[91,0] EPISTOLA XCI. PASCHALI summo pontifici, IVO, humilis Carnotensis Ecclesiae minister, quidquid filius patri. [91,1] Quoniam uterinum filium Romanae Ecclesiae testante conscientia mea me esse cognosco cum scandalizatur, non possum non uri, cum tribulatur, tribulor; cum detractorum liuido dente laceratur, disrumpor. Unde suggero dulcissimae paternitati uestrae, ut si quae de partibus nostris accusandorum uel excusandorum episcoporum uel aliorum hominum ad aures uestras causae perlatae fuerint, non statim petitionibus eorum qui quae sua quaerunt, et non quae Iesu Christi, acquiescatis, sed indulto congruo et prolixo spatio, religiosorum, qui in uicina regione rem liquide nosse possunt, testimonia requiratis, et ita cognita ueritate prout uobis Deus inspirauerit, iuste uel misericorditer quaelibet negotia terminetis. Ita enim bonam famam uestram. quae sedi apostolicae ualde necessaria est, conseruando, multorum saluti prouidebitis, et aemulorum linguas a maledicto reuocabitis. Alioquin si quae pudenda patris, quod Deus auertat! reuelata fuerint, non ea ut filii auersionis deridebimus, sed tamen ab huiusmodi admonitionibus, quas infructuosas uidebimus, stylum et linguam cohibebimus. Nec indignetur sanctitas uestra, si ut filius talia suggero paternitati uestrae, quia multos amatores iustitiae iam uidi propter remissa flagitia, uel multorum dissimulata facinora, ori suo silentium posuisse, et a spe corrigendorum malorum plurimum defecisse. [91,2] Haec hactenus. De caetero notum facio excellentiae uestrae, Beluacenses clericos contra interdictum uestrum et legatorum uestrorum, quemdam clericum nomine Stephanum, in episcopum assumpsisse, procul a sacris ordinibus inuentum, utpote nondum subdiaconum, hominem illitteratum, aleatorem, mulierum sectatorem, publice olim de adulterio publico infamatum, et ob hoc a Domno Lugdunensi archiepiscopo tunc temporis sedis apostolicae legato, Ecclesiae communione priuatum. De quo possent dici multa alia inhonesta, sed haec quae uera et manifesta sunt ad repulsionem eius sufficiunt, si apostolica et canonica instituta uigorem suum non amittunt. Volo itaque sanctitatem uestram a paruitate mea super hoc esse praemonitam et praemunitam, ne per subreptionem innocentiam uestram aliquis decipiat, ut licentia uestra ad episcopatum perueniat. Quod si factum fuerit, quantum in hoc casura sit sedis apostolicae auctoritas, si uerbis meis non creditis, tandem rei experientia cognoscetis. Ne igitur diu terram occupet, paedagogum illum ab Ecclesia Dei remouete ut caeteri incircumcisi clerici haec uidentes a simili ambitione desistant, et ita sermo Dei in diebus uestris currat et proficiat. Sciat autem sanctitas uestra hunc Stephanum prius a Beluacensibus propter praetaxatas causas fuisse repulsum, sed cum sanior pars assensu regis quemdam religiosum uellet eligere, a quibusdam maleuolis clericis et laicis excommunicatis eumdem fuisse receptum, iamdiu enim illa Ecclesia tales consueuit habere pontifices quibus ipsa damnaretur, non a quibus ad uiam uitae dirigeretur. Vestrum autem est et oues errantes et dissipatas per nebulas et auia deserti quaerere, et ad pascua reducere, pastoremque qui gregis curam habeat, eidem prouidere. Et licet ipsae oues uelint perire, uelint errare, uelint se ferocitati luporum suffocandas obiicere; dicendum est tamen sanctitati uestrae, nolo erretis, nolo pereatis. Ut autem sciatis uerum esse quod propter adulterium fuerit de Ecclesia eiectus, exemplar litterarum Lugdunensis archiepiscopi uobis mittere curaui. Valete.