[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] CAPUT PRIMUM. De Constantinopolitana ciuitate. Arculfus saepe memoratus, Alexandria reuersus, per aliquot dies in Creta hospitatus insula, et ab ea nauigans Constantinopolim appetiuit, in qua per aliquot demoratus est menses. Quae procul dubio Romani est metropolis imperii, undique mari circumdata, excepta aquilonali parte illius, quod mare LX millibus passuum a mari Magno erumpens, ad murum usque ciuitatis extenditur: a muro uero Constantinopoleos usque ad ostia Danubii fluminis XL millibus hoc idem protenditur mare. Haec itaque imperatoria ciuitas non paruo murorum ambitu per XII millia passuum circumcincta, angulos iuxta situm maris habens per maritimam (ut Alexandria siue Carthago) constructos oram, et ad Tyri similitudinem crebris insuper turribus communitos muros, domus intra ciuitatis moenia habet numerosas: ex quibus plurimae mirae magnitudinis lapideae instar Romae habitaculorum consurgunt. [3,2] CAPUT II. De conditione eiusdem ciuitatis. De cuius conditione hanc traditionem ciues a maioribus promulgatam enarrant, dicentes: Imperator Constantinus infinita hominum multitudine congregata, et undique infinitis sumptibus pene nuditate omnium ciuitatum collectis, urbem sui participem nominis in Asiae parte, hoc est in Cilicia, interiecto mari, quod in illis finibus inter Asiam et Europam disterminat, aedificare coepit. Quadam uero nocte cum innumerabiles operatorum exercitus per immensam castrorum longitudinem in papilionibus dormirent, omnia ferramentorum genera, quibus diuersorum operum artifices uti consueuerant, subito quomodo sint sublata, nescitur. De quorum sub tanea et improuisa sublatione cum primo mane ad imperatorem Constantinum plurimi operatores moestitia molestati querimoniam detulissent, rex consequenter inquirit dicens: Si alias res de castris subtractas audistis? Nullas, inquiunt, exceptis omnium operum ferramentis. Tum deinde rex praecepit inquiens ad eos: Ite citius, et circumeuntes ultra citraque per maritimas regionum oras conterminarum lustrate, et si in aliquo agrorum loco forte uestra repereritis ferramenta, ibidem interim ea custodite, et illa huc non reportetis, sed ad me aliquos ex uobis reuerti facite, ut pro certo scire possim de ferramentorum repertione. Quibus auditis, operarii obsequuntur sermonibus a rege descriptis uel dictis: et exeuntes, sicuti fuerant iussi, lustratis hinc et inde ponto, uicinis agrorum terminis; et ecce in Europae parte ultra mare ferramentorum congeriem reperiunt, et inter duo maria in unum congregatam. Loco reperto ad regem ex eis aliqui ueniunt remissi, et inuenta nuntiant ferramenta in tali loco. Quo comperto, rex continuo tubicines per castrorum circuitum tubis iubet canere et exercitum mouere castra dicens: Commigremus hinc ad aedificandam ciuitatem in loco nobis diuinitus designato; simulque praeparatis cum uniuerso exercitu nauibus, ad locum repertorum ferramentorum transfretauit, quem uidelicet locum in tali eorum translatione cognouit sibi a Deo praeparatum designari. In quo et ipse continuo ciuitatem condidit, quae composito nomine ex proprio eius uocabulo et appellatiua ciuitatis Graeca nominatione Constantinopolis uocitatur, ut conditoris uocamen in priore ineat compositionis parte. Haec de situ et conditione illius regiae urbis descripta sufficiant. [3,3] CAPUT III. De illa ecclesia in qua crux Domini habetur. Caeterum de celeberrima eiusdem ciuitatis rotunda mirae magnitudinis lapidea ecclesia silere non debemus, quae, ut sanctus Arculfus refert, qui eam non breui frequentauit tempore, ab imo fundamentorum in tribus consurgens parietibus, triplex supra illos altius sublimata, rotundissima et nimis pulchra simplici consummatur culminata camera. Haec arcubus suffulta grandibus, inter singulos supra memoratos parietes latum habet spatium uel ad inhabitandum, uel ad exorandum Deum aptum et commodum. Interioris domus aquilonali in parte pergrande et ualde pulchrum monstratur armarium, in quo capsa habetur lignea, quae similiter ligneo superclauditur operculo, in quo salutare habetur reconditum crucis lignum, in quo noster Saluator pro humani generis salute suspensus passus est. Quae uidelicet praedicabilis capsa, ut sanctus refert Arculfus, in tribus continuis diebus post expletum annum super aureum altare cum tali eleuatur pretioso thesauro. Quod utique altarium in eadem habetur rotunda ecclesia, duos