[1,0] BELLORUM PARISIACAE URBIS. LIBER PRIMUS. 1 Dic alacris saluata Deo Lutecia summo, Sic dudum uocitata, geris modo nomen ab urbe Isia, Danaum latae media regionis, Quae portu fulget cunctis uenerabiliori; Hanc Argiua sitis celebrat perauara gazarum, Quod nothum species metaplasmi modo nomen O collega tibi, Lutecia, pingit honeste Nomine, Parisiusque nouo taxaris ab orbe, Isiae quasi paris merito pollet tibi consors; 10 Nam medio Sequanae recubans, culti quoque regni Francigenum, temet statuis per celsa canendo; Sum polis, ut regina micans omnes super urbes! Quae statione nites cunctis uenerabiliori. Quisque cupiscit opes Francorum, te ueneratur, Insula te gaudet, fluuius sua fert tibi giro Brachia, complexo muros, mulcentia circum Dextra tui pontes habitant tentoria limfae Leuaque claudentes ; horum hinc inde tutrices Cis urbem speculare falas, citra quoque flumen. 20 Dic igitur praepulchra polis, quod Danea munus Libauit tibimet soboles Plutonis amica, Tempore quo praesul Domini et dulcissimus heros Gozlinus temet pastorque benignus alebat. Hec, inquit, miror, narrare potest aliquisne? Nonne tuis idem uidisti oculis? Refer ergo! Vidi equidem, iussisque tuis parebo libenter. Haec tibi nempe litauerunt libamina saeui: Septies aerias centum praeter iuniores Quamplures numero naues numerante carentes, 30 Extat eas moris uulgo barcas resonare ; Quis adeo fartus Sequanae gurges fuit altus Usque duas modicumque super leugas fugiendo, Ut mirareris, fluuius cui se daret antro, Nil parens; abies quoniam uelauerat illum Ac quercus ulmique simul, madidae sed et alni. Urbem quo tetigere quidem Titane secundo, Egregii Sigefredus adit pastoris ad aulam, Solo rex uerbo, sociis tamen imperitabat, Vertice flexo ad pontificem sic inchoat ore: 40 « O Gozline, tibi gregibusque tuis miserere, Ne pereas, nostris faueas dictis, rogitamus; Indulge siquidem, tantum transire quaeamus! Hanc urbem; tangemus eam numquam; sed honores Conseruare tuos conemur, Odonis et omnes. » Hic consul uenerabatur, rex atque futurus, Urbis erat tutor, regni uenturus et altor. Haec contra Domini praesul fidissima iecit: « Urbs mandata fuit Karolo nobis basileo, Imperio cuius regitur totus prope kosmus [1,50] Post Dominum, regem dominatoremque potentum, Excidium per eam regnum non quod paciatur, Sed quod saluetur per eam sedeatque serenum. Ut nobis, si forte tibi commissa fuissent Menia, quodque peregisses iustum tibi narras, Quid fore sancires? Sigemfredus: Caput, infit, Ensis honore meum, canibus demum quoque dignum. Toxica, ni tamen his precibus caedas, tibi tela Nostra ministrabunt castella die ueniente, Decedente famis pestem, hoc peragentque quotannis. » 60 Haec ait, atque dehinc abiit, sociosque coegit. Sic caput Aurora rapuit perdente duellum. Nempe ruunt omnes ratibus turri properantes, Quam feriunt fundis acriter complentque sagittis. Urbs resonat, ciues trepidant, pontesque uacillant; Concurrunt omnes turrique iuuamen adaugent. Hic comites Odo fraterque suus radiabant Rotbertus, pariterque comes Ragenarius; illic Pontificisque nepos Ebolus fortissimus abba. Hic modicum praesul iaculo palpatus acuto, 70 Hic eius iuuenis miles simili Fredericus Est ictus gladio; miles periit, seniorque Conualuit, sese medicante Dei medicina. Hic uitae multis extrema dedere, sed acres Pluribus infigunt plagas, tandemque recedunt, Exanimes Danos secum multos referentes; Iam occidui medium uergebat ad ultima Tile Climatis australis quoque Apollo secutus Olimpho . Nil prorsus species turris renitens erat adhuc Perfectae, fundamentis tantum bene structis 80 Ac modicum ductis sursum factisque fenestris Gaudebat; belli sed eadem nocte peracti Altius haec circumductis creuit tabulatis; Lignea sescuplae siquidem superadditur