[0] Prodigiorum Libellus [1] I. Romulo regnante. Parens conditorque Urbis Romulus, quum iam Fidenas oppidum cepisset, coloniamque Romanorum fecisset, guttae sanguinis e coelo magna omnium admiratione ceciderunt. Statim pestis Urbem inuasit, quae hominibus absque ulla aegrotatione mortem inferret subitam; sterilitas quoque agrorum et frumentorum omnium, praecipue tamen annonae summa inopia sequuta est. In quae mala posteaquam Laurentes incidissent, omnino uisum est, Tatii et legatorum caede uiolato iure gentium, utrique ciuitati iram numinis expiandam esse. Quare, deditis caedis auctoribus et ab utrisque supplicio affectis, ab iis malis manifeste se receperunt. Romulus expiationibus ciuitates expurgauit, quas longo deinceps tempore ad portam Ferentinam obseruatas, memoriae traditum est. Verum editis iam immortalibus operibus, quum ad Capream paludem concionem ad milites haberet, subita coorta tempestas cum magno fragore, tonitribusque, tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum eius concioni abstulerit, nec deinceps unquam in terris apparuerit. Romani autem milites a Iulio Proculo edocti, ad deos regem raptum esse, diuinos statim illi honores exhibuerunt. [2] II. Numa Pompilio regnante. Annum iam octauum regnante Numa, morbus pestifer Italiam occupans, Romam quoque inuasit; moerentibus uero cunctis, peltam aeneam e coelo in Numae manus decidisse, memoriae proditum est; quae in Urbis salutem a superis missa credebatur. Ad cuius figuram quum Numae instinctu undecim a Veturio Mamurio insigni artifice fabricatae essent, Salii Martis sacerdotes ad earum custodiam a rege instituti sunt. [3] III. Tullo Hostilio regnante. In monte Albano lapidibus pluit, quod quum credi uix posset, missis ad id uisendum prodigium, in conspectu haud aliter, quam quum grandinem uenti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere de coelo lapides. Vox ex summi cacuminis luco audita est, quae monebat, ut patrio ritu sacra Albani facerent. Nouemdiale igitur sacrum publice susceptum est, et solemne mansit, ut quandocunque idem prodigium nuntiaretur, feriae per nouem dies agerentur. Haud ita multo post graui pestilentia laboratum est. Hostilius dum Numam sacrificiis imitatur, Ioui litare non potuit, sed fulmine ictus, cum regia conflagrauit. [4] IV. Anco Martio regnante. Lucumo Graeci Demarati filius, ac Aruntis frater, generosus adolescens, quum parente apud Tarquinios defuncto, diuenditis bonis omnibus Romam migraret, Ianiculoque iam appropinquaret, in carpento cum uxore sedenti, aquila e sublimi dimissa pileum sustulit; atque mox super carpentum cum magno clangore uolitans, rursus uelut ministerio diuinitus missa, capiti apte reposuit. Quo uiso, Tanaquil auguriorum perita, eo prodigio regnum ei portendi intellexit. Pecunia igitur et industria dignitatem, atque etiam Anci regis familiaritatem consequutus, atque ab eodem tutor liberis relictus, dum Tarquinii Prisci nomen sibi uindicaret, post Anci mortem regnum intercepit, atque ita administrauit, quasi iure adeptus fuisset. [5] V. Tarquinio Prisco regnante. Finito bello Sabino, quum Tarquinius Priscus in monte Tarpeio aedem Iouis, quam in eodem bello uouerat, aedificare uellet, et iam exaugurare fana sacellaque alia iuberet, ut libera a ceteris religionibus area esset, iamque omnium sacellorum exaugurationes admitterent aues, in Termini tantum fano nequaquam addixere. Quod prodigium firma stabiliaque cuncta portendere, Romanis uisum est. Sequutum est et aliud prodigium, magnitudinem imperii portendens. Nam posteaquam futuri aedificii fundamenta aperiret, caput hominis integra facie, recenti tamen tabo et sanguine aspersum, in imo repertum est. Cuius prodigii gratia aruspices interrogati, responderunt, hunc locum non imperii tantum Romani, sed totius etiam mundi caput fore. [6] VI. Seruio Tullio regnante. Bos in Sabinis, Androno Coratio Latino, miranda magnitudine ac specie nata est: cuius gratia quum aruspices interrogarentur, responsum est, eum populum summam imperii habiturum, qui prius bouem illam immolasset. Latinus igitur bouem in Auentinum egit, et causam sacerdoti Romano exposuit. Ille uero astutus, dixit prius eum uiuo flumine manus purgare debere. At Latinus dum ad Tyberis profluenta descendit, Romanus illo absente bouem immolauit, et sic imperium ciuibus, sibi uero gloriam facto consilioque uindicauit. [7] VII. Tarquinio Superbo regnante. Tarquinius quum iam Signiam, Cerceiosque colonos misisset, praesidia Urbi terra marique futura, prodigium horribile uisum est. Anguis enim ex columna lignea elapsus, non tantum terrorem fugamque in regia fecit, sed ipsius etiam regis animum subito pauore perculit, anxiisque curis uniuersos impleuit. Aquilae enim, quae regiae incumbebant, nidum fecerunt, in quo pulli subito uulturum incursu discerpti sunt: quod mali imminentis prodigium esse putabant. Mox cum Rutulis bellatum, Ardea obsessa; et post nefandum Tarquinii cum Lucretia facinus, reges sunt exacti. Tarquinius autem dum Gabios, tanquam in regnum suum proficisceretur, canis et serpens etiam uerbis expressis sunt loquutae. [8] VIII. L- Iunio Bruto, L- Tarquinio Collatino, coss-. Silentio noctis, ex sylua Arsia, ingens uox audita est, quae Syluani credia est fuisse. Proclamauit autem, in acie Romanorum contra Veientes, uno plus Hetruscorum cecidisse, et uicisse bello Romanum. [9] IX. P- Posthumio Tuberto II, Agrippa Menenio Lanato, coss-. Hastae militares ad multam noctem in coelo ardentes uisae. Sequuta est tertia Sabinorum in Romanorum agros irruptio, qua Posthumius consul magnam accepit ex sua indiligentia cladem; quam eius collega nisi mox uindicasset, male de republica Romana actum esset. Duae Romanorum coloniae, Pometia et Cora, ad Aruncos defecerunt, et contra Aruncos bellatum. [10] X. T- Ebutio, C- Vetusio, coss-. Aulus Posthumius dictator, quum contra Latinos, qui in Romanos coniurauerant, ad lacum Regillum pugnaret, ac uictoria iam nutaret, duo iuuenes candidis equis insigni uirtute apparuerunt, pro Romanorum salute fortissime dimicantes; quos dictator post uictoriam quaesitos, ut dignis muneribus honoraret, non inuenit, Castorem et Pollucem ratus. [11] XI. M- Fabio Vibulano, L- Valerio Potito, coss-. Quotidie coelestia prodigia in Urbe et agris uisa sunt, minas ostentantia. Mox Oppia, uirgo uestalis, quam tamen alii Popiniam, alii Popiliam uocant, incesti damnata, poenas dedit. Anno sequenti, non segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit: ab Aequis arma sumpta, et Veientes in agros Romanorum incursiones fecerunt. [12] XII. M- Fabio II, Cn- Manlio Cincinnato, coss-. In bello contra Veientes, Manlii praetorium de coelo tactum, laceratum fulmine tentorium, euersus foculus, arma foedata, ambusta, ac in totum contrita; occisus eximius equus, quo in proeliis uti consueuerat. Interrogati igitur interpretes prodigiorum, responderunt, significare castrorum oppugnationem, et clarissimorum uirorum interitum. Cum Hetruscis cruento proelio pugnatum. Q- Fabius, Marci frater, bis consul, et tunc legatus, lancea per pectus ictus interiit. Manlius consul in clade occubuit, et uallum Romanorum captum est. [13] XIII. Q- Seruilio Prisco II, Sp- Posthumio Lauinio Regillensi, coss-. Coelum ardere uisum, et annus tam hominibus, quam pecori longe fuit pestilentissimus. Aequi Antiatum suscipientes exsules, contra foedera cum Romanis facta, excursiones in Lationrum agros fecerunt. Contra quos anno sequenti missus Q- Fabius Vibulanus, qui prius pacem cum iis fecerat, strenue pugnauit. Verum quum se ad Volscos attraxissent, et fides Antiatum laboraret, cum ingenti exercitu iterum in Romanorum agros populandi gratia ingressi, a Posthumio uicti atque fugati sunt. [14] XIV. A. Posthumio ALbino Regillensi, Sp- Furio Medullino Fusco, coss-. Coelum iterum ardere uisum plurimo igni, portentaque alia aut obseruata oculis, aut uanas exterritis ostentauere species. Quibus auertendis terroribus, in triduum feriae indictae: per quas omnia delubra, pacem Deum exposcentium uirorum, mulierumque turba implebantur. Bellum gestum est cum Aequis, contra quos Furius primum parum feliciter, Posthumius uero prospere pugnauit. Antiates milites, propter serum auxilium, cum ignominia sunt dimissi. Anno uero sequenti, pestis crudelissima Romae grassata est. [15] XV. T- Lucretio Tricipitino, T- Veturio Gemino, coss-. Iterum coelum ardere uisum, et bos loquuta. Aequi omissis Latinis, Hernicisque, properato itinere Romam properarunt, ut ob iuuentutis absentiam urbem caperent, qui tamen a Lucretio mox circumuenti, ac magna strage fugati sunt. Volscorum agri a Veturio uastati sunt, quorum etm nomen fere eo anno deletum est. [16] XVI. P- Volumnio Amentino, Seruio Sulpitio Camerino, coss-. Terra ingenti motu concussa, bos loquuta, et coelum iterum ardere uisum, cui rei priore anno fides non fuerat data. Variae spectrorum facies, horrendaeque uoces oculis et auribus hominum obseruatae sunt. Carne pluit, quae niuis instar e coelo, frustis maioribus et minoribus demissa, ab omni genere auium interuolantium direpta, priusquam terram attingeret; reliquum uero quod intercidit, in Urbe agrisque sparsum iacuit multo tempore, nec colore mutato, nec odore, contra morem ueterascentium carnium. Id uates indigenae interpretari non potuerunt. Libri autem Sibyllini monuerunt, cauendum ab externo hoste, et ciuium seditionibus. Hoc autem anno lex Ternetilla maximo conatu, de decemuiris creandis tentata est, maximaeque subortae inter patricios et plebeios dissensiones. Proximo autem anno exsules Romani ac serui numero MMMM, duce Appio Herdonio Sabino, Capitolium occuparunt, unde non absque magna ciuium strage sunt expulsi. [17] XVII. L- Minutio Carbeto, C- Nautio Rutilio, coss-. Lupi in Capitolio uisi, qui a canibus fugati sunt. Cuius prodigii causa totum Capitolium est lustratum. Aequi, quibus superiore anno pax data erat, fracto foedere, duce Graccho Choelio Latinum agrum ac Tusculanum poplati, in Algido castra locarunt: contra quos L- Minutius profectus, infeliciter in castris obsessus, ac demum a Quintio Cincinnato liberatus est. Aequi uicti, ac sub iugum missi sunt. [18] XVIII. L- Val- Potito, M- Furio Camillo, etc-, trib- il- cons- pot. Lacus in Albano nemore sine ullis coelestibus aquis, causaue alia, quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam