[2,0] Liber secundus. µ02 [2,1] Regia Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pyropo, cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine ualuae. materiam superabat opus: nam Mulciber illic aequora caelarat medias cingentia terras terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi. caeruleos habet unda deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem [2,10] Aegaeona suis inmania terga lacertis Doridaque et natas, quarum pars nare uidetur, pars in mole sedens uiridis siccare capillos, pisce uehi quaedam: facies non omnibus una, non diuersa tamen, qualem decet esse sororum. terra uiros urbesque gerit siluasque ferasque fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. haec super inposita est caeli fulgentis imago, signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. Quo simul adcliui Clymeneia limite proles [2,20] uenit et intrauit dubitati tecta parentis, protinus ad patrios sua fert uestigia uultus consistitque procul; neque enim propiora ferebat lumina: purpurea uelatus ueste sedebat in solio Phoebus claris lucente smaragdis. a dextra laeuaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque nouum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus calcatis sordidus uuis [2,30] et glacialis Hiems canos hirsuta capillos. Ipse loco medius rerum nouitate pauentem Sol oculis iuuenem, quibus adspicit omnia, uidit 'quae' que 'uiae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti, progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?' ille refert: 'o lux inmensi publica mundi, Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius, nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, pignora da, genitor, per quae tua uera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!' [2,40] dixerat, at genitor circum caput omne micantes deposuit radios propiusque accedere iussit amplexuque dato 'nec tu meus esse negari dignus es, et Clymene ueros' ait 'edidit ortus, quoque minus dubites, quoduis pete munus, ut illud me tribuente feras! promissi testis adesto dis iuranda palus, oculis incognita nostris!' uix bene desierat, currus rogat ille paternos inque diem alipedum ius et moderamen equorum. Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque [2,50] concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit 'uox mea facta tua est; utinam promissa liceret non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. dissuadere licet: non est tua tuta uoluntas! magna petis, Phaethon, et quae nec uiribus istis munera conueniant nec tam puerilibus annis: sors tua mortalis, non est mortale, quod optas. plus etiam, quam quod superis contingere possit, nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit, non tamen ignifero quisquam consistere in axe [2,60] me ualet excepto; uasti quoque rector Olympi, qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, non agat hos currus: et quid Ioue maius habemus? ardua prima uia est et qua uix mane recentes enituntur equi; medio est altissima caelo, unde mare et terras ipsi mihi saepe uidere fit timor et pauida trepidat formidine pectus; ultima prona uia est et eget moderamine certo: tunc etiam quae me subiectis excipit undis, ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa uereri. [2,70] adde, quod adsidua rapitur uertigine caelum sideraque alta trahit celerique uolumine torquet. nitor in aduersum, nec me, qui cetera, uincit inpetus, et rapido contrarius euehor orbi. finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis obuius ire polis, ne te citus auferat axis? forsitan et lucos illic urbesque deorum concipias animo delubraque ditia donis esse: per insidias iter est formasque ferarum! utque uiam teneas nulloque errore traharis, [2,80] per tamen aduersi gradieris cornua tauri Haemoniosque arcus uiolentique ora Leonis saeuaque circuitu curuantem bracchia longo Scorpion atque aliter curuantem bracchia Cancrum. nec tibi quadripedes animosos ignibus illis, quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, in promptu regere est: uix me patiuntur, ubi acres incaluere animi ceruixque repugnat habenis. at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, nate, caue, dum resque sinit tua corrige uota! [2,90] scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, pignora certa petis: do pignora certa timendo et patrio pater esse metu probor. adspice uultus ecce meos; utinamque oculos in pectora posses inserere et patrias intus deprendere curas! denique quidquid habet diues, circumspice, mundus eque tot ac tantis caeli terraeque marisque posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam. deprecor hoc unum, quod uero nomine poena, non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis! [2,100] quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? ne dubita! dabitur (Stygias iurauimus undas), quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!' Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat propositumque premit flagratque cupidine currus. ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos deducit iuuenem, Vulcania munera, currus. aureus axis erat, temo aureus, aurea summae curuatura rotae, radiorum argenteus ordo; per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae [2,110] clara repercusso reddebant lumina Phoebo. Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque perspicit, ecce uigil nitido patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer et caeli statione nouissimus exit. Quem petere ut terras mundumque rubescere uidit cornuaque extremae uelut euanescere lunae, iungere equos Titan uelocibus imperat Horis. iussa deae celeres peragunt ignemque uomentes, [2,120] ambrosiae suco saturos, praesepibus altis quadripedes ducunt adduntque sonantia frena. tum pater ora sui sacro medicamine nati contigit et rapidae fecit patientia flammae inposuitque comae radios praesagaque luctus pectore sollicito repetens suspiria dixit: 'si potes his saltem monitis parere parentis parce, puer, stimulis et fortius utere loris! sponte sua properant, labor est inhibere uolentes. nec tibi derectos placeat uia quinque per arcus! [2,130] sectus in obliquum est lato curuamine limes, zonarumque trium contentus fine polumque effugit australem iunctamque aquilonibus arcton: hac sit iter manifesta rotae uestigia cernes utque ferant aequos et caelum et terra calores, nec preme nec summum molire per aethera currum! altius egressus caelestia tecta cremabis, inferius terras; medio tutissimus ibis. neu te dexterior tortum declinet ad Anguem, neue sinisterior pressam rota ducat ad Aram, [2,140] inter utrumque tene! Fortunae cetera mando, quae iuuet et melius quam tu tibi consulat opto. dum loquor, Hesperio positas in litore metas umida nox tetigit; non est mora libera nobis! poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis. corripe lora manu, uel, si mutabile pectus est tibi, consiliis, non curribus utere nostris! dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas, dumque male optatos nondum premis inscius axes, quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!' [2,150] Occupat ille leuem iuuenali corpore currum statque super manibusque leues contingere habenas gaudet et inuito grates agit inde parenti. Interea uolucres Pyrois et Eous et Aethon, Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant. quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, reppulit, et facta est inmensi copia caeli, corripuere uiam pedibusque per aera motis obstantes scindunt nebulas pennisque leuati [2,160] praetereunt ortos isdem de partibus Euros. sed leue pondus erat nec quod cognoscere possent Solis equi, solitaque iugum grauitate carebat; utque labant curuae iusto sine pondere naues perque mare instabiles nimia leuitate feruntur, sic onere adsueto uacuus dat in aera saltus succutiturque alte similisque est currus inani. Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt. ipse pauet nec qua commissas flectat habenas [2,170] nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis. tum primum radiis gelidi caluere Triones et uetito frustra temptarunt aequore tingui, quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, incaluit sumpsitque nouas feruoribus iras; te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, quamuis tardus eras et te tua plaustra tenebant. Ut uero summo despexit ab aethere terras infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, [2,180] palluit et subito genua intremuere timore suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae, et iam mallet equos numquam tetigisse paternos, iam cognosse genus piget et ualuisse rogando, iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta praecipiti pinus borea, cui uicta remisit frena suus rector, quam dis uotisque reliquit. quid faciat? multum caeli post terga relictum, ante oculos plus est: animo metitur utrumque et modo, quos illi fatum contingere non est, [2,190] prospicit occasus, interdum respicit ortus, quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit nec retinere ualet nec nomina nouit equorum. sparsa quoque in uario passim miracula caelo uastarumque uidet trepidus simulacra ferarum. est locus, in geminos ubi bracchia concauat arcus Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis porrigit in spatium signorum membra duorum: hunc puer ut nigri madidum sudore ueneni uulnera curuata minitantem cuspide uidit, [2,200] mentis inops gelida formidine lora remisit. Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, exspatiantur equi nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque inpetus egit, hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis incursant stellis rapiuntque per auia currum et modo summa petunt, modo per decliue uiasque praecipites spatio terrae propiore feruntur, inferiusque suis fraternos currere Luna admiratur equos, ambustaque nubila fumant. [2,210] corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus fissaque agit rimas et sucis aret ademptis; pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, materiamque suo praebet seges arida damno. parua queror: magnae pereunt cum moenibus urbes, cumque suis totas populis incendia gentis in cinerem uertunt; siluae cum montibus ardent; ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide uirgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus: [2,220] ardet in inmensum geminatis ignibus Aetne Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys et tandem niuibus Rhodope caritura Mimasque Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron. nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus. Tum uero Phaethon cunctis e partibus orbem adspicit accensum nec tantos sustinet aestus feruentisque auras uelut e fornace profunda [2,230] ore trahit currusque suos candescere sentit; et neque iam cineres eiectatamque fauillam ferre potest calidoque inuoluitur undique fumo, quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus nescit et arbitrio uolucrum raptatur equorum. Sanguine tum credunt in corpora summa uocato Aethiopum populos nigrum traxisse colorem; tum facta est Libye raptis umoribus aestu arida, tum nymphae passis fontesque lacusque defleuere comis; quaerit Boeotia Dircen, [2,240] Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas; nec sortita loco distantes flumina ripas tuta manent: mediis Tanais fumauit in undis Peneosque senex Teuthranteusque Caicus et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho arsurusque iterum Xanthos flauusque Lycormas, quique recuruatis ludit Maeandros in undis, Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas. arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister; [2,250] aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent, quodque suo Tagus amne uehit, fluit ignibus aurum, et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas flumineae uolucres, medio caluere Caystro; Nilus in extremum fugit perterritus orbem occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem puluerulenta uacant, septem sine flumine ualles. fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin. [2,260] dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis lumen et infernum terret cum coniuge regem; et mare contrahitur siccaeque est campus harenae, quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor, exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. ima petunt pisces, nec se super aequora curui tollere consuetas audent delphines in auras; corpora phocarum summo resupina profundo exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. [2,270] ter Neptunus aquis cum toruo bracchia uultu exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes. Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae uiscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida uultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra, quam solet esse, fuit fractaque ita uoce locuta est: 'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant, [2,280] summe deum? liceat periturae uiribus ignis igne perire tuo clademque auctore leuare! uix equidem fauces haec ipsa in uerba resoluo'; (presserat ora uapor) 'tostos en adspice crines inque oculis tantum, tantum super ora fauillae! hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem officiique refers, quod adunci uulnera aratri rastrorumque fero totoque exerceor anno, quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges humano generi, uobis quoque tura ministro? [2,290] sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae, quid meruit frater? cur illi tradita sorte aequora decrescunt et ab aethere longius absunt? quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit, at caeli miserere tui! circumspice utrumque: fumat uterque polus! quos si uitiauerit ignis, atria uestra ruent! Atlas en ipse laborat uixque suis umeris candentem sustinet axem! si freta, si terrae pereunt, si regia caeli, in chaos antiquum confundimur! eripe flammis, [2,300] si quid adhuc superest, et rerum consule summae!' Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare uaporem ulterius potuit nec dicere plura suumque rettulit os in se propioraque manibus antra; at pater omnipotens, superos testatus et ipsum, qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato interitura graui, summam petit arduus arcem, unde solet nubes latis inducere terris, unde mouet tonitrus uibrataque fulmina iactat; sed neque quas posset terris inducere nubes [2,310] tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres: intonat et dextra libratum fulmen ab aure misit in aurigam pariterque animaque rotisque expulit et saeuis conpescuit ignibus ignes. consternantur equi et saltu in contraria facto colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt: illic frena iacent, illic temone reuulsus axis, in hac radii fractarum parte rotarum sparsaque sunt late laceri uestigia currus. At Phaethon rutilos flamma populante capillos [2,320] uoluitur in praeceps longoque per aera tractu fertur, ut interdum de caelo stella sereno etsi non cecidit, potuit cecidisse uideri. quem procul a patria diuerso maximus orbe excipit Eridanus fumantiaque abluit ora. Naides Hesperiae trifida fumantia flamma corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum: HIC . SITUS . EST . PHAETHON . CURRUS . AURIGA . PATERNI QUEM . SI . NON . TENUIT . MAGNIS . TAMEN . EXCIDIT . AUSIS Nam pater obductos luctu miserabilis aegro [2,330] condiderat uultus, et, si