[0] CONSOLATIO AD APOLLONIUM. [1] 1. Iam inde ab eo tempore, quo inaudiui filium tuum, Apolloni, adolescentem, modestum plane atque frugi, et pietatis in deos, parentes, atque amicos, ita ut non multi alii, obseruantem, immatura morte extremum uitae diem confecisse : socium me tui doloris aegritudinisque habuisti. Verum sub ipsum funeris tempus, erat alienum te compellari abs me et moneri ut casum hunc humaniter ferres : cum tu ob insperatam hanc calamitatem et animo langueres, et corpore miserari potius oportebat. Nam peritissimi etiam medici confertim ingruentibus uitiosorum humorum fluxionibus non statim medicamenta applicant, sed tumorem inde ortum patiuntur foris illitis remediis ipsum ultro concoctione quadam emolliri. [2] II. Ergo nunc, postquam tempus, quo maturari solent omnia, aliquod ab ista effluxit calamitate, animique affectio tui requirere uidetur amicorum auxilium : existimaui me facturum officium, si ad te consolandum aptis rationibus impertirem, quibus et dolor tuus minueretur, et lugubres istae inanesque tollerentur eiulationes namque Oratio animi saucii est remedium, si quis suo cor aegrum tempore molliat. Et sapienter Euripides : remedia morbis diuersis diuersa sunt : dolentem amici sermo benignus subleuat, fatuo nimis debetur castigatio. Cum enim animum multi affectus moueant, doloris ea est natura, ut omnium hoc grauissime faciat : quem et insaniae nonnullis causam aiunt fuisse, et aliorum insanabilium morborum : ac fuerunt, qui prae dolore sibi ipsis mortem consciscerent. [3] III. Iam ex morte filii dolorem aegritudinemque animi concipere, res est talis, quae a naturali profecta principio non sit in nostrae uoluntatis sita libertate. Non enim eos probo, qui feram quamdam laudibus ferunt duramque indolentiam : quae neque contingere nobis potest, neque ut posse fingas, commodatura nobis esset : abolitura enim erat, quam conseruari maxime oportet, quae ex amore ultro citroque exsistit beneuolentiam. Moerore autem ultra modum efferri, eumque cumulare immodice, praeter naturam esse affirmo, et a praua animi nostri opinione proficisci. Hoc itaque ut damnosum et uitiosum, et uirtute praeditos uiros minime decens, uitemus : mediocritas autem affectuum non est improbanda. Optandum est, inquit Crantor Academicus, ne aegrotemus : sed si in morbo simus, sensus eius aliquis adesse debet, siue secetur pars nostri aliqua, siue auellatur. Indolentia enim illa non sine magna iactura homini potest parari : quippe necesse est ut ibi corpus sic affectum, ita hic animum plane efferatum esse. [4] IV. Postulat itaque ratio ut qui sana sunt mente, in talibus casibus neque nullos neque nimios animi motus sentiant : quorum alterum est duri et feri, alterum dissoluti effeminatique animi. Probe rationes subduxit, qui se intra suos fines continet, ac moderate ferre nouit quicquid in uita uel iucundum obtingit uel asperum, matureque ita secum constituit, sicut in populari reipublicae statu sorte magistratus leguntur, ut si ea tetigerit te, imperandum, si praeteriuerit, aequo animo ferenda sit fortuna : ita et rerum humanarum dispensationi esse obedienter et absque incusationibus obtemperandum. Hoc qui praestare nequeunt, ii ne secundas quidem res ferre prudenter moderateque possunt. Est enim inter alia pulchre dicta et praecepta etiam hoc: Non ulla res tam prospera accidat tibi, ducas ob hanc iusto ut maiores spiritus. Aduersa rursus animum haud deiiciant tuum. Fac semper idem sis, ubique firmiter naturam, ut aurum in ignibus, seruans tuam. Recte enim instituti et cordati hominis est, neque mutari ob euentum rerum quae uidentur prosperae, et constanti animo decorum in aduersitatibus seruare. Et boni ratiocinatoris officium hoc est, aut praecauere malum ingruens, aut acceptum corrigere et quam minimum redigere , aut tolerantia sese mascula et generosa instruere. Quatuor quippe modis prudentia circa bonum uersatur, aut parans id , aut conseruans, aut augens, aut recte usurpans : hae sunt cum prudentiae, tum reliquarum uirtutum regulae : quibus in utraque est utendum fortuna. Non uiuit, omnia cui contingant prospera, et mehercle, Quod oportet, haud efficies ut sit non opus. [5] V. Sicut enim stirpes aliquando multos, aliquando nullos fructus ferunt, et animalia copiosos alias, alias nullos procreant foetus : et in mari tranquillitatis ac tempestatum sunt uicissitudines : sic et in uita multae ac uariae eueniunt circumstantiae, quae homines in diuersos fortunae casus trahunt. In quos dispiciens aliquis, non inepte dixerit, Non te omnia ad laeta genuit, o Agamemnon, Atreus. Opus est te gaudere, et moerere : mortalis enim natus es : et, ut haud uelis, superi sic constituerunt. Et Menandri ista : "Si natus es tu, Trophime, solus omnium hac lege, partu cum te mater edidit, ut semper eant tibi res arbitrio tuo, felicitatem hanc si quis promisit deum : irascereris iure : nam mala is fide et improbe egisset. Sin iisdem legibus, quibus aerem nos ducimus, in lucem es datus hanc publicam, tecum ut tragice mage fabuler, ferenda sunt haec, et putanda rectius. Summam rei quod continet totius, homo es : quo celerius non ullum extollitur animal, citiusue deiectum imo repit in solo. Meritoque sane : cum sit enim infirmissimus, grauissimis inuoluit se negotiis, suaque plurima ruina perdit bona". Iam tu neque rebus excidisti illustribus, mediocre et obtigit tibi infortunium. Reliqua ergo perfer fortunae in medio situs. Sed tamen cum hic sit rerum humanarum status, nonnulli prae stultitia eo progrediuntur stolidae atque uanae iactantiae, ut, cum aut diuitiarum magnitudo, aut magistratus sublimitas, aut in republica sessio superiore loco, uel honores aut gloria cos aliquantulum sustulit , minentur etiam et insultent inferioribus, non cogitantes quam instabilis sit et lubrica fortuna, et quam facile sublimia deiiciantur, humiliaque in altum celeribus momentis mutationum fortunm extollantur. Est uero non recte rationes rerum putantis, firmum aliquid in rebus instabilibus quaerere : Vertente enim rota, pars altera orbitae superior, inferior altera subinde fit. [6] VI. Ad parandam porro doloris uacuitatem non est certius medicamentum ratione, indeque petita ad omnes uitae mutationes praeparatione. Sic enim cuique statuendum est, non modo mortalem se esse, sed et uitam sortitum mortalem, resque facillime in diuersam mutabiles partem. Vere nimirum hominum mortalia sunt inque diem durantia corpora, et fortunae affectionesque caducae, omniaque in uita fluxa, Quae non possit homo quisquam euitare cauendo : sed, quod est apud Pindarum, Orci fondus obscuri premet te ferreis necessitatibus: Euripidis sunt haec : Non sont opes stabiles, sed durant in diem. Item : Vel minima nos euertunt : una adeo dies deiicere summa, extollere possit infima. Haec omnia recte dicta aiebat Demetrius Phalereus : id tamen rectius habiturum fuisse, si pro una die punctum temporis dixisset. Redeunt in orbem res generis mortalium, telluris instar fructuum : atque alii uigent, decerpit alios et metit necessitas. Et Pindarus alibi: "Quid est esse aliquem? quid nullum? Somnium umbrae est homo" : aptissima ad perspicuitatem et admodum artificiosa usus hyperbola uitam hominum depinxit. Quid enim est imbecillius umbra? aut quibus uerbis somnium eius effari possis? Haec secutus est etiam Crantor, qui in Consolatione ad Hippoclem, cui liberos mors eripuerat, in hanc scripsit sententiam. "Haec ergo sunt quae uniuersa illa uetus philosophia docet atque praecipit : quae si non omnia admittimus, id saltem nimis est uerum, uitam nostram mutas modis laboriosam esse ac difficilem. Quod si non ita est natura comparatum, certe a nobis ipsis haec ei inuecta est corruptela : et incerta ista fortuna eminus nos ac iam inde ab initio comitata nihil