creuit. Quum autem ab oraculo sciscitaretur, quid ea res portenderet? responsum est, ut aquam eius lacus emissam per agros diffunderent sic enim Veios, quos acri ac diutino bello uexabant, in potestatem populi Romani uenturos. Quod ubi factum est, hostium urbe potiti sunt. Tarquinienses noui hostes exorti, Romanorum agros, quos multis simul bellis, Volscorum ad Anxur, Aequorum ad Lauicos, et ad hoc Veienti quoque, Falisco, Capenatique bello occupatos uidebant, depopulabantur: contra quos tamen Aulus Posthumiius, et L- Iulius uoluntariorum manu profecti, turpitur fugarunt. [19] XIX. P- Licinio, L- Ticinio, P- Menenio, Cn- Genutio, trib- mil-. Veiis iam post longam obsidionem expugnatis, quum Romani milites in urbis direptione, deorum etiam statuas Romam transferre conarentur, ac quidam, seu spiritu diuino tactus, seu iuuenili ioco ad statuam Iunonis diceret, Visne Romam, ire Iuno? posteaquam capite annuisset, se libenter ituram, magna omnium admiratione respondit. Unde rrn in Auentinum aeternam sedem suam ducta est, quo uota dictatoris uocauerant, templumque ei a Camillo dedicatum est. [20] XX. Q- Seruilio Hala, L- Genutio II, coss-. Romae in medio foro, siue motu terrae, siue qua ui alia, terra specu uastissimo collapsa est, quam terrae uoraginem nemo neque terrae coniectu, neque ulla quauis alia materia explere potuit. Inficiebantur autem ex editis inde uaporibus pestilentissimis multorum hominum corpora: quae quum remedia omnia respuerent, rebus iam desperatis, deorum monitu, Marci Curtii strenui demum equitis animoso facinore liberati sunt. Posteaquam enim se pro salute patriae in specum armatus praecipitasset, pestis statim post multorum funera sedata est. [21] XXI. L- Furio Camillo, Appio Claudio Crasso, coss-. In eo bello, quod Romani, due Camillo, contra Gallos gesserunt, Valerio tribuno militum aduersus Gallum prouocatorem pugnanti, coruus galeae insedit: qui non tu sedem seml captam tenuit, sed quotiescunque certamen initum est, leuans sese alis, os oculosque hostis rostro et unguibus appetiit, donec territum prodigio Gallorum, ac oculis simul et mente turbatis, Valerius obtruncasset. [22] XXII. C- Martio III, T- Manlio Torquato II, coss-. Quum Iunoni Monetae in eo Urbis loco, ubi Manlii domus fuit, aedes dedicaretur, prodigium extemplo dedicationem sequutum, simile uetusto montis Albani prodigio. Lapidibus enim pluit, et nox interdum uisa est intendi. Feriae proinde sunt indictae, nec tantum a Romanis tribubus supplicatum, sed a finitimis etiam populis. Iudicia eo anno populi in foeneratores facta, quibus est ab aedilibus dicta dies. Proximo uero anno bellum cum Samnitibus ortum est, gente tum opibus et armis ualidissima: quod bellum mox aliud cum Pyrrho rege et cum Poenis grauissimum peperit. [23] XXIII. Q- Fabio Maximo Rutiliano V, P- Decio Mure IV, coss-. Terra de coelo pluit, et in exercitu Appii Claudii plerique fulminibus icti sunt. Infestis eo anno armis cum Samnitibus pugnatum est. Pestis mirum in modum per totam Italiam, et in urbe potissimum, grassata est. galli a Fabio uicti ac in fugam uersi sunt. Fuluius in Hetruria feliciter contra Thuscos pugnauit. [24] XXIV. M- Curio Dentato II, L- Cornelio Lentulo, coss-. Inter alia prodigia, fulmine est etiam deiectum Iouis in Capitolio signum, cuius caput per aruspices inuentum est. Pyrrhus contra Romanos bellum suscepit, qui a Curio uictus, et Tarentum fugatus est. Mox Tarentini iterum noua aduersus Romanos arma mouerunt, Carthaginiensium auxilia per legatos poscentes: quos tamen iterum uicerunt Romani. [25] XXV. Q- Fabio Maximo Pictore, L- Quintio Gulone, coss-. Obscena prodigia, et dira Romae uisa sunt. Aedes enim Salutis ictu fulminis dissoluta, ars muri sub eodem loco de coelo tacta. Lupi tres ante lucem ingreei Urbem, semesum cadauer intulerunt: sparsumque membratim in foro, ipsi strepitu hominum exterriti, reliquerunt. Apud Formias multis ictibus fulminum moenia undique ambusta et dissoluta sunt. Apud agrum Calenum repente flamma, scisso hiatu terrae eructa, tribus diebus et tribus noctibus exaestuants, quinque agri iugera, exhausto penitus succo ubertatis, in cinerem extorruit, ita ut non fruges solum, sed etiam arbores cum imis stipitibus absumpserit. Hoc anno Picentes, noui hostes facti, Romana in se arma exciuere. [26] XXVI. P- Sempronio Sopho, Appio Claudio Rufo, coss-. Sempronius consul quum aduersus Picentes exercitum duxisset, et iam directe intra iactum teli utraq acies consisteret, repente cum horrendo fragore terra ita contremuit, ut stupore miraculi utrumque pauefactum agmen hebesceret. Verum mox in certamen progressi, bellum adeo atrox fuit, ut merito dicatur, humanum tantorum hominum sanguinem suscepturam, etiam cum gemitu horrisono tunc terram tremuisse: in quo tamen proelio Romani, quorum pauci euaserant, uicerunt. [27] XXVII. M- Valerio Maximo, Q- Mamilio Vitulo, coss-. Inter multa alia prodigia, sanguis e terra, et lac de coelo manare uisum est: nam et pluribus locis scaturiens e fontibus cruor fluxit, et de nubibus guttatim in speciem pluuiae lacte demisso, diri terram imbres irrigauerunt. Eo tempore Carthaginienes, dato aduersum Romanos auxilio Tarentinis, quum a senatu per legatos arguerentur, turpissimam rupti foederis labem praesumptam, accumulauere periurio. Sequutum est quoque libertinorum Volsciensium aduersus dominos conspirantium, nefandum scleus, qui tamen mox duce Fabio Gurgite poenas dederunt. Pestilentia etiam crudelissima hoc anno Urbem inuasit. [28] XXVIII. L- Valerio Flacco, L- Octacilio Crasso, coss-. Romae columna ante Iouis aedem, ui turbinis est decussa, cum aureo signo. Quo uiso, ex aruspicum responso omnes magistratus se primo quoque die autoritate abdicarunt. Eo anno exercitus Romanorum ingens in Siciliam missus, multos ad defectionem compulit. Vastata est interea et Italiae ora ab altera Carthaginiensium classe, quum interim Africa ab omni hostili iniuria immunis esset. [29] XXIX. M- Attilio Regulo Serrano II, Cn- Corneio Bleso, coss-. Serpens in Africa portentosae magnitudinis apparuit, quem Attilius Regulus cum maxima militum clade difficulter catapultis et balistis, ueluti molem quamdam expugnauit: qui quum aliquoties iam aduersus Carthaginienses pugnasset, eo anno ab hostibus captus est. Huius autem serpentis exuuiae centum uiginti pedum longitudine fuisse feruntur, et eius maxillae usque ad Numantinum bellum in publico pependisse dicuntur. [30] XXX. C- Quintio Flaminio, P- Furio Philone, coss-. In Piceno flumen sanguine affluxit; apud Thuscos colum ardere uisum; Arimini nocte multa lux clara effulsit, tres lunae distantibus coeli regionibus exortae; magno terrae motu Caria et Rhodus insula adeo concussae sunt, ut labentibus uulgo tectis, ingens quoque Colossus coruerit. Eodem anno Flaminius aduersus Gallos conflixit, et uicit; anno uero proximo Claudius Marcellus iterum profligauit, capto Viridomaro rege; et inter multa Insubrium, quos ad deditionem coegerat oppida, Mediolanum quoque urbem florentissimam cepit. [31] XXXI. Cn- Seruilio Gemino. C- Quintio Flaminio II, coss-. Romae, in foro Olitorio, infans semestris triumphum exclamauit; in foro Boario bos in tertiam contignationem sua sponte ascendit, atque inde habitatorum tumultu territus, sese deiicit. Nauium species in coelo uisa; Spei templum in foro Olitorio fulmine ictum; Lanuuii hasta se commouit; coruus in aedem Iunonis deuolauit, atque in ipso puluinario consedit; in agro Amiternino multis locis hominum specis procul candida ueste uisae; in Piceno lapidibus pluit; in Sardinia, in muro circumeunti uigilias equiti, scipio, quem manu tenebat, et in Sicilia aliquot militibus spicula arserunt, litora crebris fulserunt ignibus; milites fulminibus citi; solis circulus minui uisus est; Praeneste ardentes lampades de coelo ceciderunt; Arpis parma in coelo; luna cum sole certare, et interdum etiam duae lunae uisae; Caerete aquae sanguine mixtae fluerunt; fons Herculis sparsis hinc inde maculis cruentis manauit; Antii metentibus cruentae in corbem spicae ceciderunt. Faleriis coelum findi uisum; sortes sua sponte attenuatae; Mauors telum suum quassauit; signum Martis in Appia uia ad simulacra luporum sudauit; Capuae coelum ardere uisum, nauium species in coelo uisae; Spei templum de coelo tactum, terra horrendo motu concussa est, caprae lanatae quibusdam factae, galina in marem, gallus uero in gallinam uersus. Eodem anno Hannibal Hetruriam inuasit, Romani ad Thrasimenum lacum cruente proelio uicti sunt. [32] XXXII. C- Terentio Varrone, L- Aemilio Paulo II, coss-. In Auentino Romae, et Ariciae, simul lapidibus pluit, et multo cruore ex frigidissimo fonte calidae aquae manarunt; in uia Fornicata, quae ad templum erat, homines aliquot de coelo tacti, atque exanimati. Sequuta est momorabilis illa clades ad Cannas, Apuliae uicum, in qua Paulus Aemilius occisus est, et quadraginta millia peditum, cum duobus millibus equitum et septingentis, et plus quam tria Romanorum millia capta, et Hannibal Campaniam occupauit. [33] XXXIII. L- Posthumio Albino III, P- Sempronio Graccho, coss-. Mare arsit, ad Sinuessam Bessus equuleum peperit; signa Lanuuii Iunonis Sospitae cruore manauere, lapidibus circa id templum pluit; ob quem imbrem, nouemdiale sacrum fuit, ceteraque prodigia cum cura expiata. Eo anno in Galliis Posthumius cum omni exercitu deletus est. Bellum Macedonicum inchoatum; res in Hispania feliciter a Romanis gestae. In Italia Campani caesi ad Cumas; Poeni in Lucania fusi ac fugati, caedes Poenorum quoque ad Nolam facta est; Sardi a Manlio caesi. [34] XXXIV. Q- Fabio Maximo Verrucoso IV, M- Claudio Marcelo III, coss-. Lanuuii in aede Iunonis Sospitae, corui nidum fecerunt; in Apulia palma uiridis arsti; Mantuae stagnum effusum Mincio amni, cruentum uisum; Calibus creta, et Romae in foro Boario sanguine pluit; in uico Istrico fons sub terra, tanta ui aquarum fluxit, ut serias doliaque, quae in eo loco erant, prouoluta, uelut impetus torrentis tulerit. Tacta de coelo, atrium publicum in Capitolio, templum in campo Vulcani, nux in Sabinis, publicaque uia, murus ac porta Gabiis; hasta Martis in Praeneste sua sponte mota; bos in Sicilia loquutus; infans in utero matris, in Marrucinis, Io triumphe clamauit; ex muliere Spoleti uir factus; Hadriae ara in coelo, speciesque hominum