[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] CAPUT PRIMUM. De Bethlehem ciuitatis situ. In huius nostri secundi libelli exordio de situ Bethlehem ciuitatis, in qua noster Saluator ex Virgine sancta nasci dignatus est, pauca breuiter craxanda sunt aliqua. Quae ciuitas, non tam situ grandis, sicuti nobis Arculfus retulit qui eam frequentauit, quam fama praedicabilis per uniuersarum gentium ecclesias diffamata, in dorso sita est angusto, undique ex omni parte uallibus circumdato, quod utique terrae dorsum ab occidentali plaga in orientalem partem quasi mille passibus porrigitur. In cuius campestri planitie superiore humilis sine turribus murus in circuitu per eiusdem monticuli extremitatis supercilium constructus, ualliculis hinc et inde circumiacentibus supereminet: mediaque intercapidine intra muros per longiorem tramitem habitacula ciuium sternuntur. [2,2] CAPUT II. De loco natiuitatis Domini. In eiusdem uero ciuitatis orientali et extremo angulo quasi quaedam naturalis dimidia inest spelunca, cuius interior ultima pars praesepe Domini nominatur, in quo natum puerum reclinauit Mater: alius uero supradicto contiguus praesepio introeuntibus propior, locus proprie natiuitatis Dominicae traditur fuisse. Illa ergo Bethlehemitica spelunca praesepis Dominici tota intrinsecus ob ipsius Saluatoris honorificentiam marmore adornata est pretioso: cui utique semiantro super lapideum coenaculum sanctae Mariae ecclesia supra ipsum locum, ubi Dominus natus specialius traditur, grandi structura fabricata fundata est. [2,3] CAPUT III. De illa petra extra muros sita, super quam aqua primae lauationis eius post natiuitatem effusa est. De illa petra extra murum posita, super quam aqua primae post natiuitatem Dominici ablutionis corpusculi, de muri summitate inclinato, in quo fuit effusa uasculo, breuiter commemorandum aestimo. Quae sacri lauacri aqua de muro effusa in petra inferius iacente, quasi quamdam natura cauatam inuenit fossam: quae eadem undula in primo Dominico repleta natalitio, ex eadem die ad nostra usque tempora per multos saeculorum circuitus purissima plena monstratur lympha sine ulla defectione uel diminutione, nostro Saluatore hoc miraculum a die natiuitatis suae peragente, de quo Propheta canit: Qui eduxit aquam de petra (Psal. LXXVII). Et apostolus Paulus: Petra autem erat Christus (I. Cor. X), qui de durissima contra naturam petra in deserto sitienti populo consolatoriam produxit undam. Idem ipse est Dei uirtus et Dei sapientia, qui et de Bethlehemitica illa petra aquam eduxit, eiusque lacunam plenam semper lymphis conseruat. Quam noster Arculfus propriis obtutibus inspexit, et in ea faciem lauit. [2,4] CAPUT IV. De illa ecclesia in qua illud Dauidicum conspicitur monumentum . Arculfus de sepulcro Dauid regis a me interrogatus hoc nobis responsum dedit, inquiens: Sepulcrum Dauid regis in terra humati ego ipse non negligenter inquirens frequentabam, quod in parte media pauimenti ecclesiae sine aliquo habetur superposito ornamento, humilem lapideam habens pyramidem lampademque semper superpositam. Haec ergo ecclesia extra ciuitatis muros in ualle contigua est fundata, quae Bethlehemitico in parte aquilonali monticulo cohaeret. [2,5] CAPUT V. De alia ecclesia in cuius interiori parte sancti Hieronymi sepulcrum habetur. De sepulcro quoque sancti Hieronymi simili sollicitudine nobis inquirentibus Arculfus sic ait: Sepulcrum sancti Hieronymi de quo inquiritis, ego conspexi, quod in alia habetur ecclesia, quae extra eamdem ciuitatulam in ualle est fabricata, quae in meridiano latere sita supra memorati dorso monticelli est contermina Bethlehemitici. Quod uidelicet Hieronymi sepulcrum, simili opere ut Dauidicum monumentum compositum, nullum ornatum habet. [2,6] CAPUT VI. De monumentis illorum trium pastorum quos nascente Domino coelestis circumfulsit claritudo. De monumentis illorum pastorum quos nocte Dominicae natiuitatis coelestis circumfulsit claritudo, Arculfus nobis breuem contulit relatiunculam, inquiens: Trium illorum in ecclesia pastorum tria frequentaui monumenta iuxta lapidem grandem humatorum, quae mille circiter passibus contra orientalem