[1,0] LIBER PRIMUS. [1,1] EPISTOLA PRIMA. SYMMACHUS PATRI SUO. 1. Ne mihi uitio uertatur intermissio litterarum, malo esse promptus officii quam longa exspectatione uicissitudinis desidere: tum quod parentibus, non ad lancem, neque ad dimensum uerba tribuenda sunt. Iniurius uidear, si summo uobiscum iure contendam. Nam praeter aequum censet, qui inter dispares obsequium par requirit. Itaque sermo uester ex beneficio proficiscitur, noster ex debito. Haec me, atque alia huiusmodi oppido perpulerunt, scribendi munus insuper non habere. 2. Nunc uobis actuum nostrorum ordo pandendus est; libet enim non minus otii, quam negotii praestare rationem. Baulos Lucrina sede mutauimus: non quod eius diuersorii satietas ceperit nos, quod, cum diutius uisitur, plus amatur: sed quod metus fuit ne si Baulorum mihi inoleuisset affectio, caetera, quae uisenda sunt, displicerent. Ibi Acyndino conditori, eiusque maioribus emmetra uerba libaui, et picturae licentiam, quae uestitum disparem singulis tribuit, in rationem coegi. Protelarem te paululum, ni uererer ne dilatione exspectatio minuatur. Quare elaboratam soloci filo accipe cantilenam. 3. Attica palla tegit socerum, toga picta parentem. Praefuit ille sacris: hic dixit iura Quiriti. At mihi castrensem quod mordet fibula uestem; Aurorae in populis regum praetoria rexi. Sed fasces pictura tacet; tu, respice fastos. 4. Scio te simul atque haec legeris, actutum poetica plectra moturum. Nullus feceris, ne mei periculo gloriere. Ego te nostri uatis exemplo quasi quadam lege conuenio. Liceat inter olores canoros anserem strepere. Silentium mihi, nisi praestiteris, imperabis. Quam nihil abs te metuam, uis probare? En tibi aliud allucinationis meae prodo secretum, adhuc sollicitus de priore. Audi uersus ad Baulorum historiam pertinentes. 5. Huc deus Alcides stabulanda armenta coegit, Eruta tergemini de lare Gerionis. Inde recens aetas corrupta Boalia Baulos Nuncupat, occulto nominis indicio. Ab diuo ad proceres dominos Fortuna cucurrit; Fama loci obscuros ne pateretur heros. Hanc celebrauit opum felix Hortensius aulam, Contra Arpinatem qui stetit eloquio. Hic consul clarum produxit Acyndinus aeuum, Quique dedit leges Orfitus Aeneadis. Hos inter iuuenale decus, sed honore senili, Bis seno celsus, Symmache, fasce cluis. Sed te Baulorum necdum lenta otia quaerunt, Cura habeat iuuenem publica peruigilem. 6. Nempe, derides, quod de me aliqua iusto indulgentius praedicaui? Est haec uera et digna reprehensio. Omnis quippe ostentatio non caret suspicione mendacii: quia quidquid assumitur, proprium non putatur. Dehinc quod iactantia auara laudis multum decoquit de pudore. Possem dicere (si quis irrepserit externus auditor) meos esse uersiculos: efficerem utique, ut uerecundiae ignoscat, si esset ab altero profecta laudatio. Sed uideo opusculum non esse poenitendum. Ita res crepera atque anceps dubium me habet, uerecundiae praemetuendum sit discrimen, an gloriae. Tibi igitur, qui prudentia caeteris antistas, optationis huius delego prouinciam. Quid facto usus fiet ipse uideris. Ego et infantiae et imprudentiae meae patrem conscium non impudenter elegi. Vale. [1,2] EPISTOLA II. PATER SYMMACHO. 1. Hoc est munus, quo se non sola possit iactare Campania; sed praeterea Romae aut Athenis in Graecum loquendi honorem huiusmodi lingua uertatur. Quid enim concinnius epistola tua, quam nuper accepi? Quid uersuum admixtione iucundius? Vere dicam tibi, plura legere uolentibus celeriter terminata est. Quod utinam sensus aliquis eorum supersit! quorum imaginibus praescripta uidemus epigrammata. Facile laudabunt tales successores laborum suorum, qui picturae nitorem pulchrioribus uersibus illuminarint. Et ego igitur gratulor non magis ostreis, et peloridibus abdomen, quam pectus eloquio tibi esse satiatum. 