[0] DE GRANDINE ET TONITRUIS. [1] 1. In his regionibus pene omnes homines, nobiles et ignobiles, urbani et rustici, senes et iuuenes, putant grandines et tonitrua hominum libitu posse fieri. Dicunt enim, mox ut audierint tonitrua et uiderint fulgura : "Aura leuatitia est". Intcrrogati uero quid sit aura leuatitia, alii cum uerecundia, parum remordente conscientia, alii autem confidenter, ut iunperitorum moris esse solet, confirmant incantationibus hominum, qui dicuntur tempestarii, esse leuatam, et ideo dici leuatitiam auram. Quod utrum uerum sit, ut uulgo creditur, ex auctoritate diuinarum Seripturarum probetur necesse est. Sin autem falsum est, ut absque ambiguo credimus, summopere exaggerandum est, quanti mendacii reus sit, qui opus diuinum homini tribuit. Nam per hoc inter duo mortifera maximuaque mendacia constringitur, dum testificatur hominem facere posse quod solius Dei est posse, et Deum non facere quae facït. Si uero in mendaciis minorum rerum ueraciter est tenendum quod scriptum est : {"Serrno obscurus in uacuum non ibit; os autem quod mentitur, occidit animam" ~ Et iterum: "Perdes omnes qui loquuntur mendacium". Et: "Testis mendax peribit". Vel : "Testis falsus non erit impunitus". Vel etiam illud quod in Apocalypsi Iohannis Apostoli legitur: "Beati qui lauant stolas suas (in sanguine Agni), ut sit potestas eorum in ligno uitae, et portis intrent in ciuitatem. Foris autem canes, et uenefïci, et impudici, et homicidae, et idolis seruientes, et omnis qui amat et facit mendacium") quanto magis in tam graui mendacio, ut istud ostendi potest, de quo nunc loquendum suscepimus, quod non minus aliquorum haereticorum mendaciis inuenitur. Beatus Paulus Apostolus dicit : "Inuenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus aduersus Deum, quod suscitauerit Cltristum, quem non suscitauit, si mortui non resurgunt : nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit". Sicut ergo omnes qui Christum Dominum resuscitatum a patre praedicant, falsi testes Dei inuenirentur, si mortui non resurgerent ; sic etiam iste, qui admirabile et ualde terribile opus Dei Deo aufert ut homini tribuat, falsus est sine dubio testis Dei. [2] II. Plerosque autem uidimus et audiuimus tanta dementia obrutos, tanta stultitia alienatos, ut credant et dicant quandam esse regionem, quae dicatur Magonia, ex qua naues ucniant in nubibus, in quibus fruges, quae grandinibus decidunt, et tempestatibus pereunt, uehantur in eandem regionem, ipsis uidelicet nautis aereis dantibus pretia tempestariis et accipientibus frumenta uel ceteras fruges. Ex his item tam profunda stultitia excoecatis ut haec posse fieri credant, uidimus plures in quodam conuentu hominum exhibere uinctos quatuor homines, tres uiros et unam feminam, quasi qui de ipsis nauibus ceciderint : quos scilicet per aliquot dies in uinculis detentos, tandem collecto conuentu hominum exhibuerunt, ut dixi, in nostra praesentia, tanquam lapidandos. Sed tamen uincente ueritate, post multam ratiocinationem, ipsi qui eos exhibuerant, secundum propheticum illud confusi sunt, sicut confunditur fur quando deprehenditur. [3] III. Verum quia hic error, qui tain generaliter in hac regione pene omnium mentes possidet, ab omnibus ratione praeditis diiudicandus est; proferamus testimonia Scripturarum, per quae diiudicari possit : quibus inspectis, non nos ipsi, sed ipsa ueritas expugnet stultissimum errorem, et omnes qui cum ueritale sentiunt, arguant uasa erroris, dicentes cuen Apostolo : "Omne mendacium ex ueritate non est". Quod autem ex ueritate non est, ex Dco utique non est; et quod ex Dco non est, uerba eius non audit, sicut ipsa per se Veritas dicit : "Qui est ex Deo, uerba Dei audit. Propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis"; quod in alio quoque loco aliis etiam uerbis dicit : "Oues meae uocem meam audiunt. Propterea uos non auditis, quia non estis ex ouibus meis" , itemque alibi : "Omnis qui est ex ueritate, audit uocem meam". Omnis itaque qui mendacium credit, aut loquitur, aut astruit quod non est, et tenendo quidlibet quod non est, quo nisi ad non esse tendit? quia item ad non esse tendit, procul dubio ab eo qui est recedit, qui dixit Moysi : "Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad uos", et de quo beatus Iob loquitur : "Ipse enim solus est", atque ut apertius loquamur, ueritas essentiam habet, uel potius essentia est in propria subsistentia, quia subsistit; mendacium uero, quia nullam habet essentiam, nihil enim est, non subsistit. Solus ergo Deus est, quia solus uerum esse habet, qui non accepit ut esset. Omnes autem res ab eo creatae, et quidem sunt; sed uerum et summum illud esse non habent, quia acceperunt ut essent. Porro mendacia, quia non acceperunt ut essent, nullum esse habent. Ac per hoc, is qui mendacio adhaeret, ei rei adhaeret quae non est, quanquam nec res dicendum sit. Qui autemr ei adhaeret