distant Bethlehem. Quos in eodem loco nascente Domino, hoc est prope turrem gregis, angelicae lucis claritas circumdedit: in quo eadem ecclesia est fundata eorumdem pastorum continens sepulcra. [2,7] CAPUT VII. De sepulcro Rachel. Rachel in Ephrata, hoc est in regione Bethlehem, etiam liber Geneseos sepultam narrat; sed et locorum liber in eadem regione iuxta uiam humatam refert Rachel. De qua uia Arculfus mihi percunctanti respondens ait: Est quaedam uia regia, quae ab Aelia contra meridianam plagam Chebron ducit; cui uiae Bethlehem uicina sex millibus distans ab Hierosolyma, ab orientali plaga adhaeret. Sepulcrum uero Rachel in eadem uiae extremitate ab occidentali parte, hoc est in dextro latere habetur pergentibus Chebron cohaerens, uili operatione collocatum, et nullam habens adornationem, lapidea circumdatum pyramide. Ibidem et nominis eius titulus hodieque monstratur, quem Iacob maritus super illud erexit. [2,8] CAPUT VIII. De Chebron. Chebron, quae et Mambre, olim Philisthinorum metropolis et habitaculum gigantum fuerat, et in qua Dauid septem regnauit annis; nunc, sicut sanctus refert Arculfus, murorum non habet ambitum, et quaedam solummodo dirutae olim ciuitatis in reliquiis uestigia ostendit ruinarum, uicos tamen habet quosdam uili opere constructos et uillas, alias intra et alias extra illas muralium reliquias destructionum, per campestrem collocatas planitiem: in quibus uidelicet uicis et uillis multitudo populi inhabitat. [2,9] CAPUT IX De ualle Mambre. Ab orientali uero plaga eiusdem Chebron ager occurrit speluncae duplicis respiciens Mambre, quem emit Abraham ab Effron Hethaeo in possessionem duplicis sepulcri. [2,10] CAPUT X. De sepulcris quatuor patriarcharum. In huius ualle sanctus Arculfus locum sepulcrocrum Arbec uisitauit, hoc est quatuor patriarcharum, Abraham, et Isaac, et Iacob, et Adam primi hominis; quorum plantae, non sicut in aliis orbis regionibus ad orientem humatorum conuerti moris est, sed ad meridiem uersae et capita contra septentrionalem plagam conuersa. Horum locus sepulcrorum quadrato humili circumuenitur muro. Adam protoplastus cui peccanti continuo post perpetratum peccatum a Deo creatore dictum est: Terra es et in terram ibis, separatur a caeteris tribus haud longe ad borealem illius extremam quadrangulati lapidei ualli partem, non in saxeo in petra exciso sepulcro super terram, ut caeteri de semine eius honorati quiescunt; sed in terra humatus humo tectus, et ipse puluis in puluerem uersus, exspectans resurrectionem cum uniuerso semine suo pausat. Et sic de tali sepulcro eius ad ipsum de se ipso prolata expletur diuina sententia. Et iuxta exemplum primi parentis sepulcri, caeteri tres patriarchae et ipsi uili puluere tecti dormientes pausant: quorum quatuor sepulcra habent circumcisas et dolatas de singulis lapidibus superpositas, quasi ad formam alicuius basilicae, paruas Memorias fabricatas, iuxta mensuram longitudinis et latitudinis uniuscuiusque sepulcri formatas. Abraham et Isaac et Iacob tria sepulcra uicina tribus superpositis duris conditis lapidibus, ad hanc de qua scripsimus figuram formatis, ut superius dictum est, proteguntur: Adam uero sepulcrum superposito quidem, sed obscurioris lapide coloris et uilioris operis protegitur. Trium quoque feminarum uiliores et minores Memorias ibidem aspexit Arculfus, Sarae uidelicet et Rebeccae et Liae, humatarum in terra. Illorum itaque patriarcharum sepulcralis agellus a muro illius antiquissimae Chebron in unius stadii spatio orientem uersus distare dignoscitur. Quae utique Chebron, ut fertur, ante omnes non solum Palaestinae ciuitates condita fuerat, sed etiam uniuersas Aegyptiacas urbes in sua praecessit conditione: quae nunc misere monstratur destructa. Huc usque de sepulcris patriarcharum sufficiat craxasse. [2,11] CAPUT XI. De monte et quercu Mambre. Mambre collis, mille passibus a monumentis supra descriptis ad boream separatus distat, herbosus ualde et floridus, respiciens Chebron ab Africo sibi occurrentem. Idem itaque monticellus, Mambre nominatus, habet in cacumine campestrem planitiem; ubi ad aquilonalem eiusdem cacuminis partem lapidea magna