sanum aut salutare nobis infert. Mali quaedam fatalis portio omnibus nostris rebus iam tum admiscetur cum nascimur: ipsa semina mortalia cum sint, partem huius causae sustinent, unde prauitas ingenii, morbi, curae, aliaque fatalia incommoda mortales insequuntur". Cur autem eo orationem auertimus ? scilicet ut intelligamus, nouum non esse si homini infortunium accidat, sed omnes nos eidem casui esse obnoxios. Improuisa enim est, ut Theophrastus ait, fortuna, habetque magnam uim auferendi quae nobis labore parta sunt, et quae apparet prosperitatem euertendi, neque ulla constituta temporis utitur ratione. Haec et alla id genus facile est cuiuis et apud animum suum reputare, et dicta a priscis ac sapientibus uiris audire : inter quos princeps diuinus Homerus sic cecinit : Nil homine in terris infirmius, aetheris aura uescitur, aut perreptat humum : nihil ille malorum posse sibsi sperat contingere dum uiget, et dum permittunt rebus superi gaudere secundis : at postquam casus immittunt numina diros, inuito tolerat fatalia tum mala corde. Et, Humanae talis stat enim sententia menti, qualem quotidie lucem ipse Diespiter affert. Et alibi : Quid genus inquiris, Tydide strenue, nostrum ? nil ortus noster foliorum distat ab ortu : quae uentus modo fundit humi, modo tempore uerno multa renascuntur siluas passim per opacas; sic hominum pars orta uiget, pars desinit esse. Qua cum imagine humanae uitae usum esse pulchre, manifestum est ex iis quae alio loco dixit : Cur hominum causa tecum contendere coner? qui foliorum instar nati quandoque frequentes gratis uescuntur telluris frugibus : iidem dispereunt quandoque frequentes, robore cassi. Simonides poeta lyricus, cum Pausanias rex Spartanorum continenter sese ob res gestas iactaret, ipsumque subsannans iuberet sibi aliquid sapienter praecipere, cognita hominis superbia, monuit, ut "se hominem esse" memoria teneret. Philippus Macedonum rex, cum eodem tempore tres laetos accepisset nuntios : unum, quod quadrigae ipsius Olympia uicissent : alterum, quod legatus ipsius Parmenio pugna Dardanos superasset: tertium, quod uxor Olympias marem ipsi peperisset : manibus ad coelum intentis, O fortuna, inquit , modico istaec compensa damno : scilicet intelligens solere fortunam magnis inuidere prosperitatibus. Theramenes, unus de triginta Atheniensium tyrannis, cum collapsa domo in qua cum aliis compluribus coenabat, solus euasisset mortem, multique eo nomine ipsum beatum praedicarent, magna uote exclamauit, O fortuna, cuinam me reseruas occasioni? ac non multo post tempore excruciatus tormentis iussu collegarum e uita decessit. [7] VII. Sed singularem laudem uidetur commeruisse Homerus, qui Achillem introducit his uerbis utentem ad Priamum, ad se redimendi Hectorei cadaueris gratia profectum : Nunc sono, Troiane, sede : tristesque dolorem quantumuis moesti fac alto corde premamus : nil etenim gelidis ploratibus efficiemus. Hanc misero sortem superi iniunxere, malorum expertes, hominum generi : nam dolia in ipso limine coelestis primo duo sont posita aulae, unde duum generum Iupiter mortalibus effert munera : in hoc bona sunt, aduersa recondita in illo: cui commixta Tonans depromit dona, fruetur nonnunquam aduersis, rebus quandoque secundis; sed cui sola dedit de diro tristia uase, is miser est, neque diis, hominum nec amabilis ulli, in terraque suos lugubriter exigit annos. Proximus ab hoc gloria et tempore, ac qui se Musarum profiteretur discipulum Hesiodus, inclusa dolio mala ipse etiam fingit : quo aperto Pandora omne genus malorum per maria ac terras disseminauerit : Illa cadi tegmen manibus dimouit, et una perniciem immisit miseris mortalibus atram. Consedit sub supremis spes unica labris, nec uolucri nisu uacuas exiuit in auras, cum Pandora cado prius obderet improba tegmen. Ast aliae pestes dirae, numeroque carentes per genus humanum, postquam erupere, uagantur. Plena malis tellus, plenum est pelagusque malorum. Inuadunt homines morbi noctuque, dieque, ultro obrepentes, et tristia damna ferentes, idque (etenim Iupiter priuauit uoce) silentes. [8] VIII. His consequenter Comicus de iis qui huiuscemodi casus grauius ferunt, scribit haec : Iam si mederentur nostris lacrymae malis, finemque ploratus dolori ponerent, auro redemptis uteremur lacrymis. Nunc res eas, here, nil curant mortalium, nihil his mouentur, eadem sed pergunt uia, seu tu fleas, seu sicca serues lumina. Quid ergo proficiemus? nil : sed habet dolor hunc, arboris instar, fructum, nempe lacrymas. Dictys quoque consolans Danaen nimio luctui indulgentem, ita loquitur : Putasne Ditem luctibus flecti tuis, nutum remissurumue tibi ob gemitus tuum? Cessa : intuensque aliorum in infortunia solare mentem : fiet hoc, si cogites in uinculis quam multi homines mortem obierint, ' quam liberis orbi multi consenuerint, uel ex tyrannide ampla in infimum ordinem fuerint redacti : cogitanda haec sunt tibi. Iubet eam considerare et minora et maiora aduersa perpessorum casus, ut animum inde aegritudine leuet. [9] IX. Atque huc pertinet etiam Socratis sententia, qui censuit, si in unum congereremus nostras aduersitates, ea conditione ut aequalem inde quisque portionem auferret, plerosque libenter receptis quas attulissent abituros. Hoc genere animum demulcendi usus est etiam Antimachus poeta : cum enim morte amisisset Lyden uxorem suam, quam admodum charam habuerat, leniendi doloris causa elegiam scripsit Lyden nomine, in qua enumeratis heroicis calamitatibus, alienorum malorum commemoratione suum moerorem detereret : ut satis euidens sit, eum qui consolatur lugentem, ostenditque casum hunc ei cum multis esse communem, his quae aliis euenisse demonstrat commemorandis, opinionem aegri de sua calamitate diminuere, fidemque ei facere, non esse tantum quantum uidebatur incommodum. [10] X. Aeschylus quoque recte uidetur increpare eos qui mortem malum putant, ita pronuntians : Iniuria mors inuisa est mortalibus, summum malorum plurimorum remedium. Eumque imitatus is est, cuius haec sunt : O mors, ueni, nostris certus medicus mails, qui portus humanis es tempestatibus. Magnum enim est confidenter posse dicere, Quis seruus est qui mortem non meditatus est? et hoc, Orco adiuuante non umbris ego terreor. Quid habet tandem mors ita difficile, aut quod adeo molestum esse debeat? nescio enim qui fiat, quod cum adeo cognata nobis sit et familiaris , tamen doloris plena uideatur. Quid uero admirationis meretur res, si scissum est quod erat natura scissile, aut liquatum quod liquabile, aut crematum quod ustile, si periit quod erat ita natum ut interire posset? Quando enim non inest in nobis mors? cum ut ait Heraclitus, idem sit uiuum ac mortuum, uigilans et dormiens, adolescens et decrepitum : quia haec in illa, uicissimque mutentur. Sicut qui argillam tractat, fingere ex ea animalis formam potest, rursumque diffingere, iterumque ac quoties libet perpetuo uices istas repetere : sic etiam natura ex eadem materia olim auos nostros, postea patres protulit, deinde nos, ac deinceps alios ex aliis euoluet : ac fluuius ille ortus nostri absque intermissione labens nunquam subsistet, sicut et interitus flumen huius contrarium siue is Acheron est, siue Cocytus a poetis appellatus. Prima ergo causa, quae nobis solis ostendit iubar, eadem ad caliginosum orcum adducit. Ac mihi imaginem eius rei praebere uidetur aer quo circumdamur, alternis uicibus diem ac noctem praestans, inducensque uitam et mortem, somnum et uigiliam. Hac de causa etiam uita dicitur fatale esse debitum, quod contraxerint maiores nostri, sitque a nobis persoluendum : quod est faciundum aequo animo et citra gemitus, ubi creditor repetet : hac enim ratione summam modestiam praestabimus. [11] XI. Existimo autem naturam, quod confusionem et breuitatem uitae