modo credimus, unum isse diem sine sole ferunt: incendia lumen praebebant aliquisque malo fuit usus in illo. at Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt in tantis dicenda malis, lugubris et amens et laniata sinus totum percensuit orbem exanimesque artus primo, mox ossa requirens repperit ossa tamen peregrina condita ripa incubuitque loco nomenque in marmore lectum perfudit lacrimis et aperto pectore fouit. [2,340] nec minus Heliades fletus et, inania morti munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis non auditurum miseras Phaethonta querellas nocte dieque uocant adsternunturque sepulcro. luna quater iunctis inplerat cornibus orbem; illae more suo (nam morem fecerat usus) plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum maxima, cum uellet terra procumbere, questa est deriguisse pedes; ad quam conata uenire candida Lampetie subita radice retenta est; [2,350] tertia, cum crinem manibus laniare pararet, auellit frondes; haec stipite crura teneri, illa dolet fieri longos sua bracchia ramos, dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex perque gradus uterum pectusque umerosque manusque ambit, et exstabant tantum ora uocantia matrem. quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam, huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat? non satis est: truncis auellere corpora temptat et teneros manibus ramos abrumpit, at inde [2,360] sanguineae manant tamquam de uulnere guttae. 'parce, precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat, 'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus iamque uale' cortex in uerba nouissima uenit. inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt de ramis electra nouis, quae lucidus amnis excipit et nuribus mittit gestanda Latinis. Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus, qui tibi materno quamuis a sanguine iunctus, mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto [2,370] (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) imperio ripas uirides amnemque querellis Eridanum inplerat siluamque sororibus auctam, cum uox est tenuata uiro canaeque capillos dissimulant plumae collumque a pectore longe porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis, penna latus uelat, tenet os sine acumine rostrum. fit noua Cycnus auis nec se caeloque Iouique credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo; stagna petit patulosque lacus ignemque perosus [2,380] quae colat elegit contraria flumina flammis. Squalidus interea genitor Phaethontis et expers ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, esse solet, lucemque odit seque ipse diemque datque animum in luctus et luctibus adicit iram officiumque negat mundo. 'satis' inquit 'ab aeui sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque actorum sine fine mihi, sine honore laborum! quilibet alter agat portantes lumina currus! si nemo est omnesque dei non posse fatentur, [2,390] ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, orbatura patres aliquando fulmina ponat! tum sciet ignipedum uires expertus equorum non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.' Talia dicentem circumstant omnia Solem numina, neue uelit tenebras inducere rebus, supplice uoce rogant; missos quoque Iuppiter ignes excusat precibusque minas regaliter addit. colligit amentes et adhuc terrore pauentes Phoebus equos stimuloque dolens et uerbere saeuit [2,400] (saeuit enim) natumque obiectat et inputat illis. At pater omnipotens ingentia moenia caeli circuit et, ne quid labefactum uiribus ignis corruat, explorat. quae postquam firma suique roboris esse uidet, terras hominumque labores perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi cura suae: fontesque et nondum audentia labi flumina restituit, dat terrae gramina, frondes arboribus, laesasque iubet reuirescere siluas. dum redit itque frequens, in uirgine Nonacrina [2,410] haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes. non erat huius opus lanam mollire trahendo nec positu uariare comas; ubi fibula uestem, uitta coercuerat neglectos alba capillos; et modo leue manu iaculum, modo sumpserat arcum, miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla gratior hac Triuiae; sed nulla potentia longa est. Ulterius medio spatium sol altus habebat, cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas; exuit hic umero pharetram lentosque retendit [2,420] arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat et pictam posita pharetram ceruice premebat. Iuppiter ut uidit fessam et custode uacantem, 'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit, 'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!' protinus induitur faciem cultumque Dianae atque ait: 'o comitum, uirgo, pars una mearum, in quibus es uenata iugis?' de caespite uirgo se leuat et 'salue numen, me iudice' dixit, 'audiat ipse licet, maius Ioue.' ridet et audit [2,430] et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit, nec moderata satis nec sic a uirgine danda. qua uenata foret silua, narrare parantem inpedit amplexu nec se sine crimine prodit. illa quidem contra, quantum modo femina posset (adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses), illa quidem pugnat, sed quem superare puella, quisue Iouem poterat? superum petit aethera uictor Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silua; unde pedem referens paene est oblita pharetram [2,440] tollere cum telis et quem suspenderat arcum. Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum Maenalon ingrediens et caede superba ferarum adspicit hanc uisamque uocat: clamata refugit et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa; sed postquam pariter nymphas incedere uidit, sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum. heu! quam difficile est crimen non prodere uultu! uix oculos attollit humo nec, ut ante solebat, iuncta deae lateri nec toto est agmine prima, [2,450] sed silet et laesi dat signa rubore pudoris; et, nisi quod uirgo est, poterat sentire Diana mille notis culpam: nymphae sensisse feruntur. orbe resurgebant lunaria cornua nono, cum de uenatu fraternis languida flammis, nacta nemus gelidum dea, quo cum murmure labens ibat et attritas uersabat riuus harenas. ut loca laudauit, summas pede contigit undas; his quoque laudatis 'procul est' ait 'arbiter omnis: nuda superfusis tinguamus corpora lymphis!' [2,460] Parrhasis erubuit; cunctae uelamina ponunt; una moras quaerit: dubitanti uestis adempta est, qua posita nudo patuit cum corpore crimen. attonitae manibusque uterum celare uolenti 'i procul hinc' dixit 'nec sacros pollue fontis!' Cynthia deque suo iussit secedere coetu. Senserat hoc olim magni matrona Tonantis distuleratque graues in idonea tempora poenas. causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum indoluit Iuno) fuerat de paelice natus. [2,470] quo simul obuertit saeuam cum lumine mentem, 'scilicet hoc etiam restabat, adultera' dixit, 'ut fecunda fores, fieretque iniuria partu nota, Iouisque mei testatum dedecus esset. haud inpune feres: adimam tibi namque figuram, qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.' dixit et aduersam prensis a fronte capillis strauit humi pronam. tendebat bracchia supplex: bracchia coeperunt nigris horrescere uillis curuarique manus et aduncos crescere in unguis [2,480] officioque pedum fungi laudataque quondam ora Ioui lato fieri deformia rictu. neue preces animos et uerba precantia flectant, posse loqui eripitur: uox iracunda minaxque plenaque terroris rauco de gutture fertur; mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, adsiduoque suos gemitu testata dolores qualescumque manus ad caelum et sidera tollit ingratumque Iouem, nequeat cum dicere, sentit. a! quotiens, sola non ausa quiescere silua, [2,490] ante domum quondamque suis errauit in agris! a! quotiens per saxa canum latratibus acta est uenatrixque metu uenantum territa fugit! saepe feris latuit uisis, oblita quid esset, ursaque conspectos in montibus horruit ursos pertimuitque lupos, quamuis pater esset in illis. Ecce Lycaoniae proles ignara parentis, Arcas adest ter quinque fere natalibus actis; dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos nexilibusque plagis siluas Erymanthidas ambit, [2,500] incidit in matrem, quae restitit Arcade uiso et cognoscenti similis fuit: ille refugit inmotosque oculos in se sine fine tenentem nescius extimuit propiusque accedere auenti uulnifico fuerat fixurus pectora telo: arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque sustulit et pariter raptos per inania uento inposuit caelo uicinaque sidera fecit. Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn [2,510] Oceanumque senem, quorum reuerentia mouit saepe deos, causamque uiae scitantibus infit: 'quaeritis, aetheriis quare regina deorum sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum! mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, nuper honoratas summo, mea uulnera, caelo uideritis stellas illic, ubi circulus axem ultimus extremum spatioque breuissimus ambit. et uero quisquam Iunonem laedere nolit offensamque tremat, quae prosum sola nocendo? [2,520] o ego quantum egi! quam uasta potentia nostra est! esse hominem uetui: facta est dea! sic ego poenas sontibus inpono, sic est mea magna potestas! uindicet antiquam faciem uultusque ferinos detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit cur non et pulsa ducit Iunone meoque collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit? at uos si laesae tangit contemptus alumnae, gurgite caeruleo septem prohibete triones sideraque in caelo stupri mercede recepta [2,530] pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!' Di maris adnuerant: habili Saturnia curru, ingreditur liquidum pauonibus aethera pictis, tam nuper pictis caeso pauonibus Argo, quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, corue loquax, subito nigrantis uersus in alas. nam fuit haec quondam niueis argentea pennis ales, ut aequaret totas sine labe columbas, nec seruaturis uigili Capitolia uoce cederet anseribus nec amanti flumina cycno. [2,540] lingua fuit damno: lingua faciente loquaci qui color albus erat, nunc est contrarius albo Pulchrior in tota quam Larisaea Coronis non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe, dum