fundata est ecclesia: in cuius dextrali parte inter duos grandis eiusdem basilicae parietes (mirum dictu!) quercus Mambre exstat in terra radicata, quae et quercus Abraham dicitur, eo quod sub ea quondam angelos hospitio receperit. Quam sanctus Hieronymus alibi narrat ab exordio mundi usque ad Constantini regis imperium permansisse; et fortassis ideo non dixit penitus defecisse, quia eadem aetate, quamuis non tota illa, sicuti prius fuerat, grandissima quercus monstrabatur; tamen aliqua pars eius permansit in suo stabilita loco; ex qua, ut refert Arculfus qui eam propriis conspexit oculis, adhuc quoddam truncatum remanet spurium radicatum in terra, ecclesiae protectum tegmine, mensuram quasi duorum longitudinis uirorum habens: de quo uidelicet conso spurio ex omni parte securibus circumciso, hastellarum ad diuersas orbis prouincias particulae asportantur ob eiusdem quercus uenerationem et recordationem, sub qua (ut superius commemoratum est) angelorum quondam conuentio ad Abraham patriarcham famosa et praedicabilis fuerat condonata. In circuitu eiusdem ecclesiae, quae ibidem ob loci illius honorificentiam constructa habetur, pauca quaedam religiosorum habitacula fabricata monstrantur. Sed de his ista sufficiant dixisse, ad alia pergamus. [2,12] CAPUT XII. De illo pineto ex quo ligna in camelis ad ignis ministeria in Hierosolymis perficienda uehuntur. Egredientibus de Chebron in campi latitudine sita ad aquilonalem plagam, haud procul a margine uiae ad sinistram, occurrit pinosus non grandis mons, tribus millibus a Chebron distans: a cuius pineto pinea ad Hierosolymam usque in camelis uehuntur ligna ad focos nutriendos. In camelis, inquam, nam in omni Iudaea, ut Arculfus refert, plaustra uel etiam currus raro reperiri possunt. [2,13] CAPUT XIII. De Iericho. Iericho urbis, quam Iosue Iordane transmisso subuertit, rege illius interfecto, sanctus noster Arculfus conspexit locum, pro qua Oza de Bethel ex tribu Ephraim aliam exstruxit, quam noster Saluator sua praesentia uisitare dignatus est. Quae eodem tempore, quo Hierusalem Romani obsedebant, propter ciuium perfidiam capta et destructa est, pro qua tertia condita est, quae post multa temporum interualla et ipsa subuersa est: cuius nunc quaedam (ut Arculfus refert) ruinarum uestigia monstrantur. Mirum dictu! sola domus Rahab post tres in eodem loco destructas ciuitates remansit, quae duos exploratores quos Iesu-ben-Nun transmisit, in solario eiusdem domus suae lini stipula abscondit: cuius lapidei parietes sine culmine permanent. Locus uero totius urbis ab humana desertus habitatione, nullam domum habens commorationis, segetes et uineta recipit. Inter locum eiusdem destructae ciuitatis et Iordanem fluuium grandia insunt palmeta, in quorum medio campuli interpositi habentur, in quibus quorumdam Chananeae stirpis homuncionum prope innumerae sunt fabricatae habitantium domus. [2,14] CAPUT XIV. De Galgalis. Arculfus saepe memoratus quamdam grandem ecclesiam in Galgalis fundatam uidit, eo in loco constructam in quo filii Israel, Iordane transgresso, castra metati primam in terra Chanaan mansionem habuere. [2,15] CAPUT XV. De duodecim lapidibus quos filii Israel, transuadato Iordanis fluuio, siccato detulerunt profundo. In qua uidelicet ecclesia idem sanctus Arculfus illos considerauit duodenos lapides, de quibus ad Iosue Dominus post transitum Iordanis locutus est, dicens: Elige duodecim uiros singulos per singulas tribus, et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alueo, ubi sacerdotum steterunt pedes, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria (Iosue IV). Hos, inquam, Arculfus uiderat: e quibus senos in dextera ecclesiae parte in pauimiento iacentes, et alios eiusdem numeri in aquilonali, omnes impolitos et uiles, conspexit: quorum unumquemque (ut ipse refert Arculfus) huius temporis duo iuuenes uiri fortes uix possunt de terra subleuare. Ex quibus unus, quo casu accidente nescitur, in duas confractus partes, iterum ferro condensatus, manu artificis coniunctus est. Galgal itaque, ubi supra memorata fundata est ecclesia, ad orientalem antiquae Iericho plagam cis Iordanem est in sorte