haberet cognitam, uoluisse nobis terminum uitae praestitutum esse ignotum : est enim hoc in rem nostram. Nam si praenossemus, multi profecto immaturis luctibus contabescerent, mortemque morte anteuerterent. Nouerat etiam, quot molestiis et curis uita nostra inundetur : quas si enumerare institueremus, ualde equidem culparemus eam, et sententiam quae apud quosdam obtinet, confirmaremus, qua mors uita potior statuitur. Simonides ea de re sic est commentatus : Hominum est exile robur, curae plerumque inanes: breue uitae tempus urgent alii ex aliis labores. Ineuitabilisque mortis crudele fatum sorte aequa destinatum iuxta bonis malisque. Pindarus autem sic : Semper uni sunt duo bono mala a diis annexa summis, ferre quae stulti probe nequeunt. Sophocles uero : Mortalis est quod abolitus, hoc tu gemis, ignarus an futura quid lucri afferant? Euripides autem : Natura quae sit rebus humanis tenes? non certe opinor: unde enim? sic accipe. Mortalibus mors imminet certa omnibus, nec ullus est eorum qui certo sciat uicturus an sit lucem porro crastinam. Nam quo sit euasura fortuna haud liquet. Cum ergo talis sit uita hominum, qualem isti tradunt, cur non eorum potius laudemus fortunas, qui eius obeundis muneribus liberati sunt, quam miseremur ac deploremus eos, ut quorumdam fert inscitia? [12] XII. Socrates mortem persimilem aiebat esse uel profundissimo somno, uel peregrinationi longinquae ac diuturnae, uel utique abolitioni animi iuxta et corporis : quae singula deinde examinans, mortem harum rationum nulla malum esse ostendit. Primum si somnus quidam est mors, dormientibus autem male non est, constat ne cum mortuis quidem male agi. Quid autem attinet disserere somnum eum esse suauissimum qui est altissimus, cum omnibus hoc sit notum hominibus? Testatur hoc etiam Homerus : Dulcis et alta quies, placidaeque simillima morti. Et saepe etiam haec dicit: Hic fratrem lethi conuenit sedula somnum. et, Mortemque et somnum geminos : quasi oculis ingerens eorum similitudinem, quod gemelli maxime exprimunt. Alibi etiam mortem somnum uocat ferreum, significans, in morte nullum nobis esse sensum. Neque inscite pronuntiauit hac de re, quicunque uersiculi auctor est : Nam parua mortis somnus est mysteria; somno enim uere initiamur morti. Sapienter etiam Cynicus ille Diogenes, cum ante exitum uitae obruisset ipsum somnus, medicusque excitasset et an grauius aliquid accidisset quaereret: respondit, nihil esse mali, fratrem enim fratri anteuertere, somnum morti. [13] XIII. Quod si peregrinationi similis est mors, ne hac quidem ratione malum est, imo autem bonum potius. Beatum enim est liberari a seruitute carnis , et affectionibus eam comitantibus, quae mentem occupant, ac stultitia humana implent. "Innumeras", inquit Plato, "nobis facessit molestias corpus ob uictus sui necessitatem : quod si praterea morbi aliqui incidunt, ii impediunt ueri contemplationem : ad haec amoribus , cupiditatibus, timoribus, omnisque generis simulacris et uanitate nos opplet, ut reuera eueniat, quod ille dixit, nos nihil unquam sapere posse. Bella enim, seditiones, et pugnas nulla alia res excitat quam corpus et eius cupiditates : ob parandas enim opes omnia sunt bella : opes autem cogimur parare propter corpus cui seruimus curando : qua re occupati philosophiae uacare non possumus. Idque extremum est, quod etiam nactos aliquid otii, et ad considerandam ueritatem conuersos ubique corpus interpellat, turbasque dat et percellit, obstatque quo minus ueritatem cernamus. Itaque reuera demonstrat Plato, quod si aliquando uolumus pure aliquid cognoscere, corpus exuendum sit ipsoque per se animo res intuendae, ita demum consequemur quam expetimus, et cuius amatores nos esse profitemur, sapientiam : eam autem ratio docet non uiuentibus, sed mortuis nobis affuturam. Si enim fieri non potest ut corpore praediti quicquam sincere cognoscamus, alterum horum sit necesse est, ut aut nunquam, aut mortui scientiae fiamus compotes : tunc enim ipse secum erit animus a corpore separatus, non ante : ac dum uiuimus, quam fieri potest proxime ad scientiam accedemus, si nihil cum corpore rei habeamus quatenus omnino licet, neque cum eo quicquam nisi summa urgente necessitate communicemus, neque contagio eius naturae nos oppleamus, sed ab ea puros nos conseruemus, donec ipso nos Deus eo exsoluet : tum demum puri, et stultitia corporea exonerati cum diis erimus, omnia nobis ipsis sincera cernentes, scilicet ipsam ueritatem. Nefas enim est purum ab impuro contingi". Quare etiamsi ad alium locum mors nos traducat, malum non est, adeoque bonum potius , sicut Plato demonstrauit. Itaque diuinitus omnino dicta mihi haec uidentur a Socrate ad iudices : Mortem metuere, aliud nihil est, quam falso putare se sapere. Qui enim mortem metuit, uidetur sibi scire quod ignorat : scit enim nemo, an mors sit omnium quae homini contingere possunt bonorum maximum : metuunt autem eam, quasi certo sciant esse summum malum. Nihil ab his discrepare uidetur qui dixit hac, Nemo metuat mortem, laborum terminum : illa uero malis etiam maximis nos soluit. [14] XIV. His testimonium ferre dicuntur etiam dii. Mu!tos enim accepimus pietatis ergo id muneris a diis consecutos : quorum reliquis ob modum commentarii praeteritis , eos duntaxat commemorabo qui sunt maxime illustres , et in ore omnium uersantur. Primoque tibi loco referam, quid Bitoni et Cleobi usuuenerit, adolescentibus Argiuis. Hos ferunt, cum mater ipsorum sacerdos esset Iunonis, ac instante momento temporis quo ascendere ad fanum debebat, mulique uehiculum trahere soliti tardius uenirent, subiuisse ipsos uehiculum, matremque ad templum peruexisse : eam uero maiorem in modum delectatam filiorum pietate, a dea flagitasse hoc illis ut largiretur, quod esset hominibus optimum : ibi eos in somnum solutos nunquam euigilasse, dea pietatem ipsorum morte ut praemio compensante. Porro de Agamede et Trophonio Pindarus scribit, eos cum templum Delphis aedificassent, ab Apolline mercedem postulasse : responsumque fuisse, fore ut eam septima die reciperent, iussosque interea genio indulgere ; obtemperasse eos, septimaque nocte sopitos, uitae extremum diem eum habuisse. Ferunt autem ipsum Pindarum, cum mandasset bis, qui ad oraculum scitandum communi Boeotorum nomine missi erant, ut interrogarent quidnam optimum esset homini, hoc ab antistita responsi tulisse, Ne ipsum quidem id ignorare, siquidem auctor esset scriptorum de Trophonio et Agamede : si tamen experiri uelit, non multo post tempore rem ipsi fore perspicuam : itaque Pindarum his auditis, ad mortem se comparasse, et paulo post uiuendi finem fecisse. Iam de Euthynoo Italo talis historia fertur, mortuum esse eum subito, nulla causa cognita calamitatis. Ibi tum Elysio patri (qui hanc unicam prolem habuisset diuitiarum et opum amplissimarum haeredem, uir inter populares suos Terinaeos uirtute, fortunis, gloriaque primus) incidisse suspicionem hanc, fortassis ueneno necatum esse filium : quod cum quomodo exploraret certum non uideret, uenisse in Psychomanteum, sacrisque, ut erat in legibus, operatum indormiuisse loco. Tum sibi per quietem tale fuisse uisum oblatum. Venire ad se patrem suum, et a se fuisse narrato filii casu magnopere oratum, ut in causa mortis inuenienda se adiuuaret : respondisse patrem, Equidem in hoc adsum, sed ab isthoc accipe quae tibi affert, inde enim omnia cognosces propter quae moeres: quem uero pater indicabat, plane Euthynoi fuisse statura et annis, ut apparebat, similem : interrogatumque quis esset, retulisse haec : Genius sum filii tui: simulque porrexisse codicillos, quibus euolutis Elysius tres hos uersus inuenerit intus exaratos, Ignaris homines in uita mentibus errant, Euthynous potitur, fatorum numine, leto : sic fuit utilius finiri