[0] ALEXANDER. [1] I. Alexandri regis et Caesaris (eius qui Pompeium euertit) uitas hoc libro perscripturos ipsa rerum propositarum magnitudo iubet nihil aliud praefari, quam uti a lectore petamus, si non omnia hominum sermonibus celebrata facta, neque singula accurate, sed pleraque compendio exponemus, ut ne id uitio nobis det. (2) Non enim historias, sed uitas scribimus; neque semper clarissimis factis uirtutis aut uitii insunt indicia, quia imo saepe exigua quaedam res dictumue aut iocus plus de ingenio alicuius documenti praebet, quam immensa hostium strages edita, maximae pugnae, urbiumue oppugnationes. (3) Itaque sicuti pictores uultu et habitu externo faciei ex quibus potissimum natura hominis apparet similitudines exprimunt, minima reliquarum partium habita ratione; ita nobis quoque concedendum est, ut signa animi colligentes, iis uitam uniuscuiusque depingamus, aliis magnitudinem factorum et certamina relinquentes. [2] II. Extra omnem positum est controuersiam, paternum genus Alexandri per Caranum ab Hercule, maternum ab Aeaco per Neoptolemum tractum fuisse. Philippum in Samothracia adolescentem adhuc sacris initiatum perhibent una cum Olympiade parentibus orba et amore correptum, a fratre eius Arymba coniugium impetrasse. (2) Sponsa ante eam noctem, qua thalamo coniuncti sunt, imaginata est edito tonitru fulmen in uentrem suum incidisse, eoque ex ictu copiosum ignem accensum in flammes passim dissipatas abiisse. Et Philippus aliquanto post nuptias tempore in somnis sibi uisus est uterum uxoris obsignasse annulo, cui leonis esset insculpta imago. (3) Quod insomnium quum in malam partem reliqui harioli acciperent, accuratiusque custodiendam Philippo coniugem dicerent, Aristander Telmesius concepisse eam affirmauit (nihil enim inane obsignari) et parituram filium animosum leonisque ingenio praeditum. (4) Visus quoque ei aliquanto est draco iuxta corpus dormientis Olympiadis porrectus, eoque maxime amorem Philippi et familiaritatem cum uxore diminutam aiunt, minusque eum posthac crebro cum ea concubuisse, siue ab ea fascinationes quasdam et ueneficium metuerit, siue eius, cum qua praestantioris quispiam naturae rem haberet, consuetudinem abominatus sit. (5) Fertur et alius hac de re sermo. Mulieres eius regionis Orphicis omnes Bacchicisque orgiis antiquitus obnoxim Clodonesque et Mimallones cognominatae, multa Edonidum et Thressarum (quae in Thracia apud Haemum montem agunt, unde uidetur ductum ut sacrificiis immodicis et superstitiosis uacare g-threhskeuein dicatur factis germana perpetrant. Huiusmodi furorem prae ceteris affectans Olympias, solennibus hacchationibus barbaricum superaddens horrorem magnos angues cicuratos thiasis addebat, qui saepenumero ex hedera et mystica uanno prorepentes hastasque mulierum et serta circumplicantes, uirus perterrebant. [3] III. Philippo, quum post illud spectrum Chaeronem Megalopolitanum Delphos misisset, oraculum allatum tradunt, quo Ammoni rem sacram facere, eumque deorum omnium maxime colere iuberetur : ipsumque alterum oculorum amisisse, quem ostii commissurae applicuerat, deumque sub draconis forma cum muliere concumbentem uiderat. (2) Et Olympias, ut refert Eratosthenes, Alexandrum ad bellum proficiscentem prosecuta, solum de arcano suorum natalium certiorem reddidit dignosque origine sua spiritus ducere iussit. Alii solitam abominari hoc ipsam asserunt, et dixisse : Nunquamne me Alexander Iunoni inuisam reddere desinet? (3) Natus uero est sexto die Hecatombaeonis, quem Macedones Loum nominant, quo die templum Dianae Ephesi conflagrauit incendio. Cui rei ita frigidam acclamationem attexuit Hegesias Magnesius, ut ea ipsum debuerit incendium restinguere : ait enim mirum uideri non debere crematum esse illud templum, quod eo tempore Diana obstetricis munere in partu Alexandri fuerit occupata. Quotquot autem Magi tum Ephesi fuerunt, templi exitio aliam quandam calamitatem portendi rati, discurrebant facies suas percutientes atque uociferantes, magnam illo die perniciem infortuniumque Asiae natum esse. (4) Ad Philippum uero quum primum Potidaeam cepisset, tres simul allati sunt nuntii, quorum primus Illyrios magna pugna a Parmenione superatos, secundus Olympiacis ludis ipsum equo celete uicisse, tertius natum Alexandrum indicabat. Laetum, uti par fuit, uates magis etiam excitarunt, filium cuius natalis in tres uictorias incidisset, inuictum fore pronuntiantes. [4] IV. Corporis figuram statuae Lysippi, a quo etiam solo fingi uoluit, potissimum exprimant. Multi enim admodum postea successorum et amicorum imitati sunt Alexandrum ceruicis leui in sinistram partem inflexione, oculorumque mollitie, quae artifex accurate effinxit. Apelles autem quum fulminigerum pingeret, colorem eius non est imitatus, sed squalidum et subfuscmn fecit. Etenim album fuisse ferunt, ruboremque in pectore praesertim et facie albedini admixtum habuisse. (2) Suauissimum odorem ab ore et uniuersa eius carne exhalasse, ita ut et tunicae fragrantia repletae inde sint, in Aristoxeni legimus commentariis. Causa fortassis fuit calidum et igneum corporis temperamentum. Bonus enim odor, si Theophrasto credimus, exsistit, quum humores a calore coquuntur. Itaque siccae et torridae orbis terrarum partes plurima et optima gignunt aromata, quod sol humorem, qui in summis corporibus ueluti materia putredinis innatat, exhaurit. Et consentaneum est Alexandrum ob calorem corporis bihacem iracundumque fuisse. (3) Quum puer etiamnum esset, modestia in eo eluxit, quod quum ad alias res magno impetu ferretur, ad corporis uoluptates neque facile alliciebatur, et modice admodum iis utebatur. In cupiditate honorum grauitas ei praeter aetatem et magnanimitas aderat. Non enim quosuis, neque a quibusuis, honores gratos habebat; secus quam Philippus, qui rhetoris in morem arte dicendi se ostentabat, Olympicas curruum uictorias nomismati insculpebat : quin et familiaribus quaerentibus, uelletne Olympiae in stadio decurrere (erat enim pedibus uelox), Si quidem, respondit, reges sint mecum decertaturi. (4) Videturque omnino animum ab athletico genere alienum habuisse. Quum enim plurima certamina non tragoedorum modo, tibicinum citharoedorumque edidisset, sed rhapsodorum etiam, tum uenationes, et fustuarias pugnas, nunquam serio praemium pugilibus et pancratio proposuit. [5] V. Persarum regis legatos, qui Philippo absente uenerant, hospitio accepit, consuetudinemque cum iis iniit, in qua familiaritate, nihilque ex ipsis puerile aut paruum, sed de itinerum spatiis , et commeatus in superiorem Asiam modo ac ratione, ac de rege, qualem se is aduersus hostes praeberet, quod robur, quae potentia Persarum esset percontando, ita in admirationem sui pertraxit, ut nobilem istam Philippi uehementiam prae alacritate et magnarum rerum cupiditate eius pueri nihil ducerent. (2) Quoties captam a Philippo urbem aliquam, aut insigni proelio partam uictoriam renuntiabatur, non admodum hilari uultu Alexander audiebat et a qualibus suis dicebat, Omnia, o pueri, pater meus praeripiet, neque ullam rem magnan mihi uobiscum gerendam relinquet. Non enim uoluptatem, non diuitias, sed uirtutem et gloriam magni faciens, quanto plura a patre accepisset, tanto pauciora sibi agenda relinqui existimabat. Itaque crescentibus opibus materiam sibi praeclarorum facinorum absumi iudicans, regnum a patre, non pecunia, luxu et uoluptatibus, sed certaminibus, bellis et gloriae contentionibus locuples tradi sibi cupiebat. (3) Multis, ut facile apparet, cura ipsius commissa fuit altoribus, paedagogis, magistris; omnibus his praeerat Leonidas, uir seueris moribus et Olympiadis propinquus; atque is nomen paedagogi, cuius sane honestum erat splendidumque munus, non detrectans, dignitatis cognationisque causa a reliquis nutricius appellabatur et educator Alexandri. Nomen et personam paedagogi Lysimachus sustinebat, Acarnan genere, cui nihil erat urbanitatis, nisi quod sibi Phoenicis, Alexandro Achillis, Philippo Pelei nomen accommodans probabatur et alterum locum obtinebat. [6] VI. Quum Philonicus Thessalus Bucephalam tredecim talentis uenalem adduxisset ad Philippum, isque equus in campum explorandi causa deductus, ab omnibus pro effero et tractatu difficili iudicaretur, quod nec sessorem admitteret nec uocem ullius eorum qui cum Philippo erant, sed contra omnes insurgeret, indigne ferens Philippus, ut nimis ferocem indomitumque, abduci iussit. Alexander, ut forte aderat, Qualem, inquit, equum isti perdunt! quum eum prae mollitie et imperitia tractare non possint. Philippus quum initio dissimulasset, saepe idem repetenti et indignanti, Tunc, ait, senioribus obloqueris, quasi rectius aliquid iis noueris, aut equum melius tractare possis? Equidem, respondit Alexander, rectius eo quam quisquam alius utar. Sin uero, inquit pater, quas tuae temeritatis poenas persolues? Alexander, Pretium, inquit, profecto equi pendam. (2) Risu ad haec coorto, et mox inter eos de soluenda pecunia facta sponsione, statim ad equum accurrit, fraenoque correptum aduersus solem obuertit; nimirum animaduertens equum umbrae quae agitata et tremens ei appropinquaret, conspectu perturbari. Deinde quum paululum palpasset manuque leniter ducta demulsisset, ut animo spirituque repletum uidit, sensim abiecta chlamyde sese in eum extulit, tutoque consedit, leuiterque habena frenum adducens absque uerberibus atque ulla equi laceratione compescuit; ut minas posuisse eum et iam cursus cupiditate aestuare sensit, laxata habena cursum urgebat atque iam asperiorem uocem et pedum pulsum adhibuit. Quum qui aderant cum Philippo primo anxii tacitique spectassent, postquam exsultans gaudio, rite retro acto equo, rediit, omnium acclamatione sublata, Philippus prae laetitia etiam illacrimasse commemoratur, caputque filii, quum ab equo descendisset, osculatus dixisse : O nate, regnum tibi par quaere, Macedonia enim te non capit. [7] Vll. Porro autem cernens ingenium Alexandri tale esse, quod cogentibus reluctaretur, facile autem sermone ad officium faciendum pertraheretur, ipse etiam suadere potius quam mandare ei instituit, musicesque et uulgarium artium doctoribus haud satis institutionem et perfectionem eius credens, quam rem maioris negotii futuram arbitraretur, (ut est apud Sophoclem) Quod fraena multa multaque gubernacula desideraret, nobilissimum doctissimumque philosophorum Aristotelem ad id uocauit, eique praemia doctrinae preclara et digna dedit. (2) Stagira enim, patriam eius, ante a se dirutam, instaurauit, et ciues qui uel diffugissent uel seruirent, restituit. Scholam eius destinauit Nymphaeum apud Miezam, ubi hodieque sedilia Aristotelis saxea et ambulationes opacae demonstrantur. (3) Videtur autem Alexander non moralem tantum et ciuilem rationem didicisse, sed et occultas istas et altiores disciplinas, quas philosophi acroamaticas et epopticas nominantes nequaquam euulgabant, attigisse. (4) Iam enim in Asiam profectus quum audiuisset libros de iis rebus ab Aristotele editos, libere eum philosophiae nomine obiurgauit, epistola missa, cuius exemplum hoc est : Alexander Aristoteli S- "Quod acroamaticas edidisti disputationes, non recte abs te factum est. Qua enim adhuc nos re praestabimus alios, si ea qua nos eruditi sumus philosophia omnibus nunc erit communis? Ego sane mallem optimarum rerum peritia quam potentia excellere. Vale". (5) Hanc eius ambitionem ut leniret Aristoteles, excusat se de iis disputationibus, ita editas, uti non editae si essent, indicans. Etenim reuera philosophiae primae tractatio ita primum est descripta, ut nihil ad disciplinam conducere, ac tantum exempli loco eruditis proposita ab initio uideatur. [8] VIII. Iam quod medicae rei studiosus Alexander fuit, eius rei auctorem prae ceteris habuisse uidetur Aristotelem. Non enim contemplationibus modo delectatus est, sed et amicis aegrotantibus medicinam fecit, curandique et uictus quasdam rationes praescripsit, ut ex epistolis eius colligitur. (2) Literarum et lectionis natura studiosus, Iliadem Homeri, quam rei militaris uiaticum et putabat et nominabat, ab Aristotele correctam accepit, cui a narthecio cognomen factum est, semperque eam, ut Onesicrates tradit, una cum pugione sub puluino habuit. In superiore Asia degens, quum reliquos libros desideraret, mitti sibi ab Harpalo iussit; isque ei misit Philisti libros, complures Euripidis, Sophoclis et Aeschyli tragoedias et Philoxeni dithyrambos. (3) Aristotelem uero quum initio admiratus fuisset et haud minus quam patrem suum dilcxisset (quin et hoc dicebat, se a patre uitam, ab hoc ut bene uiueret accepisse), posterioribus temporibus suspectum habuit ; quae abalienatio etsi non eo usque processit, uti durius aliquid de ipso propterea statueret, consuetudine tamen minus quam ante amica et remissione amoris patuit. Interim innatum erga philosophiam et una enutritum studium ex animo nequaquam effluxit; id quod honor Anaxarcho habitus, quinquaginta Xenocrati missa talenta, inque Dandamin et Calanum officia demonstrauerunt. [9] IX. Quum Philippus aduersum Byzantinos expeditionem fecisset, Alexander annum tum agens decimum sextum, rerum Macedonicarum sigillique curator relictus, Maedos, qui defecerant, subegit, urbemque eorum captam, barbaris eiectis, conuenis habitandam tradidit et Alexandropolin nominauit. (2) Pugnae contra Graecos Chaeronensi interfuit, primusque perhibetur in sacram Thebanorum cohortem impetum fecisse; atque etiamnum antiqua quercus apud Cephisum ostenditur, quae Alexandri dicitur, quod ibi tum tetenderit, neque procul inde Macedonum sunt sepulcra. (3) Propter haec Philippus, uti par fuit, Alexandrum summopere amabat, ut ganderet etiam hunc a Macedonibus regem, se ducem appellari. (a) Sed domesticae ob nuptias et amores Philippi turbae, quum regno etiam nonnihil contagium gynaecei morbosi noceret, multas offensas grauiaque dissidia excitarunt, quae ipsa Olympias, iracunda et pellicis impatientissima mulier, morositate sua maiorem in modum auxit, Alexandrum irritando. (5) Manifestissimam iurgii causam in nuptiis Cleopatrae, quam puellam intempestiuo amore captus duxerat Philippus, Attalus sponsae auunculus praebuit, in conuiuio per ebrietatem Macedonas iubens a diis poscere, ut legitimum ex Philippo et Cleopatra regni heredem nasci sinerent. Eo dicto commotus Alexander, Ergo, ingnit, nos tibi spurii uidemur, sceleste? simulque scyphum in eum coniecit. Philippus stricto gladio in Alexandrum tendens, bona utriusque fortuna prae ira et uino lapsus concidit. Et Alexander insultans ei : En, inquit, uiri, qui ex Europa in Asiam molitur expeditionem, a lecto ad lectum transiturus corruit! Post hanc insolentiam Olympiadem in Epirum traduxit, atque ipse in Illyrico uersatus est. (6) Sub idem tempus Demaratus Corinthius patria exsul, Philippum, ad quem ei liber accessus patebat, inuisit; quumque hic post primam salutationem quaereret, quaenam esset Graecorum inter sese concordia : Nimirum, ait, Philippe, Graeciae res te curare conuenit, qui tanto tuam domum dissidio totque malis impleueris! Ita Philippus recta rem uia tandem reputans, Alexandro ut rediret, Demarati opera persuasit. [10] X. Post ubi Pixodorus Cariae satrapa affinitate societatem Philippi captans Aristocritum in Macedoniam misit, filiae suae natu maximae nuptias Arridaeo Philippi filio offerens; iterum Alexander matris et amicorum obtrectationibus, qui Philippum Arridaeo splendidi coniugii, magnarumque rerum praesidio regnum tacite parare dicebant, conturbatus, Thessalum histrionem in Cariam ad Pixodorum legat, qui eum, spurio et uecorde Arridaeo omisso, Alexandrum generum praeferre hortaretur, idque multo quam priora melius esse consilium Pixodoro uisum est. (2) Philippus autem quum solum esse animaduertisset Alexandrum, in conclaue, assumpto eius familiari Philota Parmenionis filio, intrans grauiter obiurgauit et acerbe conuiciatus est, degenerem eum, suisque indignum bonis appellans, qui Carem barbaroque regi seruientem socerum sibi optaret. Corinthiis quoque scripsit ut Thessalum compedibus uinctum sibi mitterent ; de reliquis Alexandri sociis Harpalum, Nearchum, Erigyium et Ptolemaeum Macedonia expulit, quos postea Alexander reduxit honoribusque cumulauit. (3) Posteaquam Pausanias Attali et Cleopatrae suasu turpiter habitus et iniuriae sibi factae nullam ultionem consecutus Philippum interfecit, causa facinoris omnis fore Olympiadi fuit imputata, quae iratum iuuenem instigasset stimulosque addidisset; attigit tamen et Alexandrum calumnia. (4) Quum enim Pausanias iniuria affectus ad ipsum accersisset, suamque sortem deplorasset, Medeae uersiculum ipse pronuntiasse dicitur, Dantemque, ducentemque una et sponsam neca. Verumtamen Alexander et conscios caedis paternae conquisitos supplicio affecit et Olympiadi succensuit, quod se absente Cleopatram inhumanius tractasset. [11] XI. Annos natus uiginti regnum occepit, magnae inuidiae, grauibus odiis atque periculis undique obnoxium. Nam neque barbares et uicinae gentes