arci. Sol igitur Danique simul turrim resalutant; Praelia deuotis iaciunt immania ualde; Pila uolant hinc inde, caditque per aera sanguis, Conmiscentur eis fundae laceraeque balistae, Nil terras interque polos aliud uolitabat. At turris nocturna gemit dardis terebrata 90 Nox fuit eius enim genetrix, cecini quoque supra Urbs pauitat, ciues strepitant, et classica clamant Absque mora tremulae cunctos succurrere turri. Christicolae pugnant, belloque resistere curant. Belligeros inter cunctos gemini radiabant Plus aliis fortes, alter comes, alter et abba Alter Odo uictor, bellis inuictus ab ullis, Confortando fatigatis uires reuocabat, Lustrabat iugiter speculam perimens inimicos; Qui uero cupiunt murum succidere musclis, [1,100] Addit eis oleum ceramque picemque ministrans, Mixta simul liquefacta foco feruentia ualde, Quae Danis ceruice comas uruntque trahuntque. Occiduunt autem quosdam, quosdamque suadent Amnis adire uada. Hoc una nostri resonabant: Ambusti Sequanae ad pelagos concurrite, uobis Quo reparent alias reddendo iubas mage comptas! Fortis Odo innumeros tutudit. Sed quis fuit alter? Alter Ebolus huic socius fuit aequiperansque; Septenos una potuit terebrare sagitta, 110 Quos ludens alios iussit praebere quoquinae . Hisce prior mediusue fuit circumue nec ullus; Fortiter ast alii spreta nece belligerabant; Verum stilla quid est simplex ad caumata mille? P geminum fidos raro quamuis uegetabat, Mque truces posthac chile seranta chile id extat Hice recenter eunt uicibus turrim, iuge foedi Ingeminant bellum; clamor fremitusque fit altus, Ingentesque replent uoces hinc inde ruentes Aethera, saxa fremunt parmas quatientia pictas, 120 Scuta gemunt, galeae strident traiecta sagittis. Huc praeda redeunt equites, certamina stipant, Incolumes adeunt speculam saturique ciborum, Anteque durcones multi repetunt morientes, Quam lapides iaciant illamque grauent lapidando. Dulce quibus flamen Danae spirantibus aiunt, Quaeque suo lacerans crines lacrimansque marito: « Unde uenis? fornace fugis? scio, nate diabli, Hanc nullus poterit uestri superare triumphus? Non tibi nunc cererem uel apros bacchumque litaui? 130 Tamque cito quare repedas ad tegmina stratus? Haec iterum gestisne tibi poni? redeunte Elluo, sic alii? similem mereantur honorem! » Clibanus ob humile quantum speculae sinuatus Saeua per ora duit quamuis ignobile nomen. Ima dehinc ardent eius disscindere scisci : En inmane foramen hians, maius quoque dictu! Apparent penitus proceres iam nomine citi, Cristatosque uident cunctos, quibus atque uidentur, Conspiciuntque uiritim omnes non introeuntes. 140 Horror enim uetuit, quod non audacia sumpsit. Orbita mox a turre teres iaculatur in illos, Bis ternis arcens animas direxit Auerno, Perque pedes tracti numerum complent morientum. Tum foribus posuere larem, Vulcania cura; Hinc multare uiros rentes et perdere turrim. Fit rogus horribilis, fumusque teterrimus inde Nubila militibus miscet, succedit et umbris Scilicet arcs piceis, hora ueluti diuturna, Nam tulit haec minime sufferre diu sibi notos, [1,150] Sed nostri Dominus miserescens uertere iussit In sortem caecam populi nebulam generantis. Fortius ille furens Mauors regnare sategit . Signifer en geminus concurrit ab urbe benigna Lancea bina gerens speculam conscendit, amictum Auribus immodicis croceum formido Danorum; Tunc centena quium pepulit cum sanguine uitam Centeno catapulta nimis de corpore pernix, Hospiciumque comas ducti lintresque reuisunt. Lemnius hic moritur claudus, magno superante 160 Neptuno, humectant latices incendia fusi. Pestiferae gentis miles percussus acerbo. Rotbertus felix iaculo spirauit ibidem, Atque Deo pauci uulgo periere iuuante. Erubuere tamen posthac ueluti lupus audax Nil rapiens