ca eam candida ueste uisae; quin et Romae quoque in ipsa urbe secundum apum examen in foro uisum; legiones armatae in Ianiculo uisae etiam, quae tamen mox, quum ad arma concursum est, euanuerunt. Eodem anno Hannibal, magna militum copia, ad Nolam profectus est; a cuius expugnatione a Marcello prohibitus, magnam suorum stragem uidit, et ex Campania fugatus est; Cassilinum oppidum captum; Fabius Samnium depopulatus est, et multa oppida ui cepit; Syracusae obsessae; contra Philippum bel susceptum, qui ad Apolloniam castris exutus est; res in Hispania prospere a Scipionibus gestae, et Saguntum recuperatum. [35] XXXV. Q- Fabio Maximo, T- Sempronio Graccho II, coss-. Murus ac portae tactae; Ariciae Iouis edes de coelo icto fulmine; nauium longarum species in flumine Tarracinae, quae tamen nullae erant, uisae; in Iouis Vicillinio templo, quod in Cossano agro est, arma concrepuerunt, et flumen Amiterni cruentum fluxit. Syphax, Numidarum rex, contra Masinissam regem pro Karthaginiensibus pugnans, uictus est; in Brutiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciuerant, Consentini et Thurini, in fidem populi Romani redierunt; Sempronius consul, in Lucanis aliquot oppida expugnauit; is quum in Lucanis sacrficasset, angues duo, ex occulto prolapsi, repente hostiae, quam immolauerat, adeso iocinore, in easdem latebras se retulerunt: ob id deinde factum instaurato sacrificio, idem prodigii euenit; tertia quoque caesa uictima, diligentiusque asseruatis extis, neque allapsus serpentum arceri, neque fuga impediri potuit: quod quamuis aruspices ad salutem imperatoris pertinere dixissent, Gracchus tamen uitare non potuit, quin Flauii Lucani hospitis sui insidiis seductus, intermis a Poenorum militibus occideretur. [36] XXXVI. Appio Claudio Pulchro, Q- Fuluio Flacco III, coss-. Tempestates foedae exortae; in Albano monte biduum continenter lapidibus pluit; tacta de caelo municipia, duae in Capitolio aedes, uallum in castris, multisque locis supra Suessulam, et duo uigiles exanimati; murus turresque, et quaedam alia, Cumis fulminibus icta, et penitus decussa; Reate saxum ingens uolitare uisum: sol rubere solito magis, sanguineoque colore similis apparuit. Hannibal proditioen Tarentum cepit, excepta race; Samniorum agri a Romanis depopulati sunt; Romani bis cruentas clades acceperunt ab Hannibale; Capua a Romanis obsessa, et capta; Publius et Cneus Scipiones in Hispania ab hostibus circumuenti, et occisi sunt. L- Martius, eques Romanus, quum in Hispania militaret, orationemque ad milites haberet, felicis euentus flamma concionanti a capite, sine ipsius sensu, cum magno circumstantium pauore, fusa est; cuius aspectu milites pristinam hostium millibus caesis, magnoque numero in potestatem redacto, bina castra, Punicis opibus referta, ceperunt; Hispania aliquandiu quieta reddita; Marcellus, captis Syracusis, magna cum gloria Romam reuersus est. [37] XXXVII. M- Valerio Leuino II, M- Claudio Marcello IV, coss-. In aede Concordiae Victoria quae in culmine erat, fulmine icta, decussaque ad Victorias, quae in aede fixae erant, haesit, neq inde procidit; Anagniae et Fregellis murus portaeque urbis de coelo tactae; in foro Sudernato sanguinis riui per totum diem fluxere; Ereti lapidibus pluit; Reate mula peperit; eodem anno incendium perniciosum Romae, Campanorum malitia ortum. Marcellus in Campania Salapiam recuperauit; Romana classis ad Sacriportum infeliciter pugnauit; Scipio in Hispania Nouam Karthaginem expugnauit; Marcellus Hannibalis exercitum fudit, et magna pars Siciliae capta est. Tusculi agnus cum ubere lactanti natus; Iouis aedis culmen fulmine ictum, ac prope omni tecto nudatum; iisdem ferme diebus Anagniae terra ante portam icta, diem noctemque sine ullo ignis alimento arsit; aues ad compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquerunt; Tarracinae in mari, haud procul portu, angues mirae magnitudinis, lasciuientium piscium more exsultarunt. Tarquiniis porcus cum ore humano genitus; in agro Capenate, ad lucum Feroniae, quatuor signa sanguine multo diem ac noctem sudarunt. Mox Valerius Messala agrum Uticensem depopulatus est; et lex, post longas contentiones, de reficiendis consulibus lata est. [38] XXXVIII. Q- Fabio Maximo Verrucoso V, Q- Fuluio Flacco IV, coss-. In Albano monte tacta de coelo sunt, signum Iouis, arborque templo propinqua; Hostiae lacus, Capuae murus, Fortunae aedes, et Sinuessae murus cum porta; Albana aqua cruore fluxit. Romae intra cellam aedis Fortis Fortunae de capite signum, quod in corno erat, in manus sponte sua prolapsum; Priuerno bos loquutus, uultur frequenti foro in tabernam deuolauit; Sinuessae natus infans ambiguo inter marem ac feminam sexu; lacte pluit; puer cum elephanti capite natus. Marcellus cum Hannibale congressus, primo infeliciter, dehinc secunda pugna dimicauit, hostemque in fugam uertit; Fabius Tarentum recuperauit; Scipio in Hispania res prospere gessit. [39] XXXIX. M- Claudio Marcello V, T- Quintio Crispino, coss-. Capuae duae aedes, Fortunae scilicet et Martis, sepulcraque aliquot de caelo tacta; mures in aede Iouis aurum roserunt; Cassini examen apum ingens in foro consedit; Hostiae murus, portaque de coelo icta; Caere uultur in aedem Iouis uolauit; Vulsiniis sanguine lacus manauit. Pestilentia grauis incidit Urbem, agrosque; quae tamen magis in longos morbos quam in perniciales euasit Marcellus quum studio niteretur, ut Poenorum exercitum aut in Italia pelleret, in solemni sacrificio, quo uoluntates deorum explorare cupiebat, in prima hostia, quae ante foculum decidit, iecur sine capite inuentum est: proxima iocinoris duplex caput habuit: quibus inspectis, aruspex non placere sibi exta respondit, quoniam prima trunca, secunda nimis laeta apparuissent. Ita monitus Marcellus, ne quid temere niteretur, insequenti nocte speculandi gratia cum paucis ingressus, ab hostibus in Brutiis circumuentus, dum improuide contra Hannibalem pugnaret, lancea transfixus occubuit; Crispinus grauiter uulneratus, etiam interiit: id quod nunquam antea acciderat, ut duo consules, sine memorando proelio interfecti, uelut orbam rempublicam reliquerint. [40] XL. C- Claudio Nerone, M- Liuio Salinatore II, coss-. Veiis de coelo lapidauit; Minturnis sanguinis riuus in porta fluxit; Iouis templum et lucus Maricae, item Atellae murus, et porta de coelo tacta; Capuae lupus nocte, portam ingressus uigilem laniauit; in Armilustro lapidibus pluit; Frusinone infans natus quadrimo par; in Auentino Iunonis Reginae aedes de coelo tacta. Apud Metaurum fluuium Hasdrubal cum omni exercitu a Romanis deletus est, in qua clade quinquaginta sex hostium millia a Romanis caesa sunt, capta quinque millia et quadringenti; ciuium Romanorum, qui capti erant apud hostes, quatuor millia recepta. [41] XLI. L- Veturio Philone, Q- Caecilio Metello, coss-. Tarracinae Iouis, et Satrici matris Matutae templum de coelo tactum; in aede Iouis ex foribus duo angues prolapsi; spicae cruentae a metentibus uisae; Caere porcus biceps, et agnus mas, idemque femina natus; Albae duo soles uisi; Fregellis nocturno tempore lux oborta; bos in agro Romano loquutus; in circo Flaminio ara Neptuni multo sudore manauit; aedes Cereris, Salutis et Quirini, de coelo tactae. Lucani, in ditionem populi Romani, sine certamine redierunt; Brutiorum urbes sese Romanis dediderunt; Masinissa rex a Romanis in amicitiam recpetus est; Astapa urbis a Romanis oppugnata; Scipio rebellantes Hispanos in deditionem coegit. [42] XLII. P- Cornelio Scipione, P- Licinio Crasso, coss-. Crebro de coelo lapidatum est: lectis igitur Sibyllinis, inuentum est, tunc demum hostem alienigenam, qui terrae Italiae bellum intulisset, pelli Italia posse, si Idaea mater ex Pessinunte Romam adueheretur. Eodem anno cum Hannibale in Brutiis frustra bellatum est, pestilentia utrumque exercitum molestante; in Hispania noui motus exorti; in Italia Locri a Romanis recipiuntur. [43] XLIII. M- Cornelio Cethego, P- Sempronio Tuditano, coss-. Duo soles uisi, et nocte interluxit; fax Setiae ab ortu solis in occidentem porrigi uisa; Tarracinae porta, Anagniae uero porta et murus multis locis de coelo tactus; in aede Iunonis Sospitae Lanuuii, cum horrendo fragore strepitus editus. Scipio ex Sicilia in Africam traiecit, et euastatis agris Hannonem iuniorem occidit; Sempronius aduersus Hannibalem, primo infeliciter, deinde uero prospere pugnauit, caesis quatuor Poenorum millibus. [44] XLIV. Gn- Seruilio Cepione, Gn- Seruilio Gemino, coss-. Aurum in Capitolio corui non rostris tantum lacerunt, sed comederunt etiam; mures Antii coronam auream arroserunt; circa Capuam locustarum uis ingens omnem agrum compleuit; equuleus Reate quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in coelo, deinde fax ardens in coelo uisa; Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit; consulum alteri primam hostiam immolanti, caput iocinori deuit. In Africa per Scipionem iuxta Uticam Poenorum castra sunt combusta; Romani multas in Brutiis ad se deficientes ciuitates receperunt, Hannibalemque in agro Crotoniensi ceciderunt; Magonem, Hannibalis fratrem, cruento proelio uicerunt; Syphacis regis foedifragi castra; incendio ac flammis expugnarunt, ipsumque regem ceperunt; Cirta, regia urbs, a Masinissa rege capta est. [45] XLV. M- Seruilio Gemino, T- Claudio Nerone, coss-. Cumis solis minui uisus, lapidibus pluit; in Veliterno agro terra ingentibus cauernis consedit, arboresque in profundum haustae; Ariciae forum, et circa tabernae, Frusinone item murus aliquot locis, et porta urbis de coelo tacta; in Palatio lapidibus pluit; magna Tyberis facta inundatio. Claudius eo anno consul, perniciosa tempestate ingruente naufragium passus est; insignis fuit hic quoque annus incendio ingenti, annonae uilitate, et morte Q- Fabii Maximi, qui XXII annos augur fuit: Hannibal magno exercitu Africam ingressus; Vermina, Syphacis regis filius, clade a Romanis profligatus est. [46] XLVI. Seru. Sulpicio Galba, C- Aurelio Cotta, coss-. In Lucanis coelum ardere uisum; Priuerni sereno per diem sol sanguineus fuit; Lanuuii in templo Iunonis Ssospitae, nocte strepitus ingens exortus; animalium obsceni foetus pluribus locis nuntiati; in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset; alter sexdecim annorum iam, item ambiguo sexu inuentus; Frusinone agnus cum