iugum ferebant, sed auita regna expetebant, et ad cicurandam, quam armis uicerat, Graeciam Philippo tempus non suppetierat, affectasque modo et conturbatas res Graecas, ob insolentiam mutationis fluctuantes adhuc et instabiles reliquerat. (2) Eapropter Macedonibus ob temporis eius statum sollicitis et Alexandro suadentibus uti Graecas res plane omitteret, neque uim eis afferret, barbaros autem qui desciuissent placide reuocaret, nouarumque rerum initiis mederetur; Alexander contrarias secutus est rationes statuitque audacia et magnanimitate rebus suis salutem et securitatem parare, insurrecturos contra se omnes existimans, si uel minimum de animi sui magnitudine diminuasse sentiretur. (3) Et barbaricos quidem motus atque illarum regionum bella circumducto raptim exercitu statim sedauit omniaque ad Istrum usque pacauit, ubi Syrmum quoque Triballorum regem magna pugna uicit; Thebanos defectionem moliri audiens et cum Atheniensibus conspirare, illico per Pylas exercitum duxit, Demostheni inquiens, a quo puer esset dictus, quam diu in Illyrico et Triballis haesisset, adolescens autem quum in Thessaliam uenisset, uelle se ad muros Atheniensium uirum ostendere. (4) Quum ad Thebas accessisset, poenitentiae facti adhuc potestatem praebens, Phoenicem et Prothytam dedi sibi iussit impunitatemque ad se transeuntibus edixit. Thebanis autem contra Philotam et Antipatrum exposcentihus, factoque praeconio Graecos inuitantibus, ut qui Graeciam liberam uellent, se ipsis adiungerent, ita demum Macedones ad bellum conuertit. (5) Supra uires etiam uirtute et alacritate certatum est a Thebanis, qui cum hoste, cuius copiae multitudine aliquantum eos superabant, acie congressi sunt ; circumuenti tandem Macedonibus qui in praesidio Cadmiae positi fuerant, a tergo irruentibus, plerique ipso in proelio ceciderunt. Urbs capta direpta soloque est aequata, potissimum Alexandro sperante fore ut hoc Thebanorum exitio perterriti Graeci quiescerent, nonnihil tamen gratificari sociis suis Phocensibus et Plataeensibus, qui Thebanos accusabant, gestiens. (6) Exemptis sacerdotibus uniuersisque Macedonum hospitibus, Pindari etiam posteris et iis qui decreto de facienda defectione repugnauerant, reliquos omnes ad triginta hominum millia uendidit; occubuerunt supra sex millia. [12] XII. In tanta Thebanae urbis calamitate Thraces quidam Timocleae, nobilis et honestae mulieris, in domum irruperunt, et reliquis bona diripientibus, dux feminam interim quum ui constuprasset, percontatus est ecquid auri argentiue absconditi haberet. Illa se habere fassa, solum in hortum abduxit et puteo commonstrato, eo se capta urbe quae pretiosissima habuisset deiecisse dixit, Thracem intro despicientem inclinato corpore, a tergo astans ipsa, deorsum in puteum impulit, multisque iniectis lapidibus necauit. (2) Ea quum uincta a Thracibus ad Alexandrum adduceretur, ipso statim aspectu incessuque maiestatem dignitatemque prae se tulit; deinde interrogata a rege, quaenam esset, Theagenis sororem se confessa est, eius qui dux apud Chaeroneam pro libertate aduersus Philippum commissa pugna ceciderat. Itaque Alexander et responsum et factum miratus, liberam una cum natis dimisit. [13] XIIl. Cum Atheniensibus uero in gratiam rediit, tametsi ii grauiter Thebanorum tulerant cladem. Nam et mysteriorum sollemne imminens prae luctu omiserant, et quotquot Thebanorum Athenas perfugissent, summa humanitate acceperant. Verum siue quod iam exsaturauerat animum leonis instar, siue ut clemens facinus crudelissimo coniungeret, non modo offensas iis omnes condonauit, sed etiam attentam ad res esse ciuitatem iussit, ueluti Graeciae imperaturam, si quid ipsi humanitus accidisset. (2) Saepe quidem postea Thebanorum uicem doluisse multisque ideo se benigniorem praebuisse fertur. Quin et Cliti caedem a se per ebrietatem perpetratam et apud Indos Macedonum timiditatem, qua expeditionem ipsius gloriamque uelut imperfectam destituerunt, Bacchi irae indignationique imputauit; neque quisquam eorum qui patriae superstites fuerunt Thebanorum frustra ab eo postea temporis quicquam petit. Hactenus de rebus Thebanis. [14] XIV. Proinde Graeci, in Isthmo conuentu instituto, bellum cum Alexandro aduersus Persas gerere decreuerunt, eiusque ducem ipsum constituerunt. (2) Hic quum multi primarii in ciuitatibus uiri multique ad ipsum philosophi, gratulandi causa, accessissent, sperabat idem Diogenem quoque Sinopensem facturum, qui tum apud Corinthum degebat. Sed quum is nihil admodum curans Alexandrum otiosus in Cranio degeret, ipse ad eum profectus est. Iacebat tunc forte in dolio suo Diogenes, soli obuersus et tot hominum aduentu paululum leuato corpore aduersus Alexandrum prospexit. Qui ut dicta salute eum interrogauit, alicuiusne rei egeret, Paulisper, inquit, a sole recedas. Hunc fastum Diogenis magnanimitatemque ita admiratus fertur Alexander, ut suis in digressu ridentibus illum atque subsannantibus dixerit, se, nisi Alexander esset, Diogenem esse uelle. (3) Inde numinis de Bello consulendi causa Delphos adiit. Forte tum dies erant nefasti, quibus responsa dari uetitum est. Itaque uates, Alexandro per nuntios oraculum postulante, abnuit, legem praetendens; post quum ipse ascendens ui eam ad templum pertraheret, ueluti uicta ipsius importunitate, Inuictus es, inquit, fili. Hoc audito, Alexander nullo praeterea sibi opus oraculo esse dixit, habere iam quod ab ipsa requisiuisset uaticinium. (4) Aggredienti iam ad expeditionem quum alia diuinitus signa sunt facta, tum apud Libethra simulacrum Orphei cupressinum per istos ipsos dies multo sudore fluxit. Eo signo omnibus territis, Aristander bono esse animo iussit : celebria enim et nobilia facinora editurum Alexandrum, quibus cantandis multum sudoris ac laboris essent poetae musicique impensuri. [15] XV. Qui minimam copiarum eius summam ponunt, triginta millia peditum, quattuor equitum recensent; qui maximam, quadraginta et tria illorum, horum quinque millia computant. Ad hunc exercitum alendum ei non plus septuaginta talenta fuisse scribit Aristobulus, Duris triginta modo dierum commeatum, Onesicritus praeterea debuisse eum ducenta talenta perhibet. (2) Enimuero tametsi re ita tenui ad bellum iret, haud prius tamen conscendit nauim, quam rebus sociorum inspectis, huic pagum, illi agrum, reditum huic uici, illi portus tribueret. Iam regiis bonis omnibus prope distributis et transcriptis, Perdiccas, Tibi uero, ait, o rex, quid reseruas? quumque Alexander spes sibi retinere sese responderet, Ergo, inquit, nos etiam tui commilitones eas habituri sumus tecum communes. Perdicca autem possessionem sibi assignatam recusante, nonnulli ceterorum quoque amicorum idem fecerunt. Qui maluissent accipere, iis benigne rex gratificatus est, atque hoc modo plerasque Macedoniae possessiones diuisit. (3) Tali animo et conatu Alexander traiecto Hellesponto Ilium ascendit. Mineruae ibi sacrificauit et heroibus libauit; ipse oleo unctus cum sociis circum Achillis statuam uti moris est, decurrit nudus, eamque coronans, fortunam Achillis laudauit, cui et uiuenti amicus fidelis et mortuo insignis praeco obtigisset. (4) Inter circumeundum et res urbis perlustrandum interrogatus, uelletne lyram Paridis uidere, nihil se ilium curare dixit, sed Achillis citharam quaerere, qua is gloriam praeclarorum uirorum et facta cecinisset. [16] XVI. Interim Darii duces magnas contraxerant copias et ad traiectum Granici fluminis instruxerant, uidebaturque utique in foribus Asiae de aditu et principio rei gerendae pugna decernendum, sed et altitudinem fluminis et inaequalitatem asperitatemque ulterioris ripae, in quam erat facto proelio exeundum, plerique metuebant, nonnulli consuetudinem etiam obseruandam putabant, qua receptum erat, ne Daesio mense exercitum rex Macedonum educeret. Hoc quidem ita correxit Alexander, ut Artemisium mensem denuo agi iuberet. Parmenioni pugnam dissuadenti, quod iam in exitu esset aestas, respondit : pudere se Hellesponti, si eo traiecto Granicum metueret. Itaque cum tredecim equitum turmis Granicum intrat, perque rapidum et circumfluctuantem amnem contra aduersa tela et praerupta loca armaturae grauis militibus et equis enitens, insania magis et desperatione quam consilio rem gerere uidebatur. (2) Quum magno labore euasisset per fluuium in uda et ob coenum lubrica loca, coactus est, priusquam ordines suorum instruxisset, tumultuario proelio ac uiritim hostes subsistere, qui magno cum clamore irruebant, equosque equis adhibentes, pastis, et sicubi eas fregissent, gladiis pugnabant. (3) Ibi multis in ipsum, ut erat parma et iuba galeae, cui utrimque alae candoris magnitudinisque mirae affixae erant, conspicuus, conuersis, iaculo ictus est, qua thoracis est commissura, sed sine uulnere. Roesace autem et Spithridate ducibus una ingruentibus, hoc declinato, in Roesacem loricatum prius incidit fractaque hasta gladium strinxit. (4) Interim his manus conserentibus Spithridates equum a latere inhibens, omnique conatu assurgens, copide barbarica tantum ictum galeae Alexandri intulit, ut et cristam cum altera ala amputarit et plagam uix galea sustinuerit, sed summos etiam capitis crines acies copidis perstrinxerit. Alterum ictum intentantem Clitus Niger conto medium transfixit. Simul et Roesaces gladio ab Alexandro ictus cecidit. (5) Hoc in discrimine dura equestris pugna uersatur, iam et Macedonica phalanx transiuerat et pedestres copiae pugnam inibant. Sed eam Darii peditatus neque fortiter neque diu sustinuit, statimque fugam uniuersi fecerunt, exceptis Graecis qui apud Persas stipendia merebant. Hi ad tumulum quendam globo facto, Alexandri fidem implorabant. (6) In quos quum ipse irae magis quam rationi obsecutus primus omnium impetum faceret, et equum amisit gladio per latera confossum (alias fuit hic, non Bucephalus), et plerique eorum qui de Alexandri exercitu caesi aut uulnerati sunt, ibi in maximum adducti discrimen ceciderunt cum hominibus bellicosis et salute desperata feris congressi. (7) Occubuisse de Darianis traduntur millia peditum uiginti, equites bis mille quingenti. De Alexandri exercitu non nisi triginta quattuor homines amissos Aristobulus scribit, quorum nouem pedites fuerint. His statuas aereas poni iussit, quas Lysippus finxit. (8) Victoriam autem cum Graecis communicans, priuatim Atheniensibus misit trecenta scuta capta, reliquis uero spoliis communi nomine inscribi iussit magnificum plane titulum : "Alexander Philippi filius et Graeci, exceptis Lacedaemoniis, de barbarls Asiam habitantibus". Pocula, purpuras aliaque id genus Persica instrumenta quae cepisset, paucis demptis omnia matri misit. [17] XVII. Haec uero pugna ingentem statim rerum ad Alexandrum inclinationem effecit, adeo ut Sardes etiam, barbarici in Asia maritima imperii decus, et aliae urbes se ei tradiderint. Solae Halicarnassus et Miletus restiterunt, quas quum ui expugnasset omnemque circum regionem subegisset, dubius animi de reliquis fuit, quum saepe cum Dario confligere et de summa rerum dimicare studeret, saepe rebus maritimis opibusque prius sese confirmare et quasi exercere, atque ita demum aduersus eum pergere statueret. (2) Fons est Lyciae prope Xanthum, quo tunc sponte sua subuerso et exundante, narrant ex fundo eius aeream tabulam elatam, in qua litteris antiquis inscriptum fuerit, regnum Persarum a Graecis euersum cessare. Hoc uaticinio confirmatus, oram maritimam ad Phoenicen usque et Ciliciam expugnare contendit. (3) Qua celeritate oram Pamphyliae peragrarit, id multis historicis materiam portentosius et inflatius scribendi praebuit, qui diuina quadam fortuna id mare Alexandro cessisse autumant, quod alioqui semper ab alto asperum continenti allidatur, raroque admodum infra praecipitia et abruptos montium processus teneras quasdam et proiectas cautes detegat. (4) Sane incredibilem eam rem etiam Menander in Comoedia notauit : Quam simile hoc Alexandri iam est : siue quaero quempiam, ultro is offeret se extemplo; siue oportet scilicet per maris locum transire, mihi patebit transitus. At ipse in epistolis suis Alexander nihil prodigiosi memorans, iter se fecisse per Climacem ait, profectum a Phaselide. Unde plures in ea urbe dies commoratus, quum Theodectae (Phaselites is erat) mortui imaginem in foro positam uidisset, post coenam uino grauis eo hacchatus, multa serta ingessit; haud ingratum etiam in ioco honorem ei consuetudini reddens, quae sibi propter Aristotelem et philosophiam cum eo uiro fuerat. [18] XVIII. Secundum haec Pisidas resistere ausos subegit, Phrygiam domuit, quumque Gordium, quod antiqui istius Midae fuisse domicilium traditur, cepisset, decantatum ilium currrum uidit corni libro illigatum, deque eo sermonem a barbaris pro uero habitum audiuit, ei, qui nodum istum soluisset, regnum orbis terrarum fato destinari. (2) Plerique scribunt nexuum occulta fuisse capita obliquisque ea inuolucris uarie inter se abdita; itaque Alexandrum, ut rationem explicandi nodi nullam inuenerit, gladio secuisse, statimque multa exstitisse ligamentorum capita. Aristobulus facillimum solutu fuisse affirmat, extracto temonis clauo, quo iugum continebatur, ac deinde iugo etiam amoto. (3) Paphlagonas inde et Cappadoces quum in suam potestatem redegisset, audita Memnonis morte, qui rei maritimae praefectus a Dario uidebatur plurimum negotiorum molestiarum que et difficultatum Alexandro exhibiturus, in superiorem Asiam ducendi consilium firmauit. (4) Iam et a Susis mouerat Darius, copiarum multitudine fretus (sexcenta enim millia hominum secum ducebat), et insomnio animatus, cuius gratiorem ipsi quam ueriorem interpretationem Magi fecerant. Viderat enim in somnis multo igni Macedonum phalangem hauriri, Alexandrum autem eo amictu, quem ipse olim quum esset astandes regius, gestasset, sibi astare ministrum, eundemque in Beli templum intrantem, a nemine post conspici. Per haec nimirum deus indicabat fore Macedonum res illustres Alexandrumque Asia potiturum, sic ut Darius etiam eam obtinuit rex de astande factus, et mox cum gloria uitam dimissurum. [19] XIX. Aucta est etiam fiducia Dario, quum Alexandrum diu in Cilicia commorantem pro timido haberet. Morae autem causa Alexandro fuit morbus, quem ei alii ob defatigationem, alii, quum in flumine Cydno frigidissimo lauisset, accidisse tradunt. Quum de ceteris medicis nemo auxilium afferre auderet, quod morbum omni remedio superiorem iudicantes metuebant ne, si medicinam abs re adhibuissent, in calumnias Macedonum incurrerent; Philippus Acarnan, tametsi et ipso difficultatem rei cerneret, amicitiae tamen fidens indignumque ratus si rege periclitante non una periculum subiret nec ad extremum usque conatum ei opitularetur et periculo sese exponens, ausus est medicamentum ei temperare, idque ut biberet persuadere, cupienti recuperatis uiribus bello reddi. (2) Interim ex castris Parmenio epistolam ad regem mittit, qua monebat uti sibi a Philippo caueret, quem Darius maximis muneribus et filiae coniugio proposito ad necandum ipsum compulisset. Alexander lectam epistolam, nullique amicorum exhibitam, sub puluinari deposuit. (3) Ubi tempus offerendi medicamenti fuit et Philippus cum amicis ad regem intrauit, pharmacum in calice afferens, epistolam ei porrexit, ipse poculum alacriter, nihilque suspicans accepit. Mirum profecto id fuit spectaculum, altero legente, altero bibente, ac deinde se minime eodem modo aspicientibus, quum Alexander hilari uultu fidem suam et beneuolentiam in Philippum testaretur, Philippus calumnia attonitus nunc deos obtestaretur coelo que manus tenderet, nunc ad lectum Alexandri concideret eumque bono animo esse et sibi obsequi hortaretur. (4) Et uero medicamentum tum initio corpus adortum repulerat quasi et in altum depresserat uires eius, ita ut et uox deficeret et animi deliquio oborto uita eius obscure admodum sensu perciperetur. Sed mox a Philippo refectus, receptis uiribus sese Macedonibus ostendit, quibus non nisi conspecto ipso eximi moestitia poterat. [20] XX. Erat quidam in castris Darii Amyntas genere Macedo et ex Macedonia profugus, cui ingenium Alexandri non erat ignotum. Is quum Darium uideret in hoc esse ut per angustias ad Alexandrum contenderet, precatus est ut maneret in locis iis, ubi aperti essent latique campi, tanti copiis contra multo pauciores pugnaturo. Ac respondenti Dario metuere se ne hostes et Alexander fuga mature facta sibi elaberentur, nihil eo metu opus esse dixit, ipsum enim ultro Alexandrum uenturum, ac fortassis iam appropinquare. (2) Sed Amyntae consilio spreto Darius castra in Ciliciam mouit et contra aduersus eum Alexander in Syriam processit. Per noctem factum est ut inuicem non occurrerent : inde uterque retro iter conuerterunt, Alexander casu sibi oblatam occasionem gaudens et in faucibus obuiam uenire hosti contendens; Darius, ut locum in quo castra ante habuerat. reciperet, copiasque angustiis educeret. Etenim iam senserat se suo incommodo in lota ob mare, montes fluuiumque interfluentem (Pinarum uocant) equitatui aliena passimque intercepta et paucitati hostium opportuna exercitum induxisse. (3) Alexander, quum ei locum opportunum fortuna dedisset, munere hoc ad uictoriam eo melius parandam prudenter usus est, quum longe admodum inferior hostili multitudine, non modo id cauit, uti ne ab iis circumueniretur, sed et ipse dextro cornu sinistrum eorum ita praeteriit, ut ex obliquo irruens in fugam oppositos sibi hostes pugnans ipse inter primos coniecerit. Ea quidem in pugna gladio femur ictus est; a Dario uulneratum (ipsos siquidem reges manum conseruisse) Chares auctor est. Alexander de ea pugna ad Antipatrum scribens, auctorem uulneris non indicat, pugione sibi femur sauciatum uulnere minime noxio scribit. (4) Victoria insigni potitus est, caesis centum et uiginti millibus barbarorum, eoque amplius. Darium non cepit, qui fuga quattuor aut quinque stadiis anteuerterat, sed curru arcuque eius capto, ad Macedonas rediit. Ibi Macedonas offendit castra barbarorum immensis abundantia opibus diripientes, tametsi expediti ad pugnam iuerant illi, relictis Damasci plerisque impedimentis, Darii tentorium famulitio splendido, apparatuque et diuitiis ingentibus refertum Alexandro eximium a praeda reliquerant. (5) Itaque statim armis positis ad lauacrum contendil, inquiens : Agedum eamus sudorem proelio conceptum Darii lauacro abluturi. Tum quidam sociorum : Nequaquam, inquit, Darii, sed Alexandri balneo; uictoris enim et esse et dici debent eorum qui succubuerunt bona. Ut uero pyxides, guttos, pelues, alabastros, aurea omnia et summa arte parata uidit, tum diuinum quendam odorem domus unguentorum et aromatum reddidit, deinde in scenam progressus magnitudine et altitudine, ad haec stragula ueste, mensis et coenae apparatu admirandam, oculos in socios conuertens dixit : Nimirum ergo hoc erat regem esse. [21] XXI. Iam coenaturo renuntiatum est inter captiuos matrem uxoremque Darii et duas filias uirgines duci, eas que, quum Darii currum arcumque conspexissent, plangere et lugere, peremptum eum iudicantes. Hic diu secum ipse meditatus, magisque earum quam sua commotus fortuna, Leonnatum mittit, indicare iis iubens, neque Darium periisse, neque ipsis ab Alexandro esse metuendum; se enim cum Dario de principatu belligerare, ipsis omnia quae regnante Dario habuissent praebiturum. (2) Benignus is et humanus sermo mulieribus uisus est, sed re ipsa plus etiam humanitatis expertae sunt. Nam et sepelire quos uellent Persarum permisit eis, uestibus ad hoc et ornatu de praeda concessis, neque quicquam iis solemnium honorum ademit, reditus etiam prioribus ampliores destinauit. Maximum autem et uere regium iis beneficium exhibebatur, quod generosae pudicaeque mulieres tum in captiuitatem redactae nihil neque audiuere, neque senserunt, neque exspectauerunt turpe, sed tanquam non in castris hostium, sed castis et sanctis in uirginum domiciliis occultam et ab omnium oculis remotam uitam egerunt. (3) Et quidem Darii uxorem ferunt longe omnibus reginis fuisse formosiorem, sicut et Darium inter uiros pulcherrimum maximumque, filias etiam parentum similes. Sed enim Alexander se ipsum uincere quam hostes magis regium existimans esse, neque harum ullam, neque ullam aliam, ante nuptias attigit mulierem, Barsina excepta. Haec Memnone mortuo uidua apud Damascum capta fuit, Graeca disciplina erudita, moribusque bonis, Artabazi, qui regem maternum auum habuerat, filia; eius ut notitiam haberet, Parmenionis, ut ait Aristobulus, monitu, quippe mulierem et natalibus et forma nobilem commendantis, factum est. (4) Reliquas captiuas forma et statura eximias quum uideret Alexander, per iocum dixit : Persides oculorum dolores esse. Formae autem earum spectaculo suae continentiae et temperantiae pulchritudinem opponens, tanquam exanimes imagines praetermisit. [22] XXII. Quum Philoxenus mari praefectus scripsisset Theodorum quendam Tarentinum pueros duos mirae pulchritudinis uenales attulisse, percontareturque an eos emeret, indigne ferens, saepe apud amicos uociferatus est : Cuiusnam tandem turpitudinis mihi Philoxenus conscius est, quod talia mihi opprobria commendat? Ipsumque Philoxenum per litteras grauissime obiurgatum amandare una cum mercibus suis in malam rem Theodorum istum iussit. Hagnonem etiam grauiter corripuit, qui ad ipsum scripsisset, Crobylum Corinthi celebrem uelle se ei emere atque afferre. (2) Audito Damonem et Timotheum Macedones stipendiariorum quorundam militum, qui sub Parmenione erant, corrupisse uxores, Parmenionem scripta epistola iussit eos, si quidem conuicti eius sceleris fuissent, tanquam bestias ad hominum perniciem natas capitali supplicio tollere. Et de se ipso ea in epistola haec uerba scripsit : Ego enim tantum abest ut uel uiderim uel uidere uoluerim Darii uxorem, ut ne sermones quidem de elegantia eius referentium admiserim. Idem ex somno et re uenerea potissimum se intelligere dixit, quod homo esset, sentiens uidelicet naturae ab eadem imbecillitate et defatigationem et uoluptatem ingeneratam esse: (3) A gula fuisse alienissimum et aliis multis rebus ostendit et his quae Adae (a qua se adoptari passus fuerat, eamque Cariae reginam constituerat) respondit. Quum enim illa amoris causa multum ei quotidie ciborum et placentarum mitteret et ad extremum quos praestantissimos coquos pistoresque haberet : nihil se istis indigere dixit; meliores enim sibi coquos a Leonida paedagogo additos, ad prandium nocturnam ambulationem, ad coenam frugale prandium. Idem, inquit, stragulorum etiam uestimentorumque arcas meas aperuit crebro, inquirens ne quid delicatum aut superuacaneum mater eo imposuisset. [23] XXIII. Minus quoque, quam existimabatur uino fuit deditus; uinosior enim ob tempus creditus fuit, quod non tam bibendo quam dicendo trahebat, singulis calicibus longum sermonem annectens, atque id non nisi quum abundaret otio. Non enim ilium, ut alios imperatores, uinum, non somnus, non ludus, non nuptiae, non spectaculum a rebus gerendis detinuit; quod uita eius demonstrat, cuius breuissimo spatio plurimas res maximasque gessit. (2) Per otium autem primum assurgens rem sacram diis faciebat, inde sedens prandebat. A prandio reliquum diei uenando, instituendo, iudicandoue aliquid de re bellica, aut legendo exigebat. Si iter non admodum festinans faceret, inter eundum discebat aut iaculari, aut curram concitatum conscendere, ab eodemque descendere. Saepe etiam animi causa uulpes aut aues captabat, ut ex diariis eius intelligi potest. (3) Quum diuertisset et lauare aut ungi instituisset, ex pistoribus coquisque quaerebat paratane esse coena. Coenare non nisi iam tenebris noctis ingruentibus coepit, mirabili autem cura circumspiciebat, ne quid in mensa inaequaliter negligenterue distribueretur. Potum, uti ostendimus, ob loquacitatem diutius trahebat. (4) Atque hic rex alioqui iucundissimae consuetudinis, nulliusque expers leporis, iactantia nimia molestus fuit, nimisque militari leuitati indulsit, quam et ipse maiori se fastu efferret, et se ipsum adulatoribus quasi equitandum praeberet. Quae res ciuilissimo cuique conuiuarum, plurimum exhibebat molestiae, quam neque certare cum adulatoribus, neque in laudando iis esse inferiores uellent, quorum alterum turpe erat, alterum periculosum. A potu lotus saepe ad meridiem usque dormiebat; est et quum totum diem somno impendit. (5) Ciborum quidem delicatiorum ita erat temperans, ut, quum saepe ad ipsum a mari rarissimi arborum fructus et pistes afferrentur, ita de iis plerumque ad amicos dimiserit, ut nihil sibi reseruaret. Coena tamen splendida semper fuit; auctoque cum fortuna eius sumptu, tandem ad centum minas peruenit. Tantum enim pendere iubebantur ii qui Alexandrum acciperent conuiuio, neque ultra id pretium auctum est. [24] XXIV. Secundum Issicam pugnam Damasco afferri pecuniam et impedimenta et liberos uxoresque Persarum iussit. Maxime hinc ditati sunt Thessalici equites, quos ut fructum praeclarae eo in proelio exhibitae opera caperent, consulto eo misit. Sed et reliquus exercitus summam rerum copiam nactus est. Ac tum primum Macedones, auri, argenti, mulierum uitaeque barbaricae gustu percepto, ueluti canes uestigium assecuti, persequi et indagare diuitias Persicas auebant. (2) At Alexander maritima prius certo in statu collocanda sensit. Statim reges adfuerunt, Cyprum ei et Phoenicen dedentes, Tyro excepta. Tyrum quum septimo iam mense oppugnaret aggeribus machinisque et ducentis a mari triremibus , in soumis uidit Herculem sibi manum de muro porrigentem et uocantem. Multi uero Tyriorum per insomnium uisi sibi sunt audire Apollinem dicentem, sibi ea quae in urbe agerentur non probari, ideoque se ad Alexandrum abire. Atque hi quidem perinde ac si hominem ad hostes transfugere aggressum in ipso facto deprehendissent, colossum dei eius catenis ligauerunt, clauisque basi affixerunt, Alexandristam appellantes. (3) Aliud uisum Alexandro per quietem oblatum est. Satyrus ei conspectus est eminus alludere, deinde uolenti eum capere fuga elabi, tandem multa orantis et circumcursitantis in manus uenire. Coniectores nomen Satyri diuidentes, haud absurde pronunciarunt : g-Sa g-Turos, id est, tua Tyrus erit. Ostenditur etiam fons, apud quem in somnis cernere Satyrum imaginatus fuerat. (4) Durante Tyri obsidione, exercitum aduersus Arabes qui accolunt ad Antilibanum duxit. Ibi propter paedagogum Lysimachum graue subiit periculum, qui sequebatur eum, neque deteriorem se neque grandaeuiorem Phoenice dicens. Sed quum ad montana appropinquasset et relictis equis pedes incederet, procul reliquis progressis, quum iam aduesperasceret, Lysimachum defatigatum deserere non sustinens, dum eum hortatur et promouet, imprudens cum paucis ab exercitu diuulsus, coactus est iniquo loco tenebris iam et uehementi frigore oborto pernoctare. (5) Cernens autem procul multos ignes passim ab hostibus accensos, fretus agilitate corporis, quam suis adsidue laboribus tolerando auxerat, ut suorum incommodo mederetur, ad proximum ignem hostium accurrit, duobusque assidentibus barbaris ense caesis torrem abreptum ad suos tulit. Ita magno statim igne edito, barbaris tantum iniecerunt terrorem, uti fugam fecerint; ceteros inuadentes repulerunt, atque ita extra periculum eam noctem exegerunt. Haec est Charetis narratio. [25] XXV. Ceterum obsidio Tyri hunc habuit finem. Quum Alexander maiorem exercitus partem quiete reficeret ob exhaustos labores, paucosque tantum muris admoueret, ne hostibus otium concederet, Aristander uates mactata hostia quum exta inspexisset, audacius affirmauit praesentibus fore ut eo utique mense urbs caperetur. (2) Risu ad hoc et cauillis exsistentibus, quod ultima ea dies mensis erat, rex, uti semper uaticinia magni faciebat, perturbatum Aristandrum cernens, eum diem non trigesimum mensis, sed uigesimum octauum numerari iussit; simul que tuba signum dans, maiori quam statuerat initio conatu muros oppugnare coepit. Facto uehementi impetu, quum ne ii quidem qui erant in castris sese continerent, sed et ipsi ad auxilia accurrerent, animos desponderunt Tyrii, urbsque eadem die capta est. (3) Postea Gazam ei oppugnanti, maximam Syriae urbem, gleba in humerum incidit desuper ab aue demissa. Auis autem quum in machina consedisset, neruorum nexibus, quorum ad attrahendos funes usus est, sese implicauit. Ita uero euenit, ut praedixerat id signum interpretans Aristander : capta enim urbs est, Alexandro humerus uulneratus. (4) Quum multa de praeda Olympiadi, Cleopatrae amicisque dona mitteret, Leonidae quoque paedagogo quingenta thuris, myrrhae centum talenta misit, puerilis spei recordatus. Etenim quodam in sacrificio Leonidas ipsi utraque manu odoramenta in ignem coniicienti dixisse fertur : Ubi odoriferam regionem ceperis, Alexander, tum ita liberaliter adole, nunc parcius. Igitur tum Alexander ei scripsit : Mittimus tibi thuris et myrrhae abunde, uti cesses illiberalis in cultu deorum esse. [26] XXVI. Quum esset ad ipsum allatum scrinium, quo nihil in rebus et impedimentis Darii captis pretiosius repertum fuit, ex amicis quaesiuit, quidnam potissimum ex rebus caris ei imponeret, ac multa multis dicentibus, Iliadem ipse eo depositam se asseruaturum affirmauit. (2) Multos huius rei habeo magnae fidei auctores. Iam si uerum est quod Alexandrini Heraclidem secuti asserunt, non sane otiosum se ei neque consilii dandi negligentem militiae comitem Homerus praebuit. Nam AEgypto, ut ipsi aiunt, capta Alexander, quum urbem Graecam sibi cognominem ibi condere uellet, magnam et hominibus frequentem, et iam de sententia architectorum locum quendam dimensurus ac definiturus esset, nocte ea mirabile uidit insomnium. Virum uenerabili forma, cana coma, imaginatus est sibi adstare et hos uersus recitare : Praeterea undoso quaedam iacet insula ponto , Opposita Aegypto; Pharon iliam nomine dicunt. (3) Itaque statim surgens, Pharum adiit, quae tum adhuc erat paulum supra Canobicum ostium, nunc aggere est annexa continenti. Contemplatus loci commodissimam naturam (est enim terra in longum porrecta, quae isthmo suo, qui sufficientem habet latitudinem paludem magnam et mare magno portu finitum sufficienter dirimit), quum aliis in rebus admiratione dignum Homerum, tum sapientissimum esse architectum dixit. Proinde urbis figuram loco isti conuenientem ibi describere iussit. (4) Quum non esset in promptu creta, polenta in solo nigro delineauerunt rotundum sinum, cuius peripheriam interiorem rectae lineae, ex aequali distantia coeuntes, quasi ab utraque lacinia in effigiem chlamydis connectebant. Eam figuram quum magnopere probaret rex, subito aues innumerae omnis generis atque magnitudinis a flumine et lacu nubis instar locum eum occupauerunt, atque ita polentam depastae sunt, ut ne tantillum quidem relinquerent. (5) Alexandrum eo augurio perturbatum uates confirmarunt, urbem locupletissimam et quae omnigenum hominum alumna foret, condi ab eo dicentes. Itaque praefectis ei operi procuratoribus, iter ad Ammonem ipse suscepit longum, in quo quum difficilia sunt omnia et laboriosa, tum pericula duo impendent, alterum ab aquae penuria, ob solitudines quae sunt haud paucorum dierum, alterum ab austro, ne is uehemens in immensa profundaque ambulantibus arena incidat; quippe olim quoque fertur in gentibus excitatis arenarum aggeribus et planitie maris instar exagitata, quinquaginta millia hominum de Cambysis exercitu obruisse atque interfecisse. Qum tametsi uniuersi prope reputarent, difficile tamen erat Alexandrum ab eo quod semel sibi proposuisset detrahere. Nam et fortuna conatibus eius fauendo animum confirmabat animique uigor ad stupenda usque facta inuictam eius ambitionem prouehebat, non hostes modo , sed loca etiam ac tempora ui superantis. [27] XXVII. Ea quidem in profectione auxilia, quibus deus difficultates eius subleuauit, plus fidei quam reddita deinde oracula inuenerunt, imo ea fidem etiam oraculis quodammodo fecerunt. Primum imbres largi et sitis metu liberauerunt et siccitatem arenae nimiam abstulerunt, quum ea humectata in sese subsideret, eoque purior fuit et spirabilior aer. (2) Deinde quum ductores metas confudissent atque inde per ignorantiam error et diuulsio sequentium oriretur, subito uisi corui duces itineris se praebuerunt, modo uolatu praecedentes, modo tardiores exspectantes, quin etiam (quod maxime mirum Callisthenes commemorat) eos qui aberrassent per noctem crocitatione sua in uiam reuocantes. (3) Ut peragratis solitudinibus ad locum quem petebat peruenit, uates Ammonis eum dei, ueluti patris eius, uerbis saluere iussit; interroganti deinde aliquisne ipsum patris percussorum effugisset : Bona, inquit, uerba, non enim mortali patre tu natus es; tum mutato sermone quaesiuit Alexander, Philippine interfectores omnes ultus esset , et an omnibus esset dominaturus hominibus : respondit Ammon, et hoc se ei dare et Philippi caedem prorsus esse uindicatam. Tum Alexander donariis deum, pecunia homines donauit. (4) Haec istis de oraculis plerique tradunt. Ipso in epistola ad matrem arcanas sibi quasdam sortes datas scribit, quas solus soli sit, ubi reuertisset, expositurus. Quidam referunt antistitem quum Graeco sermone blandius alloqui Alexandrum et g-paidion, id est filium, appellare uellet, lapsum, ut erat barbarus, in ultimae litterae sono, g-oh g-pai g-Dios quod est o fili Iouis, dixisse loco g-n usurpantem g-s. Pergratum hunc errorem Alexandro fuisse atque inde uulgatum, eum ab Ammone filium Iouis appellatum. (5) Fertur etiam in AEgypto Psammonem philosophum audiuisse, idque eius dictum maxime probasse, quo affirmabat omnes homines a deo regi ; diuinum enim esse id, quod in uno quolibet praesit atque imperet; ipsumque magis philosophice eadem de re sensisse, quum quidem deum omnibus hominibus communem esse patrem, sed proprios sibi filios eos asciscere, qui hominum essent praestantissimi, diceret. [28] XXVIII. Omnino autem ita se erga barbaros superbe gerebat, ut qui deo parente plurimum fideret, apud Graecos modice