tribus Iuda, in quinto milliario a Iericho: ubi et tabernaculum fixum multo tempore fuit, in cuius loco (ut traditur) est ecclesia supradicta constructa, in qua illi duodeni supra memorati habentur lapides, ab illius regionis mortalibus miro cultu et honorificentia habita honorificatur. [2,16] CAPUT XVI. De isto loco in quo Dominus a Ioanne baptizatur. Ille sacrosanctus et honorabilis locus, in quo Dominus a Ioanne baptizatus est, semper aquis fluminis tegitur Iordanis: et, sicut Arculfus refert qui ad eumdem peruenerat locum, hucque et illuc per eumdem transnatauit fluuium, in eodem sacrosancto loco lignea crux summa infixa est, iuxta quam aqua usque ad collum longissimi uenit stantis uiri; aut alio in tempore nimiae siccitatis aquis imminutis ad mamillas usque: inundatione uero facta maiore, illa tota crux aquarum adiectione protegitur. Locus itaque eiusdem crucis, in quo (ut superius dictum est) Dominus baptizatus est, citra alueum fluminis habetur: a quo usque in alteram ripam in parte Arabiae homo fortis iactare lapidem potest funda impellente. Igitur a loco supra memoratae crucis pons lapideus arcubus fultus ad aridam usque porrigitur, per quem ipsam adeuntes crucem, per cliuium homines descendunt, ad aridam reuersi ascendunt. In extremitate uero fluminis quaedam habetur parua quadrata ecclesia, in eo (sicut traditur) fundata loco ubi Dominica uestimenta hora illa custodita sunt qua baptizatus est Dominus. Haec quatuor lapideis suffulta cancris, stat super aquas inhabitabilis, quia sub ipsam hinc et inde subintrant aquae. Haec desuper coctili protegitur creta: inferius uero, ut dictum est, cancris et arcubus sustentata. Haec talis ecclesia in locis inferioribus illius uallis exstat, per quam influit Iordanis fluuius. In superioribus uero locis quoddam inest grande monachorum monasterium, quod supra descriptae supereminet ecclesiae in supercilio monticuli e regione constructum; ibidemque et ecclesia in honore sancti baptizatoris Ioannis fundata, eodem monasterii circumdatur muro, quadratis constructo lapidibus. [2,17] CAPUT XVII. De Iordanis colore. Iordanici color fluminis, sicut nobis Arculfus intimauit, albidus in superficie quasi lac uidetur: cuius talis color mare salinarum intrantis longo tramite a colore maris Mortui per alueum eius facile discerni potest. [2,18] CAPUT XVIII. De mari Mortuo. Quod uidelicet Mortuum mare in magnis tempestatibus fluctuum collisione ad terras sal efficit per illius circuitum maris abundanter haberi: quod non solum undique uicinis, sed etiam longe positis nationibus ualde magnum profectum praebet, solis calore satis sufficienter siccatum. Aliter uero sal in quodam Siculo monte haberi solet. Nam illius montis lapides de terra euulsi uerum naturaliter salsissimum sal esse gustu comprobantur, quod proprie nominatur sal terrae. Aliter ergo sal maris atque aliter sal terrae uocitari solet. Unde et Dominus in Euangelio per similitudinem ad apostolos dixisse creditur: Vos estis sal terrae, etc. (Matth. V.) De hoc itaque sale terrae in Siciliae monte reperte nobis sanctus intimauit Arculfus, qui illud per aliquot dies in Sicilia manens uisu et gustu atque tactu comprobauit esse uerum salsissimum sal. Idem nobis et de maris Mortui sale narrauit: quod similiter iisdem tribus supradictis sensibus a se comprobatum nuntiauit; qui etiam eiusdem superius memorati lacus maritimam frequentauit oram, cuius longitudo usque ad Zoaros Arabiae stadiis quingentis octuaginta dirigitur, latitudo stadiis centum quinquaginta usque ad uiciniam Sodomorum. [2,19] CAPUT XIX. De fontibus Iordanis. Arculfus noster et ad illum peruenit locum in prouincia Phoenicis, ubi Iordanis ad Libani radices de duobus uicinis fontibus emergere uidetur, quorum unum nomine Ior, et alter Dan uocitatur, qui simul mixti compositum Iordanis accipiunt nomen. Sed notandum non esse in Panio exordium Iordanis, sed in Traconitide terra CXX interiectis stadiis usque ad Caesaream Philippi, quae nunc Panias a Panio monte tractum nomen accipiens uocitatur. Est ergo illius fontis nomen, qui est in Trachonitide, Fiala, plena aquarum semper, unde Iordanis subterraneis meatibus