gratia Dei cooperante, a primaeuo adolescentiae flore, charitatis dulcedine et Scripturarum amore uno uinculo concordi innexi, huius uitae, licet non pari ordine, tamen pari affectu in cunctis quaestionibus duximus iugum. Sed ille sacerdotii ornatus munere, pennis uirtutum in sublime euectus, altius euolabat; ego luxuriae et uoluptatis luto confectus, terratenus repens hactenus trahor. Et inde est quod non incerta, et quorumcunque hominum narratione comperta, sed mecum gesta et per me cognita narrare disposui. Quia sicut de incertis temere referre sententiam periculosum fore profiteor, ita de cognitis supprimere ea quae nosci debent, uacuum periculis esse non reor. Est quoque et laudabilis pro exemplo praedicanda omnibus ueritas, et nihilominus detestanda rhetoricorum composita falsitas. Quoniam melius est de multis praeclaris nihil facinoribus dicere, quam ex paruis bonis multa falsa disserere: tutiusque est omnia quae gesta sunt praeterire, quam ea quae non fuerunt, aliqua fingere. Et mitius errat, qui non malitiae uoto, sed segnitiae fastu uera supprimit, eo qui diserte falsa confingit. Veritas enim, si studio ueritatis et non uanae gloriae iactantia dicitur, dicenti coronam implodit; falsitas autem, si ab aliquo intentatur, coniectantem occidit. Et ideo sicut me ueritatem dicentem remunerandum esse congaudeo, ita falsitatem si dixero, condemnandum esse non nego. Quibus ergo causis ad falsitatem retexendam insilirem, ipse non habui, qui ueritatem in omnibus, non mendacium, remunerari cognoui.