et parce diuinitatem iactauit, nisi quod de Samo Atheniensibus scribens : Non quidem, ait, ego uobis liberam et nobilem urbem tradidissem, sed accepistis eam ab eo, qui tum dominus et pater meus nominabatur : Philippum ita indicans. Post sagitta ictus quum grauiter doleret : Id quidem, dicebat amicis, quod de uulnere effluit, sanguis est, non ichor "Qualem felices stillant de corpore diui". (2) Magno aliquando tonitru audito omnibusque consternatis, Anaxarchus sophista qui tum forte aderat : Cur, inquit, non tu quoque tale quid exhibes, fili Iouis? ad hoc ridens Alexander respondit : Quia nolo amicis esse terrori, id quod tu me iubes, coenam meam exagitans, quod non satraparum capita, sed pisces mensis impositos uides. Quippe memoriae proditum est, id aliquando dixisse Anaxarchum, quum Hephaestioni pisciculos rex misisset, ueluti contemnentem et irridentem eos qui magnis laboribus et periculis res uiles consectantur, quum aut parum aut nihilo plus deliciarum et uoluptatis quam alii percipiant. (3) Enimuero ex iis quae recensui liquet, Alexandrum opinione diuinitatis nihil affectum, neque superbiorem factum, reliquos tantum ea subiugasse. [29] XXIX. In Phoenicen ex Aegypto reuersus, sacrificia diis pompasque instituit et chorum cyclicum scenicosque ludos, non apparatu modo, sed et certaminibus splendidos. Praebebant enim sumptus Cypriorum reges, sicuti Athenis ii qui de tribubus sorte ad id ducti sont, fuitque inter eos mirifica contentio, Nicocreontem praesertim Salaminium et Pasicratem Solensem. His enim sorte obtigerat, ut nobilissimos histriones instruerent, Athenodorum hic, ille Thessalum. Cui quidem quum ipse quoque Alexander cuperet, non ante tamen studium suum ostendit, quam Athenodorus uictor est pronunciatus. Tum discedens, ut aiunt, laudare quidem se iudices dixit, partem tamen regni sui libenter dimissurum fuisse, ne Thessalum uictum uidisset. (2) Quum uero Athenodorus ab Atheniensibus muictatus, quod Bacchanalibus non interfuisset, pro se litteras a rege peteret, non impetrauit : muletam tamen a se rex misit. Lycone Scarphensi cum laude in theatro agente, uersumque comoediae inserente, qui decem talentorum petitionem continebat, ridens ei dedit. (3) Darius porro missis litteris et amicis ab Alexandro petiit, ut acceptis pro redemptione captiuorum decem millibus talentum, Asia cis Euphratem uniuersa occupata, atque altera filiarum matrimonio copulata, foedus secum societatemque coiret. Ea re cum amicis communicata Alexander, Parmenioni conditiones accepturum se, si Alexander esset, dicenti : Acciperem, inquit, et ego, si Parmenio essem. Dario autem scripsit, eum si ad se ueniret, summam humanitatem experturum, si non ueniret, se iam ad ipsum proficisci. [30] XXX. Mox uero poenituit facti, quum Darii uxor in partu periisset, neque dissimulauit dolorem, quem ex neglecta ostentandae clementiae haud uili occasione cepisset. lnterim cubicularius quidam eunuchus, ex his unus, qui cum reginis capti fuerant, Tireos nomine, ex castris aufugit equoque ad Darium uectus, mortem ei uxoris nuntiauit. (2) Qui quum caput feriret fortunamque Persarum deploraret, quae non captiuam modo duci reginam, sed et mortuam regii funeris expertem iacere permisisset; interpellans eum Tireos, Quod ad sepulturam, ait, decusque eius et honores attineat, o rex, nihil est quod fortunam Persarum culpes. Neque enim Statirae uiuenti, neque matri liberisque tuis quicquam eorum bonorum honorumque quibus ante fruebantur, defuit hactenus, nisi lumen tuum, quod iterum illustrabit summus Oromasdes. Tantum uero abfuit ut illa sepulturae ullo honore caruerit, ut lacrimis etiam hostium sit decorata. Ita enim clemens est uictor Alexander, ut acer bellator. (3) Haec audientem Darium perturbatio animi in sinistras adduxit suscipiones et eunuchum in penetrale tentorii recipiens, ita allocutus est : Nisi tu quoque Persarum fortunam imitatus ad Macedonas animo inclinas, si dominus tibi adhuc est Darius, die mihi lumen Mithrae magnum et regis dextram reueritus, numnam ego minima Statirae infortunia deploro, eaque uiuente passi sumus grauiora? Numquid honestius miseri fuissemus si in crudelem incidissemus et inhumanum hostem? qui enim honestum sit iuueni cum hostis coniuge commercium et ad tantos usque honores procedens? (4) Nondum finiuerat, quum Tireos ad pedes eius se proiiciens obtestatus est, saniora loqueretur, neue iniuria Alexandrum, sororem eandemque uxorem uita defunctam contumelia afficere, neque se ipsum maximo aduersae fortunae huius solatio spoliare uellet, quod ab hoste humana conditione praestantiori uictus esset, uerum suspiceret etiam Alexandrum, qui plus temperantiae captiuis mulieribus, quam Persis fortitudinis ostendisset. (3) Simul et horrendis se sacramentis obstringebat, deque reliqua Alexandri continentia animique magnitudine orationem instituebat. Darius autem ad amicos egressus, manus ad coelum tendens, ita precatus est : Dii natales atque regii, id primum uos praecor, quam mihi Persarum fortunam dedistis, eam restitutam ego uti posteris eodem quo accepi splendore relinquam, uti uictor Alexandro rependam, quae in mea calamitate carissimis meis praestitit beneficia. Sin fatale adest tempus, itaque uisum est Nemesi et rerum uicissitudini, uti Persicum regnum cesset, at nemo hominum praeter unum Alexandrum in Cyri sedeat solio. Haec ita acta dictaque fuisse plerique scriptorum tradunt. [31] XXXI. Alexander quum quantum cis Euphraten est Asiae, omne in suam potestatem subegisset, aduersus Darium contendit cum mille hominum millibus descendentem. Hic de re ridicula ad Alexandrum ab amicis refertur. Ministros in duas partes se diuisisse, utrique ducem fuisse, quorum ii alterum Alexandrum, alterum Darium nominauerint ; incepisse primum glebas contra sese iaculari inuicem, mox ad pugnos, inde accensa contentione ad lapides quoque et fustes a multis pertinaciter peruentum. Haec ut audiuit, iussit ipsos duces singulari proelio decernere. Alexandrumque ipse, Darium Philotas armauit. Duellum exercitus spectauit, in omen futuri eam rem trahens. Dimicatum est acriter, Alexanderque ille uictor duodecim pagos et amictum Persicum praemii loco accepit, auctore Eratosthene. (2) Magna uero illa Alexandri et Darii pugna non ad Arbela, quod plerique scribunt, sed apud Gaugamela facta est. Vocem "gaugamela" cameli donum significare aiunt, quod rex quidam priscis temporibus ex hostibus camelo cursoria seruatus, eam ibi collocauerit, pagosque et reditus certos ad curam eius destinauerit. (3) Luna tum defecit mense Boedromione, quo tempore Mysteria agi Athenis incipiunt. Undecima post id deliquium nocte quum iam in conspectu mutuo essent exercitus, Darius praelucentibus facibus ordines inspectans in armis suos continuit; Alexander, Macedonibus quiescentibus, cum Aristandro uate ante tentorium sacris quibusdam arcanis operatus est et Terrori hostiam mactauit. (i) Amicorum uero grandiores natu, et praecipue Parmenio, quum quidquid campi interiacet Niphatem et montes Gordyaeorum, barbaricis fulgere ignibus cernerent, sonusque incertus uocesque confusae, strepitusque ab hostium castris tanquam uasto mari exaudirentur, multitudinem mirati atque inter se collocuti quantae molis esset futurum aperto Marte cum tantis hostium copiis concurrere, regem a sacris reuersum adiuerunt eique auctores fuerunt, ut noctu hostes adoriretur, et quod in pugna maximum suis oblaturum esset terrorem, tenebris absconderetur. (5) Ad haec uulgatum illud Alexander quum respondisset : Non soleo furari uictoriam, quibusdam uisus est iuuenili dicto futiliter in tanto periculo lusisse, quidam et recte in praesentia animo constitisse eum et de futuro ueram fecisse coniecturam senserunt, qui Dario nollet occasionem relinquere ut is iterum uictus, bellum denuo repararet nocti et tenebris hanc cladem, ut priorem montibus, angustiis marique, imputans. Non enim armorum aut militum penuria Darium, tantae ditionis totque terrarum dominum, a bello destiturum, sed ubi aperto proelio et ui superatus inferiorem se agnoscens spiritus spesque suas posuisset. [32] XXXII. Digressis amicis quum se in tentorio quieti dedisset, praeter morem suum fertur reliquum noctis alto somno exegisse, ita quidem ut mirati sint duces quum sub auroram accessissent, atque ipsi a se primum militibus prandendi mandatum dederint. Deinde rebus ita postulantibus, Parmenionem ingressum lecto astitisse ac bis terue nominatim eum uocasse, itaque expergefactum interrogasse, quidnam ei accidisset, ut quasi uictoria parta, non grauissimo instante certamine ita dormiret. Tum Alexandrum subridentem dixisse : Non tibi ergo iam uictoriam adepti uidemur, erroribus et insecutione pugnam subterfugientis Darii peruastam et populationibus perditam regionem liberati ? (2) Neque ante pugnam tantum, sed in ipso etiam conflictu magnam suam prudentiam confidentiamque ostendit. Siquidem laeuum cornu, cui Parmenio praeerat, fluctuauit atque pedem retulit, quum equites Bactriani magna ui atque impetu in Macedones impressionem facerent, Mazaeus autem extra phalangem circummissos equites impedimentorum custodes inuadere inssisset : itaque utrinque turbatus Parmenion Alexandro per nuntios indicauit, actum esse de castris et impedimentis, nisi celeriter a fronte auxilium posterioribus submitteretur. (3) Forte tum suis conflictus signum Alexander dabat, auditoque Parmenionis nuntio, sanis consiliis excidisse eum dixit oblitumque inter tumultum, quod uictores hostium quoque bonis sint potituri, uictis non de facultatibus aut mancipiis, sed de morte honeste fortiterque pugnando obeunda cogitandum fore. (4) Haec Parmenioni renuntiari iussit, ipso galeam imposuit capiti ; cetera enim arma in tentorio induerat, tunicam superiorem cinctam Siculi operis, super hac thoracem lineum duplicem, ex spoliis Issicis. Galea ferrea erat, argenti puri instar coruscans, opus Theophili; ei consertum erat monile, ferreum et ipsum gemmisque baccatum. Ensem mira tinctura ac leuitate ex dono regis Citieorum gestabat, solitus in pugna plerumque rem gladio gerere. Sagum etiam quam caeterae armaturae conueniret pretiosius (fecerat antiquus Helicon, donauerat eo Alexandrum Rhodiorum ciuitas) erat, gestabat autem id quoque ad pugnam. Dum ordines instruens, milites adhortans, docens inspiciensue obequitaret, alio utebatur equo Alexander, Bucephalo parcens, iam grauiori aetate; ad pugnam accedenti is adducebatur, eoque conscenso statim proelium inibat. [33] XXXIII. Tunc autem Thessalos multis cohortatus reliquosque Graecos, quum bono eum esse animo iussissent sublatoque clamore duci se aduersus barbaros peterent, conto in laeuam manum translato, dextram intendens deos (ut est a Callisthene scriptum) precatus est, uti si uere genus sibi ab Ioue esset, Graecos ulcisci ac roborare sibi durent. (2) Vates autem Aristander album indutus chlamydem auream que gestans coronam iuxta equitabat, aquilam supra caput Alexandri in aere se librantem uolatuque suo eum recta in hostes dirigentem ostentans; quod uisum multos audacia impleuit mutuoque se cohortati, quum equites admissis equis in hostem impetum facerent, fluctuans etiam phalanx irruit. (3) Barbari antequam primi manum conseruissent, gradum retulerunt summoque conatu Alexander uictos urgens in medium compellebat, ubi Darius erat. Procul enim hunc conspexerat per primam aciem in medio regiae turmae, magnum uirum pulchrumque in curru sublimi, quem multi splendidique equites egregie composito agmine stipabant, parati ad excipiendum hostem. Sed in propinquo uisus Alexander fugientesque in stantium adhuc ordines impellens, tantum incussit terroris, ut plerique diffugerint. Optimi et nobilissimi dum pro rege propugnant, occisi, atque in sese corruentes, insecutionem remorati sunt inter se conuoluti et calcitrantes cum ipsis equis. - (4) Darius autem quum undique obiectum oculis exitium uideret, ac copiae quas ante se obiecerat retro ad ipsum ruerent, quod circumacto curru effugere, non dabatur et rotis cadauerum cumulis detentis et equis inter mortuorum aceruos modo decidentibus et occultatis, modo exsilientibus aurigamque perturbantibus, armis curruque omisso, equam, ut ferunt, quae nuper pepererat, conscendit et fugae se commisit. (5) Non fuisse euasurum existimant, nisi denuo missi a Parmenione equites in istam partem auocassent Alexandrum, magnas adhuc ibi hostium copias consistere, neque dum de uictoria concedere nuntiantes. Atque omnino segnem fuisse eo in proelio Parmenionem et ignauum asserunt, siue languescente iam ob senectutem audacia, siue magnitudini potentiae Alexandri infensum atque inuidentem, quod Callisthenes tradit. Rex auocari se dolens, causam apud milites dissimulauit ac tanquam finem caedendi facere uespera ingruente, receptui canere iussit; conuersus autem cum suis aduersus eam partem, quam laborare acceperat, in uia audiuit uictos protinus hostes fugam facere. [34] XXXIV. Hunc finem ea pugna habuit regnumque Persarum sublatum credebatur, et Alexander rex Asiae salutatus, magnifice diis sacrificauit; amicis quoque opes, domos et principatus largitus est, ad Graecos etiam gloriose scripsit, omnes se aboliturum tyrannidas ac lihertatem omnibus restituturum. Priuatim autem Plataeensibus pollicitus est, se urbem eorum instauraturum, quod maiores ipsorum agrum suum Graecis tradidissent, ut in eo pro libertate pugnare possent. Partem etiam spoliorum Crotoniatis in Italiam misit, uirtutem studiumque Phaylli athletae honorans, qui bello Medico, quum reliqui Itali de rebus Graecorum desperassent, priuata naui ad Salaminem uenerat, uti pugnam adiuuaret. Adeo benignus omni uirtuti obseruatorque et amator honestorum facinorum erat. [35] XXXV. Porro Babyloniam peragrans, quae statim se ei tota dediderat, summae ei fuit admirationi hiatus ignis, continenter tanquam de fonte sese efferentis, stagnumque copiosae naphthae haud procul eo hiatu. Naphtha bitumini similis est, ita igni obnoxia, ut priusquam flammam contingat, ab ipso saepe splendore qui circa lumen accensum fulget ignem concipiat mediumque aerem inflammet. (2) Eius uim et naturam barbari ut demonstrarent, angiportum quod ad regis diuersorium ducit paucis modo naphthae guttis irrorauerunt, inde in extremo stantes faces imbutis naphtha particulis admouerunt. Iam nox oborta erat. Primis itaque partibus accensis flamma subito et momento temporis ita omnia corripuit, ut totus angiportus in alteram usque partem ignis continuus esse uideretur. (3) Erat quidam Athenophanes, Atheniensis, unus de iis qui ungere et lauare Alexandrum solebant animumque eius ad hilaritatem a curis auocare. Is tum in balneo quum forte puer facie ridicula, sed qui scite caneret, nomine Stephanus, Alexandro astaret, Visne, inquit, rex, medicamenti istius periculum in Stephano hoc, faciamus? Si enim hunc quoque tangat, neque corpore eius restinguatur, uehementissimam omnino uim eius esse fatebor. Quum ipse puer prompte eos periclitari in se id passus sit, simul naphtha inunctus est et ignis admotus, tantum flammarum illico edidit corpus et prorsus igne correptum est, ut Alexander ad summum sollicitudinis metusque peruenerit. Quod nisi commodum adfuissent multi uasa aquae plena lauacri causa manu tenentes, nullum profecto auxilium depascentem ignem inhibuisset. Sic quoque et tunc uix corpus pueri totum ardens exstinctum est maleque is postea habuit. (4) Itaque non absurde quidam fabulam ueritati asserunt, id dicentes uenenum Medeae fuisse quo coronam et peplum (de quibus in tragoediis multus sermo) inunxerit. Neque enim ex his ipsis, neque ultro emicuisse ignem, sed flammam prope appositam ab his tanta celeritate, ut omnem sensum falleret, correptam propagatamque fuisse. Ignis enim radii et fluxus eminus incidentes, aliis corporibus lumen tantum et calorem afferunt, aliis quibus sicci spiritus humorque pinguis et igni alendo sufficiens inest, ea tum collecta atque furioso igne urentia, celerem materiae mutationem afferunt. (5) Iam quomodo generetur naphtha, in quaestionem uenit, utrum an humor potius is quasi ignis alimentum effluat ex terra, cuius natura pinguis est ignisque ferax. Est enim admodum feruida Babylonia, ita ut hordei grana humi proiecta saepe subsultent et moueantur, quod ea loca quasi pulsum quendam prae caloris uehementia obtinent, et incolae aestus tempore super utribus aquae plenis dormiunt. (6) Et Harpalus gubernator eius regionis relictus, quum elegantiae studens Graecis plantis regias et ambulationes exornare laboraret, solam hederam serere non potuit, quin eam perpetuo tellus perderet ob diuersitatem temperamenti; ipsi enim ignea est natura, hederae frigida amant loca. Huiusmodi autem digressiones, si quidem modus eis adsit, minus fortassis a morosis reprehendentur. [36] XXXVI. Alexander Susis occupatis, in regia inuenit nomismatis talenta quadragies mille, reliquas diuitias apparatumque innumerabilem ; quum quidem inuenta ibi narret Hermionicae purpurae quinque millia talentum, quae