ipsique tibique. Tales sunt narrationes hac de re ab antiquis perscriptae. [15] XV. Denique si mors perfectus est interitus et dissipatio corporis animique (ea enim tertia pars fuit Socraticae comparationis), ne sic quidem mors in malis numerari poterit : omnium namque sensuum priuationem gigneret, omnique nos dolore et sollicitudine liberaret : et ut nullum bonum, ita ne malum quidem ullum porro nobis adesset : ut enim bonum, ita etiam eodem pacto malum necesse est rei alicui quae sit et subsistat inhaerere : quod nihil est, et e rerum natura sublatum, ei neutrum horum adest. Ergo mortui ad eam redeunt conditionem, qua ante ortum suum fuerunt : ut sicut nondum natis nobis neque bene fuit neque male, ita neque post mortem sit futurum : ac quomodo ad nos nihil attinebant quae ortum praecesserunt nostrum, ita etiam quae finem subsequentur nostrum, nihil nostra referent. Etenim dolor reuera haud tangit mortuos : Quia Idem puto esse prorsus non nasci, et mori. Eadem enim est conditio post mortem, quae fuit ante ortum. Nisi fortasse statuis differentiam aliquam inter non esse ortum, et desinere esse : quo autem id pacto, nisi aliam putas rationem esse domus aut uestis nobis uita defunctis, quam fuit eo tempore, quo nondum erant ista parata. Quod si in his discrimen nullum sit, satis est manifestum nullam etiam esse status ante ortum a statu post obitum diuersitatem. Elegans est Arcesilai dictum, "Mors quae mali nomine censetur, hoc unum habet peculiare ex omnibus quae mala iudicantur, quod praesens neminem unquam affecit molestia, absens et dum in exspectatione est, molestiam affert". Reuera enim multi ob uilitatem anima, et conceptas aduersus mortem calumnias moriuntur, ne moriantur. Praeclare igitur Epicharmus, "Concretum", inquit, "fuit et discretum est, rediitque unde uenerat, terra deorsum, spiritus sursum. Quid ex his omnibus iniquum est? nihil". Quod autem Euripideus Cresphontes de Hercule dicit, Apud inferos qui si sub terra nunc agit, in his nihil qui iam sunt, ipse nihil ualet. mutatis uerbis sic efferas licet : Apud inferos qui si sub terra nunc agit, in his nihil qui iam sunt, nil feret mali. Generosum est etiam Laconicum hoc : Nunc nos, ante alii uiguere , aliique uigebunt, quorum nos aeuum cernere fata uetant. Et rursus, His neque defungi uisum est, neque uiuere pulchrum: cura fuit recte uiuere, sicque mori. Admodum autem recte Euripides de his qui diuturnas aegrotationes tolerant, pronuntiat: Odi suam qui uitam extendere expetunt cibisque potibusque, et magicis artibus fati cursum auertentes, et mortis uiam : quos, cum nihil terrae prosint, oportuit abire morte, et iuuenibus locum dare. At Merope uirilibus dictis spectantium in theatro animos commouet, haec dicens : Periere nati, non mihi mortalium soli : nec sola marito sum uiduata ego: tulere easdem calamitates plurimae. Quibus non absurde haec subiungas : ubi enim nunc inclyta illa ? ubi iste Lydiae potens tyrannus Croesus ? aut Xerxes grauem qui ponte iunxit ceruicem Hellespontiam ? Omnes ad orcum, et obliuionis domos iuere, opibus una cum corporibus scilicet abolitis. [16] XVI. Enimuero immatura mors luctum nonnullis eiulatusque exprimit. Verum et haec adeo expeditam habet consolationis uiam, ut etiam de uulgo poetarum quisque eam obseruauerit atque indicauerit. Considera enim quam orationem quidam Comicus tribuit consolanti aliquem qui immaturam mortem lugebat: Si constitisset hac de re certo tibi, reliquum quod ille uitae cursum prospere fuisset exacturus , mortem dicere intempestiuam tibi liceret : sin erat grauis aliqua euentura calamitas ei, mors melius illi, quam tu, consuluit quidem. Ergo incertum cum sit utiliterne e uita discesserit, maioribusque ita sit miseriis liberatus, necne, non ita grauiter mors eius ferenda est, quasi omnibus amissis quae a uiuente consecuturos nos esse opinabamur. Et apud poetam Amphiaraus non inepte uidetur consolari matrem Archemori, aegram animo ob filii infantis mortem admodum intempestiuam : Mortalis nemo est quem non attingat dolor, morbusque : multi sunt humandi liberi, rursum creandi : morsque est finis omnibus, quae generi humano angorem necquicquam afferunt. Reddenda est terra terrae, tum uita omnibus metenda ut fruges : sic iubet necessitas, ut ille uiuat, ille non : nihil haec opus est lugere, naturae quae fiunt legibus. Graue est nihil homini quod fert necessitas. [17] XVII. In uniuersum autem quisque et secum cogitare, et cum aliis serio commentari debet, non uitam longissimam esse optimam, sed quae uirtute maxime administratur : neque enim qui plurimum fidibus cecinit, aut orauit, aut naues gubernauit, in laude est, sed qui recte ista fecit. Nam rectum non in temporis longitudine, sed in uirtute et tempestiua moderatione positum est : hoc beatum et diis gratum censetur. Atque hanc ob causam excellentissimos heroum et a diis prognatos poetae nobis proponunt, qui ante senectutem uitam cum morte commutent : quando ille etiam, Quem summo niuum genitor complexus amore dilexit, Phoebo neque carior exstitit alter, non potuit senii supremum limen adire. Videmus enim quauis in re priores partes tribui non aetati longae, sed maturitati. Nam et inter plantas eae habentur praestantissimae, quae plurimum fructus minimo tempore ferunt : et inter animalia, ex quibus non longo temporis spatio plurimum utilitatis uita nostra percipit. Praeterea si cum aeternitate compares uitae tempus, nihil inter breue et longum inuenies discriminis : nam de Simonidis quidem sententia anni mille aut decem millia punctum quoddam sunt infiniti, aut minima potius puncti portio. Iuxta Pontum animalia quaedam audimus nasci quorum uita unius diei termino includatur, cum mane nascantur, meridie uigeant, uesperi consenescant uiuendique finem faciant : censesne, si his animus hominis et ratio inesset, eodem quo nos more affecta fore, eademue illis euentura? scilicet ut quae ante meridiem morerentur, luctus et lacrymarum causam praeberent ? quorum autem totum diem durasset uita, beata praedicarentur? Mensura enim uitae est non longitudo temporis, sed honestum. [18] XVIII. Has uero exclamationes, "Non oportuit adolescentem adhuc aetate abripi", inanes esse et a magna proficisci fatuitate censendum est. Quis enim diceret oportuisse? sed et alia facta sunt, fiunt, fientque postmodo multa, quae dicere aliquis possit non debuisse fieri. Non enim ea lege in hanc uitam uenimus, ut ei leges ipsi praescribamus, sed ut iis obtemperemus quae decreta sunt ab uniuersi gubernatoribus diis, et constituta a fato ac prouidentia. [19] XIX. Quid, qui ita immature mortuos lugent, suane id tandem, an uero mortuorum causa faciunt? si enim sua id causa faciunt, quod adempta ipsis est uoluptas, aut utilitas quam ex ipsis capiebant, aut quod in senectute sua se ab illis alitum iri frustra sperauerunt, certe sui ipsorum amori doloris praescriptionem adhibent : liquebitque non defunctorum eos desiderio, sed suarum commoditatum teneri. Sin mortuorum causa lugent, excutient facile moerorem, si cogitare apud se uelint nullo eos in malo esse : ueterique et sapienti assentientur sententiae, quae praecipit ut bona quam maxime amplificemus, mala autem summopere extenuemus. Ergo si in bonis numerandus est luctus, quam copiosissimum eum faciamus et maximum : si, quod ueritas rei dictat, malis eum annumeramus, comprimamus eum pro uirili et diminuamus atque deleamus. Quod quam sit facile, exemplo consolationis proposito illustre efficiam. Accepimus quemdam philosophorum priscorum ad Arsinoam reginam, quia tum filii lamentabatur mortem, accessisse, et huiusmodi usum sermone : Quo tempore Iupiter honores inter daemones distribuit, forte tum Luctum abfuisse, ac omnibus iam diuisis superuenisse : cumque sibi quoque tribui aliquid