longitudinis habens cubitos et unum latitudinis. In ternis, inquam, tantummodo anniuersariis sibi succedentibus diebus dominica crux super altare eleuata ponitur, hoc est in Coena Domini, qua die imperator et exercitus militum ecclesiam intrantes, et ad illud accedentes altare, aperta illa sacrosancta capsella, salutarem osculantur crucem. Primus ante omnes imperator orbis illam inclinato osculatur uultu: deinde iuxta conditionum uel aetatum ordinem unus post unum accedens, honorabile osculatur patibulum. Proinde crastino die, hoc est sexta feria ante Pascha, reginae, matronae, et omnes populi mulieres, supra memorato ordine accedunt, cum omni ueneratione osculantes. Tertia die, hoc est sabbato paschali, episcopus et uniuersus post eum clerus cum timore et tremore et omni honorificentia accedunt ordinatim, uictoriale osculantes lignum in sua positum capsa: finitisque sanctis et laetificis talibus sacrosanctae crucis osculationibus, illa uenerabilis capsa superclauditur, et ad suum cum tam honorifico thesauro reportatur armarium. Sed et hoc non negligenter intuendum quod non duo, sed tria ibidem instar crucis habeantur breuia ligna, hoc est transuersum lignum, et longum, incisum et in duas aequas diuisum partes; e quibus tripartitis honorificabilibus lignis, quando illa aperitur capsa, miri odoris fragrantia ac si omnium florum inibi collectorum mirabili plena suauitate exoritur, satians et laetificans omnes in propatulo intra illius ecclesiae parietes interiores positos, qui eodem temporis spatio intrantes stant. Nam de nodis eorumdem trinalium lignorum liquor quidam odorifer, quasi in similitudinem olei expressus, talem facit uniuersos intrantes ex diuersis gentibus aggregatos supra memoratam sentire suauissimi odoris fragrantiam. Cuius uidelicet liquoris si etiam paruula quaedam stillula super aegrotantes imponatur, qualicunque languore uel morbo molestati, plenam recuperant sanitatem. Sed de his ista sufficiant descripsisse. [3,4] CAPUT IV. De sancto Georgio martyre. Arculfus homo sanctus, qui nobis haec omnia de dominica cruce narrauit, quam ipse propriis conspexit oculis et osculatus est, aliam nobis de alio confessore, Georgio nomine, relationem contulit, quam in Constantinopoli urbe a quibusdam expertis didicit ciuibus, qui hoc modo narrare soliti eidem dicebant. In Diospoli ciuitate, cuiusdam confessoris Georgii in quadam domu statua marmorea in columna, contra quam alligatus persecutionis tempore flagellatus est, formula depicta est; qui tamen post flagellationem solutus e uinculis, multis uixit annis. Quadam uero die, cum quidam duri cordis et incredulus homuncio in equo sedens eamdem intrasset domum, eamdem uidens marmoream columnam, ab his qui ibidem inerant interrogabat dicens: Cuius est imago in marmorea columna formata? Quibus respondentibus et dicentibus: Georgii confessoris haec figura est, qui ad hanc uinculatus et castigatus est columnam. Quo audito ille stolidissimus homunculus, ualde iratus contra insensibilem rem, sancti confessoris formulam, instigante diabolo, lancea percussit. Quae uidelicet eiusdem aduersarii lancea, quasi per globum niuis mollem mirum in modum facile penetrans, lapideam illam perforauit columnam exteriori parte eius: cuius ferrum interius inhaerens retentum est, nec unquam quoquo modo retrahi potuit. Hastile autem ad sancti collisum confessoris marmoream imagunculam exterius confractum est. Illius quoque miselli homuncionis equus quo sedebat, eodem momento sub eo in pauimento domus cecidit mortuus. Ipse autem simul misellus in terram cadens, manus in illam marmoream misit columnam, eiusque digiti, quasi in palme uel luto intrantes, in eamdem impressi columnam inhaeserunt. Quod uidens miser, qui retrahere duarum digitos manuum ad se non poterat, et in marmorea sancti confessoris inhaerentes formula colligatos et insertos, nomen Dei aeterni et eiusdem confessoris agens poenitentiam inuocat, et ut ab eodem absolueretur uinculo illacrymatus precatur. Quam eius lacrymosam poenitudinem misericors Dominus suscipiens, qui non uult peccatoris mortem, sed ut conuertatur et uiuat; non solum ab illo praesenti marmoreo uisibili absoluit uinculo, sed etiam a peccatorum inuisibilibus alligamentis fide saluatum subueniens misericorditer liberauit. Hinc itaque manifeste ostenditur quantae et qualis honorificentiae fuerit apud Deum Georgius suus inter tormenta confessor, cuius thoracleam in