[1,0] LIBER PRIMVS ARTIS AMATORIAE [1,1] Siquis in hoc artem populo non nouit amandi, Hoc legat et lecto carmine doctus amet. Arte citae ueloque rates remoque mouentur, Arte leues currus: arte regendus amor. Curribus Automedon lentisque erat aptus habenis, Tiphys in Haemonia puppe magister erat: Me Venus artificem tenero praefecit Amori; Tiphys et Automedon dicar Amoris ego. Ille quidem ferus est et qui mihi saepe repugnet: [1,10] Sed puer est, aetas mollis et apta regi. Phillyrides puerum cithara perfecit Achillem, Atque animos placida contudit arte feros. Qui totiens socios, totiens exterruit hostes, Creditur annosum pertimuisse senem. Quas Hector sensurus erat, poscente magistro Verberibus iussas praebuit ille manus. Aeacidae Chiron, ego sum praeceptor Amoris: Saeuus uterque puer, natus uterque dea. Sed tamen et tauri ceruix oneratur aratro, [1,20] Frenaque magnanimi dente teruntur equi; Et mihi cedet Amor, quamuis mea uulneret arcu Pectora, iactatas excutiatque faces. Quo me fixit Amor, quo me uiolentius ussit, Hoc melior facti uulneris ultor ero: Non ego, Phoebe, datas a te mihi mentiar artes, Nec nos aeriae uoce monemur auis, Nec mihi sunt uisae Clio Cliusque sorores Seruanti pecudes uallibus, Ascra, tuis: Usus opus mouet hoc: uati parete perito; [1,30] Vera canam: coeptis, mater Amoris, ades! Este procul, uittae tenues, insigne pudoris, Quaeque tegis medios, instita longa, pedes. Nos uenerem tutam concessaque furta canemus, Inque meo nullum carmine crimen erit. Principio, quod amare uelis, reperire labora, Qui noua nunc primum miles in arma uenis. Proximus huic labor est placitam exorare puellam: Tertius, ut longo tempore duret amor. Hic modus, haec nostro signabitur area curru: [1,40] Haec erit admissa meta terenda rota. Dum licet, et loris passim potes ire solutis, Elige cui dicas 'tu mihi sola places.' Haec tibi non tenues ueniet delapsa per auras: Quaerenda est oculis apta puella tuis. Scit bene uenator, ceruis ubi retia tendat, Scit bene, qua frendens ualle moretur aper; Aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos, Nouit quae multo pisce natentur aquae: Tu quoque, materiam longo qui quaeris amori, [1,50] Ante frequens quo sit disce puella loco. Non ego quaerentem uento dare uela iubebo, Nec tibi, ut inuenias, longa terenda uia est. Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis, Raptaque sit Phrygio Graia puella uiro, Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas, 'Haec habet' ut dicas 'quicquid in orbe fuit.' Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos, Aequore quot pisces, fronde teguntur aues, Quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas: [1,60] Mater in Aeneae constitit urbe sui. Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis, Ante oculos ueniet uera puella tuos: Siue cupis iuuenem, iuuenes tibi mille placebunt. Cogeris uoti nescius esse tui: Seu te forte iuuat sera et sapientior aetas, Hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit. Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra, Cum sol Herculei terga leonis adit: Aut ubi muneribus nati sua munera mater [1,70] Addidit, externo marmore diues opus. Nec tibi uitetur quae, priscis sparsa tabellis, Porticus auctoris Liuia nomen habet: Quaque parare necem miseris patruelibus ausae Belides et stricto stat ferus ense pater. Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis, Cultaque Iudaeo septima sacra Syro. Nec fuge linigerae Memphitica templa iuuencae: Multas illa facit, quod fuit ipsa Ioui. Et fora conueniunt (quis credere possit?) amori: [1,80] Flammaque in arguto saepe reperta foro: Subdita qua Veneris facto de marmore templo Appias expressis aera pulsat aquis, Illo saepe loco capitur consultus Amori, Quique aliis cauit, non cauet ipse sibi: Illo saepe loco desunt sua uerba diserto, Resque nouae ueniunt, causaque agenda sua est. Hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet: Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens. Sed tu praecipue curuis uenare theatris: [1,90] Haec loca sunt uoto fertiliora tuo. Illic inuenies quod ames, quod ludere possis, Quodque semel tangas, quodque tenere uelis. Ut redit itque frequens longum formica per agmen, Granifero solitum cum uehit ore cibum, Aut ut apes saltusque suos et olentia nactae Pascua per flores et thyma summa uolant, Sic ruit ad celebres cultissima femina ludos: Copia iudicium saepe morata meum est. Spectatum ueniunt, ueniunt spectentur ut ipsae: [1,100] Ille locus casti damna pudoris habet. Primus sollicitos fecisti, Romule, ludos, Cum iuuit uiduos rapta Sabina uiros. Tunc neque marmoreo pendebant uela theatro, Nec fuerant liquido pulpita rubra croco; Illic quas tulerant nemorosa Palatia, frondes Simpliciter positae, scena sine arte fuit; In gradibus sedit populus de caespite factis, Qualibet hirsutas fronde tegente comas. Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam [1,110] Quam uelit, et tacito pectore multa mouent. Dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco, Ludius aequatam ter pede pulsat humum, In medio plausu (plausus tunc arte carebant) Rex populo praedae signa petita dedit. Protinus exiliunt, animum clamore fatentes, Virginibus cupidas iniciuntque manus. Ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae, Ut fugit inuisos agna nouella lupos: Sic illae timuere uiros sine more ruentes; [1,120] Constitit in nulla qui fuit ante color. Nam timor unus erat, facies non una timoris: Pars laniat crines, pars sine mente sedet; Altera maesta silet, frustra uocat altera matrem: Haec queritur, stupet haec; haec manet, illa fugit; Ducuntur raptae, genialis praeda, puellae, Et potuit multas ipse decere timor. Siqua repugnarat nimium comitemque negabat, Sublatam cupido uir tulit ipse sinu, Atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos? [1,130] Quod matri pater est, hoc tibi' dixit 'ero.' Romule, militibus scisti dare commoda solus: Haec mihi si dederis commoda, miles ero. Scilicet ex illo sollemnia more theatra Nunc quoque formosis insidiosa manent. Nec te nobilium fugiat certamen equorum; Multa capax populi commoda Circus habet. Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris, Nec tibi per nutus accipienda nota est: Proximus a domina, nullo prohibente, sedeto, [1,140] Iunge tuum lateri qua potes usque latus; Et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi, Quod tibi tangenda est lege puella loci. Hic tibi quaeratur socii sermonis origo, Et moueant primos publica uerba sonos. Cuius equi ueniant, facito, studiose, requiras: Nec mora, quisquis erit, cui fauet illa, faue. At cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis, Tu Veneri dominae plaude fauente manu; Utque fit, in gremium puluis si forte puellae [1,150] Deciderit, digitis excutiendus erit: Etsi nullus erit puluis, tamen excute nullum: Quaelibet officio causa sit apta tuo. Pallia si terra nimium demissa iacebunt, Collige, et inmunda sedulus effer humo; Protinus, officii pretium, patiente puella Contingent oculis crura uidenda tuis. Respice praeterea, post uos quicumque sedebit, Ne premat opposito mollia terga genu. Parua leues capiunt animos: fuit utile multis [1,160] Puluinum facili composuisse manu. Profuit et tenui uentos mouisse tabella, Et caua sub tenerum scamna dedisse pedem. Hos aditus Circusque nouo praebebit amori, Sparsaque sollicito tristis harena foro. Illa saepe puer Veneris pugnauit harena, Et qui spectauit uulnera, uulnus habet. Dum loquitur tangitque manum poscitque libellum Et quaerit posito pignore, uincat uter, Saucius ingemuit telumque uolatile sensit, [1,170] Et pars spectati muneris ipse fuit. Quid, modo cum belli naualis imagine Caesar Persidas induxit Cecropiasque rates? Nempe ab utroque mari iuuenes, ab utroque puellae Venere, atque ingens orbis in Urbe fuit. Quis non inuenit turba, quod amaret, in illa? Eheu, quam multos aduena torsit amor! Ecce, parat Caesar domito quod defuit orbi Addere: nunc, oriens ultime, noster eris. Parthe, dabis poenas: Crassi gaudete sepulti, [1,180] Signaque barbaricas non bene passa manus. Ultor adest, primisque ducem profitetur in annis, Bellaque non puero tractat agenda puer. Parcite natales timidi numerare deorum: Caesaribus uirtus contigit ante diem. Ingenium caeleste suis uelocius annis Surgit, et ignauae fert male damna morae. Paruus erat, manibusque duos Tirynthius angues Pressit, et in cunis iam Ioue dignus erat. Nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti, [1,190] Cum timuit thyrsos India uicta tuos? Auspiciis annisque patris, puer, arma mouebis, Et uinces annis auspiciisque patris: Tale rudimentum tanto sub nomine debes, Nunc iuuenum princeps, deinde future senum; Cum tibi sint fratres, fratres ulciscere laesos: Cumque pater tibi sit, iura tuere patris. Induit arma tibi genitor patriaeque tuusque: Hostis ab inuito regna parente rapit; Tu pia tela feres, sceleratas ille sagittas: [1,200] Stabit pro signis iusque piumque tuis. Vincuntur causa Parthi: uincantur et armis; Eoas Latio dux meus addat opes. Marsque pater Caesarque pater, date numen eunti: Nam deus e uobis alter es, alter eris. Auguror, en, uinces; uotiuaque carmina reddam, Et magno nobis ore sonandus eris. Consistes, aciemque meis hortabere uerbis; O desint animis ne mea uerba tuis! Tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam, [1,210] Telaque, ab auerso quae iacit hostis equo. Qui fugis ut uincas, quid uicto, Parthe, relinquis? Parthe, malum iam nunc Mars tuus omen habet. Ergo erit illa dies, qua tu, pulcherrime rerum, Quattuor in niueis aureus ibis equis. Ibunt ante duces onerati colla catenis, Ne possint tuti, qua prius, esse fuga. Spectabunt laeti iuuenes mixtaeque puellae, Diffundetque animos omnibus ista dies. Atque aliqua ex illis cum regum nomina quaeret, [1,220] Quae loca, qui montes, quaeue ferantur aquae, Omnia responde, nec tantum siqua rogabit; Et quae nescieris, ut bene nota refer. Hic est Euphrates, praecinctus harundine frontem: Cui coma dependet caerula, Tigris erit. Hos facito Armenios; haec est Danaeia Persis: Urbs in Achaemeniis uallibus ista fuit. Ille uel ille, duces; et erunt quae nomina dicas, Si poteris, uere, si minus, apta tamen. Dant etiam positis aditum conuiuia mensis: [1,230] Est aliquid praeter uina, quod inde petas. Saepe illic positi teneris adducta lacertis Purpureus Bacchi cornua pressit Amor: Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas, Permanet et capto stat grauis ille loco. Ille quidem pennas uelociter excutit udas: Sed tamen et spargi pectus amore nocet. Vina parant animos faciuntque caloribus aptos: Cura fugit multo diluiturque mero. Tunc ueniunt risus, tum pauper cornua sumit, [1,240] Tum dolor et curae rugaque frontis abit. Tunc aperit mentes aeuo rarissima nostro Simplicitas, artes excutiente deo. Illic saepe animos iuuenum rapuere puellae, Et Venus in uinis ignis in igne fuit. Hic tu fallaci nimium ne crede lucernae: Iudicio formae noxque merumque nocent. Luce deas caeloque Paris spectauit aperto, Cum dixit Veneri 'uincis utramque, Venus.' Nocte latent mendae, uitioque ignoscitur omni, [1,250] Horaque formosam quamlibet illa facit. Consule de gemmis, de tincta murice lana, Consule de facie corporibusque diem. Quid tibi femineos coetus uenatibus aptos Enumerem? numero cedet harena meo. Quid referam Baias, praetextaque litora uelis, Et quae de calido sulpure fumat aqua? Hinc aliquis uulnus referens in pectore dixit 'Non haec, ut fama est, unda salubris erat.' Ecce suburbanae templum nemorale Dianae [1,260] Partaque per gladios regna nocente manu: Illa, quod est uirgo, quod tela Cupidinis odit, Multa dedit populo uulnera, multa dabit. Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas, Praecipit imparibus uecta Thalea rotis. Nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes, Dicere praecipuae molior artis opus. Quisquis ubique, uiri, dociles aduertite mentes, Pollicitisque fauens, uulgus, adeste meis. Prima tuae menti ueniat fiducia, cunctas [1,270] Posse capi; capies, tu modo tende plagas. Vere prius uolucres taceant, aestate cicadae, Maenalius lepori det sua terga canis, Femina quam iuueni blande temptata repugnet: Haec quoque, quam poteris credere nolle, uolet. Utque uiro furtiua uenus, sic grata puellae: Vir male dissimulat: tectius illa cupit. Conueniat maribus, nequam nos ante rogemus, Femina iam partes uicta rogantis agat. Mollibus in pratis admugit femina tauro: [1,280] Femina cornipedi semper adhinnit equo. Parcior in nobis nec tam furiosa libido: Legitimum finem flamma uirilis habet. Byblida quid referam, uetito quae fratris amore Arsit et est laqueo fortiter ulta nefas? Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amauit, Et nunc obducto cortice pressa latet: Illius lacrimis, quas arbore fundit odora, Unguimur, et dominae nomina gutta tenet. Forte sub umbrosis nemorosae uallibus Idae [1,290] Candidus, armenti gloria, taurus erat, Signatus tenui media inter cornua nigro: Una fuit labes, cetera lactis erant. Illum Cnosiadesque Cydoneaeque iuuencae Optarunt tergo sustinuisse suo. Pasiphae fieri gaudebat adultera tauri; Inuida formosas oderat illa boues. Nota cano: non hoc, centum quae sustinet urbes, Quamuis sit mendax, Creta negare potest. Ipsa nouas frondes et prata tenerrima tauro [1,300] Fertur inadsueta subsecuisse manu. It comes armentis, nec ituram cura moratur Coniugis, et Minos a boue uictus erat. Quo tibi, Pasiphae, pretiosas sumere uestes? Ille tuus nullas sentit adulter opes. Quid tibi cum speculo, montana armenta petenti? Quid totiens positas fingis, inepta, comas? Crede tamen speculo, quod te negat esse iuuencam. Quam cuperes fronti cornua nata tuae! Siue placet Minos, nullus quaeratur adulter: [1,310] Siue uirum mauis fallere, falle uiro! In nemus et saltus thalamo regina relicto Fertur, ut Aonio concita Baccha deo. A, quotiens uaccam uultu spectauit iniquo, Et dixit 'domino cur placet ista meo? Aspice, ut ante ipsum teneris exultet in herbis: Nec dubito, quin se stulta decere putet.' Dixit, et ingenti iamdudum de grege duci Iussit et inmeritam sub iuga curua trahi, Aut cadere ante aras commentaque sacra coegit, [1,320] Et tenuit laeta paelicis exta manu. Paelicibus quotiens placauit numina caesis, Atque ait, exta tenens 'ite, placete meo!' Et modo se Europen fieri, modo postulat Io, Altera quod bos est, altera uecta boue. Hanc tamen impleuit, uacca deceptus acerna, Dux gregis, et partu proditus auctor erat. Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore (Et quantum est uno posse carere uiro?), Non medium rupisset iter, curruque retorto [1,330] Auroram uersis Phoebus adisset equis. Filia purpureos Niso furata capillos Pube premit rabidos inguinibusque canes. Qui Martem terra, Neptunum effugit in undis, Coniugis Atrides uictima dira fuit. Cui non defleta est Ephyraeae flamma Creusae, Et nece natorum sanguinolenta parens? Fleuit Amyntorides per inania lumina Phoenix: Hippolytum pauidi diripuistis equi. Quid fodis inmeritis, Phineu, sua lumina natis? [1,340] Poena reuersura est in caput ista tuum. Omnia feminea sunt ista libidine mota; Acrior est nostra, plusque furoris habet. Ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas; Vix erit e multis, quae neget, una, tibi. Quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae: Ut iam fallaris, tuta repulsa tua est. Sed cur fallaris, cum sit noua grata uoluptas Et capiant animos plus aliena suis? Fertilior seges est alienis semper in agris, [1,350] Vicinumque pecus grandius uber habet. Sed prius ancillam captandae nosse puellae Cura sit: accessus molliet illa tuos. Proxima consiliis dominae sit ut illa, uideto, Neue parum tacitis conscia fida iocis. Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando: Quod petis, ex facili, si uolet illa, feres. Illa leget tempus (medici quoque tempora seruant) Quo facilis dominae mens sit et apta capi. Mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum [1,360] Ut seges in pingui luxuriabit humo. Pectora dum gaudent nec sunt adstricta dolore, Ipsa patent, blanda tum subit arte Venus. Tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis: Militibus grauidum laeta recepit equum. Tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit: Tum facies opera, ne sit inulta, tua. Hanc matutinos pectens ancilla capillos Incitet, et uelo remigis addat opem, Et secum tenui suspirans murmure dicat [1,370] 'At, puto, non poteras ipsa referre uicem.' Tum de te narret, tum persuadentia uerba Addat, et insano iuret amore mori. Sed propera, ne uela cadant auraeque residant: Ut fragilis glacies, interit ira mora. Quaeris, an hanc ipsam prosit uiolare ministram? Talibus admissis alea grandis inest. Haec a concubitu fit sedula, tardior illa, Haec dominae munus te parat, illa sibi. Casus in euentu est: licet hic indulgeat ausis, [1,380] Consilium tamen est abstinuisse meum. Non ego per praeceps et acuta cacumina uadam, Nec iuuenum quisquam me duce captus erit. Si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas, Corpore, non tantum sedulitate placet, Fac domina potiare prius, comes illa sequatur: Non tibi ab ancilla est incipienda uenus. Hoc unum moneo, siquid modo creditur arti, Nec mea dicta rapax per mare uentus agit: Aut non rem temptes aut perfice; tollitur index, [1,390] Cum semel in partem criminis ipsa uenit. Non auis utiliter uiscatis effugit alis; Non bene de laxis cassibus exit aper. Saucius arrepto piscis teneatur ab hamo: Perprime temptatam, nec nisi uictor abi. Tunc neque te prodet communi noxia culpa, Factaque erunt dominae dictaque nota tibi. Sed bene celetur: bene si celabitur index, Notitiae suberit semper amica tuae. Tempora qui solis operosa colentibus arua, [1,400] Fallitur, et nautis aspicienda putat; Nec semper credenda ceres fallacibus aruis, Nec semper uiridi concaua puppis aquae, Nec teneras semper tutum captare puellas: Saepe dato melius tempore fiet idem. Siue dies suberit natalis, siue Kalendae, Quas Venerem Marti continuasse iuuat, Siue erit ornatus non ut fuit ante sigillis, Sed regum positas Circus habebit opes, Differ opus: tunc tristis hiems, tunc Pliades instant, [1,410] Tunc tener aequorea mergitur Haedus aqua; Tunc bene desinitur: tunc siquis creditur alto, Vix tenuit lacerae naufraga membra ratis. Tu licet incipias qua flebilis Allia luce Vulneribus Latiis sanguinolenta fluit, Quaque die redeunt, rebus minus apta gerendis, Culta Palaestino septima festa Syro. Magna superstitio tibi sit natalis amicae: Quaque aliquid dandum est, illa sit atra dies. Cum bene uitaris, tamen auferet; inuenit artem [1,420] Femina, qua cupidi carpat amantis opes. Institor ad dominam ueniet discinctus emacem, Expediet merces teque sedente suas: Quas illa, inspicias, sapere ut uideare, rogabit: Oscula deinde dabit; deinde rogabit, emas. Hoc fore contentam multos iurabit in annos, Nunc opus esse sibi, nunc bene dicet emi. Si non esse domi, quos des, causabere nummos, Littera poscetur ++ ne didicisse iuuet. Quid, quasi natali cum poscit munera libo, [1,430] Et, quotiens opus est, nascitur illa, sibi? Quid, cum mendaci damno maestissima plorat, Elapsusque caua fingitur aure lapis? Multa rogant utenda dari, data reddere nolunt: Perdis, et in damno gratia nulla tuo. Non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar artes, Cum totidem linguis sint satis ora decem. Cera uadum temptet, rasis infusa tabellis: Cera tuae primum conscia mentis eat. Blanditias ferat illa tuas imitataque amantem [1,440] Verba; nec exiguas, quisquis es, adde preces. Hectora donauit Priamo prece motus Achilles; Flectitur iratus uoce rogante deus. Promittas facito: quid enim promittere laedit? Pollicitis diues quilibet esse potest. Spes tenet in tempus, semel est si credita, longum: Illa quidem fallax, sed tamen apta dea est. Si dederis aliquid, poteris ratione relinqui: Praeteritum tulerit, perdideritque nihil. At quod non dederis, semper uideare daturus: [1,450] Sic dominum sterilis saepe fefellit ager: Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor, Et reuocat cupidas alea saepe manus. Hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi; Ne dederit gratis quae dedit, usque dabit. Ergo eat et blandis peraretur littera uerbis, Exploretque animos, primaque temptet iter. Littera Cydippen pomo perlata fefellit, Insciaque est uerbis capta puella suis. Disce bonas artes, moneo, Romana iuuentus, [1,460] Non tantum trepidos ut tueare reos; Quam populus iudexque grauis lectusque senatus, Tam dabit eloquio uicta puella manus. Sed lateant uires, nec sis in fronte disertus; Effugiant uoces uerba molesta tuae. Quis, nisi mentis inops, tenerae declamat amicae? Saepe ualens odii littera causa fuit. Sit tibi credibilis sermo consuetaque uerba, Blanda tamen, praesens ut uideare loqui. Si non accipiet scriptum, inlectumque remittet, [1,470] Lecturam spera, propositumque tene. Tempore difficiles ueniunt ad aratra iuuenci, Tempore lenta pati frena docentur equi: Ferreus adsiduo consumitur anulus usu, Interit adsidua uomer aduncus humo. Quid magis est saxo durum, quid mollius unda? Dura tamen molli saxa cauantur aqua. Penelopen ipsam, persta modo, tempore uinces: Capta uides sero Pergama, capta tamen. Legerit, et nolit rescribere? cogere noli: [1,480] Tu modo blanditias fac legat usque tuas. Quae uoluit legisse, uolet rescribere lectis: Per numeros uenient ista gradusque suos. Forsitan et primo ueniet tibi littera tristis, Quaeque roget, ne se sollicitare uelis. Quod rogat illa, timet; quod non rogat, optat, ut instes; Insequere, et uoti postmodo compos eris. Interea, siue illa toro resupina feretur, Lecticam dominae dissimulanter adi, Neue aliquis uerbis odiosas offerat auris, [1,490] Qua potes ambiguis callidus abde notis. Seu pedibus uacuis illi spatiosa teretur Porticus, hic socias tu quoque iunge moras: Et modo praecedas facito, modo terga sequaris, Et modo festines, et modo lentus eas: Nec tibi de mediis aliquot transire columnas Sit pudor, aut lateri continuasse latus; Nec sine te curuo sedeat speciosa theatro: Quod spectes, umeris adferet illa suis. Illam respicias, illam mirere licebit: [1,500] Multa supercilio, multa loquare notis. Et plaudas, aliquam mimo saltante puellam: Et faueas illi, quisquis agatur amans. Cum surgit, surges; donec sedet illa, sedebis; Arbitrio dominae tempora perde tuae. Sed tibi nec ferro placeat torquere capillos, Nec tua mordaci pumice crura teras. Ista iube faciant, quorum Cybeleia mater Concinitur Phrygiis exululata modis. Forma uiros neglecta decet; Minoida Theseus [1,510] Abstulit, a nulla tempora comptus acu. Hippolytum Phaedra, nec erat bene cultus, amauit; Cura deae siluis aptus Adonis erat. Munditie placeant, fuscentur corpora Campo: Sit bene conueniens et sine labe toga: Lingula ne rigeat, careant rubigine dentes, Nec uagus in laxa pes tibi pelle natet: Nec male deformet rigidos tonsura capillos: Sit coma, sit trita barba resecta manu. Et nihil emineant, et sint sine sordibus ungues: [1,520] Inque caua nullus stet tibi nare pilus. Nec male odorati sit tristis anhelitus oris: Nec laedat naris uirque paterque gregis. Cetera lasciuae faciant, concede, puellae, Et siquis male uir quaerit habere uirum. Ecce, suum uatem Liber uocat; hic quoque amantes Adiuuat, et flammae, qua calet ipse, fauet. Cnosis in ignotis amens errabat harenis, Qua breuis aequoreis Dia feritur aquis. Utque erat e somno tunica uelata recincta, [1,530] Nuda pedem, croceas inreligata comas, Thesea crudelem surdas clamabat ad undas, Indigno teneras imbre rigante genas. Clamabat, flebatque simul, sed utrumque decebat; Non facta est lacrimis turpior illa suis. Iamque iterum tundens mollissima pectora palmis 'Perfidus ille abiit; quid mihi fiet?' ait. 'Quid mihi fiet?' ait: sonuerunt cymbala toto Litore, et adtonita tympana pulsa manu. Excidit illa metu, rupitque nouissima uerba; [1,540] Nullus in exanimi corpore sanguis erat. Ecce Mimallonides sparsis in terga capillis: Ecce leues satyri, praeuia turba dei: Ebrius, ecce, senex pando Silenus asello Vix sedet, et pressas continet ante iubas. Dum sequitur Bacchas, Bacchae fugiuntque petuntque Quadrupedem ferula dum malus urget eques, In caput aurito cecidit delapsus asello: Clamarunt satyri 'surge age, surge, pater.' Iam deus in curru, quem summum texerat uuis, [1,550] Tigribus adiunctis aurea lora dabat: Et color et Theseus et uox abiere puellae: Terque fugam petiit, terque retenta metu est. Horruit, ut graciles, agitat quas uentus, aristae, Ut leuis in madida canna palude tremit. Cui deus 'en, adsum tibi cura fidelior' inquit: 'Pone metum: Bacchi, Cnosias, uxor eris. Munus habe caelum; caelo spectabere sidus; Saepe reges dubiam Cressa Corona ratem.' Dixit, et e curru, ne tigres illa timeret, [1,560] Desilit; inposito cessit harena pede: Implicitamque sinu (neque enim pugnare ualebat) Abstulit; in facili est omnia posse deo. Pars 'Hymenaee' canunt, pars clamant 'Euhion, euhoe!' Sic coeunt sacro nupta deusque toro. Ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi, Atque erit in socii femina parte tori, Nycteliumque patrem nocturnaque sacra precare, Ne iubeant capiti uina nocere tuo. Hic tibi multa licet sermone latentia tecto [1,570] Dicere, quae dici sentiat illa sibi: Blanditiasque leues tenui perscribere uino, Ut dominam in mensa se legat illa tuam: Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem: Saepe tacens uocem uerbaque uultus habet. Fac primus rapias illius tacta labellis Pocula, quaque bibet parte puella, bibas: Et quemcumque cibum digitis libauerit illa, Tu pete, dumque petis, sit tibi tacta manus. Sint etiam tua uota, uiro placuisse puellae: [1,580] Utilior uobis factus amicus erit. Huic, si sorte bibes, sortem concede priorem: Huic detur capiti missa corona tuo. Siue erit inferior, seu par, prior omnia sumat: Nec dubites illi uerba secunda loqui. Tuta frequensque uia est, per amici fallere nomen: Tuta frequensque licet sit uia, crimen habet. Inde procurator nimium quoque multa procurat, Et sibi mandatis plura uidenda putat. Certa tibi a nobis dabitur mensura bibendi: [1,590] Officium praestent mensque pedesque suum. Iurgia praecipue uino stimulata caueto, Et nimium faciles ad fera bella manus. Occidit Eurytion stulte data uina bibendo; Aptior est dulci mensa merumque ioco. Si uox est, canta: si mollia brachia, salta: Et quacumque potes dote placere, place. Ebrietas ut uera nocet, sic ficta iuuabit: Fac titubet blaeso subdola lingua sono, Ut, quicquid facias dicasue proteruius aequo, [1,600] Credatur nimium causa fuisse merum. Et bene dic dominae, bene, cum quo dormiat illa; Sed, male sit, tacita mente precare, uiro. At cum discedet mensa conuiua remota, Ipsa tibi accessus turba locumque dabit. Insere te turbae, leuiterque admotus eunti Velle latus digitis, et pede tange pedem. Conloquii iam tempus adest; fuge rustice longe Hinc pudor; audentem Forsque Venusque iuuat. Non tua sub nostras ueniat facundia leges: [1,610] Fac tantum cupias, sponte disertus eris. Est tibi agendus amans, imitandaque uulnera uerbis; Haec tibi quaeratur qualibet arte fides. Nec credi labor est: sibi quaeque uidetur amanda; Pessima sit, nulli non sua forma placet. Saepe tamen uere coepit simulator amare, Saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit. Quo magis, o, faciles imitantibus este, puellae: Fiet amor uerus, qui modo falsus erat. Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit, [1,620] Ut pendens liquida ripa subestur aqua. Nec faciem, nec te pigeat laudare capillos Et teretes digitos exiguumque pedem: Delectant etiam castas praeconia formae; Virginibus curae grataque forma sua est. Nam cur in Phrygiis Iunonem et Pallada siluis Nunc quoque iudicium non tenuisse pudet? Laudatas ostendit auis Iunonia pinnas: Si tacitus spectes, illa recondit opes. Quadrupedes inter rapidi certamina cursus [1,630] Depexaeque iubae plausaque colla iuuant. Nec timide promitte: trahunt promissa puellas; Pollicito testes quoslibet adde deos. Iuppiter ex alto periuria ridet amantum, Et iubet Aeolios inrita ferre notos. Per Styga Iunoni falsum iurare solebat Iuppiter; exemplo nunc fauet ipse suo. Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus; Dentur in antiquos tura merumque focos; Nec secura quies illos similisque sopori [1,640] Detinet; innocue uiuite: numen adest; Reddite depositum; pietas sua foedera seruet: Fraus absit; uacuas caedis habete manus. Ludite, si sapitis, solas impune puellas: Hac minus est una fraude tuenda fides. Fallite fallentes: ex magna parte profanum Sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant. Dicitur Aegyptos caruisse iuuantibus arua Imbribus, atque annos sicca fuisse nouem, Cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari [1,650] Hospitis adfuso sanguine posse Iouem. Illi Busiris 'fies Iouis hostia primus,' Inquit 'et Aegypto tu dabis hospes aquam.' Et Phalaris tauro uiolenti membra Perilli Torruit: infelix inbuit auctor opus. Iustus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla est, Quam necis artifices arte perire sua. Ergo ut periuras merito periuria fallant, Exemplo doleat femina laesa suo. Et lacrimae prosunt: lacrimis adamanta mouebis: [1,660] Fac madidas uideat, si potes, illa genas. Si lacrimae (neque enim ueniunt in tempore semper) Deficient, uda lumina tange manu. Quis sapiens blandis non misceat oscula uerbis? Illa licet non det, non data sume tamen. Pugnabit primo fortassis, et 'improbe' dicet: Pugnando uinci se tamen illa uolet. Tantum ne noceant teneris male rapta labellis, Neue queri possit dura fuisse, caue. Oscula qui sumpsit, si non et cetera sumet, [1,670] Haec quoque, quae data sunt, perdere dignus erit. Quantum defuerat pleno post oscula uoto? Ei mihi, rusticitas, non pudor ille fuit. Vim licet appelles: grata est uis ista puellis: Quod iuuat, inuitae saepe dedisse uolunt. Quaecumque est ueneris subita uiolata rapina, Gaudet, et inprobitas muneris instar habet. At quae cum posset cogi, non tacta recessit, Ut simulet uultu gaudia, tristis erit. Vim passa est Phoebe: uis est allata sorori; [1,680] Et gratus raptae raptor uterque fuit. Fabula nota quidem, sed non indigna referri, Scyrias Haemonio iuncta puella uiro. Iam dea laudatae dederat mala praemia formae Colle sub Idaeo uincere digna duas: Iam nurus ad Priamum diuerso uenerat orbe, Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat: Iurabant omnes in laesi uerba mariti: Nam dolor unius publica causa fuit. Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles [1,690] Veste uirum longa dissimulatus erat. Quid facis, Aeacide? non sunt tua munera lanae; Tu titulos alia Palladis arte petas. Quid tibi cum calathis? clipeo manus apta ferendo est: Pensa quid in dextra, qua cadet Hector, habes? Reice succinctos operoso stamine fusos! Quassanda est ista Pelias hasta manu. Forte erat in thalamo uirgo regalis eodem; Haec illum stupro comperit esse uirum. Viribus illa quidem uicta est, ita credere oportet: [1,700] Sed uoluit uinci uiribus illa tamen. Saepe 'mane!' dixit, cum iam properaret Achilles; Fortia nam posita sumpserat arma colo. Vis ubi nunc illa est? Quid blanda uoce moraris Auctorem stupri, Deidamia, tui? Scilicet ut pudor est quaedam coepisse priorem, Sic alio gratum est incipiente pati. A! nimia est iuueni propriae fiducia formae, Expectat siquis, dum prior illa roget. Vir prior accedat, uir uerba precantia dicat: [1,710] Excipiet blandas comiter illa preces. Ut potiare, roga: tantum cupit illa rogari; Da causam uoti principiumque tui. Iuppiter ad ueteres supplex heroidas ibat: Corrupit magnum nulla puella Iouem. Si tamen a precibus tumidos accedere fastus Senseris, incepto parce referque pedem. Quod refugit, multae cupiunt: odere quod instat; Lenius instando taedia tolle tui. Nec semper ueneris spes est profitenda roganti: [1,720] Intret amicitiae nomine tectus amor. Hoc aditu uidi tetricae data uerba puellae: Qui fuerat cultor, factus amator erat. Candidus in nauta turpis color, aequoris unda Debet et a radiis sideris esse niger: Turpis et agricolae, qui uomere semper adunco Et grauibus rastris sub Ioue uersat humum. Et tibi, Palladiae petitur cui fama coronae, Candida si fuerint corpora, turpis eris. Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti; [1,730] Hoc decet, hoc stulti non ualuisse putant. Pallidus in Side siluis errabat Orion, Pallidus in lenta naide Daphnis erat. Arguat et macies animum: nec turpe putaris Palliolum nitidis inposuisse comis. Attenuant iuuenum uigilatae corpora noctes Curaque et in magno qui fit amore dolor. Ut uoto potiare tuo, miserabilis esto, Ut qui te uideat, dicere possit 'amas.' Conquerar, an moneam mixtum fas omne nefasque? [1,740] Nomen amicitia est, nomen inane fides. Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali; Cum tibi laudanti credidit, ipse subit. At non Actorides lectum temerauit Achillis: Quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit. Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat, Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat. Siquis idem sperat, laturas poma myricas Speret, et e medio flumine mella petat. Nil nisi turpe iuuat: curae sua cuique uoluptas: [1,750] Haec quoque ab alterius grata dolore uenit. Heu facinus! non est hostis metuendus amanti; Quos credis fidos, effuge, tutus eris. Cognatum fratremque caue carumque sodalem: Praebebit ueros haec tibi turba metus. Finiturus eram, sed sunt diuersa puellis Pectora: mille animos excipe mille modis. Nec tellus eadem parit omnia; uitibus illa Conuenit, haec oleis; hac bene farra uirent. Pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae; [1,760] Qui sapit, innumeris moribus aptus erit, Utque leues Proteus modo se tenuabit in undas, Nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper. Hi iaculo pisces, illi capiuntur ab hamis: Hos caua contento retia fune trahunt. Nec tibi conueniet cunctos modus unus ad annos: Longius insidias cerua uidebit anus. Si doctus uideare rudi, petulansue pudenti, Diffidet miserae protinus illa sibi. Inde fit, ut quae se timuit committere honesto, [1,770] Vilis ad amplexus inferioris eat. Pars superat coepti, pars est exhausta laboris. Hic teneat nostras ancora iacta rates. [2,0] LIBER SECVNDVS ARTIS AMATORIAE [2,1] Dicite 'io Paean!' et 'io' bis dicite 'Paean!' Decidit in casses praeda petita meos; Laetus amans donat uiridi mea carmina palma, Praelata Ascraeo Maeonioque seni. Talis ab armiferis Priameius hospes Amyclis Candida cum rapta coniuge uela dedit; Talis erat qui te curru uictore ferebat, Vecta peregrinis Hippodamia rotis. Quid properas, iuuenis? mediis tua pinus in undis [2,10] Nauigat, et longe quem peto portus abest. Non satis est uenisse tibi me uate puellam: Arte mea capta est, arte tenenda mea est. Nec minor est uirtus, quam quaerere, parta tueri: Casus inest illic; hoc erit artis opus. Nunc mihi, siquando, puer et Cytherea, fauete, Nunc Erato, nam tu nomen amoris habes. Magna paro, quas possit Amor remanere per artes, Dicere, tam uasto peruagus orbe puer. Et leuis est, et habet geminas, quibus auolet, alas: [2,20] Difficile est illis inposuisse modum. Hospitis effugio praestruxerat omnia Minos: Audacem pinnis repperit ille uiam. Daedalus ut clausit conceptum crimine matris Semibouemque uirum semiuirumque bouem, 'Sit modus exilio,' dixit 'iustissime Minos: Accipiat cineres terra paterna meos. Et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis, Viuere non potui, da mihi posse mori. Da reditum puero, senis est si gratia uilis: [2,30] Si non uis puero parcere, parce seni.' Dixerat haec; sed et haec et multo plura licebat Dicere: regressus non dabat ille uiro. Quod simul ut sensit, 'nunc, nunc, o Daedale,' dixit: 'Materiam, qua sis ingeniosus, habes. Possidet et terras et possidet aequora Minos: Nec tellus nostrae nec patet unda fugae. Restat iter caeli: caelo temptabimus ire. Da ueniam coepto, Iupiter alte, meo: Non ego sidereas adfecto tangere sedes: [2,40] Qua fugiam dominum, nulla, nisi ista, uia est. Per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas; Sunt mihi naturae iura nouanda meae.' Ingenium mala saepe mouent: quis crederet umquam Aerias hominem carpere posse uias? Remigium uolucrum disponit in ordine pinnas, Et leue per lini uincula nectit opus, Imaque pars ceris adstringitur igne solutis, Finitusque nouae iam labor artis erat. Tractabat ceramque puer pinnasque renidens, [2,50] Nescius haec umeris arma parata suis. Cui pater 'his' inquit 'patria est adeunda carinis, Hac nobis Minos effugiendus ope. Aera non potuit Minos, alia omnia clausit; Quem licet, inuentis aera rumpe meis. Sed tibi non uirgo Tegeaea comesque Bootae Ensiger Orion aspiciendus erit: Me pinnis sectare datis; ego praeuius ibo: Sit tua cura sequi; me duce tutus eris. Nam siue aetherias uicino sole per auras [2,60] Ibimus, impatiens cera caloris erit: Siue humiles propiore freto iactabimus alas, Mobilis aequoreis pinna madescet aquis. Inter utrumque uola; uentos quoque, nate, timeto, Quaque ferent aurae, uela secunda dato.' Dum monet, aptat opus puero, monstratque moueri, Erudit infirmas ut sua mater aues. Inde sibi factas umeris accommodat alas, Perque nouum timide corpora librat iter. Iamque uolaturus paruo dedit oscula nato, [2,70] Nec patriae lacrimas continuere genae. Monte minor collis, campis erat altior aequis: Hinc data sunt miserae corpora bina fugae. Et mouet ipse suas, et nati respicit alas Daedalus, et cursus sustinet usque suos. Iamque nouum delectat iter, positoque timore Icarus audaci fortius arte uolat. Hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces, Vidit, et inceptum dextra reliquit opus. Iam Samos a laeua (fuerant Naxosque relictae [2,80] Et Paros et Clario Delos amata deo) Dextra Lebinthos erat siluisque umbrosa Calymne Cinctaque piscosis Astypalaea uadis, Cum puer, incautis nimium temerarius annis, Altius egit iter, deseruitque patrem. Vincla labant, et cera deo propiore liquescit, Nec tenues uentos brachia mota tenent. Territus a summo despexit in aequora caelo: Nox oculis pauido uenit oborta metu. Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos, [2,90] Et trepidat nec, quo sustineatur, habet. Decidit, atque cadens 'pater, o pater, auferor!' inquit, Clauserunt uirides ora loquentis aquae. At pater infelix, nec iam pater, 'Icare!' clamat, 'Icare,' clamat 'ubi es, quoque sub axe uolas?' 'Icare' clamabat, pinnas aspexit in undis. Ossa tegit tellus: aequora nomen habent. Non potuit Minos hominis conpescere pinnas; Ipse deum uolucrem detinuisse paro. Fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes, [2,100] Datque quod a teneri fronte reuellit equi. Non facient, ut uiuat amor, Medeides herbae Mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis. Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Ulixem, Si modo seruari carmine posset amor. Nec data profuerint pallentia philtra puellis: Philtra nocent animis, uimque furoris habent. Sit procul omne nefas; ut ameris, amabilis esto: Quod tibi non facies solaue forma dabit: Sis licet antiquo Nireus adamatus Homero, [2,110] Naiadumque tener crimine raptus Hylas, Ut dominam teneas, nec te mirere relictum, Ingenii dotes corporis adde bonis. Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo. Nec uiolae semper nec hiantia lilia florent, Et riget amissa spina relicta rosa. Et tibi iam uenient cani, formose, capilli, Iam uenient rugae, quae tibi corpus arent. Iam molire animum, qui duret, et adstrue formae: [2,120] Solus ad extremos permanet ille rogos. Nec leuis ingenuas pectus coluisse per artes Cura sit et linguas edidicisse duas. Non formosus erat, sed erat facundus Ulixes, Et tamen aequoreas torsit amore deas. A quotiens illum doluit properare Calypso, Remigioque aptas esse negauit aquas! Haec Troiae casus iterumque iterumque rogabat: Ille referre aliter saepe solebat idem. Litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso [2,130] Exigit Odrysii fata cruenta ducis. Ille leui uirga (uirgam nam forte tenebat) Quod rogat, in spisso litore pingit opus. 'Haec' inquit 'Troia est' (muros in litore fecit): 'Hic tibi sit Simois; haec mea castra puta. Campus erat' (campumque facit), 'quem caede Dolonis Sparsimus, Haemonios dum uigil optat equos. Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi: Hac ego sum captis nocte reuectus equis.' Pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus [2,140] Abstulit et Rhesi cum duce castra suo. Tum dea 'quas' inquit 'fidas tibi credis ituro, Perdiderint undae nomina quanta, uides?' Ergo age, fallaci timide confide figurae, Quisquis es, aut aliquid corpore pluris habe. Dextera praecipue capit indulgentia mentes; Asperitas odium saeuaque bella mouet. Odimus accipitrem, quia uiuit semper in armis, Et pauidum solitos in pecus ire lupos. At caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo, [2,150] Quasque colat turres, Chaonis ales habet. Este procul, lites et amarae proelia linguae: Dulcibus est uerbis mollis alendus amor. Lite fugent nuptaeque uiros nuptasque mariti, Inque uicem credant res sibi semper agi; Hoc decet uxores; dos est uxoria lites: Audiat optatos semper amica sonos. Non legis iussu lectum uenistis in unum: Fungitur in uobis munere legis amor. Blanditias molles auremque iuuantia uerba [2,160] Adfer, ut aduentu laeta sit illa tuo. Non ego diuitibus uenio praeceptor amandi: Nil opus est illi, qui dabit, arte mea; Secum habet ingenium, qui, cum libet, 'accipe' dicit; Cedimus: inuentis plus placet ille meis. Pauperibus uates ego sum, quia pauper amaui; Cum dare non possem munera, uerba dabam. Pauper amet caute: timeat maledicere pauper, Multaque diuitibus non patienda ferat. Me memini iratum dominae turbasse capillos: [2,170] Haec mihi quam multos abstulit ira dies! Nec puto, nec sensi tunicam laniasse; sed ipsa Dixerat, et pretio est illa redempta meo. At uos, si sapitis, uestri peccata magistri Effugite, et culpae damna timete meae. Proelia cum Parthis, cum culta pax sit amica, Et iocus, et causas quicquid amoris habet. Si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti, Perfer et obdura: postmodo mitis erit. Flectitur obsequio curuatus ab arbore ramus: [2,180] Frangis, si uires experiere tuas. Obsequio tranantur aquae: nec uincere possis Flumina, si contra, quam rapit unda, nates. Obsequium tigresque domat Numidasque leones; Rustica paulatim taurus aratra subit. Quid fuit asperius Nonacrina Atalanta? Succubuit meritis trux tamen illa uiri. Saepe suos casus nec mitia facta puellae Flesse sub arboribus Milaniona ferunt; Saepe tulit iusso fallacia retia collo, [2,190] Saepe fera toruos cuspide fixit apros: Sensit et Hylaei contentum saucius arcum: Sed tamen hoc arcu notior alter erat. Non te Maenalias armatum scandere siluas, Nec iubeo collo retia ferre tuo: Pectora nec missis iubeo praebere sagittis; Artis erunt cauto mollia iussa meae. Cede repugnanti: cedendo uictor abibis: Fac modo, quas partes illa iubebit, agas. Arguet, arguito; quicquid probat illa, probato; [2,200] Quod dicet, dicas; quod negat illa, neges. Riserit, adride; si flebit, flere memento; Imponat leges uultibus illa tuis. Seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos, Tu male iactato, tu male iacta dato: Seu iacies talos, uictam ne poena sequatur, Damnosi facito stent tibi saepe canes: Siue latrocinii sub imagine calculus ibit, Fac pereat uitreo miles ab hoste tuus. Ipse tene distenta suis umbracula uirgis, [2,210] Ipse fac in turba, qua uenit illa, locum. Nec dubita tereti scamnum producere lecto, Et tenero soleam deme uel adde pedi. Saepe etiam dominae, quamuis horrebis et ipse, Algenti manus est calfacienda sinu. Nec tibi turpe puta (quamuis sit turpe, placebit), Ingenua speculum sustinuisse manu. Ille, fatigata praebendo monstra nouerca Qui meruit caelum, quod prior ipse tulit, Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas [2,220] Creditur, et lanas excoluisse rudes. Paruit imperio dominae Tirynthius heros: I nunc et dubita ferre, quod ille tulit. Iussus adesse foro, iussa maturius hora Fac semper uenias, nec nisi serus abi. Occurras aliquo, tibi dixerit: omnia differ, Curre, nec inceptum turba moretur iter. Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit: Tum quoque pro seruo, si uocat illa, ueni. Rure erit, et dicet 'uenias': Amor odit inertes: [2,230] Si rota defuerit, tu pede carpe uiam. Nec graue te tempus sitiensque Canicula tardet, Nec uia per iactas candida facta niues. Militiae species amor est; discedite, segnes: Non sunt haec timidis signa tuenda uiris. Nox et hiems longaeque uiae saeuique dolores Mollibus his castris et labor omnis inest. Saepe feres imbrem caelesti nube solutum, Frigidus et nuda saepe iacebis humo. Cynthius Admeti uaccas pauisse Pheraei [2,240] Fertur, et in parua delituisse casa. Quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus, Curam mansuri quisquis amoris habes. Si tibi per tutum planumque negabitur ire, Atque erit opposita ianua fulta sera, At tu per praeceps tecto delabere aperto: Det quoque furtiuas alta fenestra uias. Laeta erit, et causam tibi se sciet esse pericli; Hoc dominae certi pignus amoris erit. Saepe tua poteras, Leandre, carere puella: [2,250] Transnabas, animum nosset ut illa tuum. Nec pudor ancillas, ut quaeque erit ordine prima, Nec tibi sit seruos demeruisse pudor. Nomine quemque suo (nulla est iactura) saluta, Iunge tuis humiles, ambitiose, manus. Sed tamen et seruo (leuis est inpensa) roganti Porrige Fortunae munera parua die: Porrige et ancillae, qua poenas luce pependit Lusa maritali Gallica ueste manus. Fac plebem, mihi crede, tuam; sit semper in illa [2,260] Ianitor et thalami qui iacet ante fores. Nec dominam iubeo pretioso munere dones: Parua, sed e paruis callidus apta dato. Dum bene diues ager, cum rami pondere nutant, Adferat in calatho rustica dona puer. Rure suburbano poteris tibi dicere missa, Illa uel in Sacra sint licet empta uia. Adferat aut uuas, aut quas Amaryllis amabat++ At nunc castaneas non amat illa nuces. Quin etiam turdoque licet missaque columba [2,270] Te memorem dominae testificere tuae. Turpiter his emitur spes mortis et orba senectus. A, pereant, per quos munera crimen habent! Quid tibi praecipiam teneros quoque mittere uersus? Ei mihi, non multum carmen honoris habet. Carmina laudantur, sed munera magna petuntur: Dummodo sit diues, barbarus ipse placet. Aurea sunt uere nunc saecula: plurimus auro Venit honos: auro conciliatur amor. Ipse licet uenias Musis comitatus, Homere, [2,280] Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras. Sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae; Altera non doctae turba, sed esse uolunt. Utraque laudetur per carmina: carmina lector Commendet dulci qualiacumque sono; His ergo aut illis uigilatum carmen in ipsas Forsitan exigui muneris instar erit. At quod eris per te facturus, et utile credis, Id tua te facito semper amica roget. Libertas alicui fuerit promissa tuorum: [2,290] Hanc tamen a domina fac petat ille tua: Si poenam seruo, si uincula saeua remittis, Quod facturus eras, debeat illa tibi: Utilitas tua sit, titulus donetur amicae: Perde nihil, partes illa potentis agat. Sed te, cuicumque est retinendae cura puellae, Attonitum forma fac putet esse sua. Siue erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus: Siue erit in Cois, Coa decere puta. Aurata est? ipso tibi sit pretiosior auro; [2,300] Gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba. Astiterit tunicata, 'moues incendia' clama, Sed timida, caueat frigora, uoce roga. Conpositum discrimen erit, discrimina lauda: Torserit igne comam, torte capille, place. Brachia saltantis, uocem mirare canentis, Et, quod desierit, uerba querentis habe. Ipsos concubitus, ipsum uenerere licebit Quod iuuat, et quae dat gaudia uoce notes. Ut fuerit torua uiolentior illa Medusa, [2,310] Fiet amatori lenis et aequa suo. Tantum, ne pateas uerbis simulator in illis, Effice, nec uultu destrue dicta tuo. Si latet, ars prodest: adfert deprensa pudorem, Atque adimit merito tempus in omne fidem. Saepe sub autumnum, cum formosissimus annus, Plenaque purpureo subrubet uua mero, Cum modo frigoribus premimur, modo soluimur aestu, Aere non certo, corpora languor habet. Illa quidem ualeat; sed si male firma cubarit, [2,320] Et uitium caeli senserit aegra sui, Tunc amor et pietas tua sit manifesta puellae, Tum sere, quod plena postmodo falce metas. Nec tibi morosi ueniant fastidia morbi, Perque tuas fiant, quae sinet ipsa, manus. Et uideat flentem, nec taedeat oscula ferre, Et sicco lacrimas conbibat ore tuas. Multa uoue, sed cuncta palam; quotiesque libebit, Quae referas illi, somnia laeta uide. Et ueniat, quae lustret anus lectumque locumque, [2,330] Praeferat et tremula sulpur et oua manu. Omnibus his inerunt gratae uestigia curae: In tabulas multis haec uia fecit iter. Nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra: Sit suus in blanda sedulitate modus: Neue cibo prohibe, nec amari pocula suci Porrige: riualis misceat illa tuus. Sed non cui dederas a litore carbasa uento, Utendum, medio cum potiere freto. Dum nouus errat amor, uires sibi colligat usu: [2,340] Si bene nutrieris, tempore firmus erit. Quem taurum metuis, uitulum mulcere solebas: Sub qua nunc recubas arbore, uirga fuit: Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo, Quaque uenit, multas accipit amnis aquas. Fac tibi consuescat: nil adsuetudine maius: Quam tu dum capias, taedia nulla fuge. Te semper uideat, tibi semper praebeat aures; Exhibeat uultus noxque diesque tuos. Cum tibi maior erit fiducia, posse requiri, [2,350] Cum procul absenti cura futurus eris, Da requiem: requietus ager bene credita reddit, Terraque caelestes arida sorbet aquas. Phyllida Demophoon praesens moderatius ussit: Exarsit uelis acrius illa datis. Penelopen absens sollers torquebat Ulixes; Phylacides aberat, Laodamia, tuus. Sed mora tuta breuis: lentescunt tempore curae, Vanescitque absens et nouus intrat amor. Dum Menelaus abest, Helene, ne sola iaceret, [2,360] Hospitis est tepido nocte recepta sinu. Quis stupor hic, Menelae, fuit? tu solus abibas, Isdem sub tectis hospes et uxor erant. Accipitri timidas credis, furiose, columbas? Plenum montano credis ouile lupo? Nil Helene peccat, nihil hic committit adulter: Quod tu, quod faceret quilibet, ille facit. Cogis adulterium dando tempusque locumque; Quid nisi consilio est usa puella tuo? Quid faciat? uir abest, et adest non rusticus hospes, [2,370] Et timet in uacuo sola cubare toro. Viderit Atrides: Helenen ego crimine soluo: Usa est humani commoditate uiri. Sed neque fuluus aper media tam saeuus in ira est, Fulmineo rabidos cum rotat ore canes, Nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet, Nec breuis ignaro uipera laesa pede, Femina quam socii deprensa paelice lecti: Ardet et in uultu pignora mentis habet. In ferrum flammasque ruit, positoque decore [2,380] Fertur, ut Aonii cornibus icta dei. Coniugis admissum uiolataque iura marita est Barbara per natos Phasias ulta suos. Altera dira parens haec est, quam cernis, hirundo: Aspice, signatum sanguine pectus habet. Hoc bene compositos, hoc firmos soluit amores; Crimina sunt cautis ista timenda uiris. Nec mea uos uni damnat censura puellae: Di melius! uix hoc nupta tenere potest. Ludite, sed furto celetur culpa modesto: [2,390] Gloria peccati nulla petenda sui est. Nec dederis munus, cognosse quod altera possit, Nec sint nequitiae tempora certa tuae. Et, ne te capiat latebris sibi femina notis, Non uno est omnis conuenienda loco; Et quotiens scribes, totas prius ipse tabellas Inspice: plus multae, quam sibi missa, legunt. Laesa Venus iusta arma mouet, telumque remittit, Et, modo quod questa est, ipse querare, facit. Dum fuit Atrides una contentus, et illa [2,400] Casta fuit: uitio est improba facta uiri. Audierat laurumque manu uittasque ferentem Pro nata Chrysen non ualuisse sua: Audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores, Bellaque