honoris postularet, Iouem omnibus iam in alios insumptis honoribus, Luctui largitum esse dolorem et lacrymas quae mortuis impenduntur. Tum sic intulisse : Sicut ergo alii daemones eos diligunt a quibus coluntur, ita ad te quoque, regina, Luctus non accedet, si nullo honore ipsum afficias : quod si iis eum honoribus qui ipsi sunt attributi, studiose uenereris (lacrymis inquam et lamentis), diliget te, semperque aliquam tibi suppeditabit materiam ob quam a te continentes honoretur. Atque hac oratione ille usus, mirabili arte feminam eam a luctu et lamentatione deduxit. [20] XX. Denique ut in summa dicam, quaerere liceat ex lugente, statueritne finem aliquando aegritudini imponere, an uero existimet eam sibi per omnem uitam esse continuandam? Hoc enim (dicerem) si decreuisti, omnibus absolutam numeris miseriam acerbissimamque infelicitatem tibi ipsi ob animi tui ignauiam atque mollitiem imponis : sin est ut aliquando finem facere luctui statueris, cur non iam nunc mutas, teque ipsum miseria exsoluis ? quibus enim rationibus ad liberandum te decurso aliquo tempore uteris, iis ipsis in praesentia animum aduerte exoneraque te molestia. Quando etiam in corporis affectionibus quae ratio maturrime malum tollit, optima ducitur : itaque quod eras tempori tributurus, id rationi ac doctrinae deferens, exime te ipsum malo. [21] XXI. At, inquiunt, "praeter spem mihi hic casus et exspectationem euenit". Enimuero oportebat exspectare, praemeditatum animo incertitudinem uilitatemque rerum humanarum : ne nunc imparatus ueluti ab hostibus repente ingruentibus opprimereris. Praeclare enim Theseus i!le Euripideus uidetur ad id genus euenta fuisse praeparatus, sic loquens, Nam qui haec audita a docto meminissem uiro, futuras mecum commentabar miserias, aut mortem acerbam, aut exsilii maestam fugam, aut semper aliquam molem meditabar mali; ut si qua inuecta diritas casu foret, ne me imparatum cura laceraret repens. Sed degeneri qui sunt ingenio et exercitatione nulla usi, nunquam eo conuertunt animum, ut ulla de utili ac decora re cogitent : ad extremas tantum exorbitant miserias, innoxium corpus afflictantes, et "quae aegrota non sunt", secundum Achaeum, "una dolere cogentes". [22] XXII. Ideo admodum recte uidetur praecipere Plato, ut in huiusmodi casibus quiescamus, cum neque constet bonumne an malum acciderit, neque proficias quicquam aegre ferendo : coerceri enim dolorem consultando de eo quod factum est : itaque iubet ut in talorum iactu, quidquid casus tulerit, id eo ponere, ubi maxime uidebitur esse commodum ; non debere ergo nos, sicubi offendimus, pueros imitari, qui manibus laesae parti iniectis uociferantur : sed assuefacere animos nostros, ut quamprimum eiulationem medica arte abolentes, sanandae restituendaeque parti affectae operam demus. Eum qui Lyciis leges posuit, aiunt mandasse ciuibus; ut in luctu ueste uterentur muliebri : significare uolentem rem eam muliebrem esse neque conuenire uiris moderatis et liberali doctrinae deditis. Est enim reuera muliebre, imbecillisque et degeneris animi luctus : et ut ad eum mulieres uiris, ita barbari Graecis, ac deteriores praestantioribus sunt propensiores. Ac de ipsis barbaris, si qui luctum exercent, non animosissimi hoc Celtae, non Galli, aut qui alii generoso pleni sunt spiritu, faciunt, sed AEgyptii, Syri, Lydi, aliique horum similes. Horum quosdam ferunt in foueas certas sese per dies complures abdere, neque solis lumen uidere sustinere, quo is quem lugent priuatus sit. Et Ion tragoediae scriptor, ut qui aliquid de stultitia hac inaudiuisset, quamdam introducit sic loquentem : Nutrix ego supplex uestrae prolis exii, scrobibus relictis ad luctum quas feceram. Quidam uero barbarorum etiam corpora sua naribus, auribus, aliisue partibus amputandis foedant gratificari se aliquid defunctis putantes, cum in hoc genere a natura constitutam mediocritatem excedant. [23] XXIII. Sunt porro qui nobis sic occurrunt, non quamuis mortem lugendam dicentes, sed immature sublatorum : quod hi nullo eorum potiti sint quae uitae nostrae bona putantur : nuptias intellige, doctrinam, aetatem uirilem, honores in republica, magistratus : haec enim potissimum dolorem afferre iis quibus morte alicuius immatura calamitas accidit, cum se spe sua ante tempus excidisse sentiant. Hi uero ignorant, praeproperam mortem, quod ad naturam rerum attinet, nihil ab aliis differre. Sicut enim proposita in communem patriam profectione omnibus necessario et citra recusandi licentiam incumbente, aliis praecedentibus, aliis sequentibus, omnes tandem eodem conueniunt ita etiam nobis ad fatale persoluendum debitum tendentibus, nihilo plus obtingit his qui serius, quam qui citius eo peruenerunt. Quod si qua mors intempestiua dici debet, maxime id nomen ccmpetet in puerorum aut infantium, magisque etiam recens natorum obitum : quem tamen facile et bono animo ferimus : inique et lugubriter iam aetate aliquo prouectorum, ob uanas spes quas nobis finxeramus, putantes iis qui eo aetatis peruenissent, certam iam esse ac permansuram incolumitatem. Porro si aetas hominis spatio uiginti annorum determinaretur, natum annos quindecim putaremus iam non immatura morte decedere, sed ad iustae aetatis mensuram progressum : qui autem uigesimum annum aut impleuisset, aut ad eum terminum proxime accessisset, omnino eius fortunas laudaremus, ut uita felicissima ac perfectissima functi. Sin ducentis annis definiremus curriculum, utique deploraremus eum qui annos natus centum expirasset, plane immaturam eius mortem iudicantes. [24] XXIV. Liquet ergo cum ob haec, tum ea quae superius disseruimus, eam quoque mortem quae intempestiua dicitur, consolationem admittere. Verissimum enim utique est, "minus lacrymasse Troilum quam Priamus" erat ploraturus, si mortuus fuisset florente etiamnum regno et opibus quas amissas defleuit. Vide enim qualia sunt quae ad filium suum Hectorem dicit, hortans eum ut se a praelio aduersus Achillem subducat : Intra nunc urbis, mi fili, moenia, serues Troadas ut Troesque , nec eximium decus addas Pelidae, suauis spoliatus munere uitae. Praeterea miserare tuum, dum uiuo, parentem me miserum, in senii Iupiter quem limine durus aduerso perimet fato, mala plurima passum. Occidi postquam natos, natasque uidere raptari, exscindi thalamos, duraeque misellos allidi infantes terra me cernere adegit excidio in patriae diro: mea denique membra postremi, cum quis iactu uel cominus ictu infelici anima gelidos exsoluerit artus, in primis foribus raptabit saeua canum uis. Id uero nimis est homini miserabile uisu, cum canum caput, et canum mentum atque pudenda occisi foedare canes senis aspiciendum est. Sic ait euellens manibus de uertice canos longaeuus mentem sermo tamen Hectoris iste non flexit. Cum itaque habeas exempla permulta huius rei, intelligere debes morte non paucos a magnis fuisse ac difficilibus seruatos calamitatibus, in quas omnino deueniendum ipsis fuerat, si uixissent : quas ego exempla, ne nimium extendatur oratio, contentus his quae retuli, omitto, sufficientibus demonstrare, non debere nos ultra quam natura et mediocritas ferunt, ad inanes luctus et degeneres eiulatus exorbitare. [25] XXV. Crantor ait, Vacare culpa in calamitatibus maximum esse solatium. Ego ad liberandos dolore animos habere id uim uel maximam dicere non uereor. Ad haec, amare et bene uelle ei qui mortuus est, non in hoc positum est ut tibi ipsi dolorem inferas, sed ut dilecto aliqua commodes ratione : quod praestiteris, si eum bona memoria honoraueris. Nemo enim bonus lamentis, sed hymnis dignus est et laudationibus : non luctu, sed honorifica recordatione : neque lacrymis a dolore extortis, sed primitiis anniuersariis : siquidem is qui inter mortales esse desiit, diuinioris cuiusdam uita factus est