2. Et quoniam pudorem meum ipse ordiendo soluisti, a nobis quoque accipe bonorum aetatis meae exarata nuper elogia. Nam quia nihil est quod agam, et, si nihil agam, subit me maiorum meorum misera recordatio: inueni quod illis libellis, quos nuper dictaueram, possimus adiicere. Scis Terentium, non Comicum, sed Reatinum illum Romanae eruditionis parentem, hebdomadon libros epigrammatum adiectione condiisse. Illud nos, si fors tulerit, conamur imitari. Sed quae prima compegi, interim pauca misi, obtestatus te per Deum, ut si quid in his displicebit, emendes. Quod mihi pudendum non est. Nam si quid ex te placuerit, mea laus est, nec uito consortium, in quo talem non erubesco censorem. 3. Aradius Rufinus. Princeps ingenio, fortunae munere princeps, Aetatis, Rufine, tuae, cui prospera, cuique Tristitiam tumidis aequabat gloria rebus. Unus amor cunctis, et praesidium trepidorum. Principibus quorum uiguisti tempore, doctus Aut calcaria ferre bonis, aut frena tyrannis. 4. Valerius Proculus. Cum primis quos non onerauit gloria patrum Ponemus Proculum, uitae morumque decore, Haud unquam indignum magnorum Poplicolarum. Olli semper amor ueri, et constantia, simplex Coelicolum cultus, non illum spernere posses: Et quanquam reuerendus erit, non deinde timebis. 5. Anicius Iulianus. Cuius opes, aut nobilitas, aut tanta potestas, Cedenti cui non praeluxit Anicius unus? Acer ab ingenio, cunctisque accommodus idem. Hic et carus erat conferre; iuuare paratus: Nam diues, tum celsus honoribus, attamen illis Grandior, aeternam complebat nomine Romam. 6. Petronius Probianus. Iactet se Fortuna aliis, quos iudice nullo Lucem ad Romuleam sua sola licentia uexit. Te, Probiane, pudor, te felix gratia, teque Itala simplicitas morum, et solertia iuuit. Quocirca assiduus Augustis notus et hospes Praemia magnorum retulisti dignus honorum. 7. Verinus. Virtutem, Verine, tuam plus mirer in armis, Eoos dux Armenios cum caede domares? An magis eloquium, morum uitaeque leporem? Et (nisi in officiis, quoties tibi publica cura) Quod uitam innocuis tenuisti laetus in aruis. Nullum ultra est uirtutis opus: nam si esset, haberes. 8. Octoginta personis nescio an solus occurram. Et ideo in socerum atque auunculum nostros tibi delegamus epigrammata. Nam et Varronis libri diuersis notantur auctoribus. [1,3] EPISTOLA III. SYMMACHUS PATRI. 1. Summa afficior gratia, quod animaduerto litteras meas tibi insubidas non uideri: et in graui dono habeo hanc apud uos esse de nostris epistolis censionem. Laudari quippe ab laudato uiro rara est merces ingenii. Verum ut hoc mihi laetitiae fuit, ita illud ludificandi gratia opinor adiectum, si quid in tuis uersibus sorduisset, id ut mei styli cura limaret. 2. Nae ego sum stultus ac nihili, si os sublinitum mihi esse non sentio. Quid enim corrigi uel a me potest, uel in te fas est? Unus aetate nostra monetam Latialis eloquii Tulliana incude finxisti. Quidquid in poetis lepidum, apud oratores graue, in annalibus fidele, inter grammaticos eruditum fuit, solus hausisti, iustus haeres ueterum litterarum. Ne mihi uerba dederis. Noui ego quid ualeat adagio: SUS MINERVAM {docet}. Apprime calles epicam disciplinam, non minus pedestrem lituum doctus inflare. Ain' tandem? orandi aeque magnus et canendi, meae n' te opis indignum mentiare? Haud aequum facis: neque me iuuat falsa iactatio. 3. Interea si nobis uacuas aures utendas datis, dicam quid diebus superioribus egerimus. Baiis remotis arbitris otiabar. Eo postquam rumor allatus est terrae filios conuenire; oppido cauimus, ne sobriam solitudinem nostram sodalitas plebeia fuscaret. Ac primo Neapolim, dehinc breui interuallo Beneuentum me recepi. Ibi summo cultu omnium plausuque susceptus, tanto honore celebrabar, ut iam grauarer officiis. Sedulitas enim, quae non compensatur, onerosa est. 4. Et urbs cum maxima sit, singuli eius optimates uisi sunt mihi urbe maiores, amantes litterarum, morumque mirabiles. Deum magna pars ueneratur. Priuatam pecuniam pro ciuitatis ornatu certatim fatigant. Nam postquam terra mouit, nihil pene illis reliqui factum est, sed fractae opes infractos animos repererunt. Pro se quisque operam boni ciuis affectat. Nox diei iungitur ad laborem. Unde nobis summa cura fuit abire ocius quam uolebam: ne aut mihi diu dediti ab opere desiderent, aut eos occupatio geminata distenderet. 