per turpis longius isse moras. Haec tamen audierat: Priameida uiderat ipsa: Victor erat praedae praeda pudenda suae. Inde Thyestiaden animo thalamoque recepit, Et male peccantem Tyndaris ulta uirum. Quae bene celaris, siqua tamen acta patebunt, [2,410] Illa, licet pateant, tu tamen usque nega. Tum neque subiectus, solito nec blandior esto: Haec animi multum signa nocentis habent: Sed lateri ne parce tuo: pax omnis in uno est; Concubitu prior est infitianda uenus. Sunt, qui praecipiant herbas, satureia, nocentes Sumere; iudiciis ista uenena meis; Aut piper urticae mordacis semine miscent, Tritaque in annoso flaua pyrethra mero; Sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi, [2,420] Colle sub umbroso quam tenet altus Eryx. Candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga, Bulbus et, ex horto quae uenit, herba salax Ouaque sumantur, sumantur Hymettia mella, Quasque tulit folio pinus acuta nuces. Docta, quid ad magicas, Erato, deuerteris artes? Interior curru meta terenda meo est. Qui modo celabas monitu tua crimina nostro, Flecte iter, et monitu detege furta meo. Nec leuitas culpanda mea est: non semper eodem [2,430] Impositos uento panda carina uehit. Nam modo Threicio Borea, modo currimus Euro, Saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto. Aspice, ut in curru modo det fluitantia rector Lora, modo admissos arte retentet equos. Sunt quibus ingrate timida indulgentia seruit, Et, si nulla subest aemula, languet amor. Luxuriant animi rebus plerumque secundis, Nec facile est aequa commoda mente pati. Ut leuis absumptis paulatim uiribus ignis [2,440] Ipse latet, summo canet in igne cinis, Sed tamen extinctas admoto sulpure flammas Inuenit, et lumen, quod fuit ante, redit: Sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent, Acribus est stimulis eliciendus amor. Fac timeat de te, tepidamque recalface mentem: Palleat indicio criminis illa tui; O quater et quotiens numero conprendere non est Felicem, de quo laesa puella dolet: Quae, simul inuitas crimen peruenit ad aures, [2,450] Excidit, et miserae uoxque colorque fugit. Ille ego sim, cuius laniet furiosa capillos: Ille ego sim, teneras cui petat ungue genas, Quem uideat lacrimans, quem toruis spectet ocellis, Quo sine non possit uiuere, posse uelit. Si spatium quaeras, breue sit, quo laesa queratur, Ne lenta uires colligat ira mora; Candida iamdudum cingantur colla lacertis, Inque tuos flens est accipienda sinus. Oscula da flenti, Veneris da gaudia flenti, [2,460] Pax erit: hoc uno soluitur ira modo. Cum bene saeuierit, cum certa uidebitur hostis, Tum pete concubitus foedera, mitis erit. Illic depositis habitat Concordia telis: Illo, crede mihi, Gratia nata loco est. Quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbae, Quarum blanditias uerbaque murmur habet. Prima fuit rerum confusa sine ordine moles, Unaque erat facies sidera, terra, fretum; Mox caelum impositum terris, humus aequore cincta est [2,470] Inque suas partes cessit inane chaos; Silua feras, uolucres aer accepit habendas, In liquida, pisces, delituistis aqua. Tum genus humanum solis errabat in agris, Idque merae uires et rude corpus erat; Silua domus fuerat, cibus herba, cubilia frondes: Iamque diu nulli cognitus alter erat. Blanda truces animos fertur mollisse uoluptas: Constiterant uno femina uirque loco; Quid facerent, ipsi nullo didicere magistro: [2,480] Arte Venus nulla dulce peregit opus. Ales habet, quod amet; cum quo sua gaudia iungat, Inuenit in media femina piscis aqua; Cerua parem sequitur, serpens serpente tenetur, Haeret adulterio cum cane nexa canis; Laeta salitur ouis: tauro quoque laeta iuuenca est: Sustinet inmundum sima capella marem; In furias agitantur equae, spatioque remota Per loca diuiduos amne sequuntur equos. Ergo age et iratae medicamina fortia praebe: [2,490] Illa feri requiem sola doloris habent: Illa Machaonios superant medicamina sucos: His, ubi peccaris, restituendus eris. Haec ego cum canerem, subito manifestus Apollo Mouit inauratae pollice fila lyrae. In manibus laurus, sacris inducta capillis Laurus erat; uates ille uidendus adit. Is mihi 'Lasciui' dixit 'praeceptor Amoris, Duc, age, discipulos ad mea templa tuos, Est ubi diuersum fama celebrata per orbem [2,500] Littera, cognosci quae sibi quemque iubet. Qui sibi notus erit, solus sapienter amabit, Atque opus ad uires exiget omne suas. Cui faciem natura dedit, spectetur ab illa: Cui color est, umero saepe patente cubet: Qui sermone placet, taciturna silentia uitet: Qui canit arte, canat; qui bibit arte, bibat. Sed neque declament medio sermone diserti, Nec sua non sanus scripta poeta legat!' Sic monuit Phoebus: Phoebo parete monenti; [2,510] Certa dei sacro est huius in ore fides. Ad propiora uocor. Quisquis sapienter amabit Vincet, et e nostra, quod petet, arte feret. Credita non semper sulci cum faenore reddunt, Nec semper dubias adiuuat aura rates; Quod iuuat, exiguum, plus est, quod laedat amantes; Proponant animo multa ferenda suo. Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla, Caerula quot bacas Palladis arbor habet, Litore quot conchae, tot sunt in amore dolores; [2,520] Quae patimur, multo spicula felle madent. Dicta erit isse foras: intus fortasse uidere est: Isse foras, et te falsa uidere puta. Clausa tibi fuerit promissa ianua nocte: Perfer et inmunda ponere corpus humo. Forsitan et uultu mendax ancilla superbo Dicet 'quid nostras obsidet iste fores?' Postibus et durae supplex blandire puellae, Et capiti demptas in fore pone rosas. Cum uolet, accedes: cum te uitabit, abibis; [2,530] Dedecet ingenuos taedia ferre sui. 'Effugere hunc non est' quare tibi possit amica Dicere? non omni tempore sensus obest. Nec maledicta puta, nec uerbera ferre puellae Turpe, nec ad teneros oscula ferre pedes. Quid moror in paruis? Animus maioribus instat; Magna canam: toto pectore, uulgus, ades. Ardua molimur, sed nulla, nisi ardua, uirtus: Difficilis nostra poscitur arte labor. Riualem patienter habe, uictoria tecum [2,540] Stabit: eris magni uictor in arce Iouis. Haec tibi non hominem, sed quercus crede Pelasgas Dicere: nil istis ars mea maius habet. Innuet illa, feras; scribet, ne tange tabellas: Unde uolet, ueniat; quoque libebit, eat. Hoc in legitima praestant uxore mariti, Cum, tener, ad partes tu quoque, somne, uenis. Hac ego, confiteor, non sum perfectus in arte; Quid faciam? monitis sum minor ipse meis. Mene palam nostrae det quisquam signa puellae, [2,550] Et patiar, nec me quo libet ira ferat? Oscula uir dederat, memini, suus: oscula questus Sum data; barbaria noster abundat amor. Non semel hoc uitium nocuit mihi: doctior ille, Quo ueniunt alii conciliante uiri. Sed melius nescisse fuit: sine furta tegantur, Ne fugiat ficto fassus ab ore pudor. Quo magis, o iuuenes, deprendere parcite uestras: Peccent, peccantes uerba dedisse putent. Crescit amor prensis; ubi par fortuna duorum est, [2,560] In causa damni perstat uterque sui. Fabula narratur toto notissima caelo, Mulciberis capti Marsque Venusque dolis. Mars pater, insano Veneris turbatus amore, De duce terribili factus amator erat. Nec Venus oranti (neque enim dea mollior ulla est) Rustica Gradiuo difficilisque fuit. A, quotiens lasciua pedes risisse mariti Dicitur, et duras igne uel arte manus. Marte palam simul est Vulcanum imitata, decebat, [2,570] Multaque cum forma gratia mixta fuit. Sed bene concubitus primos celare solebant. Plena uerecundi culpa pudoris erat. Indicio Solis (quis Solem fallere possit?) Cognita Vulcano coniugis acta suae. Quam mala, Sol, exempla moues! Pete munus ab ipsa Et tibi, si taceas, quod dare possit, habet. Mulciber obscuros lectum circaque superque Disponit laqueos: lumina fallit opus. Fingit iter Lemnon; ueniunt ad foedus amantes: [2,580] Impliciti laqueis nudus uterque iacent. Conuocat ille deos; praebent spectacula capti: Vix lacrimas Venerem continuisse putant. Non uultus texisse suos, non denique possunt Partibus obscenis opposuisse manus. Hic aliquis ridens 'in me, fortissime Mauors, Si tibi sunt oneri, uincula transfer!' ait. Vix precibus, Neptune, tuis captiua resoluit Corpora: Mars Thracen occupat, illa Paphon. Hoc tibi pro facto, Vulcane: quod ante tegebant, [2,590] Liberius faciunt, ut pudor omnis abest: Saepe tamen demens stulte fecisse fateris, Teque ferunt artis paenituisse tuae. Hoc uetiti uos este; uetat deprensa Dione Insidias illas, quas tulit ipsa, dare. Nec uos riuali laqueos disponite, nec uos Excipite arcana uerba notata manu. Ista uiri captent, si iam captanda putabunt, Quos faciet iustos ignis et unda uiros. En, iterum testor: nihil hic, nisi lege remissum [2,600] Luditur: in nostris instita nulla iocis. Quis Cereris ritus ausit uulgare profanis, Magnaque Threicia sacra reperta Samo? Exigua est uirtus praestare silentia rebus: At contra grauis est culpa tacenda loqui. O bene, quod frustra captatis arbore pomis Garrulus in media Tantalus aret aqua! Praecipue Cytherea iubet sua sacra taceri: Admoneo, ueniat nequis ad illa loquax. Condita si non sunt Veneris mysteria cistis, [2,610] Nec caua uesanis ictibus aera sonant, At sic inter nos medio uersantur in usu, Se tamen inter nos ut latuisse uelint. Ipsa Venus pubem, quotiens uelamina ponit, Protegitur laeua semireducta manu. In medio passimque coit pecus: hoc quoque uiso Auertit uultus nempe puella suos. Conueniunt thalami furtis et ianua nostris, Parsque sub iniecta ueste pudenda latet: Et si non tenebras, ad quiddam nubis opacae [2,620] Quaerimus, atque aliquid luce patente minus. Tum quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem Tegula, sed quercus tecta cibumque dabat, In nemore atque antris, non sub Ioue, iuncta uoluptas; Tanta rudi populo cura pudoris erat. At nunc nocturnis titulos inponimus actis, Atque emitur magno nil, nisi posse loqui! Scilicet excuties omnes, ubi quaeque, puellas, Cuilibet ut dicas 'haec quoque nostra fuit,' Nec desint, quas tu digitis ostendere possis? [2,630] Ut quamque adtigeris, fabula turpis erit? Parua queror: fingunt quidam, quae uera negarent, Et nulli non se concubuisse ferunt. Corpora si nequeunt, quae possunt, nomina tangunt, Famaque non tacto corpore crimen habet. I nunc, claude fores, custos odiose puellae, Et centum duris postibus obde seras! Quid tuti superest, cum nominis extat adulter, Et credi quod non contigit esse, cupit? Nos etiam ueros parce profitemur amores, [2,640] Tectaque sunt solida mystica furta fide. Parcite praecipue uitia exprobrare puellis, Utile quae multis dissimulasse fuit. Nec suus Andromedae color est obiectus ab illo, Mobilis in gemino cui pede pinna fuit. Omnibus Andromache uisa est spatiosior aequo: Unus, qui modicam diceret, Hector erat. Quod male fers, adsuesce, feres bene; multa uetustus Leniet, incipiens omnia sentit amor. Dum nouus in uiridi coalescit cortice ramus, [2,650] Concutiat tenerum quaelibet aura, cadet: Mox eadem uentis, spatio durata, resistet, Firmaque adoptiuas arbor habebit opes. Eximit ipsa dies omnes e corpore mendas, Quodque fuit uitium, desinit esse mora. Ferre nouae nares taurorum terga recusant: Adsiduo domitas tempore fallit odor. Nominibus mollire licet mala: fusca uocetur, Nigrior Illyrica cui pice sanguis erit: Si straba, sit Veneri similis: si raua, Mineruae: [2,660] Sit gracilis, macie quae male uiua sua est; Dic habilem, quaecumque breuis, quae turgida, plenam, Et lateat uitium proximitate boni. Nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require, Consule, quae rigidus munera Censor habet: Praecipue si flore caret, meliusque peractum Tempus, et albentes iam legit illa comas. Utilis, o iuuenes, aut haec, aut serior aetas: Iste feret segetes, iste serendus ager. Dum uires annique sinunt, tolerate labores: [2,670] Iam ueniet tacito curua senecta pede. Aut mare remigiis, aut uomere findite terras, Aut fera belligeras addite in arma manus, Aut latus et uires operamque adferte puellis: Hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes. Adde, quod est illis operum prudentia maior, Solus et artifices qui facit, usus adest: Illae munditiis annorum damna rependunt, Et faciunt cura, ne uideantur anus. Utque uelis, uenerem iungunt per mille figuras: [2,680] Inuenit plures nulla tabella modos. Illis sentitur non inritata uoluptas: Quod iuuet, ex aequo femina uirque ferant. Odi concubitus, qui non utrumque resoluunt; Hoc est, cur pueri tangar amore minus. Odi quae praebet, quia sit praebere necesse, Siccaque de lana cogitat ipsa sua. Quae datur officio, non est mihi grata uoluptas: Officium faciat nulla puella mihi. Me uoces audire iuuat sua gaudia fassas, [2,690] Quaeque morer meme sustineamque rogent. Aspiciam dominae uictos amentis ocellos: Langueat, et tangi se uetet illa diu. Haec bona non primae tribuit natura iuuentae, Quae cito post septem lustra uenire solent. Qui properant, noua musta bibant: mihi fundat auitum Consulibus priscis condita testa merum. Nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo, Et