ante annos centum nonaginta reposita, recentem adhuc colorem retinuisset. Cuius rei causa haec refertur, quod purpureorum tinctura melle, candidorum oleo albo conficiatur, quae quum eodem tempore durent, purum rutilumque splendorem conseruauit. Dinon asserit, aquam etiam a Nilo et Istro aduectam cum aliis solitos reges in thesauro reponere, ut ea re testentur magnitudinem sui imperii omnia complectentis. [37] XXXVII. Quum uero Persis difficulter adiri ob aspera possit, et tum quoque a nobilissimis custodiretur Persis, Dario fuga elapso, circuitionis cuiusdam haud prolixae ductor Alexandro obtigit homo duarum linguarum usu praeditus, patre Lycio, matre Persica natus, de quo et ferunt puero etiamnum Alexandro uaticinatam esse Pythiam fore ut g-Lukos, id est lupus, dux Persicae profectionis Alexandro contingeret. (2) Ibi multam hostium captorum caedem factam tradunt; ipseque scribit se hanc hostium stragem mandasse, quod e re esse uideretur. Tantum quantum Susis repertum pecuniae ibi narrant et reliquas opes decem millibus bigis mulorum et quinquies mille camelis exportatas esse. (3) Xerxis autem statuam magnam quum uideret a multitudine certatim ad regiam contendente deiectam, substitit, ac ueluti uiuum compellans : Utrum te, inquit, ob bellum Graeciae illatum iacentem relinquamus? an propter magnanimitatem tuam uirtutesque ceteras erigamus? tandem, quum diu tacitus secum meditatus esset, praeteriit. (4) Ceterum ibi reficiendorum militum causa, quum iam hiems appetiisset, quattuor menses substitit. Memoriae proditum est, quum primum sub aureo coelo in regio solio consedisset, Demaratum Corinthium, amicum eius paternum, seniliter illacrimasse ac dixisse : Quam magna uoluptate priuati sunt Graeci, qui mortem obierunt antequam Alexandrum in Darii solio sedentem conspexissent! [38] XXXVIII. Iam profecturus ad insequendum Darium forte compotationi ac lusui se dedit amicis gratificatus, adeo ut etiam interessent meretrices ad amatores suos comessatum uenientes. Quorum nobilissima Thais, genere Attica, Ptolemaei eius, qui deinde rex fuit, meretrix, partim scite laudans Alexandrum, partim iocis alludens, per ebrietatem in ea prolapsa est uerba, quae patriae ipsius moribus consentanea, grauiora tamen quam pro conditione mulierculae fuerunt. Dicebat enim, de eorum laborum, quos Asiam peruagando exhausisset, praemium isto die recipere, quum superbae Persarum regiae insultaret; maluisse tamen per comessationem Xerxis, qui Athenas combussisset, domum inspiciente rege suapte manu incendere, uti inter homines sermo is diuulgaretur, grauiores a Persis poenas de uiolata Graecia exegisse mulierculas, quae Alexandri castra essent comitatae, quam isti terra marique imperatores sumpsissent. (2) Plausu ad hunc sermonem tumultuque et acclamatione assentationeque amicorum exorta, Alexander etiam in eandem sententiam pertractus exsiluit, coronatusque et facem gestans ceteros duxit; amici cum clamore, qualis bacchantium esse assolet, regiam circumdederunt, iisque se Macedones, quotquot exaudiuissent, addiderunt, ipsi quoque facibus correptis. Nam regiam cremare eius esse sperabant, qui ad reditum in patriam animum adiunxisset, neque inter barbaros commorari decreuisset. Haec quidem ita , alii autem consulto acta scribunt; de eo constat, statim eum eius facti poenituisse, ignemque restingui iussisse. [39] XXXIX. Quum autem esset natura liberalissimus, auxit eam uirtutem splendidior fortuna, aderatque in dando alacritas, quae sola uere grata efficit munera. Eius rei pauca quaedam referam exempla. Aristo dux Paeonum quum hostem occidisset, caputque ei ostendisset : Hoc, inquit, o rex, donum apud nos poculo aureo compensatur. Ad hoc ridens Alexander : Nimirum, ait, uacuo, ego autem tibi plenum mero praebebo. (2) Quidam de uulgo Macedonum mulum regia pecunia onustum agebat, onusque in sese, iumento defesso, recipiebat ; quo eum quum urgeri admodum uideret rex, et quid rei esset cognouisset, depositurum opus prohibuit, perdurare et reliquum uiae usque ad proprium tabernaculum perferre iubens. (3) Molestius autem omnino ei erat non posci quam dare. Phocioni scripsit, non usurum se porro eius amicitia, si dona pergeret repudiare. Serapioni cuidam ex collusoribus pilae iuueni nihil dederat, quod is nihil petiisset. Quum itaque Alexander ad ludum uenisset, et Serapion soli ei pilam non obiecisset, ac rex percontaretur, cor non ipsi quoque daret : Quia non petis, respondit. Hunc itaque arridens splendide munere affecit. Proteas quidam facetus lepidusque inter pocula homo in regis indignationem incidisse uidebatur; deprecantibus amicis, ipso que lacrimante, quum rex placatum se homini diceret : Firma ergo, inquit Proteas, aliquo pignore eius rei fidem. Quinque ei talenta dari iussit Alexander. (4) Quantas uero amicis et satellitibus diuitias elargitus sit, Olympiadis ad eum scripta epistola demonstrat : Alia, inquit, ratione amicis tuis benefac, eosque in honore habe; nunc quidem omnes regis aequales facis, multosque illis amicos, tibi solitudinem paras. Huiusmodi saepenumero ab Olympiade scripta cum nemine communicauit; semel tantum Hephaestionem apertas literas una pro more legentem non uetuit, annulo tamen suo os eius obsignauit. (5) Mazaei, qui apud Darium summo fuerat loco, filio, satrapiam obtinenti, aliam insuper addere uoluit. Quam ille recusans : Ante, inquit, o rex, unicus fuit Darius, tu nunc multos effecisti Alexandros. Parmenionem domo Bagoae quae Susis erat donauit, in qua dicuntur uestium mille talenta inuenta. Antipatrum scripta epistola monuit, ut sibi corporis stipatores pararet, intendi enim ei insidias. Multa ad matrem munera misit, curiose in suas res inquirere, inque rebus bellicis se ingerere eam non est passus, reprehendentis morositatem aequo animo tulit, nisi quod semel quum Antipater longas contra ipsam scripsisset literas, lectis iis : Ignorat, dixit Antipater, infinitas epistolas unica matris lacrima obliterari. [40] XL. Quum suos plane luxui deditos cerneret intolerabili que luxuria et impendiis immensis uti, adeo ut Hagno Teius argenteos in crepidis clauos gestaret, Leonnatus multis camelis puluerem in gymnasia ex Aegypto aduehi curaret, Philotae ad uenationes aulaea per centum stadia extenderentur, odorato unguento delibuti irent ad lauacrum et unctionem plures quam oleo, fricatores atque cubicularios secum ducerent, placide suos et philosophice reprehendit. Mirari se aiebat, quod tot tantisque certaminibus superatis, non meminissent suauius dormire eos qui alios defatigassent, quam qui defatigati essent, neque ex comparatione suae cum Persica uitae ratione perspicerent, nihil magis seruilo quam luxuriam, nihil magis regium esse, quam laborare. Et uero (dicebat) quomodo is equum suum ipse caret, hastam galeamue poliat, qui desueuerit suis suum ipsius carissimum corpus manibus attrectare? An nescitis eum uictoriae finem nobis propositum esse, ne idem quod uicti agamus. (2) Eam ob rem magis etiam quam ante laboribus et periculis militiae ac uenationis se ipsum exercuit, adeo ut Laco quidam legatus quum ei adesset magnum leonem deiicienti, dixerit : Praeclare equidem, o Alexander, cum leone de regno decertasti. Venationis eius simulacrum Delphis Craterus dcdicauit, aeneas leonis, canum, ipsiusque regis cum leone congressi et sui ad opem ferendam accurrentis effigies, partim Lysippi, partim Leocharis opera, ponens. [41] XLI. Enimuero dum Alexander exercendo aliosque ad uirtutem stimulando nihil periculi subterfugeret, amici eius propter opes iam et fastum luxuriae studiosi, errores eius et expeditiones grauiter tulerunt, sensimque ad obtrectandum ei et maledicendum delapsi sunt. Placidissime initio id ei latum, quod diceret, regium est male audire, quum bene feceris. Sane minima quoque eius in familiares officia, magnae fuerunt beneuolentiae uenerationisque indicia, quorum pauca quaedam apponam. (2) Quum Peucestam per litteras obiurgaret, quod is ab urso morsus ea de re ad alios, ad se unum nihil perscripsisset : Vel nunc, inquit, mihi scribe uti ualeas et an aliqui sociorum in uenatione te destituerint, ut ii poenas dent. Hephaestionem ob negotia quaedam absentem per epistolam certiorem reddidit, in ludicro aduersus ichneumonem certamine Perdiccae hasta casu sauciata Crateri femora fuisse. Peucesta ex quodam morbo sanitati restituto, Alexippo medico gratias scripto egit. (3) Cratero aegrotante quum insomnium uidisset, sacra pro eius salute fecit ipsumque etiam facere iussit, et Pausaniae medico, qui ei helleboro purgaturus erat, scribens partim sollicitudinem suam indicauit, partim de eo medicamento propinando instruxit. Ephialtem et Cissum, qui primi de Harpali fuga et defectione indicium attulerunt, tanquam falso eum deferentes in uincula condidit. (4) Infirmos eo et senes in patriam remissuro, Eurylochus AEgeus se quoque inter aegrotos ascripserat, deprehensus deinde nihil habere morbi, confessus est se amore Telesippae teneri, eamque descendentem ad mare cupere sequi. Alexander, cuius conditionis ea esset mulier sciscitatus, ut de liberis meretricibus unam esse intellexit : Habes nos, inquit, Euryloche, amori tuo fauentes, da autem operam ut ei uel uerbis uel muneribus persuadeamus uti maneat, quandoquidem libera nata est Telesippa. [42] XLII. Miretur autem aliquis eum amicis etiam usque ad talium epistolarum scriptionem uacasse, quales fuerunt, qua puerum Seleuci, qui in Ciliciam aufugerat, inquiri iussit; qua Peucestam laudat, quod Niconem Crateri seruum comprehendisset : qua Megabyzo mandat de seruo, qui in templo consederat, ut eum, si posset, euocatum ex templo capiat, in templo manum ei non afferat. (2) Ferunt eum etiam quum primum de causis capitalibus cognosceret, actore dicente manum alteri aurium apposuisse, ut eam reo calumniarum expertem reseruaret. Verum postea temporis exasperauerunt eum crebrae calumniae, per uera aditum ad mendacia nactae; praecipue conuiciis de se auditis mentis impos fiebat durumque se et inexorabilem praebebat, quippe gloriam uita et regno antiquiorem habens. (3) Tum uero rursus castra aduersus Darium mouit, tertio proelio cum eo decertaturus: quem ut captum audiuit a Besso, missis domum Thessalis, praeter stipendia talentorum duo millia dono dedit. In persequendo autem Dario ob itineris difficultatem et longitudinem (etenim undecim dierum spatio tria millia ac trecenta stadia perequitauit) plerique auimos desponderunt, praecipue ob aquae penuriam. (4) Ibi Macedones ei quidam occurrerunt, aqua repletos utres a flumine mulis uehentes. Qui quum Alexandrum uiderent male ob sitim habentem (iam enim meridies erat) celeriter impletam aqua galeam ad eum attulerunt, quaerenti quibus aquam adueherent, Filiis suis, responderunt, sed se incolumi rege etiam iis amissis alios posse generare. His auditis Alexander quum galeam in manus accepisset, oculisque circumlatis equites suos omnes capita inclinasse et ad potum respicere uidisset, non bibit, sed aquam iis qui dederant collaudatis reddidit : Nam si solus, dicebat, ego bibero, languebunt horum animi. Equites autem continentiam et magnanimitatem regis cernentes, bono eum animo esse et se ducere iusserunt, simul que flagris equos incitarunt, neque defatigari se, neque omnino mortales se esse arbitrari dicentes, quamdiu hunc haberent regem. [43] XLIII. Omnium quidem erat idem studium; sexaginta tantum una cum rege in castra hostium irruperunt. Ibi multum argenti aurique proiectum praetereuntes, multos quoque currus liberis et mulieribus onustos et absque aurigis uagantes, primos insecuti sunt, inter eos Darium esse sperantes. Vix tandem inuentus est Darius in curru iacens, plurimis confixus iaculis, ac iam moribundus : petiit tamen potum, et quum bibisset aquam frigidam, ad Polystratum (is ei aquam praebuerat) ita est locutus : Hoc mihi omnium calamitatum extremum obtigit, ut pro beneficio gratiam referre non possim; sed Alexander tibi beneficium compensabit, Alexandro dii humanitatem, quam matri, uxori liberisque meis exhibuit, cui hanc ego meam dextram te nuntio porrigo. Haec fatus, manu Polystrati comprehensa, exspirauit. (2) Alexander ut superuenit, dolorem eo ex casu acceptum haud clam tulit, suamque ipsius chlamydem exuit et cadauer Darii ea inuoluit. Bessum quidem postea repertum in diuersas partes discerpsit, duabus arboribus rectis ita incuruatis, uti earum festigia una essent, quarum utrique alteram corporis partem alligauit, libratae tum arbores, quum magna uiolentia sese erigerent, suam utraque partem secum rapuit. In praesentia uero Darii corpus regio cultu ornatum matri eius remisit, Exathrem autem Darii fratrem in amicorum numerum recepit. [44] XLIV. Inde cum robore exercitus in Hyrcaniam descendit; uidensque ibi sinum maris magnum ac Ponto non minorem, reliquo tamen mari dulciorem, quum nihil super eo certi cognosceret interrogando, maxime hanc secutus est coniecturam, esse Maeotidis paludis eruptionem. Quanquam rei ueritas naturae peritos non latuit, qui multis ante expeditionem Alexandri annis retulerunt, de quattuor sinubus qui ab Oceano in terram sunt immissi, eum esse Septentrionibus proximum, qui Caspium et Hyrcanum mare nominatur. (2) Hic barbari quidam Bucephalum equum Alexandri ductores eius subito adorti, rapuerunt. Haud mediocriter id tulit, missoque caduceatore minatus est se, nisi equum reddidissent, omnes cum uxoribus et liberis interfecturum. Adducentibus equum et urbes tradentibus humanum se praebuit, iisque a quibus captus fuerat Bucephalus, redemptionis nomine munera dedit. [45] XLV. Inde translatis in Parthiam castris, otiosus primum barbaricum amictum induit, siue ut se eius regionis moribus accommodaret, quod plurimum facere ad subiugandos homines eorum consuetudinis atque morum gentilium adsimulationem sciret, siue ut ea re Macedonum animos exploraret, quo pacto ii eum adorari se uolentem toleraturi essent, eosque paulatim ad ferendam ipsius a patriis institutis digressionem et mutationem adsuefaceret. (2) Medicum habitum non plane asciuit, barbaricum nimis et a communi usu alienum, neque anaxyridas, neque candyn, neque tiaram sumpsit, sed medium inter Persicam ac Medicam consuetudinem quiddam commixtis commode utrisque tenuit, quod et minus quam illa superbum et hac augustius esset. (3) Usus autem eo habitu, primum est, si cum barbaris domiue cum amicis colloqueretur, postea uulgo etiam sic incedens ac responsa dans uidebatur. Erat quidem id spectaculum Macedonibus molestum, reliquas tamen eius uirtutes admirantes, existimabant nonnihil etiam quod ad splendorem et uoluptatem faceret concedendum ei, qui praeter multa alia facinora nuper admodum sagitta crus ita laesus, ut radii os fractum excideret, rursumque ictus saxo collum, ita ut caligo oculis oborta aliquandiu duraret, tamen se ipsum periculis obiiciendi finem nullum faciebat, quin etiam alui profluuio uexatus, Orexarten tamen fluuium (quem ipse Tanain esse iudicabat) traiecerat, Scythasque fugatos equo uique ad centum stadia insecutus erat. [46] XLVI. Hic ad eum uenisse Amazonem illam multi auctores narrant, quorum de numero sunt Clitarchus, Polyclitus, Onesicritus, Antigenes, Ister. Aristobulus contra, Chares admissionalis, Ptolemaeus, Anticlides, Philo Thebanus, Philippus Theangelensis, Hecataeus etiam Eretriensis, Philippus Chalcidensis ac Duris Samius, confictam esse eam rem affirmant; quibus uidetur astipulari ipse Alexander, qui ad Antipatrum de omnibus accurate scribens, a Scytha quidem sibi filiae matrimonium oblatum refert, Amazonis non meminit. Ferturque longo post tempore Onesicrito Lysimachus rex quartum librum recitanti, in quo narratio de Amazone comprehendebatur, leniter subridens dixisse : Ubinam uero ipse interim fui? Sed haec neque pro fictis habita diminuunt, neque credita augent Alexandri admirationem. [47] XLVII. Metuens autem Alexander ne Macedones ad id quod reliquum erat expeditionum animos desponderent, relicta ibi cetera multitudine, flore exercitus secum accepto (uiginti peditum, tria equitum millia erant) in Hyrcania sic allocutus est : nunc quidem in somnis etiam ipsos barbaris obuersari; quodsi turbatis tantum rebus Asiae discederent, fore ut tanquam mulieres ii ipsos iterum inuaderent. Qui tamen uellent, iis abeundi potestatem concessit : testatusque est se, quum Macedonibus orbem terrarum subiecisset, cum amicis et uoluntariis militibus destitutum fuisse. Haec iisdem prope uerbis sunt in epistola ad Antipatrum perscripta; quae quum dixisset, clamor ab uniuersis sublatus est, in quamcunque uellet mundi partem ipsos duceret iubentium. His feliciter tentatis, non iam difficile erat reliquam multitudinem mouere, sed ultro sequebantur. (2) Proinde uitae rationem ad indigenarum consuetudinem magis etiam quam hactenus accommodauit, eamque commiscendo et communicando Macedonicis moribus aptauit, quum statuisset tam procul inde profecturus beneuolentia potius quam ui res istic constituere. Itaque etiam triginta puerorum millia