deriuatur, et in Panio diuisus, aquarum effusionibus ebullit: quae (ut supra dictum est) Ior et Dan nominari solent. Unde quoque emergentes et interiecto quodam interuallo in unum confluentes fluuium coeunt, qui exinde suum dirigens cursum, CXX stadia sine ulla interfusione usque ad urbem, cui nomen est Iulias, progreditur. Postea lacum qui Genezar dicitur, medio transit fluento: quibus ex locis plurima circumuagatus deserta, Asfaleo suscipitur lacu, atque in eum conditur. Itaque duos lacus uictor egressus, in tertio haeret. [2,20] CAPUT XX. De mari Galilaeae. Noster saepe memoratus sanctus Arculfus mare Galilaeae, quod et lacus Cinereth et mare Tiberiadis nominatur, ex maiore circumiuit parte, cui magnae finitimae adhaerent siluae. Lacus ipsi ueluti quoddam mare amplissimis in longitudinem CXL stadiis extenditur, latitudine XL diffunditur: cuius aquae dulces et ad potandum sunt habiles, siquidem nec palustris uliginis crassum aliquid aut turbidum recipit, quia arenoso undique littore circumuenitur, unde et purior haustus eius ac melior est ad usum. Genera quoque piscium gustu et specie nusquam in alio loco praestantiora reperiri possunt. Haec breuia de Iordanis exordio et lacu Cinereth, partim de tertio Iudaicae captiuitatis libro, partim de sancti Arculfi experientia excerpta retulimus, qui, ut ipse indubitanter refert, ab eo loco quo de faucibus maris Galilaeae Iordanis egreditur, usque ad eum locum ubi in mare Mortuum intrat, VIII dierum iter habuit: quod scilicet idem mare salsissimum et de montis Oliueti specula saepius (sicut ipse narrat) sanctus prospexit Arculfus. [2,21] CAPUT XXI. De puteo Samariae. Arculfus sacerdos sanctus regionem Samariae peragrans, ad eiusdem prouinciae peruenit ciuitatem quae Hebraice dicitur Sichem, Graeca uero et Latina consuetudine Sicima nominatur: quae, quamlibet uitiose, Sichar uocitari solet. Itaque prope hanc eamdem ciuitatem, quamdam extra murum uidit constructam ecclesiam, quae quadrifida in quatuor mundi cardines formata extenditur, quasi in similitudinem crucis, cuius figura inferius describitur. In cuius medietate fons Iacob, qui et puteus dici solet, ad eius quatuor respiciens partes, intrinsecus medius habetur, super quem Saluator, itineris labore fatigatus, cuiusdam diei hora sedebat sexta, et ad eumdem puteum illa Samaritana mulier eodem meridiano tempore aquam haurire uenit. De quo uidelicet puteo eadem mulier inter caetera ad Dominum respondens dixit: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est. Arculfus itaque qui de eiusdem putei bibit aqua, et de illius altitudine enarrat dicens: Ille quem aspexi puteus altitudinis habet bis uicenas orias, hoc est XL cubitos. Oria ergo siue cubitus est utriusque manus a latere extensio utroque. Sichem ergo, quae et Sicima, quondam sacerdotalis ciuitas et fugitiuorum, habetur in tribu Manasse et in monte Ephraim, ubi et ossa Ioseph sunt humata. [2,22] CAPUT XXII. De quodam solitudinis fonticulo. Arculfus saepe memoratus quemdam in deserto lucidum fonticulum aspexit, de quo (quemadmodum traditur) sanctus Ioannes bibebat baptizator, lapideo protectum tecto, calce perlito. [2,23] CAPUT XXIII. De locustis et melle siluestri. De eodem namque Ioanne euangelistae scribunt: Esca autem eius erant locustae et mel siluestre. Idem noster Arculfus in illa solitudine, ubi Ioannes habitabat, quoddam locustarum uidit minimum genus, quarum corpuscula in modum digiti manus, exilia et breuia sunt; et quia earum breuis est uolatus similis leuium saltibus ranarum, facile in herbis capiuntur, et coctae per oleum, pauperem praebent uictum. De melle uero siluestri hanc ab Arculfo experientiam didicimus, ita dicente: In eodem deserto quasdam uideram arbores, quarum folia lata et rotunda sunt lactei coloris et saporis mellei, quorum utique foliorum natura fragilis ualde est; et qui ea in escam sumere cupiunt, primum manibus confricant, deinde comedunt, et hoc est siluestre mel, in siluis sic repertum. [2,24] CAPUT XXIV. De illo loco in quo Dominus quinque panes et duos benedixit pisces. Ad quem locum noster saepe memoratus peruenit Arculfus: cuius herbosus et planus campus ex qua