consors, liberatus seruitute corporis, et aerumnosis istis sollicitudinibus atque casibus, quos necesse est ut perferant quibus mortalis haec uita obtigit, donec conficiant fato destinatum ipsis uitae curriculum : quam quidem uitam nobis natura non ut perpetuam possessionem concessit, sed pro fati legibus unicuique certa ratione attribuit. [26] XXVI. Qui ergo sana sunt mente, non debent amplius quam natura et mediocritas postulant, animo in luctus inutiles et barbaricos efferri, idque exspectare, quod multis euenit, ut prius aerumnosae uitae suae finem, quam lugendi, faciant, inque lugubri (quem propter alios ceperunt) habitu, infelici sepulturae ipsi mandentur : eaque obruantur simul et moerores isti, et mala quae sua sibi parauerunt imprudentia : de quibus Homericum illud commode usurpari possit : Hos lamentantes atra nox obruit umbra. Proinde in tali re sape nos ipsos ita compellemus : Quid igitur faciemus ? an per omne uitae tempus miseria continenti tempus prorogabimus? an potius lugendi aliquando finem faciemus? Nam infinitum uelle luctum facere, extremae est insaniae : cum uideamus qui in summo grauissimoque fuerunt moerore, saepissime fuisse temporis progressu adeo demitigatos, ut apud monimenta, quae sine acerbo eiulatu et pectoris planctu ante non uisebant, iam conuiuia musicis aliisque ad laetitiam excitandam facientibus rebus adhibitis celebrarent. Insani ergo est, secum statuere uelle se in luctu perseuerare. Si uero decreueris aliquando eum desinere, simul et hoc reputato, tempus esse quod leniturum sit aegritudinem. Etenim quod factum est, infectum reddere ne deus quidam potest : ergo quod nobis nunc praeter spem opinionemque euenit nostram, id ipsum tempus nobis re ipsa demonstrauit plerisque accidere solere. Quid ergo ? an nulla nos discere doctrina neque ratiocinari possumus? quod Terra malis scatet, aduersis pelagusque redundat. Item illud : Tales circum mortales miseriae fundunt, totque fatalia mala , quibus nec in lucem hanc uacat exitus. [27] XXVII. Multi quippe, ut ait Crantor, iique sapientes uiri, non nunc primum, sed pridem deplorauerunt res humanas, supplicium iudicantes uitam hanc esse, et summae calamitatis loco ducentes nasci hominem. "Hoc ipsum", Aristoteles ait, "Silenum, cum captiuus ad Midam adduceretur, pronuntiasse" : cuius haec sunt (praestat enim, opinor, ipsa apponere) in Eudemo siue libro De animo, uerba : "Itaque", inquit, "praestantissime omnium et beatissime, cum felices censemus esse et beatos qui uita hac defuncti sunt, tum nefas putamus quicquam de iis falso aut contumeliose dicere: quippe qui melioris iam praestantiorisque naturae facti sint compotes. Atque haec nostra sententia ita uetusta est, ut eius et initium et auctor prorsus ignorentur, sed ab infinita usque aeternitate continenter ea sic est propagata. Ad haec, uides in ore hominibus esse omnibus iam inde a multis annis tritum illud. Quodnam? inquit ille. Quod (ait) omnium optimum est non nasci : praestat autem mori quam uiuere : eiusque rei multis sunt diuinitus perhibita testimonia. Atque huc pertinet quod narratur, Silenum a Mida isto captum, et a uenatione ei sciscitanti quidnam optimum homini maximeque expetendum esset, principio respondere noluisse, uocemque compressisse: tandem cum urgendi ut aliquid diceret finem nullum Mida faceret, in haec inuitum erupisse uerba : Aerumnosi genii et difficilis fortunae semen in diem durans, quorsum me cogitis ea uobis dicere, quae uobis nescire erat melius ? maxime enim uacantes dolore uiuunt, qui sua ignorant mala. Hominibus autem omnino optimum est non nasci, neque participem fieri praestantioris naturae; optimum enim omnibus utriusque sexus hominibus hoc est : proximum huic, et inter ea quae consequi homo possit primum est, quam celerrime mori. Manifestum uero est, sic eum pronuntiasse quod melior sit mortuorum quam uiuorum conditio". Sexcenta alia, rursusque totidem alia similis afferre ad huius capitis demonstrationem possem : sed opus non est protrahere orationem. [28] XXVIII. Proinde lugendi non sunt qui in florente aetate mortem obeunt, quasi spoliati iis quae in diuturna uita pro bonis censentur : incertum est enim, ut aliquoties iam diximus, bonisne an malis priuati sint, cum multo plura sint mala quam bona : quorum haec difficulter, et multis impensis curis consequimur, illa uel facillime obtingunt : ferunt enim mala esse teretia ac continua inter se, inuicemque sese multis de causis insequentia : bona uero seiuncta, et quae difficulter sub ipsum uitae terminum coeant. Itaque uidemur similes iis qui aes alienum mutuum sumunt. Non enim tantum, ut est apud Euripidem, Non propriae sunt quas homines tenent opes: sed in uniuersum nihil homo possidet proprium : ac de singulis usurpare hoc licet, Res procuramus a dis nobis creditas, arbitrio reposcunt illi quas suo. Quapropter iniquius ferre non debemus si repetunt quorum nobis exigui temporis usuram concesserant: quando ne mensarii quidem, nisi animum prauum gerant, indignantur ubi apud eos deposita sors reposcitur: et non prompte reddenti dicere possis haud iniuria, Oblitusne es ea te hac conditione accepisse, ut redderes? Idem uero omnibus usuuenit hominibus. Vita nobis contigit, diis eam apud nos fatali deponentibus necessitudine, neque certus est definitus terminus ad quem reddendum illud sit depositum : sicut ne mensarii quidem scire possunt, quando reposcenda sit apud eos deposita sors. Qui ergo uel ipse moriturus, uel liberis morientibus nimis indignatur, nonne perspicuum est eum oblitum esse mortalem se natum fuisse, et mortales genuisse liberos? neque enim sani est hominis, ignorare hominem animal esse mortale, et ad hoc natum ut moriatur. Itaque si, ut in fabulis est, Niobe hanc sententiam in promptu habuisset, quod Non semper flore liberum, uitaeque cursu prospero onusta, suaue solis intuens iubar moritura esset: nunquam profecto eo indignationis prolapsa fuisset, ut et uitam cuperet abiicere ob calamitatis molem, et deos precaretur ut se ad quamuis grauissimam perniciem abriperent. Duae sunt Delphis inscriptae sententiae, maxime ad uitae humanae usum necessariae, "Nosce teipsum", et, "Ne quid nimis". Ex his dependent reliqua omnia : ipsa autem inter se concinunt, alterumque alterius uidetur uim declarare, alterumque uicissim in altero inest. Itaque Ion sic de his cecinit : Breuis est, Teipsum fac noris, sententia : praestare solus rem sed nouit Iuppiter; et Pindarus : sapientes hanc uocem, Ne quid nimis, affatim collaudauerunt. [29] XXIX. Haec ergo aliquis animo infixa tenens tanquam Apollinis Pythii oracula, facile se ad omnes quas fert uita res accommodare poterit, easque dextre ferre, cum in suam intuens naturam, tum operam dans ut ne amplius quam conuenit uel arrogantia efferatur ob fortunae euenta, uel animum abiiciat, inque luctus et eiulatus, ob fortunae uel auimi potius imbecillitatem, nobisque insitum mortis metum, profectum ab ignoratione eorum quae nobis in uita necessitatis fatiue decreto contingere solent. Egregium est Pythagoreorum praeceptum : Iniungent diuina tibi quos fata dolores, hos, utut eueniant, animo fer leniter aequo; et tragicus AEschylus : Virtute praeditorum est et sapientium non succensere in rebus aduersis deo; et Euripides : Necessitati qui cedit mortalium , sapiens apud nos, et diuorum gnarus est; atque alibi : Euenta quisquis recte fort mortalium, mihi modestus is uidetur et optimus. [30] XXX. At plerique omnia uituperant, et quidquid eis praeter spem euenit, existimant malignitate fortunae ac geniorum accidere : itaque ad omnes casus eiulant et ingemiscunt, ac de suae queruntur aduersitate fortunae : quibus hoc dicto occurrere non inepte liceat, Non tibi deus nocet, sed ipse tu tibi officis, et tua male instituti