re natura impenetrabili penetrabilem potententia fecit, lanceaque aduersarii aeque naturaliter impenetrabilem mirabiliter effecit penetrabilem, digitosque eiusdem homunculi infirmos in eadem natura impenetrabiles potenter penetrabiles fecit, quos in marmore uinculatos primo et ipse durus retrahere non potuit: sed eodem momento ualde perterritus et exinde mitigatus, poenitens Deo donante retraxit. Mirum dictu! usque in hodiernum diem eadem bis quinorum eius uestigia digitorum apparent usque ad radices, in marmorea insertorum columna: in quorum loco sanctus Arculfus suos denos proprios inseruit digitos, similiter ad radices usque intrantes. Eiusdem quoque homunculi sanguis equi, cuius coxa in pauimento mortui cadentis in duas confracta est partes, nullo modo ablui aut deleri potuit, sed indelebilis in pauimento domus usque ad nostra permanet tempora idem equinus cruor. Aliam quoque de eodem Georgio confessore certam relationem nobis sanctus Arculfus intimauit, quam ab expertis quibusdam satis idoneis narratoribus in supra memorata Constantinopolitana urbe indubitanter didicit, qui hoc modo de illo sancto confessore pronuntiare soliti erant, dicentes. Quidam homunculus saecularis Diospolim ciuitatem in equo sedens ingressus eo in tempore quo ad expeditionem faciendam multa populorum millia undique conueniebant collecta, illam accedens intrauit in domum in qua supra memorata marmorea exstat columna in se sancti confessoris Georgii habens depictam imaginem, ad quam quasi ad praesentem Georgium loqui coepit dicens: Me tibi Georgio confessori et meum commendo equum, et ut per orationem uirtutum tuarum ab uniuersis bellorum atque morborum, aquarumque periculis liberati, ambo hanc usque urbem post expeditionis tempus incolumes reuersi perueniamus; et si tibi ita Deus misericors nostram reuersionem donauerit prosperare secundum optionem nostrae paruitatis, ego hunc meum, quem ualde amo, equum, ipsum tibi pro munere donandum offeram in conspectu tuae assignaturus formulae. Qui sermunculis ocius terminatis domum egressus, inter exercitus multitudinem cum caeteris contubernalibus commeans idem homuncio, in expeditionis comitatu emigrat, qui prius multa et diuersa bellica pericula interque misella plurimorum millia homunculorum, quae constrata disperierant, ipse in eodem suo sedens dilecto equo ab omnibus infestis casibus iuxta supra memoratam talem exemptus commendationem, Christicolae Georgio, Deo condonante, ad Diospolim prospere reuertitur, illamque domum in qua eiusdem sancti confessoris habebatur imago, secum deferens aurum in equi pretium sui, gaudenter intrat, sanctumque Georgium ac si praesentem alloquitur, dicens: Sancte confessor, Deo aeterno grates refero, qui me per tuae celsitudinis firmitudinem orationis sospitem reduxit. Propterea hos tibi uiginti solidos auri affero, equi pretium mei, quem tibi primule commendatum mihi usque in hodiernum conseruasti diem. Haec dicens, supra descriptum auri pondus ante pedes sancti formulae confessoris deponit, plus equum amans quam aurum: et egressus foras ingeniculatione expleta, tale iumentum supra sedens, ad emigrandum instigat quidem, sed nullo modo moueri potuit. Quod ille homunculus uidens, descendit de equo, reuersusque domum intrat, aliosque decem affert solidos, inquiens: Sancte confessor, mansuetus quidem mihi equiti tutor in expeditione inter pericula fuisti; sed tamen, ut uideo, durus et auarus es in commercio equi. Haec dicens X super XX solidos adiiciens, ad sanctum dicit confessorem: Et hos tibi addo solidos, ut mihi placabilis fias, et meum ad ambulandum resoluas equum. Hoc dicto egressus iterum ascendens equum, ad meandum incitat: qui quasi infixus in eodem stabat loco, nec etiam unum poterat mouere pedem. Quid plura? post equum ascensum descensumque per quatuor singulas uices, intrans domum, decem secum solidos afferens, et ad immobilem reuersus equum; iterum in domum regressus huc atque illuc currebat: et tandiu illum nulla instigatione remouere poterat, usquequo numerus solidorum LX adimpleretur congregatorum. Tum deinde supra commemoratum repetens sermonem de sancti confessoris mansueta humanitate et tuta in expeditione custodia, et de eius quasi duritia uel etiam in commerciis auaritia, commemoransque talia uerba, ut fertur, per quaternales singulas uices, in domum reuersus repetebat; ad ultimum hoc modo sanctum alloquitur Georgium dicens: Sancte confessor, nunc