[9,0] Magister Conradus de Zuiccauia Salutem dicit Magistro Ortuino Gratio. [9,1] Quia legitur Ecclesiastes, XI: "Laetare iuuenis in adolescentia tua". Quapropter ego nunc sum laete mentis, et debetis scire quod bene succedit mihi in amore, et habeo multum supponere. Quia dicit Ezechiel: "Nunc fornicabitur in fornicatione sua". Et quare non deberem aliquando purgare renes? tamen non sum angelus, sed homo, et omnis homo errat. uos etiam aliquando supponitis, quamuis estis Theologus, quia non potestis semper solus dormire, secundum illud Ecclesiastae, IIII : "Si dormierint duo simul, fouebuntur mutuo : unus autem quomodo calefiet?" Quando scribitis mihi quid facit uestra amasia? Nuper dixit mihi unus quod quando ipse fuit Coloniae, tunc fuistis in rixa cum ipsa et percussistis eam, quia fortassis non fecit secundum opinionem uestram. et ego miror quare potestis ita pulchram mulierem percutere : ego flerem si uiderem : potius debetis dicere quod non faciat amplius, tunc ipsa emendaret se, et de nocte esset uobis amicabilior. Tamen quando legistis nobis Ouidium, dixistis nobis quod nullo modo debemus percutere mulieres, et allegastis ad hoc etiam sacram scripturam. Ego sum contentus quod amica mea est hilaris et non irascitur mecum : quando uenio ad eam, tunc etiam facio talia, et sumus in laetitia, et bibimus cereuisiam et uinum, quia uinum laetificat cor hominis, sed tristitia exiccat ossa. aliquando sum iratus super eam, tunc dat mihi osculum, et fit pax, et postea dicit: "domine magister, estote laetae mentis." Nuper uolui ire ad eam, tunc uidi exire quendam iuuenem mercatorem qui habuit apertas caligas, et sudauit in fronde, et credidissem quod supposuisset eam, et fui quodammodo iratus ; sed ipsa iurauit quod non tetigisset eam ille mercator, sed uoluisset ei uendere linteum ad faciendas camisias ; tunc ego dixi: "est bonum : sed quando etiam datis mihi unam camisiam?" tunc rogauit me quod deberem ei concedere duos florenos quod posset soluere ilium linum, tunc etiam uellet mihi dare unam camisiam. et pro tunc non habui pecuniam, sed petii unum socium qui concessit mihi et dedi ei. Ego laudo quod aliquis semper est laetus. Et medici dicunt etiam quod sanum est quando aliquis est laetus. Quidam magister noster hic semper irascitur et nunquam est laetus, et propterea semper est infirmus. ipse semper reprehendit me et dicit, quod non debeo amare mulieres, quia sunt diaboli, et perdificant homines, et sunt immundae, et nulla mulier est pura; et quando aliquis est cum muliere, tunc est sicut cum diabolo, quia permittunt nulli requiem. tunc ego dixi: "parcatis mihi, domine magister noster, uestra mater etiam fuit mulier", et abiui. Ipse etiam nuper praedicauit, quod sacerdotes nullo modo deberent habere concubinas secum, et dixit quod episcopi peccant mortaliter quando accipiunt decimam lactis et permittunt ancillas esse cum presbyteris, quia deberent eas totaliter expellere. Sed sit a uel b, nos debemus esse aliquando laeti, et etiam possumus dormire cum mulieribus, quando nemo uidet : postea tamen facimus confessionem : et deus est misericors, et debemus sperare ueniam. Ego mitto uobis hic quaedam scripta pro defensione Alexandri Galli grammatici antiqui et sufficientis, quamuis poetae moderni uolunt eum reprehendere; sed non sciunt quid loquuntur, quia Alexander est optimus, ut olim dixistis mihi quando stetimus Dauentriae. Quidam magister hic dedit mihi, sed nescio ubi accepit. ego uellem quod faceretis imprimere, tunc maxime faceretis iratos illos poetas, quia ille auctor realiter uexat eos; sed est ita poetaliter compositum quod ego non intelligo, quia ille qui composuit est etiam bonus poeta ; sed cum hoc est Theologus, et non tenet cum saecularibus poetis sicut est doctor Reuchlin, Buschius et alii. Statim quando fuit mihi data illa materia, tunc dixi, quod uellem uobis mittere quod legeretis. Si habetis aliquid nouum, tunc etiam mittatis mihi. Valete in charitate non ficta. ex Liptzick.