5. Itaque Baianum sinum rursus accessi. Nam Baiae id temporis iam silebant. Hinc uos munere salutationis impertio, doque nuntium, propere nos, Deo uolente, esse redituros. Fors fuat huiusce promissi. Vestra tamen indulgentia affatum saepe tribuat, quasi diutius abfuturis. Vale. [1,4] EPISTOLA IV. SYMMACHUS PATRI. Studium quidem Menippei Varronis imitaris, sed uincis ingenium. Nam quae in nostrates uiros nunc nuper condis epigrammata, puto hebdomadon elogiis praenitere; quod haec aeque sobria, nec tamen casca sunt. Illa bono metallo cusa, torno exigi nescierunt. Et duriorem materiem, nisi fallor, adniteris. Ille Pythagoram, qui animas in aeternitatem primus asseruit; ille Platonem, qui deos esse persuasit; ille Aristotelem, qui naturam bene loquendi in artem redegit; ille pauperem Curium, sed diuitibus imperantem; ille seueros Catones, gentem Fabiam, decora Scipionum, totumque illum triumphalem senatum parca laude perstrinxit. Tu ruinam proximae aetatis illuminas. Difficile factu est ut honor angustis rebus addatur. Me quoque iubes uersibus tuis nonnulla subnectere. Haud ita Flaccus tuus praecepit in illis poeticae artis edictis, quorum hoc memini esse principium, "ne humano capiti ceruix equina iungatur". Male itaque tibi contumacia negati officii, quam mihi imprudentia promissi operis displicere. Plura de hoc coram loquemur, quando hanc epistolam sequi paramus aut consequi. Tu coepta perage, et tam solertis eloquii esto munificus. Ego tibi ut linguae obsequia nego, ita aurium commodabo. Vale. [1,5] EPISTOLA V. SYMMACHUS PATRI. 1. Ne quidquam taciturnitatis incessimur, quibus summa cautio est officii prosequendi, fere ut nulla fuerit statio tot locorum, in qua huius muneris ferias egerimus. Sed sane iuuat animum pia sermonis exactio. Dulcis est enim querela, quae nascitur ex indulgentia. Vos modo facile noueritis hanc expostulationem magis esse religiosam quam iustam. Interea loci de Praenestina secessione siluisti, cuius mihi fama fecit indicium. Quam uellem deliciis uestris improuisus obrepere! Licet Campaniae amoena praeniteant, mihi tamen esse accommodatius agitare uobiscum, et spiraculis regionis illius aestiuam fragrantiam temperare. 2. Sed res familiaris inclinat. Ea nobis usquequaque uisenda est, non ut quaestuum summa ditescat, sed ut spes agri uoluntariis dispendiis fulciatur. Namque hic usus uenit in nostram aetatem, ut rus, quod solebat alere, nunc alatur. Verum haec missa facio, ne salutatio in querelam uersa, minuat officii uoluptatem. Date operam bonae ualetudini, et alloquio crebriori: quod cum petimus, sedulo pollicemur. Vale. [1,6] EPISTOLA VI. SYMMACHO PATRI. 1. Solent impatientes dilationis esse, qui sperant in se aliquid muneris conferendum. Hoc uero a uobis recens ortum uidemus, ut suarum rerum munifici moram non ferant largiendi. Nunc nuper ad uos praedium lege uenit, cuius me iure donastis. Cucurrit quaestus uester in meum commodum, et meliore uoto fortunam estis imitati. Nam quod ex propinquae bonis cum moestitia sumpseratis, cum laetitia tradidistis. 2. Quid, quod hanc liberalitatem cumulastis amplissimo testimonio ? Cuius ego honestamentum praeopto muneribus. Nam qui opibus illaudatus iuuatur, necessarium magis donum, quam iustum praemium uidetur adipisci. Igitur iudicio uestro ago, atque habeo gratias, quantae sunt maximae, quod mihi honorem utrumque fecistis; et deos precor, ut datis in commune omnes longum fruamur, sintque ex nobis quibus Ostiense praedium nostro iudicio, uestro tradamus exemplo. Vale. [1,7] EPISTOLA VII. SYMMACHUS PATRI. 1. Bono animo sumus, cum uiam, promissi memores, inchoastis. Nunc properato opus est, ut dum anni tempus calet, autumni bona raptim fruamur. His quippe mensibus Campania nitet agri ubere et arbusti honore. Baiae imbre raro, sole modico temperantur; mensae ab edilibus copiosae sunt, quibus tu amicorum cateruas minaris. 