suillo capite; Sinuessae porcus cum cpn humano; in Lucanis, in agro publico equuleus cum quinque pedibus: foeda omnia, et deformia, errantisque in alienos foetus naturae uisa: ante omnia tamen abominati semimares, iussique in mare extemplo deportari. Bellum Macedonicum cum Philippo exortum; Galli, Insubres, Cenomani et Boii, duce Hamilcare Poeno, irruptiones in agros proximos fecerunt, et oppida flammis ac incendio diripuerunt. [47] XLVII. L- Cornelio Lentulo, P- Villio Tappulo, coss-. Suessae duae portae, quodque inter eas muri erat, de coelo tactum; Formiani Iouis, apud Ostienses Iouis, Veliterni uero Apollinis et Sangi templa fulmine tacta; in Herculis aede capillus enatus, in Brutiis equuleus cum quinque pedibus, pulli gallinacei cum ternis pedibus nati; in Macedonia laurea in puppi nauis longae enata. Orta est hoc anno in Macedonia atrox militum Romanorum seditio; C- Bebius Pamphilus apud Gallos et Insubres infeliciter pugnauit; Karthaginienses argentum in stipendium impositum, primum Romam aduexerunt. [48] XLVIII. Sex. Aelio Paeto, T- Quintio Flaminio, coss-. De coelo tacta sunt uia publica Veiis, forum et aedes Iouis Lanuuii, Herculis Ardeae, Capuae murus, turres, et aedes, quae Alba dicitur; coelum Aretii ardere uisum; terra Velitris trium iugerum spatio cauerna ingenti desedit; Suessae agnus cum duobus capitibus natus; Sinuessae porcus cum humano capite; solis orbis diminui uisus: quorum prodigiorum causa supplicatio unum diem habita, et consules rebus diuinis operam dederunt. Eo autem anno Flaminius feliciter, in faucibus Epiri contra Philippum Macedoniae regem pugnauit; Thessalia, quae est uicina Macedoniae, sociis Aetolis et Athamanibus, a Romanis uexata est; L- Quiintius Flaminius, consulis frater, nauali proelio Euboeam ac maritimam oram omnem cepit; Achaei a Romanis in amicitiam recepti sunt; et coniuratio seruorum de soluendis Karthaginiensibus obsidibus, detecta atque oppressa est. [49] XLIX. Cn- Cornelio Cethego, Q- Minutio Rufo, coss-. Aedes Vulcani Summanique Romae, et Fregellis murus ac porta de coelo icta; Frusinone inter noctem lux orta; Asculi agnus biceps cum quinque pedibus natus; Formiis duo lupi oppidum ingressi, obuios aliquot laniauerunt; Romae non in urbem modo, sed in Capitolium penetauit lupus. In Galliis pospere est pugnatum; Insubres, qui in armis contra Romanos erant, a Cornelio sunt debellati; Minutius, Genuam exercitu abducto, ab Liguribus orsus bellum, oppida Clastidium, Litubium, item Celelates, Cerdiceatesque in deditionem accepit, atque omnia cis Padum, praeter Gallorum Boios, Iluates Ligurum, Romano imperio adiecit. [50]L. L- Furio Purpureone, M- Claudio Marcello, coss-. L- Iulius equestris in Sabinos proficiscens, fulmine una cum equo exanimatus est; aedes Feroniae in Capenate de coelo tacta; ad Monetae templum duarum hastarum spicula arserunt; lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte Urbis, quum in forum decurrisset, Thusco uico, atque inde Melio per portam Capenam prope intactus euasit: haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata. Hannibal frustra in Africa bellum molitus, ob metum Romanorum profugus, ad Antiochum Syriae regem, bellum contra Romanos gerentem fugit. Marcellus in Hetruria a Boiis est oppressus. Boii et Insubres a Romanis igni ferroque uastati; Philippus in Thessalia fusus et fugatus est. [51] LI. P- Cornelio Scipione Africano II, T- Sempronio Longo, coss-. Romae in foro, comitio, et Capitolio, snaguinis guttae uisae sunt; terra aliquoties pluit; caput Vulcani arsit; Interamnae lac fluxit; pueri ingenui Arimini sine oculis et naso nati; in Piceno infans absque manibus ac pedibus natus; in Adrianorum agro lapidibus pluit: ea prodigia ex pontificum decreto procurata, et sacrificium nouemdiale factum. In Gallia Lucius Valerius Flaccus proconsul, circa Mediolanum, cum Gallis, Insubribus et Boiis, qui Dorulaco duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis collatis depugnauit; Marcus Porcius Cato ex Hispania triumphauit; T- Sempronius Boios primum ancipiti Marte, tandem uero insigni strage cecidit; in Macedonia T- Quintus Romanorum praesidia e Graecia Brundusium deduxit. [52] LII. L- Cornelio Merula, Q- Minutio Thermo, coss-. Maximi et grauissimi terrae motus fuerunt, et aquae ingentes; unde et Tyberis loca Urbis plana inundauit; circa portam Flumentanam quaedam ruinis sunt collapsa; porta Caelimontana fulmine icta, murusque cca multis locis de coelo tactus; Ariciae, Lanuuii, et in Auentino lapidibus pluit; Capuae uesparum ingens multitudo in forum aduolauit, et in Martis aede consedit; quae cum cura collecta, et igni cremata est: horum prodigiorum causa nouemdiale sacrum factum, et urbs lustrata est. Minutius a Liguribus in extremum periculi adductus, uix Numidarum industria liberatus est; Antiochus Hannibale sollicitante, bellum contra Romanos suscepit, et in Hispania res feliciter gestae sunt. [53] LIII. L- Quintio Flaminio, Gn- Domitio Aenobarbo, coss-. Capra sex hoedos uno foetu edidit in Piceno; Aretii puer natus unimanus; Amiterni terra pluit; Formis porta murusque de coelo tacta; bos loquutus, "Roma tibi caue;" ceterorum prodigiorum supplicatum est, bouem autem cum cura seruari, alique aruspices iusserunt; Tyberis infestiore quam prius impetu illatus Urbi, duos pontes, aedificia multa, et maxime circa portam Flumentanam euertit; saxum ingens siue imbribus, siue terrae motu leuiore, quam alioqui sentiretur, labefactatum, in uicum Iugarium ex Capitolio procidit, et multos oppressit; in agris passim inundatis pecua ablata, uillarum strages facta est. Q- Minutius in agro Pisano signum Liguribus signis collatis pugnauit, et nouem hostium milia occidit, ceteros fusos fugatosque in castra compulit; Boiorum regio longe lateque a Romanis uastata est; in utraque Hispania res feliciter gestae; contra Vectones et Toletanos prospere pugnatum. Antiochus rex in Hellespontum cum magno exercitu irrupit. [54] LIV. P- Cornelio Scipione Nasica, M- Attilio Glabrione, coss-. Boues duo domiti in Carinis per scalas peruenerunt in tegulas aedificii, quos aruspices uiuos comburi, cineremque eorum in Tyberim deiici iusserunt; Tarracinae et Amiterni aliquoties lapidibus pluit; Minturnis Iouis templum et tabernae circa forum de coelo tactae; Vulturni in ostio fluminis, duae naues fulmine ictae conflagrarunt: eorum prodigiorum causa ieiunium Cereri est institutum, item nouemdiale sacrum, et in unum diem supplicatio facta. Eo anno contra Ligures, acerrimos hostes, prospere a Q- Minutio est pugnatum, interfectis aliquot hostium millibus; duobus fere post mensibus, P- Cornelius cum Boiorum exercitu signis collatis, duodetriginta hostium illia occidit, III millia et quadraginta cepit, signa militaria CXXIV, equos MCCXXX; Attilius Naupactum expugnauit; nauali proelio cum Eumene et Antiochi regis praefectis prospere est pugnatum. [55] LV. L- Scipione, C- Laelio, coss-. Iunonis Lucinae templum fulmine ictum, ita ut fastigium, ualuaeque deformarentur; in finitimis pleraque de coelo icta; Nursiae sereno nimbi orti, et homines duo exanimati; Tusculi terra pluit; mula Reate peperit: supplicatio per decem pueros patrimos matrimos, totidemque uirgines habita. Aemilius Regillus eo anno feliciter contra Antiochum pugnauit, et Antiochus ipse a Scipione captus est. [56] LVI. M- Messala, C- Liuio, coss-. Luce, inter horam tertiam et quartam, tenebrae ortae; in Auentino lapidum pluuiae nouemdiali expiatae. In Hispania prospere militatum. Sacrum nouemdiale factum, quod in Piceno lapidibus pluit; ignesque coelestes multifariam orti, leui afflatu complurium uestimenta adusserunt; aedes Iouis in Capitolio fulmine icta; in Umbria semimas duodecim ferme annorum natus, aruspicumque iussu necatus. Galli, qui Alpes transierunt in Italiam, sine proelio eiecti. Foedus est cum Antiocho conscriptum, et a Thracibus Romani uexati sunt. [57] LVII. M- Aemilio Lepido, C- Quintio Flaminio, coss-. In Sicilia Vulcani insula saxosa, deserta, quae ex ternis crateribus flammas eructabat, magna hominum admiratione nata est. Eodem anno Q- Fuluius Flaccus praetor in Citeriore Hispania XXIII millia hominum fudit: Gracchus in Hispania Ulteriore infinita oppida in deditionem accepit; Posthumius in Citeriore Hispania feliciter etiam contra hostes pugnauit, ibidemque multa oppida expugnauit etiam Gracchus. [58] LVIII. Sp- Posthumio Albino, Q- Martio Philippo, coss-. Ludis Romanis quos P- Cornelius Cethegus et A. Posthumius Albinus faciebant, malus in Circo instabilis in signum Pollentiae procidit, atque id deiecit: qua religione moti patres, et diem unum adiiciendum ludorum celebritati, et signa duo pro uno reponenda, nouumque auratum faciendum censuerunt. Gn- Manlius de Gallograecis triumphauit, Asiaticas illecebras inuexit; in Hispania Lusitanorum et Celtiberorum caedes sub idem fere tempus facta est. [59] LIX. M- Claudio, Q- Fabio Labeone, coss-. In area Vulcani per biduum, in area Concordiae totidem diebus sanguinem pluit; in Sicilia, insula noua maritima. Hannibal in Bithynia ueneno periit; Celtiberi subiecti. Obierunt clarissimi imperatores, Scipio et Philippemenes. [60] LX. L- Aemilio Paulo, Cn- Bebio Pamphilo, coss-. Procellosa tempestate strages in Urbe facta: signa aenea in Capitolio deiecit; signa in Circo maximo cum columnis euertit; fastigia templorum aliquot a culmine abrupta dissipauit: mulus tripes Reate natus; aedes Apollinis Caietae fulmine ictae; in area Vulcani et Concordiae sanguinem pluit; hastae Martis motae; Lanuuii simulacrum Iunonis Sospitae lacrymauit; pestilentiae Libitina non sufficit: ex Sibyllinis supplicatum, quum sex mensibus non pluisset. Ligures proelio uicti, deletique. Pestis Urbem et uillas inuasit, quae adeo urbem exhausit, ut uix in Sardiniam contra defectionem Corsorum exercitus conscribi potuerit. Sex mensibus nunquam pluit. [61] LXI. Q- Fuluio, Cn- Manlio, coss-. Nimbis continuis in Capitolio signa aliquot deiecta; fulmine Romae et circa plurima decussa. In lectisternio Iouis, terrae motu deorum capita se conuerterunt; lana cum integumentis, quae Ioui erant apposita, decidit; de mensa oleas mures praeroserunt. De Celtiberis triumphatum; res in Hispania feliciter gestae; et cum Liguribus prospere pugnatum. [62] LXII. M- Iunio, Gn- Manlio, coss-. Incendio circa forum quum plurima