uel casta fuit uel inobseruata, sed ales sensit adulterium Phoebeius, utque latentem detegeret culpam, non exorabilis index, ad dominum tendebat iter. quem garrula motis consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix auditaque uiae causa 'non utile carpis' [2,550] inquit 'iter: ne sperne meae praesagia linguae! quid fuerim quid simque uide meritumque require: inuenies nocuisse fidem. nam tempore quodam Pallas Ericthonium, prolem sine matre creatam, clauserat Actaeo texta de uimine cista uirginibusque tribus gemino de Cecrope natis et legem dederat, sua ne secreta uiderent. abdita fronde leui densa speculabar ab ulmo, quid facerent: commissa duae sine fraude tuentur, Pandrosos atque Herse; timidas uocat una sorores [2,560] Aglauros nodosque manu diducit, et intus infantemque uident adporrectumque draconem. acta deae refero. pro quo mihi gratia talis redditur, ut dicar tutela pulsa Mineruae et ponar post noctis auem! mea poena uolucres admonuisse potest, ne uoce pericula quaerant. at, puto, non ultro nequiquam tale rogantem me petiit!¬ipsa licet hoc a Pallade quaeras: quamuis irata est, non hoc irata negabit. nam me Phocaica clarus tellure Coroneus [2,570] (nota loquor) genuit, fueramque ego regia uirgo diuitibusque procis (ne me contemne) petebar: forma mihi nocuit. nam cum per litora lentis passibus, ut soleo, summa spatiarer harena, uidit et incaluit pelagi deus, utque precando tempora cum blandis absumpsit inania uerbis, uim parat et sequitur. fugio densumque relinquo litus et in molli nequiquam lassor harena. inde deos hominesque uoco; nec contigit ullum uox mea mortalem: mota est pro uirgine uirgo [2,580] auxiliumque tulit. tendebam bracchia caelo: bracchia coeperunt leuibus nigrescere pennis; reicere ex umeris uestem molibar, at illa pluma erat inque cutem radices egerat imas; plangere nuda meis conabar pectora palmis, sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam; currebam, nec, ut ante, pedes retinebat harena, sed summa tollebar humo; mox alta per auras euehor et data sum comes inculpata Mineruae. quid tamen hoc prodest, si diro facta uolucris [2,590] crimine Nyctimene nostro successit honori? an quae per totam res est notissima Lesbon, non audita tibi est, patrium temerasse cubile Nyctimenen? auis illa quidem, sed conscia culpae conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem celat et a cunctis expellitur aethere toto.' Talia dicenti 'tibi' ait 'reuocamina' coruus 'sint, precor, ista malo: nos uanum spernimus omen.' nec coeptum dimittit iter dominoque iacentem cum iuuene Haemonio uidisse Coronida narrat. [2,600] laurea delapsa est audito crimine amantis, et pariter uultusque deo plectrumque colorque excidit, utque animus tumida feruebat ab ira, arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta indeuitato traiecit pectora telo. icta dedit gemitum tractoque a corpore ferro candida puniceo perfudit membra cruore et dixit: 'potui poenas tibi, Phoebe, dedisse, sed peperisse prius; duo nunc moriemur in una.' [2,610] hactenus, et pariter uitam cum sanguine fudit; corpus inane animae frigus letale secutum est. Paenitet heu! sero poenae crudelis amantem, seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit; odit auem, per quam crimen causamque dolendi scire coactus erat, nec non arcumque manumque odit cumque manu temeraria tela sagittas conlapsamque fouet seraque ope uincere fata nititur et medicas exercet inaniter artes. quae postquam frustra temptata rogumque parari [2,620] uidit et arsuros supremis ignibus artus, tum uero gemitus (neque enim caelestia tingui ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuuenca lactentis uituli dextra libratus ab aure tempora discussit claro caua malleus ictu. ut tamen ingratos in pectora fudit odores et dedit amplexus iniustaque iusta peregit, non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem semina, sed natum flammis uteroque parentis [2,630] eripuit geminique tulit Chironis in antrum, sperantemque sibi non falsae praemia linguae inter aues albas uetuit consistere coruum. Semifer interea diuinae stirpis alumno laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore; ecce uenit rutilis umeros protecta capillis filia centauri, quam quondam nympha Chariclo fluminis in rapidi ripis enixa uocauit Ocyroen: non haec artes contenta paternas edidicisse fuit, fatorum arcana canebat. [2,640] ergo ubi uaticinos concepit mente furores incaluitque deo, quem clausum pectore habebat, adspicit infantem 'toto' que 'salutifer orbi cresce, puer!' dixit; 'tibi se mortalia saepe corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas fas erit, idque semel dis indignantibus ausus posse dare hoc iterum flamma prohibebere auita, eque deo corpus fies exsangue deusque, qui modo corpus eras, et bis tua fata nouabis. tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aeuis [2,650] omnibus ut maneas nascendi lege creatus, posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae sanguine serpentis per saucia membra recepto; teque ex aeterno patientem numina mortis efficient, triplicesque deae tua fila