delegit, quae litteris Graecis instituerentur, interque arma Macedonica educarentur, multis ad id magistris constitutis. Roxanen aliquando in choro quodam inter pocula conspectam, pulchritudine eius illectus, amare coepit, sed ea res haud inconueniens tamen eius instituto uisa est. Confisi enim sunt barbari in communione nuptiarum ac magnopere dilexerunt Alexandrum, quod modestissimum se gessisset et cuius unius amori succubuisset, eam nisi ut legibus est permissum, tangere non sustinuisset. (3) Quum amicorum suorum summos Hephaestionem et Craterum, hunc patrium morem retinere, ilium probare imitarique mutationem uideret, hoc apud Graecos et Macedonas, illo apud barbaros usus est administro; atque omnino hunc maximo honore, illum summo amore est prosecutus, ab Hephaestione Alexandrum, a Cratero regem diligi sentiens atque pronuntians. (4) Quae res simultatibus horum inter se offensisque occasionem frequentibus praebuit. Semel in India etiam ad manus iurgium et gladiorum strictionem res deuenit, amicisque utrique ad opem ferendam accurrentibus, equo citato aduectus Alexander, aperte conuicium Hephaestioni fecit, stolidum appellans et insanum, si non intelligeret se adempto sibi Alexandro nullius esse pretii. Craterum quoque priuatim acerbe obiurgauit, conducens que eos in unum et in gratiam reponens mutuam, Ammonem et reliquos deos obtestatus est, neminem se hominum iis cariorem habere; si tamen iterum rixari sensisset, aut utrumque se, aut auctorem dissidii interfecturum. Itaque in posterum ne per iocum quidem alter alterum dicto factoue laesisse fertur. [48] XLVIII. Erat Parmenionis filius Philotas magnae inter Macedonas existimationis ob fortitudinem, tolerantiam, liberalitatem, atque in amicos propensum animum, qua uirtute, excepto Alexandro, parem habebat neminem. Certe traditum est quum familiaris quidam ab eo pecuniam peteret et dispensator numerare iussus non esse sibi respondissct, dixisse eum : Quid ergo, nullumne poculum, nullam uestem habes? Fastu tamen, opibus, corporis cultu, uitaeque ratione quam priuatum hominem deceret insolentiori uti uidebatur, ac tum quoque maiestatem et sublimitatem non urbanitate, sed sine gratia inepte et insulse exprimens suspectum se obnoxiumque inuidiae reddebat, ita ut Parmenio etiam aliquando ei dixerit : Deterior mihi, o fili, euadis. (2) Erat hic iam pridem apud Alexandrum delatus. Quo enim tempore Darius in Cilicia uictus et apud Damascum bona eius capta fuerant, multis in castra adductis mancipiis, mulier inter ea quaedam nomine Antigone, Pydnaea ortu, uenusta forma reperta est. Eam Philotas deinde habuit. Apud eam, ut solent apud amasias iuuenes, quum splendide multa ac pro militari arrogantia liberius iactasset, plerasque res gestas sibi et patri suo imputauerat, Alexandrum adolescentem appellans, qui ipsorum opera regis titulo frueretur. Haec quum Antigone cuidam suorum familiarium, isque alteri retulisset, ad Craterum usque sermo peruenit, isque mulierem ad Alexandrum occulte perduxit. Alexander, audita re, eam cum Philota consuetudinem habere, et quidquid tale inaudiuisset, sibi renuntiare iussit. [49] XL1X. Has insidias non sentiens Philotas, et ira et iactantia multos de rege sinistros sermones apud Antigonam efferebat. Verum Alexander, tametsi grauia de Philota afferrentur crimina, tacitus tamen ea ferebat, seque continebat, siue Parmenionis erga se beneuolentia fretus, siue gloriam eius Philotaeque et potentiam metuens. (2) Isto autem tum tempore Macedo quidam Limnus nomine, Chalastra urbe oriundus, insidias struens Alexandro, Nicomachum quendam adolescentem amasium suum ad facinoris societatem ineundam hortatus est. Is, repudiata petitione, rem cum fratre Cebalino communicat. Cebalinus ad Philotam accedit, seque et fratrem ad regem, de magna et necessaria re eum compellaturos, introduci postulat. Philotas incertum qua de causa abnuit, regem maioribus negotiis intentum causans. Bis id fecit. Itaque insolentiam eius auersati, alium quendam accesserunt, cuius opera ad regem admissi, primum de Limno indicium detulerunt, deinde obiter significarunt, ut bis a Philota spreti fuissent. (3) Vehementer hoc Alexandrum irritauit, auxitque perturbationem, quod Limno ab eo qui ad ipsum comprehendendum missus fuerat, quum ui resistere pararet, occiso, indicem insidiarum periisse putabat. Grauiter exinde Philotae infensus, eos qui hominis antiquo odio laborabant, sibi asciuit, iam palam dicentes socordem esse regem, qui Limnum Chalastraeum hominem tantum facinus nemine impellente ausum fuisse opinaretur; administrum eum, aut uerius instrumeutum fuisse, facinoris maiorem auctorem quaerendum, insidiarum autem causam apud eos inuentum iri, quibus eas latere ex re fuisset. (4) His sermonibus calumniisque aures rege pandente, infinitis iam Philotas criminibus onerari coepit. Itaque captus est et in quaestionem datus, amicis regis tormentis adstantibus, ab Alexandro autem post aulaeum extentum auscultante, quum quidem miserabiles et humiles uoces atque deprecationes eo ad Hephaestionem emittente, dictum traditur : Itane mollis adeoque effeminatus quum esses, Philota, tantam rem aggrediebare ? (5) Occiso Philota, Parmenionem quoque statim in Mediam misit qui necarent, eum uirum, qui multis in rebus gerendis affuerat Philippo ; unus uero, aut maxime omnium natu grandiorum amicorum, Alexandrum ad Asiaticam expeditionem excitauerat, isque de tribus filiis quos in castris habuit, duos mori iam ante uiderat, cum tertio ipso interfectus est. His factum est ut amicis suis terrori iam Alexander esset, maxime Antipatro, qui et missis nuntiis, occultum foedus cum Aetolis iniit; nam hi Alexandrum ob excidium Oeniadarum metuebant : quo is audito non Oeniadarum liberos, sed se ab Aetolis supplicium sumpturum affirmauerat. [50] L. Haec paullo post Cliti caedes subsecuta est, quod facinus, si quis id nude audiat, quam Philotae interitus potest uideri crudelius ; qui causam etiam tempusque rei considerant, non sponte regis, sed infortunio quodam perpetratum, fatoque Cliti iram et ebrietatem Alexandri ansam praebuisse animaduertent. Res ita acta est. (2) Venere quidam Alexandro poma Graeca a mari apportantes, quorum maturitatem ac elegantiam miratus rex, Clitum accersi iussit, ostensurus ei, partemque eorum daturus. Clitus tum forte sacris operabatur ; iisque relictis statim ad regcm contendit, tribus ouibus, de quibus iam immolauerat, eum sequentibus. Alexander rem perceptam cum uatibus Aristandro et Cleomanti Lacone communicauit ; qui quum dirum esse signum dicerent, statim pro Clito iussit sacrificia expiatoria peragi. Nam et ipse nudiustertius insomnium uiderat horrendum, Clitum una cum Parmenionis filiis sedere nigris cum uestibus, omnesque eos mortuos esse. Non continuo tamen perfecit Clitus sacrificium placatorium, sed statim ad coenam uenit, quum rex Castori et Polluci litasset. (3) Compotatione autem alacri facta, Pranichi cuiusdam, aut ut nonnulli dicunt Pierionis, carmina recitata sunt in duces qui nuper a barbaris uicti fuissent, risus et ignominiae causa conscripta. Senioribus indignantibus atque poetam et cantorem crininantibus, Alexandro autem et aequalibus cum uoluptate audientibus, utque pergeret, iubentibus; Clitus iam uino captus, homo natura ira promptus et contumax, aegre id tulit, indignum esse inquiens quod inter barbaros et hostes exagitentur Macedones, qui deridentibus eos longe fuerint praestantiores, tametsi infortunium passi. Ad haec Alexandro Clitum sibi patrocinantem infortunii nomen praetexere timiditati dicente, assurgens Clitus : Haec quidem, inquit, timiditas te, diis nate, iam Spithridatis gladio tergum praebentem seruauit, Macedonunque sanguine tu hisque uuhneribus eo prouectus es, ut abdicato Philippo Ammonem tibi patrem asciscas. [51] LI. Irritatus his Alexander : Haeccine tu, ait, sceleste, identidem de nobis praedicans et Macedones ad seditionem sollicitans, perpetuo gauisurum te putas? Imo, respondit Clitus, ne nunc quidem gaudemus, Alexander, hos laborum fructus percipientes, beatosque prae nobis eos ducimus qui mortem prius obierunt, quam Medicis caedi fascibus Macedonas, nosque ut ad regem adire liceat a Persis impetrare cernerent. (2) Haec eo libere dicente, sociisque Alexandri contra insurgentibus eumque conuiciis impetentibus, seniores compescere tumultum conati sunt. Alexander autem ad Xenodochum Cardianum Artemium que Colophonium conuersus : Non uidentur, inquit, uobis Graeci inter Macedones, ueluti semidei inter belluas, obuerssari? (3) Clito autem non remittente, sed Alexandrum dicere in medium quae uellet iubente, aut non inuitare ad coenam liberos apertique oris homines, sed inter barbaros uiuere et mancipia, ad adorandam Persicam zonam candidumque amiculum eius parata ; non ita amplius irae continens Alexander, malo, quod iuxta iacebat, correpto eum petiit percussitque et simul ensem quaesiuit. Quem quum mature subtraxisset unus de stipatoribus Aristophanes, reliqui autem eum retinerent ac deprecarentur, exsiliens Macedonica lingua regiam cohortem inuocauit (quod magni erat tumultus signum) classicumque canere iussit et tubicinem cunctantem pugnis cecidit; cuius quidem magna postea laus fuit, quod solus futuro in castris tumultui obstitisset. (3) Clitum nihil de contentione minuentem, amici magna labore coenaculo eiecerunt. Verum is per alias fores rursum intrauit, ferociter admodum contemptoque plane Alexandro, Euripidis hos de Andromacha tragoedia uersus recitans : "Quam comparatum inique id est in Graecia". Ibi demum Alexander stipatorum cuidam erepta lancea, Clitum sibi occurrentem obducentemque iam ostii uelum ea traiicit; isque cum gemitu et fremitu corruit. Statim uero ira Alexandri cecidit et ad sanam mentem reuersus, quum amicos astare uideret, hastam ex corpore interfecti Cliti rapuit, quumque eam iugulo intentaret, a stipatoribus prohibitus est, qui manus eius continuerunt, ipsumque ui in cubiculum pertraxerunt. [52] LII. Totam eam noctem lacrimando misere exegit, postridie clamando et lugendo fessus, grauia ducens suspiria malus iacuit; itaque amici eius silentio solliciti, ui in cubiculum intrauerunt. Horum ille sermones non admisit, Aristandro uate ipsum insomnii quod de Clito habuerat, admonente, atque ut ita fieret in fatis iampridem fuisse affirmante, uisus est nonnihil moueri. (2) Itaque adductus est ad eum Callisthenes philosophus, Aristotelis propinquus, et Anaxarchus Abderita. Ille placido sermone ciuiliter conatus est eum a dolore abducere, uerborum ambagibus se insinuans offensasque declinans, Anaxarchus autem peculiarem iam inde ab initio philosophandi rationem secutus, ita ut superbe fastidire sodalium suorum rationem uideretur, simul atque ingressus est, exclamauit : En tibi Alexandrum, quem uniuersus terrarum orbis suspicit! ut iacet mancipii in morem, flens, hominumque legem et reprehensionem timens, quibus ipse debebat iuris regula et finis esse, si quidem hoc consilium uicit et praeualuit ut imperet, non ut inani opinione uictus seruiat. Nescis, aiebat, Iustitiam et Themin assidere Ioui, ut quicquid rex facit, id iustum fasque sit? (3) Hoc sermone Anaxarchus dolorem quidem Alexandri minuit, leuiorem tamen multo iniustioremque redegit, seque ei mirifice gratum effecit, Callisthenis consuetudini propter austeritatem iam ante minus iucundae inuidia maiori conflata. (4) Ferunt aliquando inter coenandum orta de temperie coeli et tempestatum uicibus disputatione, Callisthenem eorum opinionem probasse, qui Asiam Graecia frigidiorem censent et Anaxarcho contentiose repugnanti dixisse : Atqui necesse est te idem nobiscum fateri : qui quum in Graecia palliolo hiemem sustinueris, hic tribus tapetibus tectus iaces. Auxit hoc dictum odium aduersus ipsum Anaxarchi. [53] LIII. Reliquis autem sophistis et adulatoribus inuisu erat Callisthenes, colebatur uero a iunioribus propter orationem, neque minus senioribus placebat ob modestiam grauitatemque uitae, quam sua contentus sorte tolerabat, ita ut confirmaret suae peregrinationis causam, quam proferebat, nimirum se ut patriam instauraret ciuesque reduceret, ad Alexandrum abiisse. Sed quum gloriae ipsius inuidebatur, tum ipse quasdam calumniandi occasiones inimicis praebuit, uocatus ad coenam plerumque recusans, aut si uenisset, grauitate uultus et silentio indicans ea quae agerentur sibi non probari, ita ut Alexander quoque de eo dixerit, Sapientem ego odi, qui sibi ipsi non sapit. (2) Traditum est litteris, quondam frequenti in conuiuio iussum inter pocula Macedonum laudes dicere Callisthenem, tanta facundia de proposita re disseruisse, ut assurrexerint, plausuque dato serta in eum coniecerint. Alexandrum uero dixisse : Recte ab Euripide pronuntiatum, Quum disserendi pulcra datur occasio, Non est magni laboris res, bene dicere : quin potius ostentandae facundiae causa uituperaret Macedones, ut uitiorum suorum moniti, ea emendarent. Ibi eum retractantem, quae prius dixisset, multa libere in Macedones locutum, Graecorumque dissidia causam fuisse incrementorum et potentiae Philippi pronuntiasset, addito carmine, Pessimus ad summos etiam conscendit honores, Quum res dissidiis et seditione laborant. Eo dicto ingentia Macedonum in se odia concitasse fertur, et Alexandrum dixisse : Non facundiae Callisthenes, sed maleuolentiae suae documentum Macedonibus praebuit. [54] LIV. Haec Stroebum Callisthenis anagnostam Aristoteli narrasse Hermippus ait , additque Callisthenem, quum animum regis a se abalienatum sentiret, discedentem ei bis terue dixisse, Te quoque Patroclus praestantior occidit olim, Quare haud ab re dictum ab Aristotele uidetur, Callisthenem esse quidem pereloquentem, sed mente carere. Adorationem autem regis summo conatu, utque philosophum decuit, amolitus solusque palam ea locutus, quae optimus quisque et maximus natu Macedonum occulta indignatione mussabat, magno Graecos, maiori Alexandrum dedecore liberauit, sibi uero ipsi perniciem conciliauit, quod ui magis quam persuadendo regem ab eo proposito detraxisse putabatur. (2) Chares Mitylenaeus Alexandrum narrat in conuiuio quum bibisset, pateram cuidam amicorum porrexisse, eum accepisse et ad focum astitisse; quumque bibisset, primum adorasse regem, deinde osculum dedisse, atque ita accubuisse; hoc omnes deinceps imitatos; Callisthenem uero accepta patera, rege non attendente, sed cum Hephaestione colloquente, bibisse et ad regem osculandi causa accessisse, Demetrio autem cui Phidonis cognomentum fuit, regem monente, ne osculum ei praeberet, quod solius omnium non adorasset, ita Alexandrum ab osculo se retraxisse, Callisthenem uero magna uoce dixisse : Unius itaque osculi iactura facta abeo. [55] LV. Hac animorum abalienatione orta, primum Hephaestioni creditum est : Callisthenem secum pactum de adorando rege et fefellisse fidem dicenti; deinde Lysimachi et Hagnones eum adorti, circumire sophistam aiebant magnos ducentem spiritus, ueluti tyrannidem si demolitus esset, concursum ad eum adolescentulorum esse, ab iis eum ueluti qui unus inter tot hominum millia liber esset, coli. (2) Quo factum est, ut Hermolai in Alexandrum detectis insidiis, haud absimilia ueri crimina obiicere uiderentur, qui Callisthenem deferebant, cuidam quaerenti quanam ratione celeberrimus homo fieri posset, respondisse : Si illustrissimum interficeret; Hermolaum autem quum ad facinus adhortaretur, monuisse ne aureum lectum metueret, sed meminisset se ad morbis et uulneribus obnoxium hominem adire. (3) Tametsi nemo ex Hermolai sociis ne extrema quidem passus Callisthenem reum appellauit; quin et Alexander statim Cratero, Attalo et Alcetae scribens, pueros ait in tormentis confessos, se solos, nullo alio conscio, id facinus molitos. Post tamen ad Antipatrum scribens, Callisthenem quoque accusat, his uerbis : Pueros Macedones lapidibus obruerunt, sophistam ipse puniam et eos qui eum miserunt, et hos, qui insidiatores meos urbibus receperunt. Quibus uerbis palam in Aristotelem iram suam aperuit, apud quem ob propinquitatem educatus fuerat Callisthenes, natus Herone Aristotelis consobrina. (4) Quidam suspensum ab Alexandro Callisthenem decessisse perhibent, quidam in compedibus morbo afflictum, Chares septem menses in uinculis seruatum, ut in concilio praesente Aristotele iudicaretur, quibus uero diebus Alexander apud Indos {in Mallis Oxydracis} uulneratus fuit, mortuum ait pediculari morbo, quum admodum esset obesus. [56] LVI. Verum haec aliquanto post acta sunt. Ceterum Demaratus Corinthius ingrauescente iam aetate, studii tamen sui ostentandi causa ad Alexandrum profectus est, quumque eum uidisset, magna uoluptate priuatos esse Graecos dixit, qui ante mortui essent, quam sedentem in solio Darii Alexandrum uiderent. Neque tamen alios ille regiae beneuolentiae fructus tulit, quam quod propter ualetudinem mortuus, magnifice sepultus, tumulumque ei magno ambitu et octoginta cubitorum altitudine milites exstruxerunt, reliquiae quadrigis splendide exornatis ad