essent deusta, aedes Veneris sine ullo uestigio cremata; Vestae penetralis ignis exstinctus; uirgo, iussu M- Aemilii pontificiis maximi flagro caesa, negauit ulterius interiturum. Supplicationibus habitis, in Hispania et Histria bella prospere administrata. [63] LXIII. C- Claudio Pulchro, T- Sempronio Graccho, coss-. Lapis ingens in agro Crustumino in lacum Martis de coelo cecidit; puer trucis corporis in agro Romano natus; anguis quadrupes uisus; Capuae multa in foro aedificia de coelo tacta. Puteolis duae naues fulminis ictu concrematae; lupus Romae interdum quum Collina porta intrasset, per Esquilinam magno consectantium tumultu euasit; eorum prodigiorum causa, consules maiores hostias immolarunt, et diem unum circa omnia puluinaria supplicatio fuit. Histrorum agri a Romanis depopulati sunt; Nesatium oppidum a Iunio et Manlio oppugnatum; Mutila et Faueria ui captae, et deletae; in Sardinia res prospere gestae; Ilienses et Ligures sunt deuicti. In Crustumino auis, quam sanqualem uocant, sacrum lapidem rostro portauit; bos in Campania loquutus; uacca aenea Syracusis ab agresti tauro inita, ac semine aspersa: in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data; Syracusanumque prodigium expiatum, editis ab aruspicibus diis, quibus supplicaretur; pontifex eo anno etiam mortuus est. [64] LXIV. C- Claudio, L- Petilio, coss-. Quum immolassent uictimas consules, iecur extabuit; Cornelius ex monte Albano rediens, membris captus ad aquas Cumanas mortuus; Petellius contra Ligures dimicans occisus est. Fax in coelo uisa; Gabiis Apollinis templum et priuata aedificia plura, Grauiscis murus portaque de coelo tacta; ea patres procurari, uti pontifices censuissent, iusserunt. Ligures uicti, et Sempronius Sardos perdomuit. [65] LXV. M- Lepido, Q- Mucio, coss-. Graui pestilentia hominum, boumque cadauera, non sufficiente Libitina, quum iacerent, uulturius non apparuit. Celtiberi deleti. Et Basternarum genus ferocissima, auctore Persa Philippi filio, sine ulla pugna, uel aliquo hoste, euersa est. [66] LXVI. Sp- Posthumio Paulo, P- Mutio Sceuola, coss-. In Veienti agro biceps puer natus, et Sinuessae unimanus. Oxini puella cum dentibus; arcus interdum sereno coelo super aedem Saturni in foro Romano intentus: tres simul soles effulserunt; faces eadem nocte plures per coelum lapsae sunt in Lanuuino; apud Caerites anguis in oppido iubatus, aureis maculis sparsus apparuit; in agro Campano bos loquutus, et in Sabinis terrae motus ingens factus est. Karthaginienses eodem anno cum Graeciae urbibus aduersus Romanos, Perseo sollicitante, conspirauerunt. [67] LXVII. L- Posthumio Albino, M- Popilio Lenate, coss-. Lanuuii classis magnae species in coelo uisae; Priuerni lana pulla terra enata; in Veienti apud Rementem lapidatum; Pomptinum omne uelut nubibus locustarum cooperturm; in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glebis pisces emerserunt: ob haec prodigia libri fatales inspecti, et supplicatio prodigiis expiandis facta. In Aetolia perniciosae seditiones propter ingentem aeris alieni uim ortae. Perseus bellum in Romanos parauit; in Liguribus, in agro Stellati pugnatum, ad oppidum Carystum, ubi decem millia hominum caesa sunt, uincentibus Romanis. [68] LXVIII. C- Popilio Lenate, P- Aelio Ligo, coss-. Saturniae sanguine per triduum in oppido pluit; Calatiae asinus tripes natus; taurus cum quinque uaccis uno ictu fulminis exanimati; Oxini terra pluit: horum prodigiorum causa supplicatio in unum diem instituta, et habitae feriae sunt. Issensium agri hoc anno misere depopulati sunt: ac nihil memoratu dignum apud Romanos eo tempore gestum est. [69] LXIX. Q- Martio Philippo II, Q- Seruilio Caepione, coss-. Anagniae fax in coelo conspecta; bos femina loquuta; Minturnis per eos dies coeli ardentis species affulsae; Reate pluit lapidibus; Cumis in arce Apollo triduum ac tres noctes integras lacrymauit. Romae in aede Fortunae anguis iubatus a compluribus uisus; palma in area enata; sanguine interdum pluit: Fregillis in domo L- Atrei, hasta, quam filio militi emerat, interdum plus horas duas arsit, ita tamen, ut nihil eius ambureret ignis: horum prodigiorum causa, post supplicationem, uictimis maioribus circa omnia puluinaria facta sacrificia. Perseus rex in Thracia feliciter pugnauit, uictis Dardanis, et subactis Illyriis. [70] LXX. Q- Aemilio Peto, M- Iulio, coss-. Romae aliquot loca sacra, profanaque coelo tacta. Anagniae terra pluit; Lauinii fax ardens in coelo uisa; Calatiae in agro publico per triduum et duas noctes sanguis manauit. Rex Illyrici Gentius, et Macedoniae Perses, deuicti. [71] LXXI. M- Marcello, P- Sulpitio, coss-. In Campania multis locis terra pluit; in Praenestino cruenti ceciderunt imbres; Veienti lana ex arboribus nata; Terracinae in aede Mineruae mulieres tres, quae operatae sedebant, fulmine exanimatae. Ad lucum Libitinae in statua equestri aenea, ex ore et pede aqua manauit diu. Galli Ligures deleti. Comitia quum ambitiosissime fierent, et ob hoc senatus in Capitolio haberetur, miluus uolans, mustelam raptam de cella Iouis, in medio consessu patrum misit; sub idem tempus, aedes Salutis de coelo tacta; in colle Quirinali sanguis terra manauit; Lanuuii fax in coelo nocte conspecta; fulmine pleraque discussa; Cassini et sol per aliquot horas noctis uisus. Theani Sidicini puer cum quatuor manibus, et totidem pedibus natus. Urbe lustrata, pax domi forisque fuit. [72] LXXII. Cn- Octauio, T- Manlio, coss-. Pestilentia fameque ita laboratum, ut ex Sibyllinis populus circa compita, sacellaque operaturus sederit; in aede Penatium ualuae nocte sua sponte adapertae, et lupi Exquiliis, et in Colle Quirinali meridie apparuerunt, exagitatique fuerunt: Urbe lustrata, nihil triste accidit. [73] LXXIII. T- Graccho, M- Iuuentio, coss-. Capuae noctae sol uisus; in agro Stellati fulgure ueruecum de grege pars exanimata; Terracinae pueri trigemini nati; Formiis duo soles interdiu uisi; coelum arsit; Concii homo ex speculo acie orta combustus; Gabiis lacte pluit; fulmine pleraque decussa in Palatio; in templum Victoriae cygnus illapsus, per manus capientium effugit; Priuerni puella sine manu nata; in Cephalenia turba in coelo cantare uisa; terra pluit; procellosa tempestate tecta diruta, stragesque agrorum facta; crebro fulminauit; nocte species solis Pisauri adfulsit; Caere porcus humanis manibus et pedibus natus; et pueri quadrupedes, et quadrumanes nati; ad forum Esii bouem flamma ex ipsius ore nata non laesit. [74] LXXIV. P- Scipione Nasica, Gn- Martio, coss-. Anagniae coelum nocte arsit; fulmine pleraque decussa. Frusinone bos loquutus; Reate mulus tripes natus. Gn- Octauius legatus in Syria per Lysiam, tutorem Antiochi pueri, in gymnasio occisus. [75] LXXV. L- Lentulo, Q- Martio, coss-. Procellosa tempestate in Capitolio aedes Iouis, et circa quassata; pontis maximi tectum cum columnis in Tyberim deiectum; in circo Flaminio porticus inter aedem Iunonis Reginae, et Fortunae tacta, et circa aedificia pleraque dissipata; taurus ad immolationem quum duceretur, ob haec ipsa corruit. Dalmatae Scordis superati. [76] LXXVI. L- Opimio, Q- Posthumio, coss-. In prouinciam proficiscens Posthumius consul, quum immolaret, in plurimis uictimis caput in iocinore non inuenit, profectusque, post diem septimum aeger Romam relatus, exspirauit; Consae arma in coelo uolare uisa; fulmine pleraque decussa. A Gallis, et a Lusitanis Romani per arma grauiter uexati. [77] LXXVII. M- Cl. Marcello, L- Valerio Flacco, coss-. Turbinis ui in Campo columna ante aedem Iouis decussa, cum signo aurato; quumque aruspices respondissent, magistratuum et sacerdotum interitum fore, omnes magistratus se protinus abdicauerunt. Quod Ariciae lapidibus pluerat, ita supplicatio habita; quod Romae multis locis species togarum uisae, appropinquantium oculos eludebant. In Lusitania uarie, in Gallia prospere pugnatum. [78] LXXVIII. Spurio Posthumio, L- Pisone, coss-. Vasto incendio Romae quum regia quoque ureretur, sacrarium, et ex duabus altera laurus, ex medis ignibus inuiolatae steterunt. Pseudophilippus deuictus. [79] LXXIX. P- Africano, et Laelio, coss-. Amiterni puer tribus pedibus, una manu natus; Romae et circa fulmine plerique icta; Caere sanguinis riui terra fluxerunt, et nocte coelum ac terra ardere uisum; Frusinone aurum sacrum mures adroserunt; Lanuuii inter horam tertiam et quintam duo discolores circuli solem cinxerunt, rubente alter, alter candida linea; stella arsit per dies triginta duos. Et quum Carthago obsideretur, in captiuos Romanorum per Hasdrubalem barbaro more saeuitum. Mox Carthago per Aemilianum diruta. [80] LXXX. Appio Claudio, P- Metello, coss-. Amiterni puer tribus pedibus natus; Caurae sanguinis riui e terra fluxerunt. Quum a Salassis illata clades esset Romanis, decemuiri pronuntiauerunt, se inuenisse in Sibyllinis, quoties bellum Gallis illaturi essent, sacrificari in eorum finibus oportere. [81] LXXXI. L- Metello, Q- Fabio Maximo, coss-. Fames et pestilentia quum essent, per decemuiros supplicatum; Lunae androgynus natus, praecepto aruspicum in mare deportatus; tanta fuit Lunensibus pestilentia, ut iacentibus in publicum passim cadaueribus, qui funerarent, defuerint. In Macedonia exercitus Romanus proelio uexatus; aduersus Viriatum dubie dimicauit. [82] LXXXII. Gn- Caepione, C- Laelio, coss-. Praeneste et in Cephalenia signa de coelo cecidisse uisa; mons Aetna ignibus abundauit; prodigium maioribus hostiis quadraginta expiatum. Annus pacatus fuit, Viriato uicto. [83] LXXXIII. M- Aemilio, C- Hostilio Mancino, coss-. Quum Lanuii auspicarentur, pulli e cauea in siluam Laurentinam euolarunt, neque inuenti sunt. Praeneste fax ardens in coelo uisa. Sereno intonuit. Tarracinae M- Claudius praetor in naue fulmine conflagrauit. Lacus Fucinus per millia passuum quinque quoquouersum inundauit. In Graecostasi, et comitio, sanguine fluxit. Exquiliis equuleus cum quinque pedibus natus. Fulmine pleraque decussa. Hostiliius Mancinus consul in portu Herculis quum conscenderet nauem, petens Numantiam, uox improuiso audita: "Mane Mancine." Quumque egressus, postea nauem Genuae conscendisset, anguis in naui inuentus, e manibus effugit; ipse consul deuictus, mox Numantinis deditus. [84] LXXXIV. L- Furio, Atilio Serrano, coss-. Rhegium paene totum incendio consumptum sine ullo humanae