resoluent.' restabat fatis aliquid: suspirat ab imis pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae, atque ita 'praeuertunt' inquit 'me fata, uetorque plura loqui, uocisque meae praecluditur usus. non fuerant artes tanti, quae numinis iram [2,660] contraxere mihi: mallem nescisse futura! iam mihi subduci facies humana uidetur, iam cibus herba placet, iam latis currere campis impetus est: in equam cognataque corpora uertor. tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.' talia dicenti pars est extrema querellae intellecta parum confusaque uerba fuerunt; mox nec uerba quidem nec equae sonus ille uidetur sed simulantis equam, paruoque in tempore certos edidit hinnitus et bracchia mouit in herbas. [2,670] tum digiti coeunt et quinos alligat ungues perpetuo cornu leuis ungula, crescit et oris et colli spatium, longae pars maxima pallae cauda fit, utque uagi crines per colla iacebant, in dextras abiere iubas, pariterque nouata est et uox et facies; nomen quoque monstra dedere. Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros, Delphice, poscebat. nam nec rescindere magni iussa Iouis poteras, nec, si rescindere posses, tunc aderas: Elin Messeniaque arua colebas. [2,680] illud erat tempus, quo te pastoria pellis texit, onusque fuit baculum siluestre sinistrae, alterius dispar septenis fistula cannis. dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, incustoditae Pylios memorantur in agros processisse boues: uidet has Atlantide Maia natus et arte sua siluis occultat abactas. senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo rure senex; Battum uicinia tota uocabat. diuitis hic saltus herbosaque pascua Nelei [2,690] nobiliumque greges custos seruabat equarum. hunc tenuit blandaque manu seduxit et illi 'quisquis es, hospes' ait, 'si forte armenta requiret haec aliquis, uidisse nega neu gratia facto nulla rependatur, nitidam cape praemia uaccam!' et dedit. accepta uoces has reddidit hospes: 'tutus eas! lapis iste prius tua furta loquetur,' et lapidem ostendit. simulat Ioue natus abire; mox redit et uersa pariter cum uoce figura 'rustice, uidisti si quas hoc limite' dixit [2,700] 'ire boues, fer opem furtoque silentia deme! iuncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.' at senior, postquam est merces geminata, 'sub illis montibus' inquit 'erunt,' et erant sub montibus illis. risit Atlantiades et 'me mihi, perfide, prodis? me mihi prodis?' ait periuraque pectora uertit in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index, inque nihil merito uetus est infamia saxo. Hinc se sustulerat paribus caducifer alis, Munychiosque uolans agros gratamque Mineruae [2,710] despectabat humum cultique arbusta Lycei. illa forte die castae de more puellae uertice supposito festas in Palladis arces pura coronatis portabant sacra canistris. inde reuertentes deus adspicit ales iterque non agit in rectum, sed in orbem curuat eundem: ut uolucris uisis rapidissima miluus extis, dum timet et densi circumstant sacra ministri, flectitur in gyrum nec longius audet abire spemque suam motis auidus circumuolat alis, [2,720] sic super Actaeas agilis Cyllenius arces inclinat cursus et easdem circinat auras. quanto splendidior quam cetera sidera fulget Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe, tanto uirginibus praestantior omnibus Herse ibat eratque decus pompae comitumque suarum. obstipuit forma Ioue natus et aethere pendens non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum funda iacit: uolat illud et incandescit eundo et, quos non habuit, sub nubibus inuenit ignes. [2,730] uertit iter caeloque petit terrena relicto nec se dissimulat: tanta est fiducia formae. quae quamquam iusta est, cura tamen adiuuat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque adpareat aurum, ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, uirga sit, ut tersis niteant talaria plantis. Pars secreta domus ebore et testudine cultos tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum, Aglauros laeuum, medium possederat Herse. [2,740] quae tenuit laeuum, uenientem prima notauit Mercurium nomenque dei scitarier ausa est et causam aduentus; cui sic respondit Atlantis Pleïonesque nepos 'ego sum, qui iussa per auras uerba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse. nec fingam causas, tu tantum fida sorori esse uelis prolisque meae matertera dici: Herse causa uiae; faueas oramus amanti.' adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper uiderat Aglauros flauae secreta Mineruae, [2,750] proque ministerio magni sibi ponderis aurum postulat: interea tectis excedere cogit. Vertit ad hanc torui dea bellica luminis orbem et tanto penitus traxit suspiria motu, ut pariter pectus positamque in pectore forti aegida concuteret: subit, hanc arcana profana detexisse manu, tum cum sine matre creatam Lemnicolae stirpem contra data foedera uidit, et gratamque deo fore iam gratamque sorori et ditem sumpto, quod auara poposcerat, auro. [2,760] protinus Inuidiae nigro squalentia tabo tecta petit: domus est imis in uallibus huius abdita, sole carens, non ulli peruia uento, tristis et ignaui plenissima