mare deuectae sunt. [57] LVII. Transiturus in Indiam Alexander quum pree multitudine spoliorum grauem iam uideret tardumque exercitum, instructis summo mane curribus, primum suis sociorumque impedimentis ignem iniecit, identique deinde reliquos facere Macedonas iussit. Apparuit autem consilium difficilius atque periculosius quam ipsa combustio. Nam paucis admodum doluit, plerique sublato clamore, ueluti furore quodam diuino correpti quae usibus essent necessaria petentibus distribuerunt, superuacanea ipsi combusserunt, eoque facto alacritatem Alexandri magnopere auxerunt. (2) Atque is iam terribilis quoque erat, et delinquentibus inexorabilem sese praebebat, quippe et Menandrum, unum de suis familiaribus, manere in castello, cui praesidio erat impositus, nolentem interfecit, et ex barbaris qui rebellauerant Orsodatem ipso sagittis confixit. (3) Quum autem ouis agnum peperisset, qui in capite figuram et colorem tiarae et ex utraque eius parte testiculos haberet, abominatus id prodigium, a Babyloniis, quos eius rei causa ex more quodam secum habebat, expiatus est, ad amicos etiam dixit, se non sui, uerum ipsorum causa perturbatum esse, ne ipso defuncto summum rerum ad ignobilem et imbellem aliquem hominem fatum deuolueret. (4) Sed hunc eius moerorem aliud laetius ostentum sustulit. Etenim Proxenus Macedo, stratoribus regiis praefectus, quum tentorio regis locum foderet iuxta Oxum fluuium, fontem liquoris pinguis aperuit; cuius quum summum esset haustum, purum deinde et perlucidum oleum scaturiit, neque odore quicquam neque gustu ab oleo, neque nitore etiam et pinguedine differens, et uero nullae sunt in ista regione oleae Oxum autem mollissimam habere aquam memorant, adeo ut lauantibus cutim pinguedine quadam inungat. Equidem Alexandrum mirifice eo ostento delectatum ex epistola eius ad Antipatrum constat, in qua hoc inter diuinitus sibi facta indicia cum praecipuis numerat. Vates gloriosam quidem, sed iuxta laboriosam difficilemque expeditionem designari responderunt; nam oleum a deo hominibus laborum remedium datum esse. [58] LVIII. Et grauia sane in proeliis pericula subiuit, et grauissima uulnera accepit, maximam autem perniciem exercitui inopia rerum necessariarum et intemperies coeli attulit. Verum ipse audacia fortunam, uiresque uirtute superare contendens, nihil audentibus inexpugnabile, nihil satis munitum aduersus animosos existimabat. (2) Narrant eum, quum Sisimithrae saxum inaccessum oppugnaret, militibus animis languentibus ex Oxyarte quaesiuisse, qualis esset ipsius Sisimithrae animus, quumque is eum timidissimum hominem affirmaret, Saxum, dixisse, expugnabile refers, quum qui id tenet, munitus non sit; territoque minis Sisimithra, petram eam occupasse. (3) Alteri aeque praerupto saxo quum ad oppugnandum iuniores Macedonum adhibuisset, eos exhortatus est et quendam Alexandrum nomine ita compellauit : Te strenuum esse uel ob nominis mecum communitatem conuenit; et quum iuuenis fortiter certans cecidisset, haud mediocriter doluit. (4) Ad oppugnandam Nysam aggredi cunctantibus Macedonibus, eo quod profundus eam fluuius allueret, fixo gressu : Cur, inquit , hominum ego deterrimus natare non didici? simulque arrepto scuto traiicere intendit. (5) Quum ad ipsum obsessarum urbium legati deprecatum accessissent, atque ipse forte tum receptui a proelio cecinisset, conspectus in armis absque ulla corporis cura, terrorem eis obiecit. Deinde puluinari allato, maximum natu legatorum (Acuphis ei nomen erat) iussit ei insidere. Qui quum magnificentiam eius et humanitatem admiratus quaereret, quibusnam conditionibus amicos ipsos habere uellet : Si, inquit Alexander, tui te principem suum constituant, et ad me centum praestantissimos suorum uiros mittant ; ad quod ridens Acuphis, Atqui, ait, o rex, melius imperaturus sim, si pessimos, non optimos ad te mittam. [59] LIX. Porro Taxiles Indiae sub se partem habuisse traditur AEgypto haud minorem et cum primis pabuli frugumque fertilem. Homo ipse sapiens fuit, et quum salutasset Alexandrum, ita allocutus est : Quid nobis, o Alexander, bello inuicem pugnaque opus est , si neque aquam nobis neque uictum necessarium ereptum uenis, quae sola hominibus cordatis pugnandi necessitatem imponunt ? Ceteris seu opibus seu diuitiis si te praesto, paratus sum tibi bene facere; sin iis te inferior sum, affectus beneficio gratias agere non recuso. (2) Gratum hoc Alexandro fuit, dataque dextra : An tu existimas, inquit, nostro hoc congressu amicitiaeque iunctione certamen omne exclusum? Sed nihil agis. Ego enim tecum beneficiis certabo, ne bonitate me uincas. Multis inde acceptis donis, quum plura dedisset, ad extremum mille pecuniae talenta ei propinauit; quod factum grauissime amicis doluit, barbarorum autem multorum fauorem Alexandro conciliauit. (3) Indorum bellicosissimi stipendia merentes per orbes circumibant easque summa ui tuebantur Alexandroque plurimum incommodabant; hos Alexander, pacto secum inito, ex orbe quadam discedentes in itinere adortus uniuersos interfecit. Quod eius facinus ceteris rebus iuste et regi conuenienter gestis quasi maculam inussit. Haud pauciores ei molestias etiam philosophi exhibebant, reges qui se ei dedidissent culpantes, liberos que populos ad defectionem trahentes; itaque horum multos suspendio affecit. [60] LX. Rem cum Poro gestam ipse in epistolis retulit. Inter Alexandri et Pori castra Hydaspes fluebat. Elephantos Porus semper fluuio oppositos instruebat ad prohibendum transitu hostem. Alexander singulis noctibus strepitu et tumultu in castris excitato, suos, ne metuerent barbaros, adsuefaciebat, nactus autem noctem hibernam luna non fulgente, cum parte peditum et robore equitum longe ab hoste progressus ad insulam quandam haud magnum traiecit. (2) Ibi quum ingens imber effunderetur, atque crebri turbines et fulmina in exercitum ingruerent, quosdam suorum perire et conflagrare fulminibus cernens, ab insula ad ulteriorem ripam contendit. Asper autem Hydaspes et ob tempestatem turgidus alueum magnum perruperat, eoque plurimum aquae ferebatur, ita ut mediam terram tenere non constanter potuerit Alexander, lubricam quippe et undis cinctam. Ibi eum Onesicritus scribit dixisse : Creditisne, o Athenienses, quantum periculi sustineam hic, ut a uobis praedicer? Macedones (ita enim Alexander scriptum reliquit) omissis ratibus cum armis eluuiem illam superauerunt, ad mamillas usque madefacti. Inde cum equitatu stadia uiginti a peditibus processit, ratus fore ut, si hostes equitatu occurrerent, facile uinceret; sin phalangem mouerent, satis mature ipsum sui pedites assequerentur; et alterum horum euentus probauit. Mille enim equites ac sexaginta currus obuiam sibi factos fudit, curribusque est potitus omnibus, equites quadringentos interfecit. (3) Porus quum traiecisse ipsum Alexandrum sensit, uniuersas contra eum copias adduxit, quibusdam modo adarcendos transitu Macedones relictis, metuens uero Alexander elephantos et hostium multitudinem, ipse in laeuum cornu impetum fecit, Coenum dextrum adoriri iussit. Utrimque autem cedente cornu, qui pellebantur ad elephantos subinde se receperunt, atque ibi agmen coegerunt, ita ut iam pugna commixta, uix tandem octaua hora animos Indi desponderint. Haec sunt quae ipse proelii auctor in epistola eo de proelio scribit. (4) Plerique uno ore scriptores affirmant, Porum cubitorum quattuor et palmi longitudine fuisse, equitemque corporis magnitudine elephanto respondisse. Maximus is omnium fuit et ingenio praeditus admirabili, qui mirificam regis curam gereret; nam et pro incolumi eo acriter pugnauit, obuios quosque proruens, et quum eum iaculis uulneribusque confectum cerneret, ne collaberetur, in genua placide subsidens singulatim spicula proboscide ex corpore eius extraxit. (5) Porus captus, quum eum Alexander interrogasset, quomodo tractari se cuperet : Regaliter, respondit; iterumque percontanti, anne praeterea aliquid : In uoce Regaliter omnia inesse dixit. Itaque eum Alexander non modo eius quod tenuerat regni satrapam reliquit, sed et liberos Indos subactos ei subdidit; horum ditio quindecim gentes, urbium memorabilium quinque millia, pagorum ingentem numerum complectitur. Aliam regionem triplam huius Philippo cuidam ex amicis gubernandam dedit. [61] LXI. Ex pugna contra Porum Bucephalus quoque, non statim, sed ut plerique ferunt, postea e uulneribus, quum curaretur, obiit ; Onesicritus aetate confectum exspirasse ait, mortuum enim tricenarium. Grauiter eius obitum Alexander tulit perinde ac si familiarium aliquem, aut amicorum amisisset; ideo et urbem eius nomine Bucephaliam iuxta Hydaspem condidit. Sotion se ex Potamone Lesbio audisse scribit, Alexandrum canis etiam Peritae, quem a se educatum sibique carum amisisset, nomine urbem posuisse. [62] LXII. Ceterum proelium aduersus Porum Macedonas languidiores reddidit et a petendo ulteriorem Indiam auertit. Quum enim hunc uiginti peditum, duobus equitum millibus occurrentem magno cum labore superassent, Alexandro Gangem transire contendenti summopere repugnarunt. Inaudierant enim latitudinem eius triginta duorum esse stadiorum, altitudinem ulnarum centum, ripam ulteriorem armorum, equorum elephantorumque occultari copiis. Siquidem rumor erat Gandaritarum et Praesiorum reges ibi cum octoginta equitum, ducentis peditum, octo curruum, sex ad bellum instructorum elephantorum millibus consedisse. Neque inflatius haec referebantur. Nam Androcottus, qui paullo post regnum ibi tenuit, quingentos elephantos Seleuco donauit, Indiamque uniuersam circumductis sexcentis armatorum millibus subiugauit. (2) Initio igitur Alexander prae moestitia et ira se ipsum in tentorio inclusit, ibique decubuit, ingratas omnes res hactenus gestas habens nisi Gangem transiisset, uictumque se palam fateri existimans, si ita retro abiisset. Victus tandem et amicorum opportunis cohortationibus et militum foribus assistentium et deprecantium eiulatu ac clamoribus, castra inde mouit, multas gloriae causa fallacias machinatus. Nam et arma solito maiora et equorum praesepia et fraena usitatis grauiora parauit, quae sparsim ibi discedens reliquit. Posuit etiam aras diis, quas etiamnum Praesiorum reges ubi transeunt, uenerantur et ibi Graeco ritu sacrificant. (3) Androcottus autem puer admodum Alexandrum uidit, ferturque saepe postmodo dixisse : Minimum abfuisse quin Alexander rerum potiretur, rege ob improbitatem et ignobilitatem suis inuiso et contempto. [63] LXIII. Inde ad uisendum Oceanum, Alexander animum applicauit multisque nauibus remigio instructis, multis ratibus compactis, paulatim ad eum fluuiis subuectus est. Nauigatio autem ea non otiosa belliue expers fuit, sed urbes in transitu oppugnans, in terramque egrediens in potestatem redigebat. (2) Apud Mallos, quam gentem Indorum bellicosissimam tradunt, paullum abfuit quin occideretur. Quum enim iaculis homines de muro profligasset primusque admota scala in murum euasisset, scala fracta et barbaris apud murum subsistentibus, iaculaque contra eum in sublimi stantem torquentibus, ut aderant ipsi suorum admodum pauci, in medios hostes desiliuit, bonaque fortuna in pedes redus constitit. (3) Hic quum arma concussisset, fulgorem aliquem et spectrum ante corpus eius ferri existimantes, initio diffugerunt; mox cum duobus modo stipatoribus adesse cernentes accurrerunt, aliique cominus eum gladiis et hastis per arma adactis consauciarunt, defendentem sese, quidam modico spatio remotus tanta ui sagittam arcu in eum emisit, ut thorace perrupto ea in ossibus circum mamillam infigeretur. Quum uim huius ictus sustinere non posset et corpus labasceret, accurrit auctor uulneris cum stricto barbarico ense. Peucestas autem et Limnaeus ante regem constiterunt et uterque grauiter sauciatus est, ita ut Limnaeus perierit; barbarum Alexander obtruncauit. (4) Sed acceptis multis uulneribus ac tandem ceruicem fuste ictus, muro corpus acclinauit, ad hostes respiciens. Interim Macedones circumfusi, abreptum ad tabernaculum retulerunt, sensu iam orbatum. Statim per castra rumor uagatus est, mortuum esse regem. Difficulter magnoque cum labore lignum sagittae abscisum thoraxque detractus est. Cuspis tres digitos lata, longa quattuor, sub ummm ossium hamo ita subiuerat, ut exscindenda fuerit. Itaque tantum animi deliquium Alexandro, dum exsecaretur ea, obortum est, ut morti fuerit proximus. Rediit tamen ad se, et mortis periculum superauit. (5) Nondum plane recuperatis uiribus (etenim per haud exiguum tempus diaeta curari opus habuit), desiderio sui uidendi tumultuari foris Macedones audiens, ueste sumpta ad eos exiuit, sacrisque factis rediit. Inde auectus multas in transitu magnas urbes, multum regionis subegit. [64] LXIV. Ex Gymnosophistis, qui Sabbae deficiendi auctores fuerant et plurima mala Macedonibus parauerant, decem quum cepisset, qui arguti in respondendo succincteque explicanda quaestione essent, quaestiones eis ambiguas proposuit, qui primus non recte dissoluisset quod interrogabatur, eum se et reliquos ita deinceps ordine interfecturum minitans, iudiciumque ea de re uni de natu maximis committens. (2) Primus pluresne uiuos esse an mortuos putaret interrogatus : uiuos respondit ; mortuos enim non amplius esse. Alter, marene an terra maiores aleret bestias. Terra, inquit; eius enim pars est mare. Tertius, quod animantium esset callidissimum : Id, ait, quod ab homine nondum est cognitum. Quartus, qua ratione Sabbae defectionem persuasisset : Ut, inquit, aut bene uiueret, aut honeste moreretur. Quintus, diemne an noctem prius exstitisse arbitraretur : Dies, ait, uno die prior fuit; et mirante responsionem rege addidit, necessario quaestionibus ambiguis propositis, obscuras etiam fieri responsiones. Sextus, qua ratione aliquis efficere posset, ut maxime diligeretur : Si, inquit, optimus sit, neque tamen terribilis. Septimus, quonam pacto aliquis ex homine fieri posset deus, respondit, Si quid faciat, quod homo facere nequeat. Octauus, morsne an uita sit robustior : uitam dixit, ut quae tot mala perferat. Ultimi, quum percontaretur Alexander quousque homini commode uiuendum putaret, responsio fuit : Tantisper, dum mortem non putaret uita potiorem. (3) Conuersus inde rex ad iudicem, sententiam ferre iussit; quumque is unum alio deterius respondisse pronuntiaret : Ergo, inquit, tibi primo moriendum est ita iudicanti. Nequaquam, ait ille, si quidem, o rex tibi constes, qui eum te interfecturum primo loco dixeris, qui omnium pessime respondisset. [65] LXV. Hos quidem donatos dimisit. Onesicritum uero ad eos Gymnosophistas, qui celebri fama in otio uiuebant, misit petitum, ut ad se uenirent. Onesicritus philosophus erat, Diogenis Cynici aliquando sectator. Is refert Calanum contumeliose admodum et aspere sibi mandasse, ut uestimento posito nudus ipsum audiret; alioquin non esse cum ipso collocuturum, ne si ab ipso quidem Ioue missus fuisset. Dandamin autem mansuetiorem se praebuisse, et quum de Socrate Pythagoraque ac Diogene sermonem accepisset, dixisse, uideri sibi istos uiros bono fuisse ingenio praeditos, sed nimia legum uerecundia uixisse. Alii Dandamin aliud nihil, nisi hoc unum dixisse tradunt : Cur tam longo itinere Alexander huc uenit? (2) Calano tamen Taxiles persuasit ut ad Alexandrum iret. Sphinge ei nomen fuit, sed quod congressos secum Indica uoce g-kale (id est, salue) compellaret, a Graecis Calanus est dictus. Hunc ferunt Alexandro imaginem regni proposuisse. Corium scilicet probe siccatum et aridum in medium proposuisse, eiusque extremum calcasse, eo factum ut hoc uno loco presso ceterae partes se erigerent. Quumque per orbem circumiens et pedibus stringens in omni parte hoc euenire monstrasset, medio tandem corio institisse, ita omnes partes subsedisse. Iudicauit autem hoc exemplo, medias maxime partes regni tenendas, neque procul aberrandum Alexandro. [66] LXVI. Enimuero septem menses impensi sunt isti per flumina in Oceanum subuectioni. Hinc nauibus ingressus ad insulam uenit, quam ipse Scillustin, ceteri Psiltucin nominarunt. Hic egressus sacra diis fecit, marisque eius et orae quantum eius fieri potuit, naturam contemplatus, deos precatus est, ne quis post ipsum homo fines istius expeditionis excederet. (2) Inde rediens classem ita Oceanum iussit circumuehi, uti Indiae oram a dextra haberet, eique ducem Nearchum, gubernatorum principem Onesicritum praefecit. Ipse pedestri itinere per Oritas profectus in extremam difficultatem incidit, tantamque hominum multitudinem deperdidit, ut bellicarum copiarum ne quadrantem quidem ex India reduxerit. (3) Et quidem centum uiginti peditum, ad quindecim equitum millia secum habuerat. Enimuero graues morbi, uictus prauus, aestus in summa siccitate multos, plurimos fames perdidit, regionem incultam peragrantes hominum miseram uitam tolerantium et qui paucas tantum atque uiles habebant oues, quarum ob marinorum piscium esum foetida esset ciboque incommoda caro. Hanc quum sexaginta dierum spatio aegre transiuisset, simul