[32,0] EPISTOLA XXXII. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae seruus, uestrae autem societatis fidelis frater, confratribus suis, deuotum fraternitatis obsequium. [32,1] Sicut nauis praesentia gubernatoris destituta, licet bonos habeat nautas, et reliquos nauis adiutores, licet etiam prosperum habeat uentum, tamen aut fluitat, aut fluctibus immergitur, aut scopulis illiditur, et sic planctum magis inuenit quam portum; sic Ecclesia Dei, rectoris sui praesentia uiduata, multis modis in hoc mundo tanquam in mari naufragoso periclitatur, et ab aditu aeternae quietis, tanquam ab inroitu portus, aut diu differtur, aut in aeternum remouetur. Quod ego attendens, sicut saepe monui, ita nunc moneo et licentiam do, ut uobis rectorem regulariter eligatis, quem sicut patrem animarum uestrarum omni honore dignum habeatis, cuius salutaribus monitis cum omni humilitate in omnibus obediatis. Nolo enim cum periculo meo et uestro uobis praeesse et non prodesse; terram occupare, et messem quam terra culta latura est, umbra mea praefocare. Malo uos uiuentes uidere sub alieno regimine quam lugere mortuos sub praelationis meae uelamine; habere uos fratres ordinatos, quam filios incompositos. Nolo enim sine causa laborasse in uobis, quos materno affectu de ueteri homine in nouum mediante Dei timore generaui, quos geminorum uberum lacte usque ad solidi cibi perceptionem educaui, quos ita unice dilexi ut cum gaudentibus gauderem, cum dolentibus dolerem, cum infirmis infirmus fierem, quorum onera tanta mansuetudine supportaui quanta parentes filios carnis suae tolerasse uix possunt inueniri. [32,2] Cum ergo impediente nescio qua Dei dispositione ex maternis uberibus lac sumere non possitis, quaerite uobis matrem adoptiuam, de cuius uberibus lac sugatis, ne aliqui uestrum ante tempus ablactati, matrem quam exspectant non inueniant, et sic ad solidam escam non perueniant. In eligendo itaque omnes in commune consulite, ut nemo ibi priuatam occasionem attendat, nemo de priuata excellentia intumescat, nemo contentiosus existat, nec illi humiliter subdi refugiat, quem fraterna concordia prouisa utilitate sibi praeferri expostulat. Qui tamen tanto nunc diligentius a uobis est discutiendus, quanto postea non reprehendendus, sed ab omnibus aequanimiter est tolerandus. Nolo autem certam uobis designare personam, sed habere liberum electionis arbitrium, ut electum uestrum eo aequanimius toleretis quo eum uoluntarie uobis praetuleritis. Hoc tamen in fraternitate uestra retineo, ut quem de fratribus mecum habere uoluero, mihi sicut patri filium transmittatis, et sic ubi eum manere uoluero, sine scandalo concedatis. Qua in re non est uobis formidandum, quia satis in hoc seruabo modum. [32,3] Hoc etiam apud uos interim uolo habere priuilegium, ut si quae, quod absit! inter praelatum uestrum et aliquem de fratribus orta fuerit contentio, et aliqua intemperantia zeli aduersus alterum alter exarserit, si hoc commode per uos sedari non poterit, non prius ad aures publicas causa haec prodeat quam ad me deferatur, ut studeam uel immoderatum zelum illum temperare, uel demum canonicae seueritati uires dare. Inexpertus enim auriga, dum nescit frena moderari, primo cursu cogit equum acceleratione lassari. Cum ergo sit ars artium, onus onerum regimen animarum, postquam usu ipsius artis edoctus fuerit uester praelatus, quid debeat dissimulare, quid debeat in promptu uindicare, tunc iam suo et uestro iudicio contenti, poteritis omnia commode negotia uestra commodare. Quicunque autem ille sit, talem eligat fraternitas uestra, qui sciat de thesauro suo proferre noua et uetera, qui etiam nouerit mores uestros, cuius mores et uos non habeatis ignotos, melius enim sibi inuicem cohaerent lapides, qui frequenter collimati, inaequalitatem suam deposuerunt frequenti limaturae exercitio. Quod si forsitan contigerit eum in causis exterioribus minus esse exercitatum, ad disponenda omnia sibi commissa, iuuabit cum bona conscientia et bonum testimonium. Ipse etiam faciat sibi praepositum, qui consilio eius et uestro omnia exteriora disponat. Ipse autem intus secundum traditionem sanctorum Patrum uacet orationi et lectioni, et nutriendae fraternae dilectioni. [32,4] Multa loquor, sed quasi nunc demum uos ablactans uellem uos in omnibus esse instructos: ut quae sunt recta sapiatis, et recte intellecta, opere impleatis. Sed quia ad hoc non sufficitis, consulite Angelum magni consilii, ut consilia uestra dirigat, et ad bonum finem perducat. Deus patientiae et solatii sit uobiscum. Valete.