fraudis, aut negligentiae uestigio. Puer ex ancilla quatuor pedibus, manibus, oculis, auribus, et duplici obsceno natus. Puteolis in aquis calidis riui manarunt sanguine. Fulmine pleraque deiecta. Puer aruspicum iussu crematus, cinisque eius in mare deiectus. Ab Achaeis exercitus Romanus caesus. [85] LXXXV. Seruio Flacco, Q- Calpurnius, coss-. Mons Aetna maioribus solito arsit ignibus. Romae puer solidus posteriore naturae parte genitus. Bononiae fruges in arboribus natae. Bubonis uox primum in Capitolio, dein circa urbem audita. Quae auis, praemio posito, ab aucupe capta, combustaque; cinis eius in Tyberim dispersus. Bos loquutus. In Numantia res male gestae; exercitus Romanus oppressus. [86] LXXXVI. P- Africano, C- Fuluio, coss-. In Amiterno sol noctu uisus, eiusque lux aliquanditerum fuit uisa. Bos loquutus, et nutritus publice. Sanguine pluit. Anagniae suo tunica arsit, et intermortuo igne, nullum flammae apparuit uestigium. In Capitolio nocte auis gemitus similes hominis dedit. In aede Iunonis Reginae scutum Ligusticum fulmine tactum. Fugitiuorum bellum in Sicilia exortum. Coniuratione seruorum Italia oppressa. Tiberius Gracchus legibus ferendis occisus. Proditum est memoriae, Tiberium Gracchum, quo die periit, tristia neglexisse omina, quum domi, et in Capitolio sacrificanti dira portenderetur, domoque exiens, sinistro ad limen offenso pede, decusserit pollicem, et corui fragmentum tegulae ante pedes eius proiecerunt ex stillicido. In lacu Romano lacte riui manarunt. Lunae terra quatuor iugerum spatio in profundum abiit, et mox de cauerna lacum reddidit. Ardeae terra pluit. Minturnis lupus uigilem laniauit, et inter tumultum effugit. Romae bubo et alia auis ignota uisa. In aede Iunonis Reginae, clausis per biduum ualuis, infantis uox audita. Scuta nouo sanguine maculata. Puella quadrupes nata. In agro Ferentino androgynus natus, et in flumen deiectus. Virgines ter nouenae canentes, Urbem lustrauerunt. In Italia multa millia seruorum, quae coniurauerunt, aegre comprehensa, et supplicio consumpta. In Sicilia fugitiui Romanos exercitus necauerunt. Numantia diruta. [87] LXXXVII. Appio Claudio, M- Perpenna, coss-. Reate mulus cum quinque pedibus natus. Romae in Graecostasi lacte pluit. Lupus et canis Ostiae pugnantes, fulmine exanimati. Grex ouium in Apulia; praetor populi Romani uno ictu fulmine exanimatus. Terracinae sereno nauis uelum fulmine tactum, in aquas deiectum; et impensas omnes, quae ibi erant, ignis absumpsit. Publius Crassus aduersus Aristonicum dimicans, occisus. Apollinis simulacrum lacrymauit per quatriduum. Vates portenderunt, Graeciae fore exitium, unde deductum esset. Sacrificatum tum a Romanis, donaque in templo posita. Phrygia recepta. Asia Attali testamento legata Romanis. Antiocho, regi Syriae, ingenti exercitu dimicanti, hirundines in tabernaculo nidum fecerunt: quo prodigio neglecto, proelium commisit, et a Parthis occisus est. M- Fuluii Flacci triumuiri dissensione in legibus ferendis, angues duo nigri in cella Mineruae allapsi, ciuilem cladem portenderunt. [88] LXXXVIII. Cn- Octauio, T- Annio Rufo, coss-. Multa intra et extra Urbem de coelo tacta. Reate mula peperit. Frusinone ex ancilla puer biceps natus, fax ardens in coelo uisa, et bubonis uox in urbe audita. Caere sanguine pluit, ac gallus gallinaceus quinque pedibus inuentus. Bella inter Antiochum, Syriae regem, et Phraartem, Parthorum regem, gesta sunt. Et res turbidae Aegypitorum: Ptolemaeus enim Euergetes, ob nimiam crudelitatem suis inuisus, incensa a populo Rom. regia, clam in Cyprum profugit. Et, quum sorori eius Cleopatrae, quam eius filia uirgine per uim compressa, et in matrimonium ducta, repudiauerat, regnum a populo datum esset, infensus, filium, quem ex ea habebat, in Cypro occidit, caputque eius, manus item et pedes, matri misit. [89] LXXXIX. M- Aemilio, Lucio Aurelio, coss-. Nocturna tempestate in Capitolio aliquot templa concussa sunt. Romae et circa, fulmine pleraque deiecta sunt. Aetna mons terrae motu ignes super uerticem late diffudit, et ad insulam Liparas mare efferbuit, et quibusdam adustis nauibus uapore plerosque nauales exanimauit: piscium uim magnam exanimem dispersit, quos Liparenses auidius epulis appetentes, contaminatione uentris consumpti, ita ut noua pestilentia uastarentur insulae. Quod prodigium aruspicum responso, seditionem, quae post tempora patuit, portendit. [90] XC. P- Plautio, M- Fuluio, coss-. In arboribus fruges natae sunt. Oleo et lacte in Veiente pluit. Bubo in Capitolio uisus. Arpis lapideus imber triduo apparuit. Locustarum ingentia agmina in Africa, quae a uento in mare deiectae, fluctibusque eiectae, odore intolerabili Cyrenis mortifero uapore grauem pestilentiam fecerunt pecori; hominumque DCCC millia consumpta tabe, proditum est. Fregellae, quae aduersus Romanos coniurauerunt, dirutae. Ligures Sallyes trucidati. [91] XCI. C- Cassio Longino, C- Sextilio, coss-. In Graecostasi lacte pluit; fulmine Crotonae grex ouium cum cane, et tribus pastoribus exanimatus; Saturae uitulus biceps natus. Tumultus in Urbe fuit, Graccho leges ferente. [92] XCII. Cn- Domitio, C- Fannio, coss-. In foro Vessano androgynus natus, in mare delatus est; in Gallia tres soles, et tres lunae uisae; uitulus biceps natus; bubo in Capitolio uisus, et ex incendio catena consumpta. Sallyes et Allobroges deuicit. [93] XCIII. L- Opimio, Q- Fabio Maximo, coss-. Grex luporum limites, qui in agrorum diuisione per C- Gracchum depositi erant, dissipauit. Ipse Gracchus in Auentino occisus. [94] XCIV. L- Aurelio, et L- Caecilio, coss-. Androgynus in agro Romano annorum octo inuentus, et in mare deportatus; uirgines ter nouenae in Urbe cantarunt. [95] XCV. M- Catone, Q- Martio, coss-. Catone consule immolante exta tabuerunt; caput iocinoris inuentum non est; lacte pluit; terra cum mugitu tremuit; examen apum in foro consedit. Sacrificium ex Sibyllinis. [96] XCVI. L- Caecilio, L- Aurelio, coss-. Fulmine Romae et circa pleraque tacta; Praeneste lacte pluit; hastae Martis in regia motae; Priuerni terra septem iugerum spatio in cauerna desedit; Saturniae androgynus annorum decem inuentus, et mari demersus: uirgines uiginti septem urbem carmine lustrauerunt. Reliquum anni in pace fuit. [97] XCVII. M- Acilio, C- Portio, coss-. Pompeius Eluius, eques Romanus, a ludis Romanis, quum in Apulia reuerteretur, in agro Stellati filia eius uirgo, equo insidens, fulmine icta, exanimataque. Vestimento deducto, in inguinibus exerta lingua per inferiores locos, ut ignis ad os emicuerit: responsum, infamiam uirginibus et equestri ordini portendi, quia equi ornamenta dispersa erant: tres uno tempore uirgines uestales nobilissimae cum aliquot equitibus Romanis incesti poenas subierunt: aedes Veneri Verticordiae facta. [98] XCVIII. C- Caecilio, Gn- Papyrio, coss-. Albanus mons nocte ardere uisus; aedicula et signum de coelo tacta; ara Salutis interrupta; terra in Lucanis et Priuernati late hiauit; in Gallia coelum ardere uisum. Cimbri, Teutonique Alpes transgressi, foedam stragem Romanorum sociorumque fecerunt. [99] XCIX. P- Scipione, L- Calpurnio, coss-. Maxima pars Urbis exusta cum aede Matris Magnae; lacte per triduum pluit, hostiisque expiatum maioribus. Iugurthinum bellum exortum. [100] C. C- Sergio Galba, M- Scauro, coss-. Auis incendiaria, et bubo, in Urbe uisae; in latomiis homo ab homine adesus; ex Sibyllinis in insula Cimolia sacrificatum per triginta ingenuos patrimos et matrimos, totidemque uirgines; multa millia hominum, intumescente Pado, et stagno Arretino obruta; bis lacte pluit; Nursiae gemini ex muliere ingenua nati, puella integris omnibus membris, puer a parte priore, aluo aperto, ita ut nudum intestinum conspiceretur, idem posteriore natura solidus natus, qui uoce missa exspirauit. Contra Iugurtham prospere dimicatum. [101] CI. Q- Seruilio Caepione, Atilio Serrano, coss-. Amiterni quum ex ancilla puer nasceretur, Aue dixit. In agro Perusino, et Romae locis aliquot, lacte pluit; inter multa fulmine icta, Atellis digiti hominis quatuor tanquam ferro praecisi; argentum signatum afflatu fulminis diffluxit; in agro Trebulano mulier nupta ciui Romano, fulmine icta, nec exanimata; fremitus coelestis auditus, et pila coelo cadere uisa; sanguine pluit; Romae interdum fax sublime uolans conspecta; in aede Larum flamma a fastigio ad summum columen penetrauit innoxia. Per Caepionem consulem senatorum et equitum iudicia communicata. Cetera in pace fuerunt. [102] CII. P- Atilio, et Corn. Manlio, coss-. Trebulae Mutuscae ante quam ludi committerentur, canente tibicine, angues nigri aram circumdederunt; desinente cantare, dilapsi; postero die exorti, a populo lapidibus enecati; foribus templi adapertis, simulacrum Martis ligneum capite stans inuentum. A Lusitanis exercitus Romanus caesus. [103] CIII. C- Mario, C- Flacco, coss-. Bubo extra Urbem uisus; bos loquuta: Trebulae Mutuscae simulacrum in templo, quod capite adoperto fuit, opertum inuentum; Nuceriae ulmus uento euersa, sua sponte erecta in radicem, conualuit; in Lucanis lacte, Lunae sanguine pluit; Arimini canis loquutus; arma coelestia, tempore utroque ab ortu et occasu uisa pugnare, et ab occasu uinci; aruspicum responso, populus stipem Cereri et Proserpinae tulit: uirgines uiginti septem dona canentes tulerunt; luna interdum cum stella, ab hora tertia usque horam septimam, apparuit. A fugitiuis et desertoribus in Thurinis regiones uastatae; Cimbri Alpes transgressi per Hispaniam uastatam, iunxerunt se Teutonis. Lupus Urbem intrauit; fulminis ictu uultures super turrem exanimati; hora diei tertia, solis defectus lucem obscurauit; examen apum ante aedem Salutis consedit; in Comitio lacte pluit; in Piceno tres soles uisi; in agro flamma e terra orta, coelumque uisa contingere; in Lucanis duo agni equinis pedibus nati, alter siminino capite; in tarquiniensi lactis riui terra scaturienti exorta: aruspicum responso signa oleaginea duo armata statuta; supplicatumque. In Macedonia Thraces subacti. [104] CIV. C- Mario. Q- Luctatio, coss-. Nouemdiale sacrum fuit, quod in Thuscis lapidibus pluerat; Urbs aruspicum iussu lustrata; hostiarum cinis per decemuiros in mare dispersus, et per dies nouem circa omnia templa per magistratus, et municipia, pompa ducta supplicatum; hastae Martis in regia, sua sponte motae sanguine circa