uecordia. Haec scilicet falsa et fallax opinio facit ut quoduis mortis genus incusent. Moritur aliquis in peregrinatione : cum genitu haec afferunt, Ah miser! haud illi genitor uenerandaque mater compressere oculos. Moritur in patria, et apud parentes : lamentantur quod e manibus abreptus, ex ipso adspectu mortis luctum iis reliquerit. Moritur silens, neque ulla de re mandauit quicquam : inter plorandum proferunt hoc, Neque te suprema monentem audiui, semper quae condita mente tenerem. Si collocutus ante excessum fuit, extremum eam uocem ueluti alimentum doloris semper habent in promptu. Tollitur cita morte : deplorantes dicunt eum esse abreptum : tollitur lenta morte : quiritantur excarnificatum contabuisse. Denique nunquam deest praescriptio luctus et lamentationes excitandi. Haec poetae introduxere, primusque adeo Homerus ita canens: Ut genitor nati lamentans concremat ossa sponsi, qui infando miseros moerore parentes affecit. Atque haec quidem an recte deplorentur, nondum liquet. Vide autem quid adiiciat, Unicus in senio natus, magnasque parentum possessurus opes. [31] XXXI. Quis autem nouit, an deus paterna quadam prouidentia et procuratione humani generis, cernens quae euentura essent, nonnullos immatura morte tollat? ut nihil iis accidisse sentiendum sit, quod fuerit abominandum. Graue est nihil enim homini quod fert necessitas: siue adeo id praecedente ratiocinatione contingat, siue consequatur : multique matura morte calamitatibus grauioribus subtracti sunt : et utile fuit quibusdam ut ne nascerentur quidem : aliis ut nati illico extinguerentur aliis ut aliquantisper uiuerent, aliis ut in uigore aetatis morerentur. Haec ergo omnia mortis genera boni sunt consulenda, cum sciamus fatum esse ineuitahile : estque hominis probe instituti praemeditatum esse quod qui uidentur ante tempes naturae debitum persoluisse, exiguo nos tempore praecesserunt, cum uel longissimum tempus exiguum punctique instar sit, si cum infinita aeternitate comparetur : et quod multi eorum qui luctui indulsissent, paulo post subsecuti sunt eos quos luxerant, cum nullam ex luctu percepissent utilitatem, sed sponte sua miseriis sese afflictauissent inanibus. Iam cum peregrinationi in hac uita nostra breuissimum tempus sit praescriptum , non debemus profecto in squalidis luctibus infelicissimoque moerore nosmetipsos doloribus conficere, corporaque nostra doloribus diuturnis excruciare, sed conari potius ut humaniorem sectemur melioremque uiuendi rationem, iisque studiose nos adiungamus hominibus, non qui se luctus nostri socios proebeant, eumque adulando excitent, sed qui generosa ac graui consolatione dolorem leniant ; et audire debemus animoque tenere Homerica illa, quibus Hector Andromachae respondet, eamque consolatur: Infelix, animum nimio ne confice luctu. Nemo equidem iniussu poterit me occidere fati. At fatum nemo mortali semine cretus euitare suum potuit bonus aut malus unquam. Quod fatum alibi sic expressit : Stamina neuit ei nascenti qualia Parca. [32] XXXII. Haec in animum nostrum inducentes, uano et inutili luctu supersedebimus, praesertim cum admodum breue supersit uiuendi tempus : cui parcendum est, ne id lugubribus moeroribus conturbemus, et luctus insignia deponenda sunt, habendaque corporis ratio, et eorum qui nobiscum uiuunt salutis. Conducit etiam memoria repetere quibus aliquando rationibus usi simus apud cognatos uel amicos in simili calamitate uersantes, cum consolaremur eos et hortaremur ut communes uitae casus communiter ferrent, ac humana humaniter : neque enim committere debemus, ut cum ad aliorum animos dolore leuandos fuerimus satis instructi, nobis nihil prosit istarum consolationum recordatio. Ergo partem animi quae in dolore est, statim paeoniis rationis remediis sanare conemur : cum in quauis re, quam in uacuitate doloris quaerenda, commodius dilatio admittatur. Cum enim tritum illud apud omnes dictum Dilatorem quacunque in re pronuntiet cum exitio conflictari : multo (opinor) magis hoc quadrabit in eum, qui animi molestis ac difficilibus perturbationibus amoliendis tempus prorogat. [33] XXXIII. Intuendum est etiam in eorum exempla qui generose magnoque animo filiorum mortes placidi pertulerunt : quales sunt Anaxagoras Clazomenius, Demosthenes Atheniensis, Dio Syracusanus, rex Antigonus, compluresque alii qui uel nostra uixerunt memoria. De his Anaxagoram narrant, cum rerum naturalium causas auditoribus explicaret, interque disserendum de filii morte nuntium sermone cuiusdam acciperet, paululum oratione inhibita ils qui una aderant dixisse, Sciebam filium me genuisse mortalem. Pericles, qui ob excellentem eloquentiae et sapientiae uim Olympius est usurpatus, cum filios suos ambos, Paralum uidelicet et Xanthippum, inaudiuisset extremum diem obiuisse, qualem se gesserit, Protagoras his uerbis exponit. Cum filii eius, inquit, aetate florentes atque egregii intra nonum diem uita decessissent casum illum absque luctu sustinuit. Erat enim animi tranquillitate instructus : unde in singulos dies magna percipiebat emolumenta ad felicitatem, doloris uacuitatem, et parandam apud ciues gloriam : quicunque enim uidebat eum suos casus ita obfirmata mente tolerare, magnanimum eum fortemque iudicabat, ac multo quam ipse esset praestantiorem, probe sibi conscius sua in tali re imbecillitatis : contra Periclem statim post acceptum de morte filiorum nuntium, nihilominus pro patriaqe consuetudine, albisque indutum uestibus uerba ad concionem habuisse, bonorumque fuisse consiliorum principem, et Athenienses ad suscipiendum bellum animasse. Xenophontem Socraticum historiae tradunt, cum sacrificanti ipsi nuntium e bello allatum esset Gryllum filium in pugna periisse, sertum capiti detraxisse, et quonam modo cecidisset perquisiuisse : cumque responderetur, eum generose fortiterque pro caeteris praeliantem, multis hostium interfectis occubuisse : exiguo admodum temporis sumpto interuallo, dum ratione motum animi compesceret, rursus imposita capiti corona reliquum sacrificii absoluisse, nuntiisque hoc respondisse : Non ut immortalem aut longaeuum filium meum redderent, a diis postulaui : (cum incertum sit an hoc expediat) sed ut probum ac patriae amantem : cuius quidem nunc uoti sum damnatus. Dio Syracusanus (ita enim accepimus) cum sederet consultandarum rerum causa cum amicis, et domi tumultus magnaque uociferatio extitisset, sciscitatus quid causae esset, edoctusque filium de tecto lapsum periisse, nihil consternatus, corpusculum mortui iussit tradi mulieribus ut id sicut consuetudines ferebant sepelirent, ipso autem deliberationem institutam prosecutus est. Hunc imitatus fertur Demosthenes orator, cum unicam et dilectisssimam sibi filiam amisisset, qua de re Aeschines ita eum accusat : "Septimo a morte filiae die, antequam luctu defunctus esset, aut mortuae iusta persoluisset, coronatus albatusque rem sacrum fecit, legesque uiolauit improbus, unica amissa filia, et quae prima eum patrem appellarat". Haec AEschines oratorio more protulit, cum uellet criminari Demosthenem: ne que animaduertit se eum laudare potius, qui luctu reiecto studium in patriam suum miseratione domesticorum antiquius sese habere ostenderit. Antigonus rex, ut accepimus, audita morte filii sui Alcyonei, qui in praelio cecidisset, constante animo in nuntios calamitatis intuens, paululumque uocem moratus, et uultu ad maestitiam composito : O Alcyoneu, inquit, serius opinione nostra occubuisti, adeo secure in hostes irruens, et neque tuae salutis, neque nostrarum admonitionum rationem habens. Hos quidem uiros nemo non admiratur ob animi magnitudinem atque praedicat : imitari autem facta eorum ob imbecillitatem male instituti animi non possunt. Caeterum cum exstent permulta in historiis et Graecis et Romanis exempla