praedae. repetitque quidem nemus altum, Subtilemque nimis secum retulere fugellam. Tercentum exanimos flentes Charone receptos Nox comitans, turris studuit uulnus medicari. Haec duo bella sui residens in limite currus 170 Ante Nouember adest, gelidus supplere Decembri, Solibus is caudam ternis quam caederet anni. Sole suos fuluo radios fundente sub ethre Sorte Dionisii lustrant equidem recubantes Macharii Sequanae ripas, et castra beatum Germanum circa teretem componere uallis Commixto lapidum cumulo glebisque laborant. Post montes et agros, saltus, camposque patentes Ac uillas equites peragrant peditesque cruenti, Infantes, pueros, iuuenes, canamque senectam, 180 Atque patres natosque necant, necnon genetrices: Coniugis ante oculos caedem tribuere marito, Coniugis ante oculos strages gustat mulierem, Ante patrum faciem soboles necnon genitricum! Efficitur seruus liber, liber quoque seruus, Vernaque fit dominus, contra dominus quoque uerna. Vinitor agricolaeque simul cum uitibus omnes Ac tellure ferunt crudeles mortis habenas. Francia iam dominisque dolet famulisque relicta, Heroe gaudebat nullo, lacrimisque rigatur. 190 Nulla domus stabilis uiuo regitur dominante. A tellus opulenta gazis nudatur opimus, Sanguiuomis, laceris, atris, aedacibus aequo Vulneribus, praedis, necibus, flammis, laniatu, Prosternunt, spoliant, perimunt, urunt, populantur Dira cohors, funesta falanx, cetusque seuerus. Posse fauebat eis actutum, uelle quod ipsum Omnia se uisum gestabant ante cruentum. Valles diffugiunt humiles, tumidi prius Alpes, Arma, simul diamant lucos cum corde fugaci. [1,200] Nemo patet, fugiunt omnes, heu! nemo resistit. Sic decus a regni pro posse tulere uenusti, Sic celebris specimen cimbis portant regionis! Terribiles inter acies tamen adstitit acta Parisius ridens media inperterrita tale. Ergo bis octonis faciunt mirabile uisu, Monstra rotis ignara, modi compacta triadi, Roboris ingentis, super argete quodque cubante Domate sublimi cooperto. Nam capiebant Claustra sinus archana uteri penetralia uentris 210 Sexaginta uiros, ut adest rumor, galeatos. Unius obtinuere modum formae satis amplae Completis autem geminis, ternum peragendo Mittitur arte fala uexare falarica binos Artifices neruis iaculata uno quoque plectro. Sic nobis loetum primi meruere paratum; Mox monade necata obiit saeuissima dias. Mille struunt etiam celsis tentoria rebus Tergoribus collo demptis tergoque iuuencum. Bis binos tressisue uiros clipeare ualebant, 220 Quae pluteos calamus uocitat cratesue latinus. Nox nullam recipit requiem nullumque soporem; Veloces acuunt, reparant, cuduntque sagittas, Expediunt clipeos, ueteresque noui efficiuntur. Cumque senis Foebi fulgor iam scandit in almas Quadrigas agilis, noctemque repellit opacam, Atque suos oriens oculos demittit in urbem, En proles Satane subito castris furibundae Erumpunt, trepidis nimium telis oneratae; Ad turrim properant, tenues ut apes sua regna 230 Distentis adeunt humeris casiaque thimoque Arboreisque simul uel ameni floribus agri: Haud secus infelix populus contendit ad arcem Pressis fornicibus humeris ferroque tremente. Ensibus arua tegunt, Sequanam clipeis, et in urbem Plumbea mille uolant fusa densissime mala Atque serunt pontes ualidis speculas catapultis. Mars hinc inde furit surgens, regnatque superbus; Totius ecclesiae cumuexa boando metalla Flebilibus uacuas supplent camoribus auras. 