VLRICI HVTTENI EX EQVESTRI ORDINE ADOLESCENTIS CARMEN EMVNCTISSIMVM MORES HOMINVM ADMODVM IVCVNDE COMPLECTENS CVI TITVLVS VIR BONVS. 1. Cerne nouos uultus, rerum studiose nouarum, 2. Et facili monitus accipe corde meos. 3. Saepe mouent melius propiori cognita uisu, 4. Inspice, sunt taetricis ista uidenda uiris. 5. Multa uident oculi, sed ad interiora remittunt, 6. Opportuna magis lumina pectus habet. 7. Rara mihi facies et solis cognita iustis, 8. Cura quibus ueri est iustitiaeque calor : 9. Nouit Aristides, nouit uir fortis Ulisses, 10. Et uos, Socraticae candida turba scholae, 11. Cumque Catone bonus Nasica, et Celius ingens, 12. Et Cicero, Latiae gloria prima togae; 13. Prudentes nouere uiri, rudis omnia damnat; 14. Dum damnat, uitae est nescius ipse suae. 15. Siqua rudi tamen est discendi cura, cupitque 16. Excolere ignauum nobilitate animum, 17. Ponat opus uitiis plenum, et nitatur in illud, 18. Unde decus longae posteritatis erit, 19. Consilioque meo (nihil est praestantius illo) 20. Incubet, exemplar, quo doceatur, habet. 21. Non doceo quae dura putes, uia leuis eunti est 22. Ad celebres cultus perpetuumque decus; 23. Triste nihil monitis, nihil insuperabile nostris; 24. Et faciles aditus et pia iussa gero. 25. Adde quod est nobis uita, spes certa, perennis, 26. Quis nolit paruo magna labore sequi? 27. Viuimus ancipites, morimur fugacibus horis, 28. Nec certum est unum uiuere posse diem. 29. Quando igitur uitae nequicquam fidimus illi, 30. Quod potes, aeternos uiuere tende dies. 31. Utere me, uiues, et si petis otia, ueris 32. Disce frui, et si uis uiuere, uiue diu. 33. Nulla salus, corrupta quies, insana cupido 34. Est animo uitiis criminibusque dato. 35. Quae si forte leues capiunt dulcedine mentes, 36. Sperne, latent pulchris dira uenena rosis. 37. Si quid in hiis duri est, humanae inamabile menti, 38. Non potes inuitus prendere, dura fuge! 39. Fascinat insanas Veneris lasciuia mentes, 40. Dulcia pestifero gaudia in ore gerens : 41. Haec ubi solicito iuuenes praestrinxit amore, 42. In subitos casus insidiasque trahit. 43. Furta, doli, metus, ira, neces, contagia, caedes, 44. Et furiae summum sunt in amore bonum. 45. Vince igitur flammas, ut ne capiaris ab illis; 46. Dum tener est, tenero flumina sparge rogo. 47. Sed capit et multos funesta pecunia cogit, 48. Et placet hanc partam quolibet esse modo: 49. Caecus amor rerum est et non nisi uana libido, 50. Plena metus, nullo certificata statu. 51. Quantum opus est, satis esse puta: cogeris ab una 52. Morte superuacuas linquere diuitias. 53. Siqua igitur placeant, nisi sit placuisse decorum, 54. Effuge: sunt animo retia tensa tuo: 55. Blanda dabit Veneris, rerum dabit atra cupido 56. Perniciosa homini, displicitura deo. 57. Cedat amor rerum, cedat mellita uoluptas, 58. Solius et si quid corporis esse uides. 59. Nec seruire gulae placeat, nocet esse superbum, 60. Pone etiam irato frena modumque animo. 61. Ne te corripiat sopitam ignauia mentem, 62. Semper age, et factis consule rite tuis, 63. Inuidiamque aliis non unquam intende : ea pestis 64. Solum est auctori perniciosa suo. 65. Ergo nihil uitii est, quod te seducere possit, 66. Si modo, quae uideas singula, pectus habes. 67. Verte acres oculos ad res quascumque gerendas, 68. Et quam suscipias, perspice cuncta prius. 69. Hinc mihi fixa acies, e t acuto lumine sollers, 70. Quale oculos pictae lyncis habere uolunt. 