die in eo Saluator V millia quinque panibus et duobus piscibus saturauit, nunquam aratus est. In quo nulla cernuntur aedificia: quasdam solummodo columnas paucas Arculfus aspexit lapideas, super marginem illius fonticuli iacentes, de quo illi eadem biberunt (ut fertur) die qua Dominus esurientes eos tali refectione recreauit. Qui uidelicet locus citra mare Galilaeae est; respiciens ciuitatem Tiberiadem ab australi plaga sibi occurentem. [2,25] CAPUT XXV. De Capharnaum. Qui ab Hiersolymis descendentes Capharnaum adire cupiunt, ut Arculfus refert, per Tiberialem uia uadunt recta: deinde secus lacum Cinereth, quod est et mare Tiberiadis et mare Galilaeae, locumque superius memoratae benedictionis peruium habent: a quo per marginem eiusdem supra commemorati stagni non longo circuitu Capharnaum perueniunt maritimam, in finibus Zabulon et Nephthalim; quae, ut Arculfus refert, qui eam de monte uicino prospexit, murum non habens, angusto inter montem et stagnum coarctata spatio, per illam maritimam oram longo tramite protenditur, montem ab aquilonali plaga, lacum uero ab australi habens, ab occasu in ortum extensa dirigitur. [2,26] CAPUT XXVI. De Nazareth et ecclesia eius. Ciuitas Nazareth, ut Arculfus, qui in ea hospitatus est, narrat, et ipsa ut Capharnaum murorum ambitum non habet, supra montem posita; grandia tamen lapidea habet aedificia, ibidemque duae pergrandes habentur constructae ecclesiae: una in medio ciuitatis loco super duos fundata cancros, ubi quondam illa fuerat aedificata domus in qua noster nutritus est Saluator. Haec itaque eadem ecclesia duobus (ut superius dictum est) tumulis et interpositis arcubus subfulta, habet inferius inter eosdem tumulos lucidissimum fontem collocatum, quem totus ciuium frequentat populus, de illo exhauriens aquam, et de latice eodem sursum in ecclesiam superaedificatam aqua in uasculis per trocleas subregitur. Altera uero ecclesia in eo fabricata habetur loco, ubi illa fuerat domus constructa in qua Gabriel archangelus ad beatam Mariam ingressus, ibidem eadem hora solam est locutus inuentam. Hanc de Nazareth experientiam a sancto didicimus Arculfo, qui in illa duabus hospitatus est noctibus et totidem diebus; et idcirco in ea diutius hospitari non poterat, quia ipsum cogebat locorum peritus Christi miles festinare, de Burgundia ortus, uitam ducens solitariam, Petrus nomine, qui post eumdem circuitum ad illum in quo prius commoratus reuersus est solitarium locum. [2,27] CAPUT XXVII. De monte Thabor. Mons Thabor in Galilaea tribus millibus a lacu Chenereth distat, mira rotunditate ex omni parte collectus, a parte boreali respiciens supradictum stagnum; herbosus ualde et floridus. In cuius amoena summitate ampla planities, silua praegrandi circumcincta habetur: cuius in medio campo monachorum inest grande monasterium, et plurimae eorumdem cellulae. Nam illius montis campestris uertex, non in angustum coarctatur cacumen, sed in latitudinem dilatatur stadiorum uiginti quatuor, altitudo autem eius triginta stadiis sublimatur. In eadem quoque superiori platea, non parui aedificii ternae fundatae sunt ecclesiae celebres, iuxta illorum tabernaculorum numerum, de quibus in eodem sancto monte Petrus coelesti laetificatus uisione, et ualde pauefactus, ad Dominum locutus, ait: Bonum est nos hic esse, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum (Matth. XVII). Itaque supra memorati monasterii, et trium ecclesiarum aedificia cum cellulis monachorum, lapideo omnia circumueniuntur muro: ubi sanctus Arculfus una hospitatus est nocte in eiusdem sancti montis celsitudine. Nam Petrus Burgundio Christicola, in illis terris semitarum eius ductor, non ipsum sinebat in uno eodemque hospitio diutius immorari, festinationis intuitu. Sed inter haec et hoc est notandum quod illius famosi montis nomen Graecis litteris sic oporteat scribi per g-th; et g-oh longum, thabohr, Latinis uero litterulis cum aspiratione Thabor, producta g-oh littera. Huius orthographia uocabuli in libris Graecitatis est inuenta. [2,28] CAPUT XXVIII. De Damasco. Damascus ciuitas regalis magna, ut Arculfus refert, qui in illa per aliquot hospitatus est dies, in