240 Arcs nutat, ciues trepidant, ingensque tubarum Vox resonat, cunctosque pauor cum turribus intrat. Hic proceres multi fortesque uiri renitebant; Antistes Gozlinus erat primas super omnes, Huic erat Ebolusque nepos Mauortius abba; Hic Rothbertus, Oddo, Ragenarius, Utto, Erilangus; Hi comites cuncti, sed nobilior fuit Odo, Qui totidem Danos perimit, quot spicula mittit. Dimicat infelix populus pungnatque benignus. Tres armauit atrox cuneos, quibus obtulit arci [1,250] Maiorem, picto ponti geminosque parone, Hanc sat opinati superare, hunc si potuissent. Haec bellum patitur, multo maiora set ille; Haec depicta gemit uario sub uulnere rubra, Ille uirum luget uires obitusque fluentes. Sanguine nulla uia urbis adest intacta uirorum, Prospiciens turrisque nichil sub se nisi picta Scuta uidet, tellus ab eis obtecta latebat. Inde super cernens lapides conspexit acerbos, Ac diras, ut apes dense, tranare cateias . 260 {Iuppiter aspiciens dardos prospexit acutos} Inter sese aliud turrimque nichil metit aether. Vox inmensa, metus maior, strepitusque fit altus. Hi bellant, isti pungnant, resonantibus armis Praelia Normanni exacuunt crudelia sane. Nullus habet terrae totidem qui uiuere natus Indutos gladiis pedites spectaret in unum, Et tanta miraretur testudine picta. Hac sibi confecere polum uitam nutrientem, Quem nullum superare caput cupiebat eorum, 270 Ast infra capiunt tetre necis arma frequenter. Mille dabant pugnam pariter stantes in agone, Mille simul, turrim quoniam contingere cuncti Haud una poterant, turmis certare studebant. Arcs speculans, nudis quoniam chelis inimicus Ingeminat populus certamen et ore patenti, Erectas taxos arcos conuertit in uncos ; Unius hinc iaculum transmittitur os in apertum, Quem subito conans alius clipeare migrantem, Nempe cibum gustat primus quem repserat ore, 280 Ad ueniens autem numerum qui clauderet almum Hos nitens geminos auferre latenter, et ipse Perculsus faretra, turri ueniam quoque poscit. Sub clipeo illos alii conduntque trahuntque, Unde furore nimis pingues bellum renouarunt. Scuta cient planctus, saxis ferientibus, ipsa, Sanguineasque uomunt uoces galeae subeuntes Aethera, crudeli lorica mucrone foratur. Respiciensque suas et quos fundauerat artus Omnipotens fabricas modicum Danis superari, 290 Exhibuit nostris uires animosque ualentes, Inpertitus eis sensus equidem tremebundos. Tum pereunt miseri, pluresque uehuntur ad altos Ponentes animas torquentibus arma faselos. Iam Titan celeres missos praemittere curat Ocaeano, pompare thoros otium quibus abdat. Toruaque plebs quae iam cecini tentoria turri Texta tulit siluis flenti, caesisque iuuencis, Quis noctem quidam bello quidamque sopore Praeteriere, quibus circumtriuere meatus, [1,300] Penniuolas acies uibrari felle madentes, Militibus noctu eximiam cernentibus arcem. Mane quidem flagrante nouant certamina plenis Arma trucum terris fixa testudine giro. Certabant plures alii fossata studere, Quae circa resident illam, sulcosque replere; Hinc glebas specubus frondesque dabant nemorosas, Atque suo segetes etiam fetu uiduatas, Prata simul, uirgulta quoque, et uites sine gemmis, Hincque senes tauros pulchrosque boues uitulosque, 310 Postremumque necant elegos, heu! quos retinebant Captiuos, sulcisque cauis haec cuncta ferebant, Idque die tota stantes agitant in agone. Hocce pius cernens praesul, clara lacrymando Voce uocat domini Saluatorisque parentem: Alma redemptoris genetrix mundique salutis, Stella maris fulgens cunctis praeclarior astris, Caede tuas praecibus clemens aures rogitantis; Si tibi me libeat missas umquam caelebrare, Impius atque ferox saeuus crudelis et atrox, 320 Captiuos perimens, laqueo necis inretiatur! Arce repente uolans telum deferre sategit Antistes Gozlinus, huic quod flendo precatur, Qui uinctos uinctus mortis dimisit habenis, Atque miser sociis tendit clipeumque pedemque. Os soluit, uirtute ruit, sulcosque repleuit Mensurans terram, spirans animam male natam, Captiuos iuxta tritos gladio nimis eius. Urbs in honore micat celsae sacrata Mariae, Auxilio cuius fruimur uita modo tuti; 330 Hinc indicibiles