amnem Anienem pluit; examen apum in foro Boario, in sacello consedit; in Gallia, in castris lux nocte fulsit; puer ingenuus Ariciae flamma comprehensus, nec ambustus; aedes Iouis clausa fulmine icta, cuius expiationem, quia prius monstrauerat Aemilius Potensis aruspex, praemium tulit, ceteris celantibus, quod ipsis liberisque exitium portenderetur. Piratae in Sicilia a Romanis deleti; Teutoni a Mario trucidati. Ancilia cum crepitu sua sponte mota, seruusque Seruilii Caepionis Matri Idaeae se praecidit, et trans mare exportatus, ne unquam Romae reuerteretur. Urbs lustrata, capra cornibus ardentibus per urbem ducta, porta Naeuia emissa, relictaque; in Auentino luto pluit. Lusitanis deuictis, Hispania Ulterior pacata; Cimbri deleti. [105] CV. C- Mario, L- Valerio, coss-. Fax ardens Tarquiniis late uisa, subito lapsu cadens; sub occasu solis, orbis clypei similis ab occidente ad orientem uisus praeferri; in Piceno terrae motu domicilia ruinis prostrata; quaedam conuulsa sede sua, inclinata manserunt; fremitus armorum ex inferno auditus; quadrigae auratae in foro a pedibus sudauerunt. Fugitiui in Sicilia proeliis trucidati. [106] CVI. M- Antonio, A. Posthumio, coss-. Bubone in urbe uiso, Urbs lustrata: nimbis et procella plurima dissipata, fulmine pleraque tacta; Lanuuii in aede Iunonis Sospitae, in cubiculo deae sanguinis guttae uisae; Nursiae aedes sacra terrae motu disiecta. Lusitani rebellantes subacti. Sextius, tribunus plebis, de agris diuidendis populo quum, repugnantibus collegis, pertinaciter legem ferret, corui duo numero in alto uolantes, ita pugnauerunt supra concionem, ut rostris unguibusque lacerarentur. Aruspices sacra Apollinis litanda, et de lege, quae ferebatur, supersedendum, pronuntiarunt. Fremitus ab inferno ad coelum ferri uisus inopiam famemque portendit; populus stipem, matronae thesaurum et uirgines dona Cereri et Proserpinae tulerunt; per uirgines uiginti septem cantiatum. Signa cupressea duo Iunoni Reginae posita. In Lusitania prospere a Romanis pugnatum. [107] CVII. Q- Metello, Tullio Didio, coss-. Bubone in Capitolio supra deorum simulacra uiso, quum piaretur, taurus uictima exanimis concidit. Fulmine pleraque decussa. Hastae Martis in regia motae. Ludis in theatro, creta candida pluit: fruges et tempestates portendit bonas. Sereno tonuit. Apud aedem Apollinis decemuiris immolantibus, caput iocinoris non fuit: sacrificantibus anguis ad aram inuentus. Item androgynus in mare deportatus. In Circo inter pila militum ignis fusus. Hispani pluribus proeliis deuicti. [108] CVIII. Cn- Cornelio Lentulo, P- Licinio, coss-. Supplicatum in Urbe, quod androgynus inuentus, et in mare deportatus erat. Pisauri terrae fremitus auditus. Muri pinnae sine terrae motu, passim deiectae, ciuiles portendere discordias. Nursiae simulacrum Iouis in partem sinistram conuersum. Cupressea simulacra Iunonis Reginae posita per uirgines uiginti septem, quae Urbem lustrauerunt. Celtiberi, Medi, Dardani subacti. [109] CIX. Cneo Domitio, Caio Cassio, coss-. Lupus Urbem ingressus, in domo priuata occisus. Bubo in Capitolio occisus. Fulmine pleraque decussa. Signa aurata Iouis cum capite columnaque disiecta. Faesulis sanguine terra manauit. Arretii mulieri e naso spica farris natae: eadem farris grana uomuit. Urbe lustrata, Ptolemaeus, rex Aegypti, Cyrenis mortuus, S. P- Q- Romanum haeredem reliquit. [110] CX. P- Crasso, Q- Scaeuola, coss-. Caere lacte pluit. Lebadiae Eutychides in templum Iouis Trophonii digressus, tabulam aeneam extulit, in qua scripta erant, quae ad res Romanas pertinerent. Fulminis afflatu pleraque animalia exanimata. Venafri hiatu terra alte subsedit. Vultures canem mortuum laniantes, occisi ab aliis et comesi uulturibus. Agnus biceps, puer tribus manibus, totidemque pedibus natus; ac hastae Martis in regia motae. Androgynus Urbino natus, in mare deportatus. Pax domi forisque fuit. [111] CXI. C- Laelio, L- Domitio, coss-. Nouemdiale sacrum fuit, quod in Volsca gente lapidibus pluit. Vulsiniis luna noua decidit, et non nisi postero die ora tertia comparuit. Puella biceps, quadripes, quadrimana, gemina feminea natura, mortua nata. Auis incendiaria uisa, occisaque. In Vestinis, in uilla lapidibus pluit. Fax in coelo apparuit, et totum coelum ardere uisum. Terra sanguine manauit, et concreuit. Canes saxa, tegulas uulgo roserunt. Faesulis ingens multitudo inter sepulcra lugubri ueste, pallida facie, interdum ambulare gregatim uisa. Per Nasicam Hispaniae principes, qui rebellabant, supplicio consumpti, urbibus dirutis. [112] CXII. C- Valerio, M- Herennio, coss-. Romae et circa, fulmine pleraque decussa. Ancilla puerum unimanum peperit. Fregellis aedes Neptuni nocte patefacta. Maris uituli quum exta demerentur, gemini uitelli in aluo eius inuenti. Arretii signum aeneum Mercurii sudauit. In Lucanis gregem ueruecum, quum pasceretur, et nocte in stabulo flamma circumdata nihil adussit. Carseolis torrens sanguinis fluxit. Lupi urbem ingressi. Praeneste lana uolitauit. In Apulia mula peperit. Miluus in aede Apollinis Romae comprehensus. Herennio consuli bis immolanti, caput iocinoris defuit. In sacro nouemdiali coena deae posita, a cane adesa ante quam delibaretur. Vulsiniis prima luce flamma coelo emicare uisa, quum in unum coisset, os flammae ferrugineum ostendit. Coelum uisum descendere, cuius hiatu uertices flammae apparuerunt. Lustrationibus prospere expiatum: nam totus annus domi forisque tranquillus fuit. [113] CXIII. C- Claudio, M- Perpenna, coss-. Bubo in aede Fortunae equestris comprehensus, inter manus exspirauit. Faesulis fremitus terrae auditus. Puer ex ancilla natus sine foramine naturae, qua humor emittitur. Mulier duplici natura inuidia. Fax in coelo uisa. Bos loquuta. Examen apum in culmine priuatae domus consedit. Volaterris sanguinis riuus manauit. Romae lacte pluit. Arreti duo androgyni inuenti. Pullus gallinaceus quadripes natus. Fulmine pleraque icta. Supplicatio fuit. Populus Cereri et Proserpinae stipem tulit. Virgines uiginti septem carmen canentes Urbem lustrauerunt. Medorum in Macedonia genus prouinciam cruente uastauit. [114] CXIV. L- Martio, Sexto Iulio, coss-. Libius Troso, P- Tarquinius, leges ferentes, quum bellum Italicum consurgeret, prodigia multa apparuerunt Urbi. Sub ortu solis, globus ignis a septentrionali regione cum ingenti sono coeli emicuit. Arreti frangentibus panes cruor e mediis fluxit. In Vestinis per dies septem lapidibus testisque pluit. Aenariae terrae hiatu flamma exorta in coelum emicuit. Circa Rhegium terrae motu, pars urbis murique diruta. In Spoletino colore aureo globus ignis ad terram deuolutus, maiorque factus, e terra ad orientem ferri uisus, magnitudinem solis obtexit. Cumis in arce simulacrum Apollinis sudauit. Aedes Pietatis in circo Flaminio clausa fulmine icta. Asculo per ludos Romani trucidati. Quum ex agris in urbem pecora, armentaque Latini agerent, strages hominum passim facta, armenta in tantam rabiem concitata sunt, ut uastando suos hostile imaginarentur bellum; lacrymantesque multis affectibus calamitatem praesagirent suis. [115] CXV. L- Iulio Caesare, P- Rutilio, coss-. Metella Caecilia somnio Iunonem Sospitam profugientem, quod immunde sua templa foedarentur, quum suis precibus aegre reuocatam diceret, gregem matronarum sordidis obscenisque corporis coinquinatum ministeriis, in quo etiam sub simulacro deae cubile canis confoetuerat, commundatum supplicationibus habitis, pristino splendori restituit. A Picentibus Romani barbaro more excruciati: ubique in Lati clades accensa. Lucilius Lupus, spretis religionibus, quum in extis caput non inuenisset iocinoris, amisso exercitu in proelio occisus. [116] CXVI. L- Sulla, Q- Pompeio, coss-. Pompeius Sylo in oppidum Bouianum, quod ceperat, triumphans inuectus, omen uictoriae hostibus ostendit: quia triumphus in urbem uictricem, non uictam, induci solet. Proximo proelio, amisso exercitu occisus. Mithridati, aduersus socios bellum paranti, prodigia apparuerunt. Stratopedo, ubi senatus haberi solet, corui uulturem tundendo rostris occiderunt. In eumdem locum sidus ingens coelo demissum. Isidis species uia fulmine petere. Lucum Furiarum quum Mithridates succenderet, risus exauditus ingens, sine auctore. Quum aruspicum iussu uirginem Furiis immolaret, e iugulo puellae risus ortus turbauit sacrificium. Classis Mithridatis in Thessalia a Romanis in proelio amissa. Cinna et Mario per bella ciuilia crudeliter saeuientibus Romae, in castris Gnei Pompeii coelum ruere uisum, arma signaque tacta, milites exanimati. Ipse Pompeius afflatus sidere interiit. Lectum eius populus diripuit, corpus unco traxit, quod discrimine ciuili perseuerasset periclitanti patria non succurrere; quum et imperium et maximos haberet exercitus. Peiraeum Sulla quum oppugnaret, unus miles eius aggerem ferens, exanimatus fulmine. Aruspex respondit, diuturno labore, quod caput iacentis in oppidum uersum esset, introitum et uictoriam Romanis significare. Post breue tempus Athenae et Peiraeum a Sulla capta. Ilio a C- Fimbria incenso, quum aedes quoque Mineruae deflagrasset, inter ruinas simulacrum antiquissimum inuiolatum stetit, spemque restitutionis oppido portendit. In agro Mutinensi duo montes inter sese concurrerunt, crepitu maximo assultantes, recedentesque, inter eos flamma fumoque in coelum exeunte. Eo concursu uillae omnes elisae, animaliaque multis, quae intra fuerant, exanimata sunt. Exarsit eo anno sociale bellum, quod haud scio an funestius terrae Italiae fuerit, quam ciuile. In eo autem bello L- Cornelius Sulla quum in agro Nolano ante praetorium immolaret, subito ab una parte arae anguis prospexit: qua uisa, Posthumi aruspicis hortatu, continuo exercitum in expeditionem eduxit, ac fortissima Samnitum castra cepit, quae uictoria futurae eius amplissimae potentia exstitit. [117] CXVII. Cn- Octauio, L- Cornelio Cinna, coss-. Simulacro Apollinis caput sine ulla euidenti causa decidit: quod inuentum est humi adeo infixum, ut summis etiam uiribus auelli non potuerit. Quod uidens Octauius, licet exitium suum significari intellexit, uitare tamen non potuit. Quo tamen crudeliter interfecto, dei caput immobile terra demum refigi potuit. [118] CXVIII. L- Scipione, C- Norbano, coss-. Per Sullana tempora, inter Capuam et Vulturnum, ingens signorum sonus armorumque horrendo