[0] AD EUMDEM IMPERATOREM, DE INSOLENTIA IUDAEORUM. [1] I. Christianissimo, et uere piissimo, et in Christo uictori ac triumphatori Ludouico imperatori felicissimo, semper Augusto Agobardus abiectissimus omnium seruorum uestrorum. Cum Deus omnipotens, qui uos ante tempora praesciuit et praeordinauit rectorem pium futurum temporibus ualde necessariis, sublimauerit prudentiam uestram et studium religionis supra caeteros uestri temporis mortales; dubium non est praeparatum uos ad remedium temporibus periculosis, de quibus apostolus loquitur : In nouissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, et caetera, et habentes quidem speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes; de quibus nihil est exspectandum quod iam non uideatur, nisi solutio Satanae, et publica calcatio sanctae ciuitatis mensibus quadraginta duobus, quae futura est per caput omnium iniquorum Antichristum. Cum haec igitur ita se habeant, obsecro tranquillissimam longanimitatem uestram, ut praebeatis patientissimam aurem uestram uerbis quibus ego infimus seruorum uestrorum nimis necessarium puto admonendam sanctissimam sollicitudinem uestram de re tam necessaria, quae aut sola, aut praecipua est, cui prae caeteris succurrere debeat gubernatio uestra; cuius narrationem si prosequi potuissem tacitis nominibus auctorum, uellem omnino. Sed quia fieri non potest, committo me bonitati et patientiae uestrae, dando me periculis, et innotescens uobis quae tacere perniciosum est. [2] II. Venerunt Gerricus et Fredericus, quos praecurrit Eurardus missi quidem uestri non tamen per omnia uestra agentes, sed ex parte alterius; et ostenderunt se Christianis terribiles et Iudaeis mites, maxime Lugduni, ubi partem persecutionis aduersus Ecclesiam depinxerunt, quam multis gemitibus, suspiriis et lacrymis stimulauerunt. Quae persecutio, quia praecipue aduersum me acta est, tota a me prodenda non est, nisi forte clementissima sollicitudo uestra scire uoluerit. Tamen in quantum Ecclesiae Christi noxia est, si uestra patitur mansuetudo, breuiter intimare exordiar. Venientes itaque primum Iudaei, dederunt mihi indiculum ex nomine uestro, et alterum ei qui pagum Lugdunensem uice comitis regit, praecipientem illi ut auxilium ferret Iudaeis aduersum me. Quos indiculos, licet ex sacro nomine uestro recitarentur, et uestro annulo essent signati, nullatenus tamen credimus ex iudicio uestro tales prodisse. Coeperunt autem efferri quadam odibili insolentia Iudaei, comminantes omnibus iniuriis nos afficiendos per missos quos adepti fuerant ad exsoluendam uindictam de Christianis. Post eos uenit Eurardus, eadem iterans, et dicens maiestatem uestram commotam esse ualde aduersum me propter Iudaeos. Deinde uenerunt et praedicti missi, habentes in manibus tractoriam stipendialem, et capitularia sanctionum, quae non putamus uestra iussione existere talia. His causis laetificati sunt Iudaei ultra modum, et contristati Christiani, non solum illi qui fugerunt, aut qui absconditi sunt, uel qui districti, sed et caeteri qui uiderunt, uel audierunt; maxime ideo, quia sententia Iudaeorum ita confirmata est, ut auderent irreuerenter praedicare Christianis quid potius credendum esset ac tenendum; blasphemantes coram eis Dominum Deum ac Saluatorem nostrum Iesum Christum. [3] III. Roboratur quoque haec peruersitas ex uerbis missorum, quibus susurrabant quorumdam auribus, dicentes quod Iudaei non abominabiles, ut plerique putant, sed chari essent in oculis uestris, et hominibus eorum dicentibus ex parte meliores eos habitos quam Christianos. Et ego quidem indignus seruus uester non eram Lugduni; sed aberam longe, causa Nantuadensium monachorum, qui quadam dissimultate inter se laborabant. Tamen direxi missos nostros et litterulas ad illos, ut praeciperent quidquid uellent, aut eis iniunctum esset, et nos obediremus. Sed nihil ueniae adepti sumus; ita ut etiam aliqui ex sacerdotibus nostris, quibus nominatim minabantur, non auderent praesentiam suam eis exhibere. Haec passi sumus a fautoribus Iudaeorum, non ob aliud nisi quia praedicauimus Christianis, ut mancipia eis Christiana non uenderent, ut ipsos Iudaeos Christianos uendere ad Hispanias non permitterent, nec mercenarios domesticos habere, ne feminae Christianae cum eis sabbatizarent, et ne diebus Dominicis operarentur, ne diebus Quadragesimae cum eis pranderent, et mercenarii eorum iisdem diebus carnes manducarent, ne quilibet Christianus carnes a Iudaeis immolatas et deglubatas emeret, et aliis Christianis uenderet, ne uinum illorum biberent, et alia huiusmodi. Est enim Iudaeorum usus, ut quando quolibet pecus ad esum mactant, ut subactum idem pecus tribus incisionibus non fuerit iugulatum; si apertis interaneis iecur laesum apparuerit, si pulmo lateri adhaeserit, uel eum insufflatio penetrauerit, si fel inuentum non fuerit, et alia huiusmodi; haec tanquam immunda a Iudaeis repudiata, Christianis uenduntur, et insultario uocabulo Christiana pecora appellantur. [4] IV. De uino