[9,0] EPISTOLA IX. PHILIPPO, Dei gratia magnifico Francorum regi domino suo, IVO humilis Carnotensium episcopus ab eo saluari qui dat salutem regibus. [9,1] Cum testem factorum meorum circumspicio conscientiam meam, uehementer admiror, quia nihil in me reperio cur pia lenitas uestra atque regia mansuetudo in tantam aduersum me conuersa sit amaritudinem ut a uestra serenitate nullum audiam nuntium bonum, nihil audiam nisi uerbum asperum. Quod enim inter Beccenses et Molismenses monachos quantulamcunque pacem pro tempore feci, nullam Beccensibus in hoc uiolentiam intuli. Sed abbas Beccensis cognoscens et erubescens inordinatam spoliationem factam Molismensibus a quibusdam neophytis monachis suis, multum me rogauit, ut uel pacem inter eos componerem, uel iuste inter eos decernerem. Sed ego propter reuerentiam uestram iudicium interim distuli, et gratis oblata portione uictualium suorum ab ipso abbate, quae Molismenses repetebant, iurgia quae inter eos erant, pro ipsius abbatis charitate mitigaui. Qua de re non decuit humilitati meae succensere sublimitatem uestram, quia si ipsos spoliatores etiam ab inordinata inuasione desistere coegissem, maiestatem tamen regiam nullatenus offendissem. Sicut enim est regiae potestatis ciuilia iura seruare, et eorum transgressores debita poena multare, sic episcopalis officii est ecclesisticas institutiones subditis seruandas imponere, et transgressores earum paterna seueritate ad debitum ordinem reuocare. Abscindantur itaque qui serenitatem uestram conturbant, quorum persuasionibus si acquieueritis, nec per uias iustitiae incedetis, nec ad gaudia patriae coelestis peruenire ualebitis. Quicunque autem illi sunt, si conductum bonum mihi et his qui mecum sunt miseritis, ut securi simus in eundo et redeundo, et apud uos morando, paratus sum in praesentia uestra omnibus aemulorum meorum obiectionibus respondere, et iniunctas eorum calumnias irrefragabili ratione confutare. Nostis enim quantos inimicos habeam pro iustitia maxime in patria ista, et in curia uestra. Bene ualete, et sacerdotem uestrum nolite impedire quominus pro incolumitate uestra possit orare.