clamore auditus, ita ut uiderentur duae acies concurrere per plures dies. Rei miraculo intus considerantibus, uestigia equorum hominumque, et recentes protritae herbae, et uirgulta uisa molem ingentis belli portendere. In Hetruria Clusii, mater familiae uiuum serpentem peperit, qui iussu aruspicum in profluentem deiectus, auersa aqua natauit. Lucius Sulla, post quintum annum uictor in Italiam reuersus, magno terrori fuit inimicis. Aeditui Capitolium una nocte conflagrauit. Sullae crudelitate foeda proscriptio principum fuit. Centena millia hominum consumpta Italico ciuilique bello relata sunt. [119] CXIX. M- Aemilio, De. Bruto, coss-. Didius Laelius, legatus Pompeii (cui prodigium Romae erat factum, in lecto uxoris duo angues conspecti, in diuersumque lapsi: proxime Pompeio in castris sedenti, accipiter super caput accesserat), in Hispania aduersus Sertorium, inter pabulatores, occisus. [120] CXX. Cneo Octauio, C- Scribonio, coss-. Reate terrae motu aedes sacrae in oppido, agrisque commotae. Saxa, quibus forum stratum erat, discussa. Pontes interrupti. Ripae labentis fluminis in aquam prouolutae. Fremitus inferni exauditi. Et post paucos dies, quae concussa erant, corruerunt. Saxum uiuum quum prouolueretur, in praecipiti rupe immobile stetit. A Sertorio in Hispania exercitus Romani caesi. Aduersum Medos uarie dimicatum. [121] CXXI. L- Aurelio, L- Octauio, coss-. Sertorio in Hispania exercitum ducenti tale prodigium est factum. Scuta equitum parte exteriore, iaculaque, et pectora equorum cruenta uisa: quod prosperum sibi interpretatus est Sertorius, quia exteriora hostili sanguine maculari solent. Continua ei proelia cum successu fuerunt. Cyzicum Mithridates quum oppugnaret, Aristagorae, qui in summo magistratu erat, Proserpina in quiete uisa est dicere, aduersus tibicines, se tibicinem comparasse. Postero die turres hostium uento disiectae sunt. Ad immolandum bos sacra iniussa de montibus per hostium classem adnatauit, seque ad aras percutiendam obtulit. [122] CXXII. M- Cesone, Gaio Antonio, coss-. Fulmine pleraque decussa. Sereno Vargunteius Pompeius de coelo exanimatus. Trabes ardens ab occasu ad coelum extenta. Terrae motu Spoletum totum concussum, et quaedam corruerunt. Inter alia relatum, biennio ante in Capitolio lupam Remi et Romuli fulmine ictam, signumque Iouis cum columna disiectum, aruspicum responso in foro repositum. Tabulae legum aeneae litteris liquefactis. Ab his prodigiis Catilinae nefaria conspiratio coepta. [123] CXXIII. Quinto Metello, L- Afranio, coss-. Die toto ante sereno, circa horam undecimam nox se intendit, deinde restitutus fulgor. Turbinis ui tecta deiecta: ponte sublapso, homines in Tiberim praecipitati. In agris pleraeque arbores euersae radicitus. Lusitani, Gallaeque deuicti. M- Cicerone, Gaio Antonio, coss-. Quum in agro Pistoriensi Catilinam deuicisset, laureatos fasces in prouinciam tulit: ibi a Dardanes oppressus, amisso exercitu profugit. Apparuit eum hostibus portendisse uictoriam, quum ad eos laurum uictricem tulerit, quam in Capitolio debuerat deponere. Lupi in Urbe uisi; nocturni ululatus flebiles canum auditi; simulacrum Martis sudauit; fulmen tota Urbe peruagatum, pleraque deorum simulacra decussit, homines exanimauit. Urbs lustrata. Propter dictaturam Pompeii ingens seditio in Urbe fuit. [124] CXXIV. Gn- Domitio, Appio Claudio, coss-. M- Crassus ad Parthos profectus, quum Euphratem transiret, multa prodigia neglexit. Quum etiam coorta tempestas, signifero signum arreptum mersisset gurgiti, et offendente nimborum caligine prohiberentur transire, pertinaciter perseuerans, cum filio et exercitu interiit. [125] CXXV. L- Paulo, C- Marcello, coss-. Mula pariens, discordiam ciuium, bonorum interitum, mutationem legum, turpes matronarum partus significauit. Incendium, quo maxima pars Urbis deleta est, prodigii loco habitum. Inter Caesarem et Pompeium bella ciuilia exorta. Aduersus Caesarem Pompeius Macedonia quum inuitatis gentibus amicis instrueret aciem, a Dyrrachio uenientibus, aduersa fuerunt fulmina; examen apum in signis portendit. Nocturni terrores in exercitu fuere. Ipse Pompeius pridie pugnae die uisus in theatro suo ingenti plausu excipi; mox acies uictus, in Aegypto occisus. Eo ipso die plerisque locis signa sua sponte conuersa. Clamorem crepitumque armorum Antiochiae bis, ut curreretur in muros, auditum, indeque sonum tympanorum Pergami. Palma uiridis Trallibus in aede Victoriae, sub Caesaris statua inter coagmenta lapidum magnitudine mature enata. C- Cornelius augur Patauii eo die, quum aues admitterent, proclamauit, rem geri, et uincere Caesarem. [126] CXXVI. C- Caesare, M- Lepido, coss-. Decimae legionis aquilae, Gn- Pompeii filio, quae fulmina tenebant, uisae dimittere, et in sublime auolare: ipse adolescens Pompeius uictus, et fugiens occisus. [127] CXXVII. C- Caesare, M- Antonio, coss-. Caesari dictatori exta sine corde inuenta. Calpurnia uxor somniauit, fastigium domus, quod sicut erat adiectum, ruisse. Nocte, quum ualuae cubili clausae essent, sua sponte apertae sunt, ita ut lunae fulgore, qui introuenerat, Calpurniae excitaretur. Ipse Caesar uiginti tribus uulneribus in curia Pompeiana a coniuratis confossus. [128] CXXVIII. M- Antonio, P- Dolabella, coss-. C- Octauius testamento Caesaris patris Brundusii se in Iuliam gentem adsciuit: quumque hora diei tertia ingenti circumfusa multitudine Romam intraret, sol puri ac sereni coeli orbe modico inclusus, extremae lineae circulo, qualis tendi arcus in nubibus solet, eum circumscripsit. Ludis Veneris Genetricis, quos pro collegio fecit, stella, hora undecima, crinita, sub septentrionis sidere exorta, conuertit omnium oculos. Quod sidus quia ludis Veneris apparuit, diuo Iulio insigne capitis consecrari placuit. Ipsi Caesari monstrosa malignitate Antonii consulis multa perpesso, generosa fuit ad resistendum constantia. Terrae motus crebri fuerunt, fulmine naualia pleraque tacta. Turbinis ui simulacrum, quod M- Cicero plebiscito ante cellam Mineruae pridie, quam in exsilium iret, posuerat, dissipatum membris pronum iacuit, fractis humeris, brachiis, capite, dirum ipsi Ciceroni portendit. Tabulae aeneae ex aede Fidei turbine euulsae. Aedis Opis ualuae fractae. Arbores radicitus, et pleraque tecta euersa. Fax coelo ad occidentem uisa ferri. Stella per dies septem insignis arsit. Soles tres fulserunt, circaque solem imum corona spiceae similis in orbem emicuit; et postea in unum circulum sole redacto, multis mensibus languida lux fuit. In aede Castoris nominum litterae quaedam Antonii et Dolabellae consulum excussae sunt, quibus utrisque alienatio a patria significata. Canum ululatus nocte ante pontifici maximi domum Lepidi auditi: ex his maximus a ceteris laniatus, turpem infamiam Lepido portendit. Hostiae grex piscium in sicco reciproco maris fluxu relictus. Padus inundauit, et intra ripam refluens, ingentem uiperarum uim reliquit. Inter Caesarem et Antonium ciuilia bella exorta. [129] CXXIX. Caio Pansa, Hirtio, coss-. Caesari quum honores decreti essent, et imperium aduersus Antonium, immolanti duplicia exta apparuerunt. Sequutae sunt eum res prosperae. C- Pansa consule statua equestris Antonii domi corruit. Equus phaleratus in ipsius conspectu festinans concidit. Quidam e populus sanguine uictimarum prolapsus, respersam cruore palmam proficiscenti dedit. Funesta haec ipsi prodigia fuerunt. Qui mox aduersus Antonium dimicans, in mortem uulneratus est. Armorum telorumque species a terra uisa cum fragore ad coelum ferri. Signa legionis, quae relicta a Pansa ad Urbis praesidium erat, ueluti longo situ inductis araneis uenire uisa. Fulmine pleraque icta. In castris Caesaris luce prima, in culmine praetorii super linteum consedit aquila: inde circumuolantibus minoribus auibus excita, de conspectu abiit. Oraculo Apollinis uox audita. Lupis rabies hieme, aestate frumentum non demessum. Veteranis Caesari consulatum flagitantibus, terribilis tumultus Romae fuit. Caesar quum in campum Martium exercitum deduceret, sex uultures apparuerunt. Conscendenti deinde rostra creato consuli, iterum sex uultures conspecti, ueluti Romuli auspiciis nouam Urbem condituro signum dederunt. reconciliatione inter Caesarem, Antonium, Lepidum facta, foeda principum fuit proscriptio. [130] CXXX. M- Lepido, Munatio Planco, coss-. Mula Romae ad duodecim portas peperit. Canis aeditui mortua a cane tracta. Lux ita fulsit, ut, tanquam die orto, ad opus surgeretur. In Mutinensi Victoriae Marianae signum meridiem spectans, sua sponte conuersum in septentrionem hora quarta. Quum haec uictimis expiarentur, soles tres circiter hora tertia diei uisi, mox in unum orbem contracti. Latinis in Albano monte quum sacrificaretur, ex humero et pollice Iouis cruor manauit. Per Cassium et Brutum in prouinciis, direptionibus sociorum, bella gesta. Notatum est prodigii loco fuisse, quod P- Titius praetor propter dissensiones, collegae magistratum abrogauit, et ante annum est mortuus. Constat neminem, qui magistratum collegae abstulerat, annum uixisse. Abrogauerunt autem hi: Lucius Iunius Brutus consul, Tarquinio Collatino: Tib. Gracchus, M- Octauio Caecinnae; P- Tarquinius, P- Marullo: Tullius, Bruto et Cassio, pugnam aduersus Caesarem et Antonium molientibus. In castris Cassii examen apum consedit. Locus aruspicum iussu interclusus, interius ducto uallo. Vulturum, et aliarum alitum, quibus strages cadauerum pabulo est, ingens uis exercitum aduolauit. Puer in pompa Victoriae cultu quum ferretur, ferculo decidit. Lustratione lictor peruersis fascibus lauream imposuit. Brutianis in proelium egredientibus, Aethiops in porta occurrit, et a militibus confossus: Cassius et Brutus interierunt. [131] CXXXI. Caio Furnio, Caio Syllano, coss-. Sub Apennino, in uilla Liuiae, uxoris Caesaris, ingenti motu terra intremuit. Fax coelestis a meridiano ad septentrionem extenta, luci diurnae similem in nocte fecit. Turris hortorum Caesaris ad portam Collinam de coelo tacta. Insidiis Romanorum Germani circumuenti, sub M- Lollio legato grauiter uexati. [132] CXXXII. Paulo Fabio, Quinto Aelio, coss-. In Germania, in castris Drusi examen apum in tabernaculo Hostilii Rutilii, praefecti castrorum, consedit, ita ut funem praetendentem, praefixamque tentorio lanceam amplecteretur. Multitudo Romanorum per insidias subiecta est.