campo posita lato, amplo murorum est ambitu circumcincta, insuper et crebris turribus communita, plurima extra muros habens oliueta, quam et magna flumina quatuor interfluentia gaudenter laetificant. In qua Sarracenorum rex adeptus est principatum, et regnat; et ibidem in honore S. Ioannis Baptistae grandis fundata est ecclesia. Quaedam etiam Sarracenorum ecclesia incredulorum et ipsa in eadem ciuitate, quam ipsi frequentant, est fabricata. [2,29] CAPUT XXIX. De Tyro. Plurimarum peragrator regionum noster Arculfus, etiam Tyrum Phoenicis prouinciae metropolim introiuit, quae Hebraico et Syro sermone Soar appellatur, quae nullum habuisse de terra introitum in Graecis et Latinis barbarisque historiis legitur. Sed postea a Nabuchodonosor rege Chaldaeorum iactos esse aggeres nonnulli affirmant, et ab oppugnatore iaculis et arietibus locum fuisse praeparatum, ac deinde insulam factam esse et campi planitiem. Haec pulchra et nobilis ualde erat, quae non immerito Latine interpretatur angustia, nam eamdem terrae dimensionem angusta habet insula et ciuitas. Haec in terra Chanaam posita est, de qua mulier Chananaea siue Tyrophoenissa in Euangelio fuerat commemorata. Notandum itaque est quod sancti Arculfi de situ Tyri relatio per omnia concordat cum his quae superius de sancti Hieronymi commentariis excerpta detulimus. Similiter et ea quae supra de montis Thabor situ et forma iuxta sancti Arculfi narrationem descripsimus, nullo discrepant modo ab his quae de situ eiusdem montis et mira rotunditate sanctus Hieronymus narrat: a quo uidelicet Thabor monte usque ad Damascum iter septem dierum Arculfus habuit. [2,30] CAPUT XXX. De Alexandria et Nilo flumine, et crocodilis eius. Grandis illa ciuitas, quae quondam metropolis Aegypti fuerat, Hebraice olim No uocitabatur: urbs ualde populosa, quae ab Alexandro rege Macedonum eiusdem conditore famoso, Alexandria noto per uniuersas gentes nominatur uocabulo, et magnitudinem urbis et nomen accipiens ab eodem reaedificatore. De cuius situ etiam Arculfus enarrans, ab his quae prius lectione didicimus, nullo discrepat modo. Qui ab Hierosolymis descendens, et ab Ioppe nauigare incipiens, XL (sic) dierum iter usque ad Alexandriam habuit, de qua breuiter Naum prophetae sermo habetur, ita dicentis: Aqua in circuitu eius. Cuius diuitiae, mare; aquae, muri eius. Ab australi namque parte ostiis Nili fluminis cingitur, ab aquilonali uero plaga, lacu Mareotico. Sic itaque descriptus aperte situs monstratur eius, quod super Nilum et mare posita, hinc et inde aquis ambiatur; quae quasi claustrum inter Aegyptum et mare Magnum interiacet, ciuitas importuosa et ab externo difficilis accessu. Cuius portus caeteris difficilior, quasi ad formam humani corporis in capite ipso et statione capacior, in faucibus uero angustior, qua meatus maris ac nauium suscipit, quibus quaedam spirandi subsidia portui subministrantur. Ubi quis angustias atque ora portus euaserit, tanquam reliqua corporis forma, ita diffusio maris longe lateque extenditur. In eiusdem dextera parte portus parua insula. habetur, in qua maxima turris est, quam in commune Graeci ac Latini ex ipsius rei usu Pharum uocitauerunt, eo quod longe a nauigantibus uideatur, ut priusquam in portum appropinquent nocturno tempore, terram finitimam sibi et propinquam esse flammarum incendio cognoscant, ne tenebris decepti in scopulos incidant, aut ne uestibuli limitem nequeant comprehendere. Sunt itaque illic ministratores, per quos subiectis facibus caeterisque lignorum struibus adoletur ignis, quasi terrae et praenuntius et index, portensium faucium demonstrans ingredienti angustias, undarum sinus et uestibuli anfractus: ne tenuis carina perstringat cautes, et in ipso ingressu inter opertos fluctibus scopulos offendat. Itaque directum cursum paulisper inflecti oportet, ne caecis illisa saxis ibi incurrat nauis periculum. Angustior enim aditus in portu est, qui a dextera parte laterali arctatur; a laeua uero latus est portus. Circa insulam ergo instructae ingentis magnitudinis moles deiiciuntur, ne assiduo assurgentis impetu maris, insulae collisa cedant fundamenta, atque uentorum iniuria