laedunt nudos prata nouella pedes. Scilicet Hermionen Helenae praeponere posses, [2,700] Et melior Gorge, quam sua mater, erat? At uenerem quicumque uoles adtingere seram, Si modo duraris, praemia digna feres. Conscius, ecce, duos accepit lectus amantes: Ad thalami clausas, Musa, resiste fores. Sponte sua sine te celeberrima uerba loquentur, Nec manus in lecto laeua iacebit iners. Inuenient digiti, quod agant in partibus illis, In quibus occulte spicula tingit Amor. Fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector, [2,710] Nec solum bellis utilis ille fuit. Fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles, Cum premeret mollem lassus ab hoste torum. Illis te manibus tangi, Brisei, sinebas, Imbutae Phrygia quae nece semper erant. An fuit hoc ipsum, quod te, lasciua, iuuaret, Ad tua uictrices membra uenire manus? Crede mihi, non est ueneris properanda uoluptas, Sed sensim tarda prolicienda mora. Cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet, [2,720] Non obstet, tangas quo minus illa, pudor. Aspicies oculos tremulo fulgore micantes, Ut sol a liquida saepe refulget aqua. Accedent questus, accedet amabile murmur, Et dulces gemitus aptaque uerba ioco. Sed neque tu dominam uelis maioribus usus Desere, nec cursus anteat illa tuos; Ad metam properate simul: tum plena uoluptas, Cum pariter uicti femina uirque iacent. Hic tibi uersandus tenor est, cum libera dantur [2,730] Otia, furtiuum nec timor urget opus. Cum mora non tuta est, totis incumbere remis Utile, et admisso subdere calcar equo. Finis adest operi: palmam date, grata iuuentus, Sertaque odoratae myrtea ferte comae. Quantus apud Danaos Podalirius arte medendi, Aeacides dextra, pectore Nestor erat, Quantus erat Calchas extis, Telamonius armis, Automedon curru, tantus amator ego. Me uatem celebrate, uiri, mihi dicite laudes, [2,740] Cantetur toto nomen in orbe meum. Arma dedi uobis: dederat Vulcanus Achilli; Vincite muneribus, uicit ut ille, datis. Sed quicumque meo superarit Amazona ferro, Inscribat spoliis 'Naso magister erat.' Ecce, rogant tenerae, sibi dem praecepta, puellae: Vos eritis chartae proxima cura meae! [3,0] LIBER TERTIVS ARTIS AMATORIAE [3,1] Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt, Quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae. Ite in bella pares; uincant, quibus alma Dione Fauerit et toto qui uolat orbe puer. 5 Non erat armatis aequum concurrere nudas; Sic etiam uobis uincere turpe, uiri. Dixerit e multis aliquis 'quid uirus in angues Adicis, et rabidae tradis ouile lupae?' Parcite paucarum diffundere crimen in omnes; [3,10] Spectetur meritis quaeque puella suis. Si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem Quo premat Atrides crimine maior habet, Si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae Viuus et in uiuis ad Styga uenit equis, 15 Est pia Penelope lustris errante duobus Et totidem lustris bella gerente uiro. Respice Phylaciden et quae comes isse marito Fertur et ante annos occubuisse suos. Fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit: [3,20] Proque uiro est uxor funere lata uiri. 'Accipe me, Capaneu! cineres miscebimus' inquit Iphias, in medios desiluitque rogos. Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus: Non mirum, populo si placet illa suo. 25 Nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte: Conueniunt cumbae uela minora meae. Nil nisi lasciui per me discuntur amores; Femina praecipiam quo sit amanda modo. Femina nec flammas nec saeuos excutit arcus; [3,30] Parcius haec uideo tela nocere uiris. Saepe uiri fallunt: tenerae non saepe puellae, Paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent. Phasida iam matrem fallax dimisit Iason: Venit in Aesonios altera nupta sinus. 35 Quantum in te, Theseu, uolucres Ariadna marinas Pauit, in ignoto sola relicta loco! Quaere, nouem cur una uiae dicantur, et audi Depositis siluas Phyllida flesse comis. Et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem [3,40] Praebuit et causam mortis, Elissa, tuae. Quid uos perdiderit, dicam? nescistis amare: Defuit ars uobis; arte perennat amor. Nunc quoque nescirent: sed me Cytherea docere Iussit, et ante oculos constitit ipsa meos. 45 Tum mihi 'Quid miserae' dixit 'meruere puellae? Traditur armatis uulgus inerme uiris. Illos artifices gemini fecere libelli: Haec quoque pars monitis erudienda tuis. Probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae, [3,50] Mox cecinit laudes prosperiore lyra. Si bene te noui (cultas ne laede puellas!) Gratia, dum uiues, ista petenda tibi est.' Dixit, et e myrto (myrto nam uincta capillos Constiterat) folium granaque pauca dedit; 55 Sensimus acceptis numen quoque: purior aether Fulsit, et e toto pectore cessit onus. Dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae, Quas pudor et leges et sua iura sinunt. Venturae memores iam nunc estote senectae: [3,60] Sic nullum uobis tempus abibit iners. Dum licet, et uernos etiamnum educitis annos, Ludite: eunt anni more fluentis aquae; Nec quae praeteriit, iterum reuocabitur unda, Nec quae praeteriit, hora redire potest. 65 Utendum est aetate: cito pede labitur aetas, Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit. Hos ego, qui canent, frutices uiolaria uidi: Hac mihi de spina grata corona data est. Tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes, [3,70] Frigida deserta nocte iacebis anus, Nec tua frangetur nocturna ianua rixa, Sparsa nec inuenies limina mane rosa. Quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis, Et perit in nitido qui fuit ore color. 75 Quasque fuisse tibi canas a uirgine iuras, Spargentur subito per caput omne comae. Anguibus exuitur tenui cum pelle uetustas, Nec faciunt ceruos cornua iacta senes: Nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem, [3,80] Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet. Adde, quod et partus faciunt breuiora iuuentae Tempora: continua messe senescit ager. Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori, Nec Cephalus roseae praeda pudenda deae. 85 Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis: Unde habet Aenean Harmoniamque suos? Ite per exemplum, genus o mortale, dearum, Gaudia nec cupidis uestra negate uiris. Ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant; [3,90] Mille licet sumant, deperit inde nihil. Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu: Sufficit et damni pars caret illa metu. Quis uetet adposito lumen de lumine sumi? Quisue cauo uastas in mare seruet aquas? 95 Et tamen ulla uiro mulier 'non expedit' inquit? Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam? Nec uos prostituit mea uox, sed uana timere Damna uetat: damnis munera uestra carent. Sed me flaminibus uenti maioris iturum, [3,100] Dum sumus in portu, prouehat aura leuis. Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uuis Prouenit, et culto stat seges alta solo. Forma dei munus: forma quota quaeque superbit? Pars uestrum tali munere magna caret. 105 Cura dabit faciem; facies neglecta peribit, Idaliae similis sit licet illa deae. Corpora si ueteres non sic coluere puellae, Nec ueteres cultos sic habuere uiros; Si fuit Andromache tunicas induta ualentes, [3,110] Quid mirum? duri militis uxor erat. Scilicet Aiaci coniunx ornata uenires, Cui tegumen septem terga fuere boum? Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est, Et domiti magnas possidet orbis opes. 115 Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt: Alterius dices illa fuisse Iouis. Curia, concilio quae nunc dignissima tanto, De stipula Tatio regna tenente fuit. Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent, [3,120] Quid nisi araturis pascua bubus erant? Prisca iuuent alios: ego me nunc denique natum Gratulor: haec aetas moribus apta meis. Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum, Lectaque diuerso litore concha uenit: 125 Nec quia decrescunt effosso marmore montes, Nec quia caeruleae mole fugantur aquae: Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos Rusticitas, priscis illa superstes auis. Vos quoque nec caris aures onerate lapillis, [3,130] Quos legit in uiridi decolor Indus aqua, Nec prodite graues insuto uestibus auro, Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes. Munditiis capimur: non sint sine lege capilli: Admotae formam dantque negantque manus. 135 Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit Eligat, et speculum consulate ante suum. Longa probat facies capitis discrimina puri: Sic erat ornatis Laodamia comis. Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui, [3,140] Ut pateant aures, ora rotunda uolunt. Alterius crines umero iactentur utroque: Talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra. Altera succinctae religetur more Dianae, Ut solet, attonitas cum petit illa feras. 145 Huic decet inflatos laxe iacuisse capillos: Illa sit adstrictis impedienda comis; Hanc placet ornari testudine Cyllenea: Sustineat similes fluctibus illa sinus. Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes, [3,150] Nec quot apes Hyblae, nec quot in Alpe ferae, Nec mihi tot positus numero conprendere fas est: Adicit ornatus proxima quaeque dies. Et neglecta decet multas coma; saepe iacere Hesternam credas; illa repexa modo est. 155 Ars casum simulat; sic capta uidit ut urbe Alcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.' Talem te Bacchus Satyris clamantibus euhoe Sustulit in currus, Cnosi relicta, suos. O quantum indulget uestro natura decori, [3,160] Quarum sunt multis damna pianda modis! Nos male detegimur, raptique aetate capilli, Ut Borea frondes excutiente, cadunt. Femina canitiem Germanis inficit herbis, Et melior uero quaeritur arte color: 165 Femina procedit densissima crinibus emptis, Proque suis alios efficit aere suos. Nec rubor est emisse; palam uenire uidemus Herculis ante oculos uirgineumque chorum. Quid de ueste loquar? Nec uos, segmenta, requiro [3,170] Nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes. Cum tot prodierint pretio leuiore colores, Quis furor est census corpore ferre suos! Aeris, ecce, color, tum cum sine nubibus aer, Nec tepidus pluuias concitat auster aquas: 175 Ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen Diceris Inois eripuisse dolis; Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis: Crediderim nymphas hac ego ueste tegi. Ille crocum simulat: croceo uelatur amictu, [3,180] Roscida luciferos cum dea iungit equos: Hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos, Albentesue rosas, Threiciamue gruem; Nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt; Et sua uelleribus nomina cera dedit. 185 Quot noua terra parit flores, cum uere tepenti Vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps, Lana tot aut plures sucos bibit; elige certos: Nam non conueniens omnibus omnis erit. Pulla decent niueas: Briseida pulla decebant: [3,190] Cum rapta est, pulla tum quoque ueste fuit. Alba decent fuscas: albis, Cephei, placebas: Sic tibi uestitae pressa Seriphos erat. Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas, Neue forent duris aspera crura pilis! 195 Sed non Caucasea doceo de rupe puellas, Quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas. Quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes, Oraque suscepta mane lauentur aqua? Scitis et inducta candorem quaerere creta: [3,200] Sanguine quae uero non rubet, arte rubet. Arte supercilii confinia nuda repletis, Paruaque sinceras uelat aluta genas. Nec pudor est oculos tenui signare fauilla, Vel prope te nato, lucide Cydne, croco. 205 Est mihi, quo dixi uestrae medicamina formae, Paruus, sed cura grande, libellus, opus; Hinc quoque praesidium laesae petitote figurae; Non est pro uestris ars mea rebus iners. Non tamen expositas mensa deprendat amator [3,210] Pyxidas: ars faciem dissimulata iuuat. Quem non offendat toto faex inlita uultu, Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus? Oesypa quid redolent? quamuis mittatur Athenis Demptus ab inmundo uellere sucus ouis. 215 Nec coram mixtas ceruae sumpsisse medullas, Nec coram dentes defricuisse probem; Ista dabunt formam, sed erunt deformia uisu: Multaque, dum fiunt, turpia, facta placent; Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis [3,220] Pondus iners quondam duraque massa fuit; Anulus ut fiat, primo conliditur aurum; Quas geritis uestis, sordida lana fuit; Cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum, Nuda Venus madidas exprimit imbre comas. 225 Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus; Aptius a summa conspiciere manu. Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore? Claude forem thalami! quid rude prodis opus? Multa uiros nescire decet; pars maxima rerum [3,230] Offendat, si non interiora tegas. Aurea quae splendent ornato signa theatro, Inspice, contemnes: brattea ligna tegit; Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, uenire, Nec nisi summotis forma paranda uiris. 