[186,0] EPISTOLA CLXXXVI. IVO, Dei gratia Carnotensis Ecclesiae minister, WALTERIO Beluancensis Ecclesiae bibliothecario, salutem. [186,1] Mandauit mihi fraternitas uestra quorumdam laicorum aduersus Beluacensem Ecclesiam ortam esse calumniam, qui ob id iudicium clericorum eiusdem Ecclesiae reprobant, quod earum rerum sunt possessores, pro quibus apud ipsos idem laici existunt petitores. Sed non sunt satis periti legum ecclesiasticarum, uel saecularium, qui hoc modo statum Ecclesiarum moliuntur euertere, cum et paginae decretales, et leges imperiales et ecclesiasticae consuetudines manifeste eis resistant, sine quibus res diuinae et humanae tutae esse non possunt, si instrumenta sua deserunt, quibus maiores nostri eas tutas et incolumes esse sanxerunt. [186,2] Primo enim in multis decretalibus sententiis legitur: Omnes lites et contentiones in Ecclesiis in quibus ortae sunt primo esse discutiendas et terminandas, nisi aut utraque pars ex consensu iudices elegerit, uel altera pars maiorem audientiam appellauerit. A filiis autem ipsius Ecclesiae, in qua orta contentio est, et non ab aliis terminandum esse iudicium clamant plurimorum decreta pontificum, quae ita continent : « Peregrina iudicia generali sanctione prohibemus. » In quo bene consentiunt instituta imperialia, quae dicunt res ecclesiasticas non esse iuris humani, sed diuini. Unde Iustinianus in libro Institutionum secundo, cap. 1: « Nullius autem sunt res sacrae, et religiosae et sanctae, quod enim diuini iuris est, id nullius est in bonis. Ea autem sacra sunt, quae rite et per pontifices Deo consecrata sunt, ueluti aedes sacrae, et dona quae rite in ministerium Dei consecrata sunt, quae etiam per nostram constitutionem alienari et obligari prohibemus. » Cum ergo ratio et ueritas instituto religiosi principis sine ulla retractatione conueniat, nihil obesse uidetur, quare clerici qui de sorte sunt Domini, non possint de rebus sacris iustum determinare iudicium, super quas nullum constat eos habere dominium. Praeterea generalis consuetudo Ecclesiae sic habet, quae si non immobiliter seruaretur, Ecclesia omnibus aut pene omnibus bonis suis priuaretur. [186,3] De tenenda autem consuetudine quae legi non obsistit, plurima sanctorum Patrum exstat auctoritas. Dicit enim Augustinus in epistola ad Casulanum presbyterum : « In his enim rebus, de quibus nihil certi statuit diuina Scriptura, mos populi Dei et instituta maiorum pro lege tenenda sunt. » Et sicut praeuaricatores legum diuinarum, ita contemptores consuetudinum ecclesiasticarum coercendi sunt. Gregorius etiam uniuersis episcopis Numidiae : « Nos consuetudinem, quae contra fidem catholicam nihil usurpare dignoscitur immotam permanere concedimus. » Isidorus Etymologiarum libro quinto cap. 3: « Mos est uetustate probata consuetudo, siue lex non scripta. » Item: « Consuetudo autem est ius quoddam a maioribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex. Nec differt utrum scriptura an ratione consistat. » Et codicis libro octauo, tit.. « Consuetudinis ususque longaeui non uilis auctoritas est; uerum non usque adeo sui ualitura momento, ut aut rationem uincat aut legem. » Potest in hunc modum uestra prudentia multa de authenticis scripturis eligere, quibus poterit aduersus Ecclesiam laicorum latratus obstruere. Vale.