illi, si forte ualemus, Reddamus grates, placidas reboemus et odas, Vox excelsa tonet, laudesque sonet quia dignum: Pulchra parens salue Domini, regina polorum, Nostra nites altrix, orbis constas dominatrix; Quae saeuis manibus Danum gladioque minace Soluere Luteciae plebem dignata fuisti, Luteciaeque satis poteras conferre salutem, Quae lubrico Saluatorem cosmo genuisti. Caelicoli caetus, uirtutes ac dominatus, 340 Primatusque, potestatesque, thronique polorum, O genetrix sobolis summi regis celebranda, Te gaudent, recolunt, laudant, uenerantur, adorant, O felix uteri thalamo quae claudere mater, Quem coeli nequeunt, tellus, uastum mare, quisti; Atque tuum delecta patrem nobis peperisti. Luna micans solem multo plus te renitentem Fudisti terris, et eas quo plena manebas Inradiando, genus nostri lapsum reparasti. Ergo cui, regina poli, conponere quibo? [1,350] Sanctior es cunctis, sexu felicior omni. Cultorum miserere tui iam nata potentis; Gloria, laus et honor, radiansque decus tibi semper; Sit benedicta Dei mater sceptris in Iesu. Foebus abit, noctisque redit caligo serenae, Excubiisque nequam turris saepitur opimis . Aurora girante polos, girantur et arces; Mortiferis siquidem telis quatientibus illas, Arrietes conflant, unumque locant ab eoo In turrim, contemplatur septentrio celsa 360 In portas alium; tenuit contra latus eius Oc que sidens ternum. Magno cum pondere nostri Tigna parant, quorum calibis dens summa peragrat, Machina quo citius Danum quisset terebrari; Conficiunt longis aeque lignis geminatis Mangana quae proprio uulgi libitu uocitantur, Saxa quibus iaciunt ingentia, seo iaculando Allidunt humiles scaenas gentis truculentae. Sepe quidem celebrum ceruice trahunt elegorum, Vah! multosque terunt Danos, plures quoque peltas . 370 Immunis clipeus fractu nullus fuit hictus, Quem talis tetigit, non ullus morte misellus . Ast infelices foueas supplere falanges Nequiquam tendunt, potuere replere nec ullam. Nitebantur enim arietibus pessumdare turrim; Quos quoniam nequeunt aequis deducere campis, Corripiunt ternas rabidi kimbas satis alta Frondiuagis equidem siluis grauidare flagrantes, Postremum Vulcanus eis inponitur ardens. Flammiuomas oriens dimittit eas pedetemptim, 380 Anguinisque trahebantur ripas secus ipsae Ad pontem, seu conspicuam conburere turrim. Silua uomit flammas, arent latices pelagique, Terra gemit, uirides herbae moriuntur ab igni; Lemnius atque potens Neptuno stat pede trito, Regna poli furuus penetrat, nubesque peragrat. Hinc tellus et ager, limfae caelique cremantur; Urbs luget, speculaeque timent, et menia deflent; Heu, quam magna oculis manant lacrimosa beatis Flumina! Dant pulchri iuuenes, sed et alba senectus, 390 Merentes gemitus, matresque iubas laniando Terga dabant siccae, crinesque per arua reuoluunt Hae colafis nudata suis iam pectora tundunt. At secuere genas aliae lacrimis madefactas! Tum trepidant ciues, cunctique uocant celebrandum Germanum: Miserere tuis, Germane, misellis! Parisius praesul fuerat sanctissimus olim, Inlustrabat eam cuius uenerabile corpus Menia Germani nomen recinunt, et in omni Exclamat miles specula primique uirorum: [1,400] O famulis, Germane, tuis succurrere disce! Littora seu liquidi laticis pelagus ciaet altum, Sidereosque thronos quibus emicat, ut iubar almus Verberat innumerus, echo comitante, boatus; Germanum respondet et urbs uocitantibus ipsum. Concurrunt matres pariter iuuenesque puellae Ad Sancti tumulum, suffragia poscere grata. Infelix et ob hoc populus subiit nimis alta Gaudia, subsannans ciues Dominique cateruam. Scuta dabant alapis reprobo risu saturatis, 410 Argutoque tument horum distenta boatu Guttura, et, urbanis plangentibus, aera magno Implentur sonitu, clamore minus nihil amplo, Vox auditur in excelsis, et luctus in aethris! At Deus omnipotens omnis fabricae raeparator Orbis, adest praecibus Sancti rogitatus, et ipse O Germane, uenis humili succurrere plebi Auxilio, lapidumque salire struem super altam Flammiuomas puppes, pontem ne lederet ulla, Ipse coegisti, pontem sustentat is agger. 