235 At non pectendos coram praebere capillos, Ut iaceant fusi per tua terga, ueto. Illo praecipue ne sis morosa caueto Tempore, nec lapsas saepe resolue comas. Tuta sit ornatrix; odi, quae sauciat ora [3,240] Unguibus et rapta brachia figit acu. Deuouet, ut tangit, dominae caput illa, simulque Plorat in inuisas sanguinolenta comas. Quae male crinita est, custodem in limine ponat, Orneturue Bonae semper in aede deae. 245 Dictus eram subito cuidam uenisse puellae: Turbida peruersas induit illa comas. Hostibus eueniat tam foedi causa pudoris, Inque nurus Parthas dedecus illud eat. Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus, [3,250] Et sine fronde frutex, et sine crine caput. Non mihi uenistis, Semele Ledeue, docendae, Perque fretum falso, Sidoni, uecta boue, Aut Helene, quam non stulte, Menelae, reposcis, Tu quoque non stulte, Troice raptor, habes. 255 Turba docenda uenit, pulchrae turpesque puellae: Pluraque sunt semper deteriora bonis. Formosae non artis opem praeceptaque quaerunt: Est illis sua dos, forma sine arte potens; Cum mare compositum est, securus nauita cessat: [3,260] Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis. Rara tamen mendo facies caret: occule mendas, Quaque potes uitium corporis abde tui. Si breuis es, sedeas, ne stans uideare sedere: Inque tuo iaceas quantulacumque toro; 265 Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, Iniecta lateant fac tibi ueste pedes. Quae nimium gracilis, pleno uelamina filo Sumat, et ex umeris laxus amictus eat. Pallida purpureis spargat sua corpora uirgis, [3,270] Nigrior ad Pharii confuge piscis opem. Pes malus in niuea semper celetur aluta: Arida nec uinclis crura resolue suis. Conueniunt tenues scapulis analemptrides altis: Angustum circa fascia pectus eat. 275 Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur, Cui digiti pingues et scaber unguis erit. Cui grauis oris odor numquam ieiuna loquatur, Et semper spatio distet ab ore uiri. Si niger aut ingens aut non erit ordine natus [3,280] Dens tibi, ridendo maxima damna feres. Quis credat? discunt etiam ridere puellae, Quaeritur aque illis hac quoque parte decor. Sint modici rictus, paruaeque utrimque lacunae, Et summos dentes ima labella tegant. 285 Nec sua perpetuo contendant ilia risu, Sed leue nescio quid femineumque sonent. Est, quae peruerso distorqueat ora cachinno: Risu concussa est altera, flere putes. Illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet, [3,290] Ut rudit a scabra turpis asella mola. Quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter, Quoque uolunt plorant tempore, quoque modo. Quid, cum legitima fraudatur littera uoce, Blaesaque fit iusso lingua coacta sono? 295 In uitio decor est: quaerunt male reddere uerba; Discunt posse minus, quam potuere, loqui. Omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam: Discite femineo corpora ferre gradu. Est et in incessu pars non temnenda decoris: [3,300] Allicit ignotos ille fugatque uiros. Haec mouet arte latus, tunicisque fluentibus auras Accipit, expensos fertque superba pedes: Illa uelut coniunx Umbri rubicunda mariti Ambulat, ingentes uarica fertque gradus. 305 Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter Motus, concesso mollior alter erit. Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti Nuda sit, a laeua conspicienda manu. Hoc uos praecipue, niueae, decet: hoc ubi uidi, [3,310] Oscula ferre umero, qua patet usque, libet. Monstra maris Sirenes erant, quae uoce canora Quamlibet admissas detinuere rates. His sua Sisyphides auditis paene resoluit Corpora, nam sociis inlita cera fuit. 315 Res est blanda canor: discant cantare puellae: Pro facie multis uox sua lena fuit. Et modo marmoreis referant audita theatris, Et modo Niliacis carmina lusa modis. Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra [3,320] Nesciat arbitrio femina docta meo. Saxa ferasque lyra mouit Rhodopeius Orpheus, Tartareosque lacus tergeminumque canem. Saxa tuo cantu, uindex iustissime matris, Fecerunt muros officiosa nouos. 325 Quamuis mutus erat, uoci fauisse putatur Piscis, Arioniae fabula nota lyrae. Disce etiam duplici genialia nablia palma Verrere: conueniunt dulcibus illa iocis. Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae, [3,330] Sit quoque uinosi Teia Musa senis; Nota sit et Sappho (quid enim lasciuius illa?), Cuiue pater uafri luditur arte Getae. Et teneri possis carmen legisse Properti, Siue aliquid Galli, siue, Tibulle, tuum: 335 Dictaque Varroni fuluis insignia uillis Vellera, germanae, Phrixe, querenda tuae: Et profugum Aenean, altae primordia Romae, Quo nullum Latio clarius extat opus. Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis, [3,340] Nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis: Atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri Carmina, quis partes instruit ille duas: Deue tribus libris, titulus quos signat Amorum, Elige, quod docili molliter ore legas: 345 Vel tibi composita cantetur Epistola uoce: Ignotum hoc aliis ille nouauit opus.' O ita, Phoebe, uelis! ita uos, pia numina uatum, Insignis cornu Bacche, nouemque deae! Quis dubitet, quin scire uelim saltare puellam, [3,350] Ut moueat posito brachia iussa mero? Artifices lateris, scenae spectacula, amantur: Tantum mobilitas illa decoris habet. Parua monere pudet, talorum dicere iactus Ut sciat, et uires, tessera missa, tuas: 355 Et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte Quam subeat partem callida, quamque uocet. Cautaque non stulte latronum proelia ludat, Unus cum gemino calculus hoste perit, Bellatorque sua prensus sine compare bellat, [3,360] Aemulus et coeptum saepe recurrit iter. Reticuloque pilae leues fundantur aperto, Nec, nisi quam tolles, ulla mouenda pila est. Est genus, in totidem tenui ratione redactum Scriptula, quot menses lubricus annus habet: 365 Parua tabella capit ternos utrimque lapillos, In qua uicisse est continuasse suos. Mille facesse iocos; turpe est nescire puellam Ludere: ludendo saepe paratur amor. Sed minimus labor est sapienter iactibus uti: [3,370] Maius opus mores composuisse suos. Tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso, Nudaque per lusus pectora nostra patent; Ira subit, deforme malum, lucrique cupido, Iurgiaque et rixae sollicitusque dolor: 375 Crimina dicuntur, resonat clamoribus aether, Inuocat iratos et sibi quisque deos: Nulla fides, tabulaeque nouae per uota petuntur; Et lacrimis uidi saepe madere genas. Iuppiter a uobis tam turpia crimina pellat, [3,380] In quibus est ulli cura placere uiro. Hos ignaua iocos tribuit natura puellis; Materia ludunt uberiore uiri. Sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique Armaque et in gyros ire coactus equus. 385 Nec uos Campus habet, nec uos gelidissima Virgo, Nec Tuscus placida deuehit amnis aqua. At licet et prodest Pompeias ire per umbras, Virginis aetheriis cum caput ardet equis; Visite laurigero sacrata Palatia Phoebo: [3,390] Ille Paraetonicas mersit in alta rates; Quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt, Naualique gener cinctus honore caput; Visite turicremas uaccae Memphitidos aras, Visite conspicuis terna theatra locis; 395 Spectentur tepido maculosae sanguine harenae, Metaque feruenti circueunda rota. Quod latet, ignotum est: ignoti nulla cupido: Fructus abest, facies cum bona teste caret. Tu licet et Thamyram superes et Amoebea cantu, [3,400] Non erit ignotae gratia magna lyrae. Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles, Mersa sub aequoreis illa lateret aquis. Quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis? Hoc uotum nostri summa laboris habet. 405 Cura deum fuerant olim regumque poetae: Praemiaque antiqui magna tulere chori. Sanctaque maiestas et erat uenerabile nomen Vatibus, et largae saepe dabantur opes. Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus, [3,410] Contiguus poni, Scipio magne, tibi. Nunc ederae sine honore iacent, operataque doctis Cura uigil Musis nomen inertis habet. Sed famae uigilare iuuat: quis nosset Homerum, Ilias aeternum si latuisset opus? 415 Quis Danaen nosset, si semper clusa fuisset, Inque sua turri perlatuisset anus? Utilis est uobis, formosae, turba, puellae. Saepe uagos ultra limina ferte pedes. Ad multas lupa tendit oues, praedetur ut unam, [3,420] Et Iouis in multas deuolat ales aues. Se quoque det populo mulier speciosa uidendam: Quem trahat, e multis forsitan unus erit. Omnibus illa locis maneat studiosa placendi, Et curam tota mente decoris agat. 425 Casus ubique ualet; semper tibi pendeat hamus: Quo minime credas gurgite, piscis erit. Saepe canes frustra nemorosis montibus errant, Inque plagam nullo ceruus agente uenit. Quid minus Andromedae fuerat sperare reuinctae, [3,430] Quam lacrimas ulli posse placere suas? Funere saepe uiri uir quaeritur; ire solutis Crinibus et fletus non tenuisse decet. Sed uitate uiros cultum formamque professos, Quique suas ponunt in statione comas. 435 Quae uobis dicunt, dixerunt mille puellis: Errat et in nulla sede moratur amor. Femina quid faciat, cum sit uir leuior ipsa, Forsitan et plures possit habere uiros? Vix mihi credetis, sed credite: Troia maneret, [3,440] Praeceptis Priamo si foret usa satae. Sunt qui mendaci specie grassentur amoris, Perque aditus talis lucra pudenda petant. Nec coma uos fallat liquido nitidissima nardo, Nec breuis in rugas lingula pressa suas: 445 Nec toga decipiat filo tenuissima, nec si Anulus in digitis alter et alter erit. Forsitan ex horum numero cultissimus ille Fur sit, et uratur uestis amore tuae. 'Redde meum!' clamant spoliatae saepe puellae, [3,450] 'Redde meum!' toto uoce boante foro. Has, Venus, e templis multo radiantibus auro Lenta uides lites Appiadesque tuae. Sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama: Deceptae multi crimen amantis habent. 455 Discite ab alterius uestras timuisse querellis; Ianua fallaci ne sit aperta uiro. Parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo: Quos faciet testes, fecit et ante, deos. Et tibi, Demophoon, Thesei criminis heres, [3,460] Phyllide decepta nulla relicta fides. Si bene promittent, totidem promittite uerbis: Si dederint, et uos gaudia pacta date. Illa potest uigiles flammas extinguere Vestae, Et rapere e templis, Inachi, sacra tuis, 465 Et dare mixta uiro tritis aconita cicutis, Accepto uenerem munere siqua negat. Fert animus propius consistere: supprime habenas, Musa, nec admissis excutiare rotis. Verba uadum temptent abiegnis scripta tabellis: [3,470] Accipiat missas apta ministra notas. Inspice: quodque leges, ex ipsis collige uerbis, Fingat, an ex animo sollicitusque roget. Postque breuem rescribe moram: mora semper amantes Incitat, exiguum si modo tempus habet. 475 Sed neque te facilem iuueni promitte roganti, Nec tamen e duro quod petit ille nega. Fac timeat speretque simul, quotiensque remittes, Spesque magis ueniat certa minorque metus. Munda, sed e medio consuetaque uerba, puellae, [3,480] Scribite: sermonis publica forma placet; A! quotiens dubius scriptis exarsit amator, Et nocuit formae barbara lingua bonae! Sed quoniam, quamuis uittae careatis honore, Est uobis uestros fallere cura uiros, 485 Ancillae puerique manu perarate tabellas, Pignora nec iuueni credite uestra nouo. 489 Perfidus ille quidem, qui talia pignora seruat, Sed tamen Aetnaei fulminis instar habent. 487 Vidi ego pallentes isto terrore puellas Seruitium miseras tempus in omne pati. 491 Iudice me fraus est concessa repellere fraudem, Armaque in armatos sumere iura sinunt. Ducere consuescat multas manus una figuras, (A! pereant, per quos ista monenda mihi) 495 Nec nisi deletis tutum rescribere ceris, Ne teneat geminas una tabella manus. Femina dicatur scribenti semper amator: Illa sit in uestris, qui fuit ille, notis. Si licet a paruis animum ad maiora referre, [3,500] Plenaque curuato pandere uela sinu, Pertinet ad faciem rabidos compescere mores: Candida pax homines, trux decet ira feras. Ora tument ira: nigrescunt sanguine uenae: Lumina Gorgoneo saeuius igne micant. 505 'I procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti,' Ut uidit uultus Pallas in amne suos. Vos quoque si media speculum spectetis in ira, Cognoscat faciem uix satis ulla suam. Nec minus in uultu damnosa superbia uestro: [3,510] Comibus est oculis alliciendus amor. Odimus inmodicos (experto credite) fastus: Saepe tacens odii semina uultus habet. Spectantem specta, ridenti mollia ride: Innuet, acceptas tu quoque redde notas. 515 Sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis Spicula de pharetra promit acuta sua. Odimus et maestas: Tecmessam diligat Aiax; Nos hilarem populum femina laeta capit. Numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem, [3,520] Ut mea de uobis altera amica foret. Credere uix uideor, cum cogar credere partu, Vos ego cum uestris concubuisse uiris. Scilicet Aiaci mulier maestissima dixit 'Lux mea' quaeque solent uerba iuuare uiros? 