quod non est, non solum ab eo recedit qui fecit eum, sed etiam ab eo ipso quod i'actus est; quoniam non amplius quam duo esse sunt : unum summum, quod suum esse non accepit ab alio; alterum magnum, quod suum esse a Deo aceepit; id est, creator, et creatura. Mendacium igitur, quia non est creator, non est summum esse; quia non est creatura, non est magnum esse; quia nullam habet essentiam, non est ullum esse. Qui ergo uult persistere in eo quod est, non recedat ab eo qui ei dedit esse. Qui autem non uultt recedere ab eo qui uere est, fugiat quod omnino non est, id est, mendacium. [4] IV. Quoniam ergo omnis mendax, falsitatis assertor est, et omnis assertor falsitatis, falsus testis est, agens contra ueritatem, uideamus iam, isti qui opus diuinum auctore homine fieri dicunt, utrum fulciantur aliqua auctoritate. In sacris igitur Scripturis, ubi primum grando introducitur, in plagis utique illis, quibus Egyptus percussa est, inuenitur. Septima denique plaga Aegypti ista est. Dixit autem Dominus : "En pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus". ln his itaque uerbis Dominus se ipsum dicit missurum grandinem in crastina, non aliquem hominem, certe nec Moysen aut Aaron, qui iusti et Dei homines erant, nec Iamnem et Mambrem incantatores Aegyptiorum, qui scribuntur magi Pharaonis, quos Apostolus dicit restitisse Moysi, sicut et hi resistunt ueritati. Iam equidem illi, sicut scriptum est, per incantationes Aegyptias et arcana quaedam proiecerant singuli uirgas suas coram Pharaone, et uersae fuerant in dracones, licet uirga Aaron deuorauerit uirgas eorum. Iam aquas uerterant in sanguinem, iam ranas produxerant e fluminibus, licet eas cohibere non possent, sïcut Moyses in uerbo Domini fecit, ut tantum in flumine remanerent. At cum uentum est ad cyniphes, et nihil inde facere potuissent, dixerunt digitum Dei sibi esse contrarium, nihilque ulterius tale conati. Certe, si quilibet homo grandinem potuisset immittere, Iamnes et Mambres immisissent, quia aquas conuerterunt in sanguinem, et ranas de fluminibus produxerunt, quod isti facere non possunt, qui nunc dicuntur tempestarii. [5] V. Sequitur autem in eodem loco Scripturae : "Extendit Moyses uirgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram, pluitque Dominum grandinem super terram Aegypti, et grando et ignis mixta pariter ferebantur". Ecce et hic locus solum Dominum ostendit creatorem et auctorem grandinis, non aliquem hominem. Dicant forsitan isti qui hominibus hoc tribuunt, Moysen extendisse uirgam in caelum, et ideo per hominem immissam fuisse tempestatem. Certe Moyses seruus Domini erat bonus et iustus. Isti autem eos, quos dicunt tempestarios, non audent fateri bonos esse et iustos, sed malos potius, et iniquos, et dignos damnatione temporali et aeterna, sed neque seruos Dei, nisi forte conditione, non tamen uoluntaria seruitute. Nam si ad imitationem Moysis homines essent auctores grandinis, serui utique Dei essent, non serui diaboli. Quanquam praemissae sententiae neque illos eius demonstrant auctores, sed solum omnipotentem Deum. Siquidem et Psalmista, qui huius et grandinis meminit, de Deo dicit : "Occidit in grandine uineas eorum, et moros eorums in pruina, et tradidit in grandine iumenta eorum, et possessiones eorum igni". Sed quoniam in praesenti loco addit Psalmista immissionem per angelos malos; sciendum quod uinclictarum aut probationum flagella per ministros malos exerceat Deus, qui uoluntatem quidem nocendi de suo habeant, potestatem autem ab illo ãccipiant. Sicut enim eorum propria est uoluntas nocendi, sic solius Domini potestas ut possint quae uolunt. Non est certe hominum potestas, neque bonorum, neque malorum, non est contrariarum fortitudinum potestas, sed solius Domini, qui earum malae uoluntati tribuit potestatem, in quantum uult, et abrogat in quantum non uult ut possint. Nam et in alio quoque Psalmo Psalmista sic de Deo ait : "Posuit pluuias eorum, grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum; et percussit uineas eorum, et ficulneas eorum, et contriuit lignum finium eorum". Percussit uere, et uere contriuit; scd non homo, neque angelus malus, nisi solus Deus, sine quo legio malorum angelorum neque porcis potuit nocere, et in mare praecipitare. Deus plane, de quo dicitur : "Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis , et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit uocem suam, grandinem et carbones ignis". Et cui cantauimus : "Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos". Qui operit caelum nubibus, et parat terrae pluuiam, qui dat niuem sicut lanam, mittit crystallum suam sicut buccellas, emittet uerbum suum et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aquae". Quem laudant de terra, non solum dracones abyssique, uerum etiam ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt uerbum eius'; non uerbum hominis non uerbum angeli mali.