420 Continuo Domini populus descendit ad ignes, Quos mergens in aquas, naues cepit sibi uictor; Hincque Dei sumpsit felix gaudere caterua, Unde prius dixit gemitus magnosque dolores. Sic nostris geritur, bellumque diesque recedit, Noxque falam gurdis mandat custodibus ipsam. Sole suas nondum claras subeunte quadrigas, Sub luce reueunt crates sua ad oppida furtim, Arrietes, carcamusas uulgo resonatos, Dimisere duos; pallos uetuit remouere; 430 Quos nostri capiunt gaudenter depeculantes. Rexque Danos retulit Sigenfredus super omnes, Quem turris metuit proprios sibi uellere ocellos . Sicque, iuuante Deo, durus Mauors requieuit. Ianuarii suprema dies statuit triduana, Haec finire sequens studuit certamina mensis. Tercia lux huius fuerat belli, recolendae Sancta genetricis tunc purificatio Christi, Quae nostre tribuit plebi gaudere triumpho. Praeterea conscendit equos auibus otiores 440 Infortuna cohors, repetens partes orientis, Francia quas nondum populatas tristis alebat. Cuncta prius dimisa necans, magalia poscit Quae Rotberto aderant Faretrato agnomine claro; Cuius erat miles tantum obsequio modo solus, Una domus retinebat eos. Miles seniori: Normannos contemplor, ait, cursim uenientes! Rotbertusque suum cupiens admittere scutum, Nil uidit, quoniam populus suus abstulit illud, Quem Danicos iussit cuneos idem speculari. [1,450] Ense forum nudo petiit tamen obuius illis, E quibus occidit geminos, et tertius ipse Incubuit morti, nullo sibi subueniente. Unde nepos eius nimium tristans Adalaelmus Consulis intererat populo, cui talia dixit: Eia uiri fortes, clipeos sumatis et arma, Ulciscique meum raptim properemus auunclum! Haec, inquit, uillam petiit, congressus acerbis Ilicet hos uicitque trucidauitque nefandos; Normanno uillam uictor moriente repleuit. 460 Nil reliqui, prohibente fuga, retulere paroni Haec eadem Rotbertus erat nitens operari. Post aequor residens almi niueam secus aulam Scandere Germani temptant crebrius uocitati, Eius qua speciem constat lucere sepulchri. Hic iacuit suimet iugiter uenerabile corpus, Nobiliusque monasterium cunctis fuit illud, Nustria quae refouere sinu discebat in amplo. Hinc propriis fuerit famulis gestatus in urbem. Ipse Danos, quicumque dabant uestigia prato, 470 Militibus speculam cernentibus urbis in eius Rure sitam, fugiente mora tradit capiendos. Ecclesiam cuius penetrans lacerare fenestras Ictibus arboreis unus uitreas lanionum, Continuo amenti rabie confunditur atrox Curribus Eumenidum piceis artatus ab almo, Morsque sequens miserum perdit, pietate remota, Hisque fatigatus causis inferna petiuit. Mi Germane sacer, cura ne spiritus olim Illa meus subeat, cuius miracula canto. 480 Haec et quo supplere queam, faueas, precor, alme; Summa patris summi, natique, rogato, columba Ore meo sedeat, mentem repleat, pie domne, Actibus atque sacris uirtutum floribus ornet, Expulsis sestrice sacra uitiis procul atris. Torriculi scandens alius sublime cacumen, Mutat iter per quod subiit, gressus quoque uoluit Ardua praecelsi nimium per culmina templi; Ossa cui fraegere sacri fastigia tecti, Germani meritis urgentibus. Hoc super urbis 490 Pergama stans uenturus Odo rex prodidit omni Stipanti semet plebi, digito manifestans. Ipse Danum semet retulit uidisse cadentem. Tercius adueniens oculos direxit in amplum Mausoleum Sancti, nolens quos liquit ibidem. Quod subiens quartus, superis est demptus ab auris, Obticuitque sub occidua mox sorte