71. Cuncta animi penetro uisu, stata metior acta, 72. Et nihil incerta conditione gero. 73. Non faciles causas, non res considero uanas, 74. Captanturque oculis non nisi digna meis. 75. Utque malis timear, nec me leue uulgus aberret, 76. Torua sub immota lumina fronte premo. 77. Viderit insipiens, oris grauitate retactus, 78. Notitia sceleris corruet ille sui; 79. Si bonus inspiciat, quod amet, cui pareat ultro, 80. Inueniet mentis dexteritate meae. 81. Sunt mihi porrectae foribusque patentibus aures 82. His nihil obscurum, quale sit, esse potest; 83. Utque immanis aper crescentia gramina sentit, 84. Sic capio auditu uerba relata meo : 85. Me potius iuuat aure frui quam fungier ore, 86. Auditusque procax est mihi, lingua grauis. 87. Saepe moras causor, responsis tempora posco, 88. Nec refero nisi quae sit tacuisse malum. 89. Ore meo cresci frondentia lilia cernis, 90. Molior eloquio grandia saepe meo : 91. Permoueo mentes hominum, uerbisque pacisco, 92. Horrida causatrix proelia lingua sedat. 93. Erudio teneram dulci sermone iuuentam, 94. Sic aliquis uirides flumine nutrit agros. 95. Plura ego perficio uerbis grauioraque multo 96. Quam qui terribili concutit arma manu. 97. Parte alia capitis radiantem molior ensem, 98. Iusticiae specimen materiamque meae: 99. Siqua minus uerbis potero, ui fungor aperta, 100. Quique nihil iussis paruit, ense luit. 101. Dum grauis illata est raptis iniuria rebus, 102. Non nisi consulto pectore bella gero. 103. Non opibus parco, poena perfungor eadem, 104. Siue habeat diues crimina, siue miser. 105. Quale uel est cygni collum, uel quale colubri, 106. Est mihi, quod spatiis profero cuncta suis: 107. Tarda loquor, meditata prius, nihil audeo uerbis, 108. Tunc, ubi consultum est edere uerba, loquor. 109. Siquid apud superos oro, licet omnibus illud 110. Audire et cuiuis exposuisse uiro ; 111. Nec reticenda deis homini loquor, undique uerus 112. Et sine posthabiti suspicione doli. 113. Pectus habet Libyci caput et torua ora leonis 114. In quosuis casus fortia corda gero : 115. Non me uersutae praeceps audacia linguae, 116. Non terrent quouis bella minata modo. 117. Fortis in aduersis animoso robore fungor, 118. Ut paleae stolidi sunt mihi bella uiri. 119. Pectus idem aduersis, eadem sententia rebus, 120. Quae fortunati temporis esse solet. 121. Pes mihi, qualis erat quandoque Erymanthidos ursae 122. Quam dedit Arctoo Iuppiter ipse polo; 123. Pes latus, quoniam firmae constantia mentis 124. Debebit iusti rebus adesse uiri. 125. Numquam animi uultum muto, nisi tempora poscant, 126. Tempore, non rebus, sanctio nostra cadit. 127. Saepe minis tentor, maneoque immotus ab illis, 128. Sic Boreas ualidis incubet arboribus. 129. Adde quod oblatis eadem gero pectora donis, 130. Quae tamen in uulgo saepe ualere solent. 131. Dextra tenet clausos loculos coriumque reuinctum 132. Non tribuo nisi quod fasque decusque iubent ; 133. Parcus in immeritos ego sum, dextraque tenaci 134. Non sino inutiliter parta labore rapi ; 135. At largus, siquando decet, si inuitor honore : 136. Hinc iacit inuisam larga sinistra stipem ; 137. Pauperibus dono, per egentes largior amicos, 138. Et teneo superet quod mihi quodque meis. 139. Vestibus incedo cultis, uelorque decenter, 140. Et placet ornatus, munditiaeque mihi; 141. Non tamen ut molli uidear male tectus amictu, 142. Veste tegor fortis quam decet esse uiri. 143. Consueui in gestu pulchrum seruare decorem : 144. Hoc solet intentos conciliare animos. 145. At siquid turpe est medioque inamabile uulgo, 146. Dedecet et magnis officit ingeniis.