[67,0] EPISTOLA LXVII. URBANO summo pontifici, IVO, minimus sanctitatis suae filius, misericordiam et iudicium. [67,1] Audiui dulcedinem uestram in me amaricatam, serenitatem uestram aduersum me turbatam; audiui, et conturbatus est uenter meus, et ossa mea conturbata sunt. Et diligenter consului memoriam meam quid dixerim, quid fecerim, unde mansuetudinem uestram exasperauerim. Nec occurrit mihi, nisi quod dixerunt quidam mihi quasdam litteras me composuisse aduersus Romanam disceptantes Ecclesiam, quas miseram legato uestro Lugdunensi archiepiscopo, pro causa Senonensis electi. Sed cum has apud me reperiens diligenter perlegissem, multa ibi pro Romana Ecclesia, nihil contra Romanam Ecclesiam in his scriptum intellexi, nisi quis forte ad uoluntatem scriptoris non accedens, et unam faciem castorum eloquiorum non attendens, dicat, quod absit! authentica scripta sibi inuicem aduersari, et auctoritatem auctoritate impugnari; cum multa dissona ibi legantur, nisi suo modo intelligantur, et ad sententiam scriptoris accommodentur. [67,2] In his enim litteris, sicut mihi testis est conscientia mea, et ipsarum tenor litterarum, nihil aliud intendi, nisi quod propter crebras inuectiones ac murmurationes aduersus Romanam Ecclesiam, quibus quotidie tinniunt aures meae, per domnum archiepiscopum Lugdunensem, cui consilia uestra committitis sollicitudinem uestram uolui esse praemunitam, quatenus cum uicariis uestris sic uestra decreta libraretis, ut Ecclesia non grauaretur, et eorumdem transgressor sua sententia multatus, aliis se corrigendi exemplum praeberetur, et fama uestra illibata seruaretur. Hic simplex oculus totum defendit corpus illarum litterarum. [67,3] Sed quia domno Lugdunensi archiepiscopo quaedam ibi uerba aduersa, secus quam uellet sonuerunt, maxime de primatu Lugdunensi, postposita contemplatione scriptoris secundum quod tunc affectus fuit, participem uos suae amaritudinis fieri uoluit. Liceat cuique dicere quod sentit. Ego de me sentio, quod non est aliqua persona transmontana, quae pro fidelitate uestra, pro assertione praeceptorum uestrorum tot contumelias pertulerit, tot iniurias acceperit. Sed quia illa uerba quacunque occasione animum uestrum exacerbauerint, non est meum aduersum uos intrare in iudicium. Malo enim episcopatui renuntiare quam iram uestram iuste uel iniuste sustinere. Haec satisfactio si placuerit uestrae paternitati, placet et meae paruitati. Hanc si placet, accipite; si plus placet, plus addite. Si desisto uester esse seruus, non desistam uester esse filius, et sicut expertus sum ante episcopatum, plus potero prodesse in Ecclesia Dei exemplo priuatus quam uerbo praelatus. Gratissimum enim mihi est nudum nudam Christi crucem portare, ut in illo uberrimo et amplissimo praedio contendam, in quo amor paupertatis copiosos, amor diuitiarum facit aerumnosos. [67,4] Ecce iam hoc transacto septennio, uineam mihi commissam pro posse meo excolui, stercora etiam circumposui; fructum autem quem quaerebam, non inueni. Detur ergo mihi libertas octauo anno ut hoc principium uerae octauae aggrediar, ut possim mihi sabbatizare, dulces fructus contemplationis carpere, et octauae illius gaudia praelibare. Quod si uestra permissione id modo non facio, necessitate tamen me oportebit id facere propter renouatas in me ueteri de causa regis inimicitias, et propter parochianos meos contemptores uerbi Dei, qui proni sunt solis terrenis inhiare, nunquam autem parati sursum cor leuare; qui neque propter timorem Dei, neque propter ruborem temporalis excommunicationis, sacrilegia quae perpetrant in Ecclesiis, uolunt dimittere, nec iustitiam Dei recognoscere. Per portitorem ergo praesentium quod uobis placet mihi rescribite, et si petitioni meae acquiescitis, in uestra manu me retinete, ne possint me pseudoepiscopi pro libitu suo fatigare. [67,5] De caetero quidquid de me fiat, obsecro uos per charitatem Christi, ut si Turonensis archiepiscopus uel aliquis Aurelianensis clericus pro electione pueri sui ad uos uenerit, non ei aurem praebeatis. Cuius dotes ut uobis breuiter amplectar, persona est ignominiosa, et de inhonesta familiaritate Turonensis archiepiscopi, et fratris eius defuncti, multorumque aliorum inhoneste uiuentium, per urbes Franciae turpissime diffamata. Quidam enim concubii sui appellantes eum Floram, multas rythmicas cantilenas de eo composuerunt, quae a foedis adolescentibus, sicut nostis miseriam terrae illius, per urbes Franciae in plateis et compitis cantitantur, quas et ipse cantitare, et coram se cantitari non erubuit. Harum unam domno Lugdunensi in testimonium misi, quam cuidam eam cantitanti uiolenter abstuli. Prouidendo itaque uestrae honestati et Ecclesiae utilitati, nunquam eum consecrari permittatis, ne Ecclesiam Dei prostibulum publicum et speluncam latronum faciatis. Sciatis etiam quia Turonensis archiepiscopus contra interdictum (epist. 66) legati uestri in Natale Domini regi coronam imposuit, et ut iste episcopus fieret, hac mercede promeruit. Et ut sciatis puerilem fuisse electionem, quidam etiam de eligentibus in Natale Innocentium in eligendo ita iocatus est: "Eligimus puerum, puerorum festa colentes, Non nostrum morem, sed regis iussa sequentes".