sopitus. Fortunate tui quintus, Germane, parentis Accelerat reserare thorum; primo sed adempto Percutit hinc saxo proprium pectus, patientem [1,500] A cathedra cogens animam decedere pestis, Quae nolens baratri tetigit caenacula tetri. Inlustrem sobolis sanctae seruat genitorem Dextera, leua sacram prolis retinet genetricem; Est Eleutherius pater, est Eusebia mater. Proh dolor! en medius cecidit pons nocte silenti, Obsitus alluuiis tumida bachantibus ira. Nam sparsim Sequana circumfudit sua regna, Exuuiisque suis obtexerat aequora campum. Australis gestabat eum uertex, sed et arcem 510 Quae tellure manet Sancti fundata boati . Urbis inherebant dextris, alter sed et altri. . Mane quidem surgente Dani surgunt simul acres, Atque rates subeunt, armis onerant clipeisque, Transque natant Sequanam, turrim cinguntque misellam. Multa dabant illi densis certamina telis. Urbs tremuit, lituique boant, lacrimisque rigantur Moenia, rusque gemit totum, pelagusque remugit. Aera circumeunt lapides et spicula mixtim; Exclamant nostri, clamantque Dani simul omnes; 520 Terra tremit, nostri lugent, laetantur et illi. Dumque uolunt, ciues nequeunt succurrere turri Atque uiris bello deferre iuuamen anhelis, Quos ualide numero bellantes sub duodeno Rumfea uel formido Danum non terruit umquam. Difficile est dictu bellum, set nomina subsunt: Ermemfredus, Eriueus, Erilandus, Odaucer, Eruic, Arnoldus, Solius, Gozbertus, Uuido, Ardradus, pariterque Eimardus, Gozsuinusque. Seque neci plures sociarunt ex inimicis. 530 Hi quoniam nequeunt animis curuarier atris, Aestibus accingunt carpentum arentibus arcis Ante fores gurdi miserandae gramine plenum; Fulmineisque uelut Foebo sub rura procellis Nox uacua celi specie confunditur alta, Fas nulli arridente suum contemnere doma Haud secus occuluit fumus speculam catapultis Inmersis aliquantisper feruore tonante. Quisque rogi proprios flatus ne clade perirent Accipitres loris permisit abire solutis; 540 Quem dum iam cupiunt omnes extinguere, desunt Vasa quibus possent latices haurire fluentes. Namque Danum formidabant ausum fore nullum Aequora iam Confessoris contingere gressu, Pansa prius propter meritis miracula Sancti. Haud modicam retinent solum nisi quippe lagenam, Quae claram iaciendo focos Sequanam super altos, Seruantum fugit digitis dilapsa sub illos ; Vulcano periit claudo Neptunus inermis. Larque super turrim saliit, contriuit et omnem. [1,550] Robora congeminant gemitus oppressa sub igni, Plus bello dominante rogo. Dimittitur illa Militibus, pontis subeunt extrema relicta. Prelia constituunt illic noua seuaque saeuis, Donec ad alta caput flexit Phoebus uada ponti. Pila dabat rupesque simul celeresque cateias Plebs inimica Deo, pransura Plutonis in urna ; Sed quia conflictus talis superare nequibat Militibus clamare: Fidem cepit, sed inanem, Ad nostram properare, uiri, nolite timere! 560 Pro dolor! alloquiis sese credunt male finctis, Sperantes praecio redimi potuisse sub amplo; Non alias uere caperentur luce sub illa, Heu, nudi gladium subeunt gentis truculentae, Et coelo mittunt animas liuore fluente; Martyrii palmam sumunt caramque coronam. Mox reliquis ut uisus adest gentilibus Erueus, Rex, quoniam facie splendens formaque uenustus, Creditur, atque sui donis grassante tuetur; Protenus intuitu fuso cernendo sodales 570 Dilectos plecti, tamquam leo sanguine uiso Ipse furit, conansque manus uitare tenentum, Undique ui uoluit semet ceu nexus, ut arma Sumeret, ulcisci proprios socialeque uulnus; Obtentuque carens ipso, sic insuperata Limphantes potuit qua uoce tonauit in aures: Cedite me tensa ceruice, pecunia prorsus Nulla meam tractet uitam, morientibus istis! Viuere quid sinitis? Frustratur uestra cupido! Quae lux haud eius, micuit sed crastina flatu. 