eorum qui praeclare et decenter mortes necessarionum tulerunt : quae ego retuli, sufficient puto ad permouendum te, ut, omnium rerum molestissimam, luctum deponas, supersedeasque inani quae in eum nulla utilitate proposita insumitur opera. [34] XXXIV. Nam quod homines uirtute praestantes, in prima aetate mortem obiuerint, deorum quibus cari erant beneuolentia, et iam ante monui in superiore orationis nostrae parte, et nunc denuo quam breuissime indicabo, testimonium ferens insigni huic Menandri dicto : Iuuenis relinquit uitam quem dii diligunt. Sed fortassis, Apolloni rarissime, ita nobis occurres : fuit Apollonius meus fato ad hoc constitutus, oportuit que me uita defunctum ab ipso funerari : ita ferre naturam. Fateor nostram, id est humanam, ita ferre ; sed alia est ratio prouidentiae uniuersum gubernantis, et ordinis quo totus mundus est dispositus. llli enim beatitatem nunc adepto filio tuo secundum naturam non conueniebat diutius quam praestitutus ei temporis ferebat terminus, in hac uita commorari, sed ita postulabat natura ut hoc expleto fatale quod aiunt iter conficeret, reuocante eum iam ad se natura. Dices immatura morte abreptum esse : atqui eo felicior est, qui tot mala non senserit : uere enim dixit Euripides, haec uita nomine uita est, ipsa re labor. Enimuero Apollonius tuus in pulcherrimo flore aetatis decessit, perfectus iuuenis, suspiciendus et aemulandus omnibus aequalibus suis : cum et in patrem matremque fuisset pius, et domesticorum studiosus, philosophiae deditus, denique (ut uno dicam uerbo) prorsus humanus: ut qui seniores amicorum non aliter quam parentes reuereretur, et aequales sodalesque amaret, et praeceptores ueneraretur, et cum peregrinis tum hospitibus mansuetissimus esset, et uultu gratioso, comique humanitate omnibus suauis carusque. Ergo ille tuae suaeque pietatis comitante eum fausta acclamatione, ante nos ad aeternitatem ex hac mortali uita digressus est, tanquam e conuiuio abiens, priusquam in errorem ex temulentia aliquem incideret, quales in longa senectute accidere solent. Iam si, ut probabile est, uera sunt quae ueteres poetae ac philosophi perhibuerunt, piis, postquam uitam hanc cum morte commutauerunt, esse suos quosdam honores, dignioremque in consessu tribui locum, destinatamque esse piis animis certam in qua degant regionem : bene tibi sperandum est de beato tuo filio, qui inter eos uiuet. [35] XXXV. De statu piorum apud inferos Pindarus poeta lyricus in hanc sententiam disserit : Fulget illis iubar Titanis, cum terras nox obumbrat, prataque puniceis ornata rosis eorum sunt suburbium, thuriferis arboribus, et aureos ferentibus fructus opacum. Exercent alii sese equitatu alii tesseris; alii fidibus oblectant. Floret apud illos laeta rerum omnigenum copia. Regioque amoena semper fragrat uariis in ignem odoribus coniectis lucidum diuum super aras. Et paululum progressus in alia lamentatione, ubi de animo loquitur, haec habet : Felix sors obtigit omnibus, uitae exsoluens laboribus mors et calamitatibus. Vis summa lethi corpora destruit, superest imago uiua at aeui, a diis quae sola propago ducta est. Haec dormit membris laborantibus, eique somnia monstrant, quae comitetur uoluptas bene facta, quaeue poenae maneant incestos actus. [36] XXXVI. Philosophus Plato de immortalitate animi multa in libro qui Phaedo seu de Animo inscribitur, non pauca etiam in libris de Republica, Menone, Gorgia, aliisque sparsim disputauit dialogis. Sed quae in dialogo de Animo sunt ab eo scripta, ea, sicut petiisti, seorsim ad te mittam commentario meo illustrata. Nunc ea adducam, quae huius loci sunt, utiliterque hic poni possunt, Socratis ad Calliciem uerba Atheniensem socium et discipulum Gorgiae rhetoris. SOCRATES: "Audi ergo sermonem perelegantem, quem tu, puto, fabulam arbitraberis esse, ego uerum censeo ; nam pro ueris tibi dicam, quae sum expositurus. Diuiserunt, ut est apud Homerum, acceptum haereditate patris regnum inter se Iupiter, Neptunus, et Pinto. Fuerat autem de hominibus regnante etiam Saturno haec lex, ualuit quae semper, etiamnumque obtinet apud deos, ut quicunque hominum uitam suam iuste pieque exegisset, is ea defunctus in Beatorum insulas proficisceretur, ibique omnis mali expers in summa uiueret felicitate : qui uero uixisset iniuste et impie, is in uindictae ac iustitiae carcerem, quem Tartarum appellant, abiret. De his sub Saturno, et primo imperii Iouis tempore iudicabant uiui uiuentibus, ea ipsa die sententiam ferentes qua rei erant mortem obituri : quo fiebat, ut iudicia male exercerentur. Itaque et Pluto et procuratores ex insulis Beatorum ad Iouem se contulerunt, questique sunt utroque indignos commeare. Ne in posterum ergo hoc fiat, efficiam ego, inquit Iupiter. Nunc quod male feruntur sententiae, causa est quia rei amicti ad tribunal adducuntur, dum adhuc uiuunt. Multi enim prauos gerentes animos, uestiti sunt pulchris corporibus, natalium nobilitate, et diuitiis : et quando iudicio sistuntur, multi ueniunt qui testimonium ipsis uitae iuste actae perhibeant. Iudices igitur cum his rebus percelluntur, tum ipsi quoque amicti iudicant, cum animi eorum oculis, auribus, toto denique corpore obuelati sint; itaque omnia haec ipsis impedimento sunt, cum sui tum reorum amictus. Primum ergo eximenda hominibus est mollis praenotio : nunc enim terminum uitae prouident : estque a nobis Prometheo iniunctum, ut efficiat ne porro id possint. Deinde in iudicium uenire debent exuti istis rebus quas dixi omnibus : mortui enim ad tribunal uenire debent. Sed et iudices de iis cognoscent nudi ipsi et uita defuncti, ut ipso animo animum cuiusque simul ac is uita decessit contemplentur, cum is desertus omnibus a cognatis omnem istum ornatum in terra reliquerit : sic enim iuste pronuntiari poterit. Quae ego cum mecum prias constituissem quam a uobis sum admonitus, iudicium commendaui filiis meis, duobus Asianis, Minoi et Rhadamantho : uni Europaeo, AEaco. Hi ergo postquam uiuendi in terra finem fecerint , iudicia obibunt in prato, in triuio, ubi itinerum est diuortium, uno ad insulas Beatorum, altero ad Tartarum pergente. In Asia itaque mortuos iudicabit Radamanthus, in Europa AEacus : Minoi primariam iudicandi potestatem concedam, ut si quid alterum eorum fugerit, ipse sententiis eorum examinandis diiudicet, itaque iustissimo iudicio decernatur utrum cuique hominum iter sit ingrediendum. Haec sunt, Callicles, que ego auditu percepta, uera esse arbitror, indeque sic ratiocinor habere rem : mors, mea quidem opinione, aliud nihil est, quam duarum rerum, animi scilicet et corporis, a sese inuicem dissolutio. [37] XXXVII. Haec ego collecta, Apolloni carissime, accuratissime composui, orationemque hanc consolatoriam tibi confeci, apprime necessariam et ad luctum praesentem excutiendum, et molestissimo dolori finem imponendum. Complexus sum etiam eum honorem, quem a me deferri diis acceptissimo filio tuo Apollonio consentaneum fuit : quo honore nihil optabilius est iis qui fausta memoria sui perennique famae prosperitate consecrati iam sunt. Tui est officii obtemperare doctrinae nostrae, filioque eum te quem par est, praebere, repudiataque inutili illa corporis animique tui afflictatione et corruptela, ad consuetam tibi et naturalem uitae rationem reuerti. Cum enim filius tuus, nobiscum adhuc communis huius lucis usura fruens, illibenter plane moestos te matremue uiderit : iam cum diis agens, eorumque consuetudine potiens, hunc uestrum uiuendi modum probare non potest. Proinde animum boni, generosi, liberosque suas amantis uiri recipe, et teipsum, matremque adolescentis, cognatosque et amicos miseriae isti exime : tranquillioremque uitae amplectere formam, quae cum filio gratissima tuo erit, tum nobis omnibus, quibus tu quanti conuenit es curae.