525 Quis uetat a magnis ad res exempla minores Sumere, nec nomen pertimuisse ducis? Dux bonus huic centum commisit uite regendos, Huic equites, illi signa tuenda dedit: Vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum, [3,530] Inspicite, et certo ponite quemque loco. Munera det diues: ius qui profitebitur, adsit: Facundus causam saepe clientis agat: Carmina qui facimus, mittamus carmina tantum: Hic chorus ante alios aptus amare sumus. 535 Nos facimus placitae late praeconia formae: Nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet: Vesper et Eoae nouere Lycorida terrae: Et multi, quae sit nostra Corinna, rogant. Adde, quod insidiae sacris a uatibus absunt, [3,540] Et facit ad mores ars quoque nostra suos. Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi: Contempto colitur lectus et umbra foro. Sed facile haeremus, ualidoque perurimur aestu, Et nimium certa scimus amare fide. 545 Scilicet ingenium placida mollitur ab arte, Et studio mores conuenienter eunt. Vatibus Aoniis faciles estote, puellae: Numen inest illis, Pieridesque fauent. Est deus in nobis, et sunt commercia caeli: [3,550] Sedibus aetheriis spiritus ille uenit. A doctis pretium scelus est sperare poetis; Me miserum! scelus hoc nulla puella timet. Dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces Este: nouus uiso casse resistet amans. 555 Sed neque uector equum, qui nuper sensit habenas, Comparibus frenis artificemque reget, Nec stabiles animos annis uiridemque iuuentam Ut capias, idem limes agendus erit. Hic rudis et castris nunc primum notus Amoris, [3,560] Qui tetigit thalamos praeda nouella tuos, Te solam norit, tibi semper inhaereat uni: Cingenda est altis saepibus ista seges. Effuge riualem: uinces, dum sola tenebis; Non bene cum sociis regna Venusque manent. 565 Ille uetus miles sensim et sapienter amabit, Multaque tironi non patienda feret: Nec franget postes, nec saeuis ignibus uret, Nec dominae teneras adpetet ungue genas, Nec scindet tunicasue suas tunicasue puellae, [3,570] Nec raptus flendi causa capillus erit. Ista decent pueros aetate et amore calentes; Hic fera composita uulnera mente feret. Ignibus heu lentis uretur, ut umida faena, Ut modo montanis silua recisa iugis. 575 Certior hic amor est: breuis et fecundior ille; Quae fugiunt, celeri carpite poma manu. Omnia tradantur: portas reserauimus hosti; Et sit in infida proditione fides. Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem: [3,580] Miscenda est laetis rara repulsa iocis. Ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat, Multaque summisse, multa minanter agat. Dulcia non ferimus: suco renouemur amaro; Saepe perit uentis obruta cumba suis; 585 Hoc est, uxores quod non patiatur amari: Conueniunt illas, cum uoluere, uiri; Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore 'Non potes,' exclusum te quoque tanget amor. Ponite iam gladios hebetes: pugnetur acutis; [3,590] Nec dubito, telis quin petar ipse meis. Dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator, Solum se thalamos speret habere tuos. Postmodo riualem partitaque foedera lecti Sentiat: has artes tolle, senescet amor. 595 Tum bene fortis equus reserato carcere currit, Cum quos praetereat quosque sequatur habet. Quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes: En, ego (confiteor!) non nisi laesus amo. Causa tamen nimium non sit manifesta doloris, [3,600] Pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet. Incitat et ficti tristis custodia serui, Et nimium duri cura molesta uiri. Quae uenit ex tuto, minus est accepta uoluptas: Ut sis liberior Thaide, finge metus. 605 Cum melius foribus possis, admitte fenestra, Inque tuo uultu signa timentis habe. Callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!' Tu iuuenem trepidum quolibet abde loco. Admiscenda tamen uenus est secura timori, [3,610] Ne tanti noctes non putet esse tuas. Qua uafer eludi possit ratione maritus, Quaque uigil custos, praeteriturus eram. Nupta uirum timeat: rata sit custodia nuptae; Hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent. 615 Te quoque seruari, modo quam uindicta redemit, Quis ferat? Ut fallas, ad mea sacra ueni! Tot licet obseruent (adsit modo certa uoluntas), Quot fuerant Argo lumina, uerba dabis. Scilicet obstabit custos, ne scribere possis, [3,620] Sumendae detur cum tibi tempus aquae? Conscia cum possit scriptas portare tabellas, Quas tegat in tepido fascia lata sinu? Cum possit sura chartas celare ligatas, Et uincto blandas sub pede ferre notas? 625 Cauerit haec custos, pro charta conscia tergum Praebeat, inque suo corpore uerba ferat. Tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti Littera: carbonis puluere tange, leges. Fallet et umiduli quae fiet acumine lini, [3,630] Ut ferat occultas pura tabella notas. Adfuit Acrisio seruandae cura puellae: Hunc tamen illa suo crimine fecit auum. Quid faciat custos, cum sint tot in urbe theatra, Cum spectet iunctos illa libenter equos, 635 Cum sedeat Phariae sistris operata iuuencae, Quoque sui comites ire uetantur, eat, Cum fuget a templis oculos Bona Diua uirorum, Praeterquam siquos illa uenire iubet? Cum, custode foris tunicas seruante puellae, [3,640] Celent furtiuos balnea multa iocos, Cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica, Et cedat lecto quamlibet aegra suo, Nomine cum doceat, quid agamus, adultera clauis, Quasque petas non det ianua sola uias? 645 Fallitur et multo custodis cura Lyaeo, Illa uel Hispano lecta sit uua iugo; Sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos, Victaque Lethaea lumina nocte premant; Nec male deliciis odiosum conscia tardis [3,650] Detinet, et longa iungitur ipsa mora. Quid iuuat ambages praeceptaque parua mouere, Cum minimo custos munere possit emi? Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque: Placatur donis Iuppiter ipse datis. 655 Quid sapiens faciet, stultus cum munere gaudet? Ipse quoque accepto munere mutus erit. Sed semel est custos longum redimendus in aeuum: Saepe dabit, dederit quas semel ille manus. Questus eram, memini, metuendos esse sodales: [3,660] Non tangit solos ista querella uiros. Credula si fueris, aliae tua gaudia carpent, Et lepus hic aliis exagitatus erit. Haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque Crede mihi, mecum non semel illa fuit. 665 Nec nimium uobis formosa ancilla ministret: Saepe uicem dominae praebuit illa mihi. Quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem Mittor, et indicio prodor ab ipse meo? Non auis aucupibus monstrat, qua parte petatur: [3,670] Non docet infestos currere cerua canes. Viderit utilitas: ego coepta fideliter edam: Lemniasin gladios in mea fata dabo. Efficite (et facile est), ut nos credamus amari: Prona uenit cupidis in sua uota fides. 675 Spectet amabilius iuuenem, suspiret ab imo Femina, tam sero cur ueniatque roget: Accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus, Et laniet digitis illius ora suis: Iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro, [3,680] Et dicet 'cura carpitur ista mei.' Praecipue si cultus erit speculoque placebit, Posse suo tangi credet amore deas. Sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet, Nec sis audita paelice mentis inops. 685 Nec cito credideris: quantum cito credere laedat, Exemplum uobis non leue Procris erit. Est prope purpureos colles florentis Hymetti Fons sacer et uiridi caespite mollis humus: Silua nemus non alta facit; tegit arbutus herbam, [3,690] Ros maris et lauri nigraque myrtus olent: Nec densum foliis buxum fragilesque myricae, Nec tenues cytisi cultaque pinus abest. Lenibus inpulsae zephyris auraque salubri Tot generum frondes herbaque summa tremit. 695 Grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis Lassus in hac iuuenis saepe resedit humo, 'Quae' que 'meos releues aestus,' cantare solebat 'Accipienda sinu, mobilis aura, ueni.' Coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures [3,700] Auditos memori detulit ore sonos; Procris ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae, Excidit, et subito muta dolore fuit; Palluit, ut serae lectis de uite racemis Pallescunt frondes, quas noua laesit hiemps, 705 Quaeque suos curuant matura cydonia ramos, Cornaque adhuc nostris non satis apta cibis. Ut rediit animus, tenues a pectore uestes Rumpit, et indignas sauciat ungue genas; Nec mora, per medias passis furibunda capillis [3,710] Euolat, ut thyrso concita Baccha, uias. Ut prope peruentum, comites in ualle relinquit, Ipsa nemus tacito clam pede fortis init. Quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres, Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat? 715 Iam iam uenturam, quaecumque erat Aura, putabas Scilicet, atque oculis probra uidenda tuis. Nunc uenisse piget (neque enim deprendere uelles), Nunc iuuat: incertus pectora uersat amor. Credere quae iubeant, locus est et nomen et index, [3,720] Et quia mens semper quod timet, esse putat. Vidit ut oppressa uestigia corporis herba, Pulsantur trepidi corde micante sinus. Iamque dies medius tenues contraxerat umbras, Inque pari spatio uesper et ortus erant: 725 Ecce, redit Cephalus siluis, Cyllenia proles, Oraque fontana feruida pulsat aqua. Anxia, Procri, lates: solitas iacet ille per herbas, Et 'zephyri molles auraque' dixit 'ades!' Ut patuit miserae iucundus nominis error, [3,730] Et mens et rediit uerus in ora color. Surgit, et oppositas agitato corpore frondes Mouit, in amplexus uxor itura uiri: Ille feram mouisse ratus, iuuenaliter artus Corripit, in dextra tela fuere manu. 735 Quid facis, infelix? non est fera, supprime tela! Me miserum! iaculo fixa puella tuo est. 'Ei mihi!' conclamat 'fixisti pectus amicum. Hic locus a Cephalo uulnera semper habet. Ante diem morior, sed nulla paelice laesa: [3,740] Hoc faciet positae te mihi, terra, leuem. Nomine suspectas iam spiritus exit in auras: Labor, eo, cara lumina conde manu!' Ille sinu dominae morientia corpora maesto Sustinet, et lacrimis uulnera saeua lauat: 745 Exit, et incauto paulatim pectore lapsus Excipitur miseri spiritus ore uiri. Sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est, Ut tangat portus fessa carina suos. Sollicite expectas, dum te in conuiuia ducam, [3,750] Et quaeris monitus hac quoque parte meos. Sera ueni, positaque decens incede lucerna: Grata mora uenies; maxima lena mora est. Etsi turpis eris, formosa uidebere potis, Et latebras uitiis nox dabit ipsa tuis. 755 Carpe cibos digitis: est quiddam gestus edendi: Ora nec immunda tota perungue manu. Neue domi praesume dapes, sed desine citra Quam capis; es paulo quam potes esse minus; Priamides Helenen auide si spectet edentem, [3,760] Oderit, et dicat 'stulta rapina mea est.' Aptius est, deceatque magis potare puellas: Cum Veneris puero non male, Bacche, facis. Hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque Constant: nec, quae sunt singula, bina uide. 765 Turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo: Digna est concubitus quoslibet illa pati. Nec somnis posita tutum succumbere mensa: Per somnos fieri multa pudenda solent. Ulteriora pudet docuisse: sed alma Dione [3,770] 'Praecipue nostrum est, quod pudet' inquit 'opus.' Nota sibi sit quaeque: modos a corpore certos Sumite: non omnes una figura decet. Quae facie praesignis erit, resupina iaceto: Spectentur tergo, quis sua terga placent. 775 Milanion umeris Atalantes crura ferebat: Si bona sunt, hoc sunt accipienda modo. Parua uehatur equo: quod erat longissima, numquam Thebais Hectoreo nupta resedit equo. Strata premat genibus, paulum ceruice reflexa, [3,780] Femina per longum conspicienda latus. Cui femur est iuuenale, carent quoque pectora menda, Stet uir, in obliquo fusa sit ipsa toro. Nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleia mater, Soluere, et effusis colla reflecte comis. 785 Tu quoque, cui rugis uterum Lucina notauit, Ut celer auersis utere Parthus equis. Mille modi ueneris; simplex minimique laboris, Cum iacet in dextrum semisupina latus. Sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon [3,790] Vera magis uobis, quam mea Musa, canet: Siqua fides arti, quam longo fecimus usu, Credite: praestabunt carmina nostra fidem. Sentiat ex imis uenerem resoluta medullis Femina, et ex aequo res iuuet illa duos. 795 Nec blandae uoces iucundaque murmura cessent, Nec taceant mediis improba uerba iocis. Tu quoque, cui ueneris sensum natura negauit, Dulcia mendaci gaudia finge sono. Infelix, cui torpet hebes locus ille, puella, [3,800] Quo pariter debent femina uirque frui. Tantum, cum finges, ne sis manifesta, caueto: Effice per motum luminaque ipsa fidem. Quam iuuet, et uoces et anhelitus arguat oris; A! pudet, arcanas pars habet ista notas. 805 Gaudia post Veneris quae poscet munus amantem, Illa suas nolet pondus habere preces. Nec lucem in thalamos totis admitte fenestris; Aptius in uestro corpore multa latent. Lusus habet finem: cygnis descendere tempus, [3,810] Duxerunt collo qui iuga nostra suo. Ut quondam iuuenes, ita nunc, mea turba, puellae Inscribant spoliis 'Naso magister erat.'