580 Quae uoces, quae lingua, quod os, aedicere possunt Bella tot his prato egregii commissa relati ? Quotque necauerunt Normannos hic? quot et urbi Duxerunt secum uiuos! Iam nullus eorum Tunc audebat agrum Sancti conscendere latum. Quorum, prae terrore, uirum certamina promo, Corpora crudeles Sequanae tradunt sine uita, Laus corum iugiter nomenque per ora uirorum, Insignesque simul mortes et bella uolabunt, Sol radiis donec noctis pompare tenebras, 590 Luna diem, stellae pariter conponere discant. Prosternuntque dehinc speculam de morte dolentem Custodum. Cecidit telo quatiente Danorum Signifer; hic artus misit flatumque Charoni. Nemo meis super hoc dictis insurgere bello Decertet; siquidem nemo nil uerius ullus Expediet, quoniam propriis obtutibus hausi; Sic etiam nobis retulit, qui interfuit ipse Atque natando truces gladios euadere quiuit. Tum Sequanam saliunt, Ligerumque petunt patriamque. [1,600] Has inter geminas peragrant praedam capientes, Quam regio ipsa meo pandet iussu dominante. Interea sperans Ebolus, fortissimus abba, Gentiles quod in hanc issent cuncti, prope solus Arce ruit, dardumque ferens castella petiuit Illorum, hastamque uibrans proiecit in ipsa; Non sonipes retulit nobis hunc, nec tulit illuc. Confestim socium nixus munimine, saeua Castra petit, murosque ferit; quo Lemnius adsit Ipse iubet; pugnant nostri, constantius illi; 610 Argutus nimium fremitus iam fumat ab illis, Exiliuntque foras, uulgusque fugant sine tactu, Extiterant plures quoniam nobis; tamen illis Obuius hic Ebolus, sociique simul, stetit heros. Haud illum fuerant audentes tangere ferro; Quingentis etiamsi tunc subnixus adesset Qualis et ipse fuit, castris sese daret ultro, Ast animas propria de sede repelleret omnes; At quia militibus caruit, sic ludere cessat. Nustria, nobilior cunctos regionibus orbis, 620 Quae uaste fueras procerum genetrix dominantum, Ne pigeat capta turri producere, quaeso, Quot uel quas hausere Dani palmas tibi, necno Ubera quot pecorum mulsere tuum peragrando Distentum uariis tractum gazis tamen olim Mi soboles, aliquis censere potest? Etiamsi Affuerint cunctae uolucres, erumpere uoces Tot nequeunt, hominum quot equum pecudumque boumque Sublegere mihi natos natasque suumque; Flumina balatu agnorum, mea graminae laeta 630 Prata sonant denso mugitu tempe iuuencum, Ceruorumque nemus rauco clamore remugit, Grunnitusque mei siluas scindebat aprorum. Haec mihi subduxere truces, si noscis et audis! Haec oculis equidem petii, sistens super urbis Moenia, nec uisu claudebantur neque ritmo ; At quoniam cingi nequeunt pratis nec ab agris, Efficitur bostar Germani antistitis aula, Completur tauris, succulis, simisque capellis. Longa trahunt illic suspiria tumque dehiscunt, 640 Corpora flant dulces uentos cruciante dolore. Adueniunt stabulatores, ea ferre quoquinae Nitentes, cum iam maneant epulae innumeratis Vermibus, ecclesia quorum fetore repleta; Exportant, Sequanae referunt, non nempe quoquinae, Ecclesiamque piant bouibus, nec caeditur ultra. Legisti praedas, etiam cognosce trophea! Restitit oppida quaeque capi supraema uoluntas; Obfuit at, Domino tribuente, infirma potestas . Carnoteno innumeros conflictus applicuerunt [1,650] Allofili, uerum liquere cadauera mille Hic quingenta simul, rubeo populante duello. Una dies istum uoluit sic ludere ludum, His ducibus, Godefredo, nec non et Odone; Belligeri fuerant Uddonis consulis ambo. Idem Odo praeterea opposuit se saepius illis, Et uicit iugiter uictor. Heu, liquerat illum Dextra manus bello quondam, cuius loca cinxit Ferrea, pene uigore nichil infirmior ipsa! Nec satius quicquam sortiti apud hi Cinomannos, 660 Haud equidem reliquae cesserunt suauius urbes. Iam quia Apollo rogat, calamus requiem mereatur.