ut in Gedrosiam peruenit, commeatum a proximis satrapis et regibus affatim paratum inuenit. [67] LXVII. Ibi refecto exercitu, septem diebus comessando per Carmaniam transiit. Ipsum cum sociis super machina in sublimi et insigni tabulato constructa noctes diesque potantem octo equi lento gressu portabant; sequebantur permulti currus, uelis alii purpureis et picturatis, alii recentibus subinde et uiridibus obumbrati frondibus, quibus reliqui socii et duces coronati et potantes uehebantur. (2) Parmam autem, galeam, aut sarissam nullam uidisses, sed uniuerso itinere milites uinum ex cadis atque crateribus magnis haurientes pateris, scyphis ac thericleis, inuicemque sibi quum in itinere faciendo, tum corporibus reclinatis ad quietem propinantes. Omnia autem fistularum, tibiarum, carminum et cantilenarum sonitu, mulierumque bacchationibus perstrepebant et incompositum uagumque iter facientibus {inter pocula} subibat orgia Bacchi per lasciuiam simulare, tanquam praesente et pompam eam ducente deo. (3) Postquam in regiam Gedrosiae peruenit Alexander, iterum festos agens dies exercitum recreauit. Ferunt eum tumulentum chororum certamina spectasse, Bagoam amasium ipsius chorus ducentem uictoria potitum, utque erat ornatus, medio theatro transisse et ad regem aggressum iuxta consedisse. Macedones quum id cernerent, plausum dedisse, neque uociferandi ut eum rex oscularetur finem ante fecisse, quam Bagoae amplexum is osculumque tulisset. [68] LXVIII. Huc ad eum quum peruenisset Nearchus, delectatus nauigationis eius narratione, statuit ipse magna cum classe secundo Euphrate in Oceanum deuehi, atque inde iuxta Arabiam et Africam facta nauigatione, per columnas Herculis in mare Mediterraneum intrare. Itaque apud Thapsacum omnis generis nauigia compingi et undique nautae gubernatoresque conduci coepti. (2) At molestia expeditionis in superioribus prouinciis suscepta et uulnus in proelio cum Mallis acceptum ingensque quae ferebantur strages exercitus, ex ambigua de eius salute nunciorum fide, subditos ad rebellionem pellexerat, ducibusque et satrapis multa iniuste, insolenter atque ex cupiditatibus agendi ausam praebuerat, et iam undique res fluctuabant atque defectionem spectabant. Quando Olympias etiam et Cleopatra mota aduersus Antipatrum seditione, ita inter se imperium partitae erant, ut illa Epirum, haec Macedoniam teneret. Qua re ad Alexandrum perlata, rectius consuluisse sibi matrem dixit, quod Macedones mulieris regnum nequaquam essent perpessuri. (3) His motibus impulsus Nearchum rursus ad mare dimisit, consilio oram totam bellis implendi. Ipse ex superiori Asia degressus poenas de malis praefectis sumpsit, Oxyartemque unum de Abuleti liberis sarissa confodit. Abuletus nihil rerum necessariarum apparauerat; tria millia modo talentorum pecuniae ipsi attulerat. Alexander id argentum equis proponi iussit, quumque ii non gustarent : Quid ergo, inquit, nobis tuus apparatus prodest? Abuletumque in carcerem coniecit. [69] LXIX. In Persis primum pecuniam mulieribus distribuit. Nam mos regibus Persarum fuit, ut quoties in eam regionem uenissent, aureum singulis Persarum mulieribus diuiderent; ideoque ferunt quosdam reges raro, Ochum ne semel quidem uenisse, sed ob tenacitatem uoluntarium sibi a patria exsilium indixisse. (2) Deinde Cyri sepulcrum effossum offendens, auctorem facinoris Polymachum, minime quidem ignobilem hominem Pellaque oriundum, necauit. Inscriptionem quum legisset, Graecis quoque subscribi litteris iussit. Eius haec fuit sententia : «Quicunque ades mortalium, atque undecunque ueneris, (uenturum enim te scio), Cyrus ego sum, qui Persicum regnum constitui. Ne igitur tantillum mihi telluris inuideas, qua corpus meum obtegitur.» Haec res animum Alexandri maiorera in modum perturbauit, incertam rerum uicissitudinem reputantis. (3) Ibidem Calanus quum ex aluo modicum tempus laborasset, rogum sibi exstrui postulauit. Et ad hunc equo aduectus, quum se certis precibus consecrasset, primitiasque crinium iniecisset, ascendit, ac Macedones qui tum aderant salutans, hortatus est ut eam diem hilarem sumerent, ac cum rege compotarent, quem ipse paullo post Babylone esset uisurus. Haec locutus se reclinauit, uestibusque uelauit, neque igne appropinquante se commouit, sed eo quo recubuerat habitu seruato, more eius regionis sophistarum antiquo se ipsum sacrificauit. Hoc idem multis interiectis annis Indus quidam Caesaris assecla Athenis fecit, cuius hodie etiam ostenditur monumentum atque Indi sepulcrum dicitur. [70] LXX. Digressus a rogo Alexander, multis amicorum et ducum conuocatis ad coenam, certamen poculorum coronamque ei qui plurimum meri ebibisset, proposuit. Eius uictor Promachus usque ad quattuor choas processit, ac uictoriae praemium nactus talentum, tres dies superuixit. Reliquorum compotorum quadraginta unum mortuos testatur Chares, oborto post ebrietatem uehementi frigore. (2) Nuptias amicorum Susis celebrans atque ipse filiam Darii Statiram ducens, praestantissimas ceteris suorum praestantissimis coniunxit, ac Macedonibus qui iam ante nuptias peregerant, epulum sponsale egregium praebens (quum quidem nouem hominum millibus ad coenam inuitatis, unicuilibet aurea patera ad libandum data est), quum in reliquis admirabili est usus magnificentia, tum aes alienum de suo ipse creditoribus dissoluit, cuius summa impensae fuerunt nouem millia talentorum et octingenta septuaginta talenta. (3) Antigenem uero luscum, quod is se debere mentitus fuisset et fictitium creditorem ad mensam adduxisset, cui pecuniam redderet, deprehensum imposturae prae ira aula et imperio amouit. Praeclarus rebus bellicis fuit is Antigenes, iuuenisque adhuc, Philippo Perinthum oppugnante, quum sagitta catapulta acta oculum ictus esset, non ante passus fuit sibi telum a suis extrahi, quanquam instantibus, quam intra muros hostem ui repulisset. Itaque hanc ignominiam haud mediocriter ferenti, ueritus ne se ipsum prae moerore interficeret, rex gratiam delicti fecit, pecuniamque eam habere ipsum iussit. [71] LXXI. Quum autem triginta ista puerorum millia, quos exercendos Graecaque disciplina instituendos reliquerat, non corporum modo uiribus et specie decora, sed et agilitate in exercitationibus ac uelocitate admirabili uti uideret, non leuem cepit uoluptatem, Macedonibus autem ea res tristitiam attulit atque sollicitudinem, ne in minori propterea apud regem essent pretio. Itaque quum is imbecillos Macedonum et membris mutilatos ad nauigationem dimitteret, contumeliam esse et circumscribi se reliqui dixerunt, quod eos homines, quorum in omnibus negotiis abusus esset corporibus, ignominiose nunc deponeret, patriisque et parentibus non quales accepisset redderet. Quin uniuersos potius Macedonas, ueluti inutiles, dimitteret, ac cum iuuenibus istis tripudiare in armis callentibus subigere mundum pergeret. (2) Haec stomachum Alexandro mouerunt grauibus que eos conuiciis increpatos repulit, custodias Persis mandauit atque ex iis lictores et stipatores constituit. Macedones quum ab iis regem deduci, se cum dedecore esse reiectos uiderent, animos demiserunt, collocutique mutuo senserunt prae ira se et aemulatione prope insanire. (3) Tandem ad se reuersi unanimes ad tentorium regis accesserunt, inermes, unicaque singuli tunica amicti, ac cum clamore et eiulatu se regi dediderunt, statuendique de ipsis ut malis ingratisque potestatem detulerunt. Alexander tametsi mitigatus, non admisit eos tamen, toto biduo totidemque noctibus continenter astantes, dominumque eum suum lugubriter inuocantes. Tertia die progressus, quum miserabilem eorum et abiectum gestum uideret, aliquamdiu illacrimauit; inde mediocriter uerbis castigatos humaniter compellauit, militiaeque inutiles magnifice donatos dimisit, Antipatro etiam scribens, omnibus certaminibus ac spectaculis praecipuum eis in theatro locum assignare, coronatosque sedere iussit. Defunctorum etiam pupillis stipendia decreuit. [72] LXXII. Postquam Ecbatana Mediae peruenit, negotiis necessariis confectis, theatro iterum et ludis uacauit, quam ad rem tria artificum millia ex Graecia ei missa uenerant. Forte tum iisdem diebus Hephaestio quum febricitaret, accuratam dietam, homo scilicet iuuenis et bellis assuetus, non ferens, Glauco medico ad theatrum digresso, prandens gallum assatum deuorauit, et ingens poculum uino plenum exhausit ; quo facto deterius habuit, neque multo post decessit. (2) Hunc casum immodice tulit Alexander. Illico luctus causa omnium equorum mulorumque iubas totondit et circumiacentibus urbibus propugnacula ademit, miserum illum medicum in crucem sustulit, atque in castris tantisper tibiarum usum omnemque musicam inhibuit, dum ab Ammone oraculum allatum Hephaestioni honores et sacrificia tanquam heroi fieri iussit. Bello etiam ad leniendum dolorem usus, ueluti ad hominum uenationem exiuit, Cossaeamque gentem subegit, omnemque occidione occidit. Haec iusta Hephaestionis dicta sunt. (3) Porro autem decem millia talentorum in tumulum eius atque exsequias impendere quum animum induxisset, artificio autem et ornatu apparatus impendium superare, maxime omnium artificum Stasicratem requisiuit, cuius in magnificentia et nouitate insolenti tentanda audaciam cognitam habebat. Quippe is ante etiam cum Alexandro congressus affirmauerat omnium montium Athon Thraciae aptissimum esse, qui in statuae humane formam fingeretur; itaque si iuberet sibi stabilissimum et illustrissimum fabricari ex illo monte monumentum, se ita Athon efformaturum, uti sinistra manu urbem populosam contineret, dextra autem amuis in mare decurrentis copiosam aquam funderet. Quod quum Alexander tunc repudiasset, isto tempore multo absurdiora et sumptuosiora adbibitis artificibus instituebat atque machinabatur. [73] LXXIII. Quum ad Babylonem procederet, Nearchus (is enim rursus ab Oceano per Euphraten subuectus redierat) retulit, quosdam Chaldaeos ad se uenisse, qui regem Alexandrum monere iuberent, ut Babylonem uitaret. Verum Alexander neglecta ea admonitione quum ad muros urbis iam accessisset, coruorum turbam uidit mutuo concertantium, seque inuicem rostris ferientium, ita ut nonnulli iuxta ipsum deciderent. (2) Indicio etiam delato, Apollodorum Babylonis praefectum de ipso exta consuluisse, Pythagoram haruspicem uocauit. Neque is factum infitiatus est, et interrogatus qualia fuissent exta, iecur sine capite apparuisse dixit, et Alexander, Papae, inquit, graue hoc ostentum ! Pythagoramque illaesum dimisit. (3) Interim grauiter ferens quod Nearcho non obtemperasset, plerumque extra Babylonem se continuit et circumnauigando Euphrate tempus traxit, multis eum prodigiis terrentibus. Etenim leonum qui alebantur maximum ac pulcherrimum asinus cicur aggressus calce impacta occiderat. Quum ipse unguendi causa uestibus se nudasset et pila luderet, adolescentes qui una ludebant, quum iam uestes essent recipiendae, hominem conspiciunt in solio sedentem, tacitum, amictuque et diademate regio indutum. Is interrogatus, quisnam esset, aliquamdiu uocem nullam edidit; uix tandem animo recepto, Dionysium se uocari respondit, genere Messenium esse, mari huc aduectum criminis cuiusdam causa, diu in uinculis habitum fuisse; modo Serapin ei astitisse, uincula soluisse, huc produxisse et mandasse, ut diademate et amictu regio sumpto tacitus ibi sederet. [74] LXXIV. Hoc ut audiuit Alexander, istum quidem hominem iussu uatum e medio sustulit; ipse animo aeger, minus iam diis fidere, de amicis sinistra suspicari, praecipue autem ab Antipatro et eius filiis sibi metuere. Ex his Iolas pincernarum princeps erat, Cassander recens eo aduenerat. Hic quum barbaros quosdam genua coram rege flectere cerneret, Graeco nimirum more educatus, ac qui nihil tale prius uidisset, liberius risit. Alexander autem iratus, crinibus utraque manu arrepti caput parieti allisit. (2) Iterum aduersus Antipatri accusatores dicere aliquid cupientem Cassandrum reiiciens : Quid dicis? inquit; hosne homines nulla affectos iniuria calumniandi modo causa tantum iter fecisse? Quumque Cassander hoc ipsum calumniarum indicium responderet esse, quod tam procul ab iis unde possent redargui recessissent, risu sublato Alexander : Hae, ait, illae Aristotelis sunt argutiae, sed plorabitis uterque, si uel leui quenquam affeceritis iniuria. (3) Omnino autem grauis Alexandri metus animo Cassandri penitusque insedit, adeo ut multo post tempore, quum iam Macedonibus imperaret Graeciamque sua in potestate haberet, Delphis ambulans statuasque spectans, uisa forte Alexandri imagine subito perculsus toto horruerit tremueritque corpore, eaque ad filius imaginis conspectum orta animi aestuatio uix sedari potuerit. [75] LXXV. Ceterum Alexander postquam semel animus religione obstrictus fuit timore atque perturbatione discruciatus, etiam leuissima quaeque et a communi consuetudine utcunque aliena in prodigium traxit; itaque sacrificantium, expiantium, uaticinantium plena erat regia. Etenim ut perniciosa est incredulitas et contemptus signorum diuinitus oblatorum, ita superstitio etiam noxia est, quae tum aquae instar ad subsidentia delabentis, animum Alexandri trepidum stolida timiditate complebat. (2) Enimuero oraculis de Hephaestione allatis finito luctu, rursum sacrificiis et compotationibus se dedit. Quum autem splendido conuiuio Nearchum accepisset, ac pro more suo a coena lotus cubitum ire uellet, a Medio exoratus est, ut ad eum comessatum iret ; ibi quum insequentem diem totum potando exegisset, febricitare coepit. Quae enim de epoto Herculis scypho, utque repente tanto correptus sit dolore ac si hasta dorsum esset transuerberatus, a nonnullis scribuntur, ea ficta sunt ab iis, qui grandi ueluti fabulae exitum tragicum et miserabilem attexendum putauerunt. Aristobulus eum febri saeua laborantem, quum uehementer sitiret, uinum bibisse scribit, inde in phrenesin incidisse ac mortuum postrema Daesii mensis die. [76] LXXVI. De morbo eius ita est in diariis perscriptum : octauo decimo Daesii die dormiit in balneo propter febrim, postridie in cubiculum rediit et cum Medio talis ludendo diem consumpsit ; uesperi quum lauisset et diis sacra fecisset, sumpto auidius cibo nocte febricitauit. Vicesimo eius mensis die lauit, iterum diis solitum sacrificium peregit, inque balneo recumbens, Nearcho nauigationem suam et de Oceano narranti uacauit. Vicesimo primo die cum idem fecisset, aucto aestu noctem duriter egit. Postridie uehementi febre laborauit, transportatusque ad magnum natatorium, cum ducibus collocutus est de constituendis iis quae uacarent praefectis prouinciis. Vicesimo quarto uehementer febricitans, ad rem sacram faciendam deportatus est, summosque duces in aula agere, centuriones et quingenorum praefectos foris pernoctare iussit. Translatus in ulteriorem regiam uicesimo quinto die aliquantulum dormiit, febri nihil remittente; quumque ad eum duces accessissent, uocem nullam edidit. Idem uicesimo sexto accidit. Itaque Macedonibus obiisse uisus fuit et ad fores aggressi, magno clamore ac minis ab amicis regiis obtinuerunt, ut ostiis apertis singuli tunicati iuxta lectum regis transirent. Eadem die Pytho et Seleucus ad oraculum Serapidis missi quaesiuerunt, eone deferendus esset Alexander; relinqui eum in quo esset loco deus iussit. Vicesimo octauo mensis die uita excessit. [77] LXXVII. Haec fere ita ad uerbum in diariis habentur. Veneni suspicio tunc quidem nemini incidit. Sexto post anno, uti traditum est, Olympias, re per indicium comperta, multos occidit, Iolaeque ante defuncti reliquias dissipauit, quod is uenenum miscuisset. Qui Aristotelis consilio Antipatrum rem eam egisse aiunt, atque illius omnino opera uenenum allatun, Hagnothemin quendam, qui ex rege Antigono audiuisset, narrasse tradunt; uenenum autem fuisse aquam gelidissimam, ex rupe quadam Nonacridis sumptam ueluti rorem tenuem et in asini ungula repositam, quod nullo alio uase contineri posset, uerum sua frigiditate et acrimonia omnia perrumperet. (2) Plerique totam ueneficii narrationem confictam existimant. Quibus haud leue testimonium perhibetur eo, quod principibus per multos dies de summa rerum contendentibus, interim cadauer Alexandri insepultum iacens in aestuoso loco, nullum tamen huiusmodi corruptionis signum habuit, sed purum atque ueluti recens permansit. (3) Roxane autem uterum tunc ferebat, ideoque in honore a Macedonibus habebatur. Ea studio aemulationis incensa Statiram cum sorore fictis litteris euocauit, ambasque occidit et earum cadauera in puteum abiecit atque obruit, conscio et adiuuante Perdicca. Is enim statim magnam est adeptus potentiam, Arridaeum ueluti regni obtinendi satellitium sibi adiungens. Fuit is Arridaeus Philippo et ignobili scorto Philinna prognatus, mentis non plane compos, quod corporis morbo ei eueniebat. Verum is morbus non naturae uitio aut casu aliquo accidisse, quinimo in puero eo satis bona atque ingenua indoles apparuisse dicitur, sed postmodo uenenis ab Olympiade corruptus, sanae mentis iacturam fecisse.