soluantur. Unde procul dubio fit ut in aduerso inter scrupeas rupes molesque disruptas canalis ille medius semper sit inquietus atque exasperans, toto transitu periculosus fiat nauis ingressus. Amplitudo autem portus stadiorum triginta patet dimensione. Et quamuis maxima tempestas sit, intus tutissimus est portus conuersatione, qui a supra memoratis angustiis atque obiectu insulae a se maris repellit undas: quam per easdem portuensis littoris angustias totius portus distensus sinus submouetur a tempestatibus, placidatur a frigoribus, per quas ingressus exasperatur. Nec immerito uel tutamen, uel magnitudo huius portus est eiusmodi: cum in eum quae ad usum totius orbis proficiant, conuectari necessarium sit. Nam et populi innumerabiles eorumdem locorum ad usum sui totius urbis expetunt commercia, et frugum regio est ferax, caeterorumque terrae munerum uel negotiatorum abundans, totum frumento alit atque instruit necessariis mercibus orbem terrarum. Cui scilicet tali regioni, quae procul dubio pluuiarum indigua est, Nili irrigua spontaneos imbres ministrant; ubi utrumque arua temperat, hoc est coeli ubertas et terrae fecunditas; et ubi opimentum nautis et agricolis solum commodum habetur. Hi nauigant, illi serunt; isti circumuehunt nauigiis, illi excolunt terram sine aratro serentes, uiantes sine carpento. Distinctam fluentis cernas regionem, et quasi quibusdam excelsa moenibus nauigiorum totis domicilia terris, quae Nili fluminis riparum marginibus ex utraque cohaerent parte. Nauigabilis enim est usque ad urbem (ut appellant) Elephantorum: ulterius nauem procedere cataractae, hoc est fluminales aquarum colles, non sinunt, non defectu gurgitis, sed totius fluminis praecipitis et quadam ruina currentium aquarum. Sancti igitur Arculfi relatio de Alexandriae situ et Nili non discrepare comprobatur ab his quae in aliorum libris scripta ex lectione cognouimus: de quibus quaedam breui textu excerpta in hac praesenti descriptione interposita inseruimus, hoc est de illius importuositate urbis uel portuensi difficultate, de insula et turre in ea constructa, de Alexandria inter mare uel ostia fluminis Nili terminata positione, et de caeteris. Quae procul dubio causa facit ut eiusdem ciuitatis locus, qui ita ex duabus coarctatus partibus strangulatur, longo ualde et angusto tramitis spatio ab occasu in ortum protenditur. Quod etiam Arculfi narratio demonstrat, quia, ut ipse refert, hora diei tertia coepit intrare in ciuitatem mense Octobri, per longitudinem deambulans urbis; et uix ante uespertinum tempus ad extremitatem longitudinis eius peruenire poterat. Haec longo murorum ambitu crebris insuper turribus communitorum, per marginem fluminis et oram curui maris ambitur compositorum. Item de parte Aegypti aduentantibus, et urbem intrantibus Alexandrinam, ab aquilonali propinquo latere occurrit grandis structurae ecclesia, in qua Marcus euangelista in terra humatus iacet, cuius sepulcrum ante altare in orientali eiusdem quadrangulae loco ecclesiae Memoria superposita marmoreis lapidibus constructa monstratur. Haec itaque de Alexandria, quae priusquam ab Alexandro Magno in maius aucta aedificaretur, No (ut supra dictum est) uocitabatur. Cui (ut superius dictum est) ostium Nili fluminis cohaerens, quod Conopeium nominatur, Asiam cum Aegypto et Libyam disterminat. Ob cuius itaque Nili fluminis inundationem Aegyptii excelsos aggeres circa ripas eius construunt: qui si custodum negligentia uel nimia aquarum eruptione rupti fuerint, subiacentes campos nequaquam rigant, sed opprimunt et populantur. Ob quam causam plurimi qui plana Aegypti incolunt, ut sanctus refert Arculfus, qui eumdem fluuium in Aegypto means saepe transmeauit, in domibus, transuersis trabibus suffultis, aquas supra inhabitant. Crocodili, ut Arculfus refert sacerdos, in Nilo fluuio aquaticae commorantur quadrupedes bestiae, non grandes, ualde edaces, et in tantum ualidae, ut etiam una ex eis, si forte equum uel asinum uel bouem iuxta ripam fluminis herbam carpentem inuenire poterit, subita irruptione emergens inuadat, et uel etiam animantis unum pedem mordens, et sub aquas trahens, penitus totum deuoret animal.