tuam pro certo cognosco uoluntatem. Hoc itaque iuxta id quod desideras, totum auri pondus, uidelicet LX solidos tibi munus offero, ipsum quoque meum equum, quem tibi prius promiseram post expeditionem condonandum, nunc tibi licet inuisibilibus alligamentis uinculatum condono, sed mox, ut credo, resoluendum per tuam Deo honorificentiam. Hoc terminato sermone, egressus domum, eodem horae momento absolutum reperit, ipsumque secum deducens in domum, sancto donatum assignauit confessori in conspectu imaginis ipsius; indeque laetabundus Christum magnificans discessit. Hinc manifeste colligitur quod omne quodcunque Domino consecratur, siue homo erit, siue animal, iuxta id quod in Leuitico scriptum est libro nullo modo redimi possit aut motari; nam si quis motauerit, et quod motatum est et pro quo motatum, sanctificabitur a Domino, et non redimetur. [3,5] CAPUT V. De imagine S. Mariae. Arculfus saepe memoratus et de sanctae Mariae Matris Domini thoracida certam nobis relationem, quam in Constantinopolitana urbe ab expertis quibusdam testibus didicit, indubitanter enarrauit inquiens. In eadem metropolitana ciuitate imago beatae Mariae in breui tabula figurata lignea in pariete cuiusdam domus suspensa pendebat: de qua cum quidam stolidus et duricors homo percunctaretur cuius esset propria, a quodam respondente didicit quod esset sanctae Mariae semper uirginis figura faciei, Quod audiens ille Iudaeus incredulus, diabolo instigante, eamdem de pariete ualde iratus tulit imaginem, et ad uicinam cucurrit domum, ubi humana stercora per longarum foramina tabularum egesta supra sedentium uentribus egeri solent; ibidemque ob Christi ex Maria nati dehonorationem, imaginem Matris eius per foramen super humanum stercus inferius iacens proiecit, et ipse supersedens per idem foramen aluum purgans, proprii stercus uentris super thoracidam beatae Mariae paulo ante inibi depositam dimittens, stolidissime agens effudit, et post turpissimam illam uentris purgationem ille infelicissimus discessit homo. Quid uero postea gessit, aut quomodo uixit, uel qualem uitae terminum habuit, incompertum habetur. Igitur post illius discessum maligni, alius de Christianorum plebe superuenit, felix homo, zelotypus dominicarum rerum, sciens quod factum fuerat, imaginem sanctae Mariae requisiuit, et inter humana stercora absconditam inueniens subleuauit, et diligenter abstergens et lauans aquis emundauit mundissimis, secumque in domo honorifice collocatam habuit. Mirum dictu! ex eadem beatae Mariae imaginis tabula uerum ebulliens distillat semper oleum, quod Arculfus, ut referre solet, propriis conspexit oculis. Hoc mirabile oleum honorem protestatur Mariae matris Domini Iesu, de quo Pater ait: In oleo sancto meo liniui eum. Item Psalmigraphus ad ipsum Filium Dei loquitur dicens: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae participibus tuis. Haec itaque quae superius de Constantinopoleos situ et conditione, nec non et de illa rotunda ecclesia in qua salutare lignum reconditum habetur, et caetera ab ore sancti sacerdotis Arculfi intente didicimus, qui in eadem primaria Romani imperii ciuitate a paschali solemnitate usque ad dominicum permansit natalitium, postea exinde Romam appetens enauigauit. [3,6] CAPUT VI. De monte Vulcanio qui semper intonat. Quaedam insula in mari Magno habetur ad orientalem plagam, XII millibus a Sicilia distans, in qua Vulcanus mons quasi tonitruum totis diebus et noctibus in tantum intonat, ut Siciliae terra longius positae horrifico tremore submoueri putetur. Sed maius sexta feria et sabbato intonare uidetur; qui omni tempore noctibus flammare monstratur, diebus uero fumare. Haec mihi Arculfus scribenti de eodem dictauit monte qui propriis illum oculorum aspexit obtutibus, nocte ignitosum, die uero fumosum. Eius quoque tonitrualem sonitum propriis aurium audiuit auditibus, in Sicilia per aliquot hospitatus dies . Obsecro itaque eos quicunque breues legerint libellos, ut pro eodem sancto sacerdote Arculfo diuinam precentur clementiam, qui haec de sanctis experimenta locis eorum frequentator libentissime nobis dictauit. Quae et ergo quamlibet inter laboriosas et prope insustentabiles tota die undique conglobatas ecclesiasticas sollicitudines constitutus, uili quamuis sermone describens declaraui. Horum ergo lectorem admoneo experimentorum, ut pro me misello peccatore eorumdem craxatore Christum iudicem saeculorum exorare non negligat.