uero, quod et ipsi immundum fatentur, et non eo utuntur nisi ad uendendum Christianis, si contigerit ut in terram defluat quolibet loco licet sordido, festinantes hauriunt iterum de terra, et ad conseruandum in uasa remittunt. Qualiter uero et alia improbanda circa illud agant, non solum de Christianis, sed et de Iudaeis multi sunt testes. Quod autem Dominum nostrum Iesum Christum et Christianos in omnibus orationibus suis sub Nazarenorum nomine quotidie maledicant, non solum beatus Hieronymus, qui se scribit nouisse illos intrinsecus et in cute, testis est, sed et de ipsis Iudaeis plerique testantur. In hac re sumens exempli gratiam, dixi Christianis hoc modo: Si aliquis homo seniori suo uel domino fidelis et amator existat, et quempiam hominum senserit illi esse inimicum, detractorem, conuiciatorem, et comminatorem, non uult ei esse amicus, nec socius mensae, nec particeps ciborum. Quod si fuerit, et hoc senior ipsius uel dominus deprehenderit, nec fidelem sibi eum esse existimat. Et ideo cum procul dubio nouerimus blasphematores et, ut ita dicam, maledictores esse Iudaeos Domini Dei Christi et fidelium eius Christianorum, non debemus eis coniungi participatione ciborum et potuum, iuxta modum duntaxat a sanctis Patribus et exemplis datum et uerbis praeceptum. Caeterum, quia inter nos uiuunt, et maligni eis esse non debemus, nec uitae aut sanitati uel diuitiis eorum contrarii; obseruemus modum ab Ecclesia ordinatum, non utique obscurum, sed manifeste expositum, qualiter erga eos cauti uel humani esse debeamus. [5] V. Haec, piissime domine, de multis pauca dixi de perfidia Iudaeorum, de admonitione nostra, de laesione Christianitatis, quae fit per fautores Iudaeorum, nesciens utrum peruenire possit ad uestram notitiam. Tamen summopere necesse es uestra, quomodo nocetur fides Christiana a Iudaeis in aliquibus. Dum enim gloriantur, mentientes simplicibus Christianis, quod chari sint uobis propter patriarchas; quod honorabiliter ingrediantur in conspectu uestro, et egrediantur; quod excellentissimae personae cupiant eorum orationes et benedictiones, et fateantur talem se legis auctorem habere uelle, qualem ipsi habent; dum dicunt consiliatores uestros commotos aduersum nos eorum causa, eo quod prohibeamus Christianos uinum eorum bibere; dum hoc affirmare nitentes, plurimas argenti libras ob emptionem uini se ab eis accepisse iactant; et decursis canonibus non inueniri quare Christiani debeant abstinere a cibis eorum et potibus; dum ostendunt praecepta ex nomine uestro, aureis sigillis signata, et continentia uerba, ut putamus, non uera; dum ostendunt uestes muliebres, quasi a consanguineis uestris uel matronis palatinorum uxoribus eorum directas; dum exponunt gloriam parentum suorum; dum eis contra legem permittitur nouas synagogas exstruere; ad hoc peruenitur, ut dicant imperiti Christiani melius eis praedicare Iudaeos quam presbyteros nostros; maxime cum et supradicti missi, ne sabbatismus eorum impediretur, mercata, quae in sabbatis solebant fieri, transmutari praeceperint, et quibus diebus deinceps frequentari debeant, in illorum opinione posuerint, dicentes hoc Christianorum utilitati propter diei Dominici uacationem congruere; cum Iudaeis magis probetur inutile: quia et hi qui prope sunt, sabbato ementes uictus necessaria, liberius die Dominico missarum solemnitatibus et praedicationibus uacant; et si qui de longe ueniunt, ex occasione mercati tam uespertinis quam matutinis occurrentes officiis, missarum solemnitate peracta, cum aedificatione reuertuntur ad propria. Nunc igitur, si placet benignissimae mansuetudini uestrae audire, dicamus quid Ecclesiae Galliarum, et rectores earum, tam reges quam episcopi de discretione utriusque religionis, ecclesiasticae uidelicet et Iudaicae, tenuerint, tenendumque tradiderint, et scriptum posteris reliquerint, et quomodo consonum sit auctoritati uel actibus apostolicis, et a Veteri Testamento originem trahens. Ex quibus demonstratur quam detestabiles habendi sint inimici ueritatis, et quomodo peiores sint omnibus incredulis, Scripturis diuinis hoc docentibus, et quam indigniora omnibus infidelibus de Deo sentiant, et rebus coelestibus. Quae omnia cum confratribus contulimus, et amplissimae Eccellentiae uestrae praesentanda direximus. [6] VI. Et cum praecedens schedula dictata fuisset, superuenit quidam homo fugiens ab Hispaniis de Cordoba, qui se dicebat furatum fuisse a quodam Iudaeo Lugduno ante annos uiginti quatuor, paruum adhuc puerum, et uenditum, fugisse autem anno praesenti cum alio qui similiter furatus fuerat Arelate ab alio Iudaeo ante annos sex. Cumque huius, qui Lugdunensis fuerat, notos quaereremus, et inueniremus, dictum est a quibusdam et alios ab eodem Iudaeo furatos, alios uero emptos ac uenditos; ab alio quoque Iudaeo anno praesenti alium puerum furatum et uenditum: qua hora inuentum est plures Christianos a Christianis uendi et comparari a Iudaeis, perpetrarique ab eis multa infanda quae turpia sunt ad scribendum.