2. Sed mihi honestae multitudinis nulla uitatio est. Et si bis tanto plures, quam scribis, adfuerint, bonam frugem feceris. Non deerit, quo famem pellant. Nam comitibus uestris utpote sobriis, caedundae saginae cura posterior est. Quousque longum loquor? Mitto uerba, rem flagito. Occasionem arripere prudentis est. Si quid dilatione itineris adimitur, mora otii rependetur. Vale. [1,8] EPISTOLA VIII. SYMMACHUS PATRI. 1. Iamdudum uestri cupiunt Lucrina tacita, et liquida Baiana, et Puteoli adhuc celebres, et Bauli magnum silentes. Vos apud Coram rusticam, uel apud steriles Formias desidetis. Tandem si operae est, contendite uiam, et meliora terrarum animaduertite, ubi alte turbis quiescitur, ubi fruendis feriis nullus est modus. Ubi corniger Lyaeus Operit superna uite, Vulcanus aestuosis Medium coquit cauernis. Tenet iam pisce multo Thetis et Baia sorores: Calet unda, friget aethra, Simul innatat choreis Amathusium renidens, Salis arbitra, et uaporis Flos siderum Dione. Num uobis uideor quasi multae luxuriae ebrius, mentis insipere, atque adeo in poetas nomen dedisse? Nihil moror hanc litteraturam: loci potius, quam ingenii mei munus exercui. Sed si inuitantia loquor, gradum tollite, ut et uos sitis laeti praesentium, et nobis potiundi, quae uolumus, fortuna succedat. Vale. [1,9] EPISTOLA IX. SYMMACHUS PATRI. In metu fuimus, ne uos imber inhiberet. Sed uerum est illud, quod poeta noster scriptum reliquit; "iter durum uicisse pietatem". Quare aduentum uestri in diem placitam praestolamur. Dii modo auctores sint, ut quae animo destinatis, nullis causationibus obstrepantur. Vale. [1,10] EPISTOLA X. SYMMACHUS PATRI Hanccine mihi esse fortunam, ut quoquo uersum pedem gradumque contulero, exaedificandum aliquid offeratur? uelut me nunc Capuani praetorii instauratio in graues cogit expensas: cuius pars fatiscit incuria, pars negligenti dudum celeritate reparata, indecorum et imbecillum praestat habitaculum. His nisi properata cura subuenerit, aut pecuniae postea dispendium cumulabitur, aut ruinae. Nam quisquis haec opera intermittit, amittit. Quare animus est amoliri aedium senectutem. Ita desiderato et expetito otio ad negotium concessimus sumptuosum. Quid rerum geramus, audistis. Facite uicissim uestrae salutis atque actuum prospera nouerimus: ut hoc pauxillum tempus, quod in Campania paramus absumere, sine offensa uestri silentii transigamus. Vale. [1,11] EPISTOLA XI. SYMMACHUS PATRI. 1. Cum iam filiae nostrae dies natalis appeteret, commodum aderant, quae muneri miseratis. Ea nobis in commune quam cara et grauia fuere. Nam si quid in absentes bene consulas, impensu maiore gaudetur Illico amplexi litteras, quae prosequebantur oblata, in exspectatione esse coepimus, quam mox uobis capessendum iter Appiae scriberetis. Nihil horum pagina nuntiabat. 2. Percontor tabellarium, num constantiam decreti rerum subita turbassent. Ait sententiam nihil claudicare, sed placita differri, donec cunctatio Formiana multa fruge, et aliis hoc genus in usum necessariis instruatur. Tunc mihi animus ab aegritudine remigrauit. Do fidem, nihil humili mensae, nihil seruitiis, aut pecori defuturum. Ne mihi sit dicti huius posthac negatio, en uobis chirographi instar litteras. Sponsionem stipulat affectio. Neque enim patiar decipi, quos opto complecti. Vale. [1,12] EPISTOLA. XII. SYMMACHUS PATRI. 1. Censorum notio fuit spectare opera, quae locassent. Hoc me negotium curare uoluisti. Mos gestus imperatis; uel quod tibi dicto audiens esse debui, uel quod studio meo congruere mandatum munus agnoui. Habe igitur quantum in aedibus nostra cura promouerit. 2. Scalis suppactus est honor marmoris: superiora conclauia crustis teguntur, ea operis leuitate, ut compago solidum mentiatur. Columnas nihilo amplius mercatus es, quam si tibi muneri contigissent. Eas bithyno lapide caesas, si bene oculis utor, existimo. Hactenus est, quod scire debueris. Deinceps tantum adiiciemus cognitioni tuae, quantum aedificationi uiderimus accedere. Vale.