frigoris et quae igne uacet semper, caligine semper abundet. huc ubi peruenit belli metuenda uirago, constitit ante domum (neque enim succedere tectis fas habet) et postes extrema cuspide pulsat. concussae patuere fores. uidet intus edentem uipereas carnes, uitiorum alimenta suorum, [2,770] Inuidiam uisaque oculos auertit; at illa surgit humo pigre semesarumque relinquit corpora serpentum passuque incedit inerti. utque deam uidit formaque armisque decoram, ingemuit uultumque una ac suspiria duxit. pallor in ore sedet, macies in corpore toto. nusquam recta acies, liuent robigine dentes, pectora felle uirent, lingua est suffusa ueneno; risus abest, nisi quem uisi mouere dolores; nec fruitur somno, uigilantibus excita curis, [2,780] sed uidet ingratos intabescitque uidendo successus hominum carpitque et carpitur una suppliciumque suum est. quamuis tamen oderat illam, talibus adfata est breuiter Tritonia dictis: 'infice tabe tua natarum Cecropis unam: sic opus est. Aglauros ea est.' haud plura locuta fugit et inpressa tellurem reppulit hasta. Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parua dedit successurumque Mineruae indoluit baculumque capit, quod spinea totum [2,790] uincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arua exuritque herbas et summa cacumina carpit adflatuque suo populos urbesque domosque polluit et tandem Tritonida conspicit arcem ingeniis opibusque et festa pace uirentem uixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit. sed postquam thalamos intrauit Cecrope natae, iussa facit pectusque manu ferrugine tincta tangit et hamatis praecordia sentibus inplet [2,800] inspiratque nocens uirus piceumque per ossa dissipat et medio spargit pulmone uenenum, neue mali causae spatium per latius errent, germanam ante oculos fortunatumque sororis coniugium pulchraque deum sub imagine ponit cunctaque magna facit; quibus inritata dolore Cecropis occulto mordetur et anxia nocte anxia luce gemit lentaque miserrima tabe liquitur, et glacies incerto saucia sole, felicisque bonis non lenius uritur Herses, [2,810] quam cum spinosis ignis supponitur herbis, quae neque dant flammas lentoque uapore cremantur. saepe mori uoluit, ne quicquam tale uideret, saepe uelut crimen rigido narrare parenti; denique in aduerso uenientem limine sedit exclusura deum. cui blandimenta precesque uerbaque iactanti mitissima 'desine!' dixit, 'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.' 'stemus' ait 'pacto' uelox Cyllenius 'isto!' caelestique fores uirga patefecit: at illi [2,820] surgere conanti partes, quascumque sedendo flectimur, ignaua nequeunt grauitate moueri: illa quidem pugnat recto se attollere trunco, sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues labitur, et pallent amisso sanguine uenae; utque malum late solet inmedicabile cancer serpere et inlaesas uitiatis addere partes, sic letalis hiems paulatim in pectora uenit uitalesque uias et respiramina clausit, nec conata loqui est nec, si conata fuisset, [2,830] uocis habebat iter: saxum iam colla tenebat, oraque duruerant, signumque exsangue sedebat; nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam. Has ubi uerborum poenas mentisque profanae cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras linquit et ingreditur iactatis aethera pennis. seuocat hunc genitor nec causam fassus amoris 'fide minister' ait 'iussorum, nate, meorum, pelle moram solitoque celer delabere cursu, quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra [2,840] suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt), hanc pete, quodque procul montano gramine pasci armentum regale uides, ad litora uerte!' dixit, et expulsi iamdudum monte iuuenci litora iussa petunt, ubi magni filia regis ludere uirginibus Tyriis comitata solebat. non bene conueniunt nec in una sede morantur maiestas et amor; sceptri grauitate relicta ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, [2,850] induitur faciem tauri mixtusque iuuencis mugit et in teneris formosus obambulat herbis. quippe color niuis est, quam nec uestigia duri calcauere pedis nec soluit aquaticus auster. colla toris exstant, armis palearia pendent, cornua uara quidem, sed quae contendere possis facta manu, puraque magis perlucida gemma. nullae in fronte minae, nec formidabile lumen: pacem uultus habet. miratur Agenore nata, quod tam formosus, quod proelia nulla minetur; [2,860] sed quamuis mitem metuit contingere primo, mox adit et flores ad candida porrigit ora. gaudet amans et, dum ueniat sperata uoluptas, oscula dat manibus; uix iam, uix cetera differt; et nunc adludit uiridique exsultat in herba, nunc latus in fuluis niueum deponit harenis; paulatimque metu dempto modo pectora praebet uirginea plaudenda manu, modo cornua sertis inpedienda nouis; ausa est quoque regia uirgo nescia, quem premeret, tergo considere tauri, [2,870] cum deus a terra siccoque a litore sensim falsa pedum primis uestigia ponit in undis; inde abit ulterius mediique per aequora ponti fert praedam: pauet haec litusque ablata relictum respicit et dextra cornum tenet, altera dorso inposita est; tremulae sinuantur flamine uestes.