[1] Exercitatio linguae Latinae. [2] X- SCRIPTIO. [3] MANRICVS, MENDOZA, PVER, MAGISTER. [4] (Manricus) Adfuistin hodie, cum ille haberet orationem de utilitatibus scribendi? [5] (Mendoza) Ubinam? [6] (Manricus) In auditorio Antonii Nebrissensis. [7] (Mendoza) Minime uero, sed tu recense, si qua haeserunt memoriae. [8] (Manricus) Quid ego recenseam? dixit tam multa, ut omnia prope exciderint. [9] (Mendoza) Ergo contigit tibi, quod de uasis angusti orificii Quintilianus dicit, quod superfusam humoris copiam respuunt, sensim si instilles, recipiunt. [10] Sed nihil retinuisti penitus? [11] (Manricus) Propemodum nihil. [12] (Mendoza) Aliquid igitur. [13] (Manricus) Perpusillum. [14] (Mendoza) Istuc ipsum perpusillum fac mihi etiam commune. [15] (Manricus) Primum omnium aiebat esse perquam admirabile, tantam uarietatem humanarum uocum paucis potuisse litteris comprehendi; deinde amicos absentes posse inter se beneficio litterarum colloqui. [16] Addebat nihil esse uisum mirabilius apud insulas istas a regibus nostris recens inuentas, unde aurum adfertur, quam posse inter se homines aperire quae sentiant, tanto interuallo regionum missa chartula aliqua maculis nigris distincta. [17] Rogabant enim, an papyrus sciret loqui. [18] Haec ille et alia permulta, quae sum oblitus. [19] (Mendoza) Quamdiu dixit? [20] (Manricus) Horas duas. [21] (Mendoza) Ex tam longa oratione tam paucula mandasti memoriae? [22] (Manricus) Mandaui quidem memoriae, sed ea noluit retinere. [23] (Mendoza) Plane dolium habes filiarum Danai. [24] (Manricus) Immo excepi cribro non dolio. [25] (Mendoza) Arcessamus aliquem, qui tibi ea, quae ille dixit, redigat in memoriam. [26] (Manricus) Mane tamen, nam aliud quiddam cogitatione quaero. [27] Teneo. [28] (Mendoza) Eloquere tandem, cur non excipiebas penna? [29] (Manricus) Non erat ad manum. [30] (Mendoza) Ne pugillares quidem? [31] (Manricus) Ne pugiles quidem. [32] (Mendoza) Exprime hoc tandem. [33] (Manricus) Aufugit iam. [34] Tu excussisti mente tam odiose interpellando. [35] (Mendoza) Hui, tam cito? [36] (Manricus) Rediit in memoriam. [37] Ex auctoritate nescio cuius scriptoris affirmabat, nihil esse ad magnam eruditionem compendiosius, quam probe ac celeriter pingere. [38] (Mendoza) Quis est auctor? [39] (Manricus) Nomen saepe audiui, sed memoria effluxit. [40] (Mendoza) Ut alia, sed huic praecepto non paret uulgus nostrae nobilitatis, quae pulchrum et decorum sibi esse ducit, nescire litteras formare: dicas scarificationem esse gallinarum, et nisi praemonitus sis cuius sit manus, nunquam diuinaris. [41] Et ea de causa uides quam crassi sint homines, quam amentes et opinionibus corruptissimis. [42] (Manricus) Quomodo sunt uulgus, si nobiles? annon haec multum inter se distant? [43] (Mendoza) Quia uulgus non uestibus et possessionibus distinguitur, sed uita et iudicio de rebus integro. [44] Vin ergo ut nos a uulgari ista inscientia uindicemus? tradamus nos huic exercitamento. [45] (Manricus) Nescio quo pacto naturale est mihi, distorte, inaequabiliter, perturbate exarare litteras. [46] (Mendoza) Hoc habes nobilitatis. [47] Exerceas te: nam assuefactio mutabit, quod naturale esse ducis. [48] (Manricus) Sed ubi is habitat? [49] (Mendoza) Ex me tu id quaeris? qui nec audiui hominem, nec uidi, cum ipse eum audieris. [50] Tu, quantum intelligo, uelles omnia ingeri tibi praemansa in os. [51] (Manricus) Nunc commemini: aiebat sibi domum conductam iuxta aedem Diuorum Iusti et Pastoris. [52] (Mendoza) Est ergo uicinus uester: eamus. [53] (Manricus) Heus puer, ubi est magister? [54] (Puer) In illo conclaui. [55] (Manricus) Quid agit? [56] (Puer) Docet quosdam. [57] (Manricus) Significa illi astare hic pro foribus, qui huc etiam ueniunt, ut ab eo doceantur. [58] (Magister) Qui sunt pueri isti? quid petunt? [59] (Puer) Te cupiunt conuentum. [60] (Magister) Admitte eos ad me recta. [61] (Manricus) et (Mendoza) Optamus tibi salutem et omnia prospera, Magister. [62] (Magister) Et ego uicissim uobis felicem huc ingressum. [63] Sospitet uos Christus. [64] Quid est? quid uultis? [65] (Manricus) Doceri abs te artem istam quam profitere, si modo uacat et si uis. [66] (Magister) Profecto oportet uos esse pueros honestissime educatos, qui et sic loquamini, et sic modesto sitis ore. [67] Nunc uero magis, cum tota facie suffudit se uobis rubor. [68] Confidite, filii, nam iste est color uirtutis. [69] Quî uocamini? [70] (Manricus) Manricus et Mendoza. [71] (Magister) Nomina ipsa testantur ingenuam educationem et generosos animos. [72] Ita demum eritis uere nobiles, si iis artibus excolatis animos, quae maxime sunt dignissimae claris natalibus: quanto magis sapitis uos, quam multitudo ista nobilitatis, qui eo se habitum iri generosiores sperant, quo imperitius pingant litteras. [73] Sed minime est hoc mirandum, quandoquidem persuasio haec dementiam nobilitatis iampridem inuasit, nihil esse abiectius aut uilius, quam aliquid scire. [74] Ergo uidere est, illos epistolis a librariis suis compositis subscribentes id, quod legi nullo pacto potest, nec scias a quo tibi epistula mittatur, nisi sit a tabellario praedictum, aut signum agnoscas. [75] (Manricus) Id modo ego et Mendoza querebamur. [76] (Magister) Sed uenitis huc armati? [77] (Manricus) Minime uero, bone Praeceptor. [78] Vapularemus a nostris paedagogis, si ausi essemus arma hac aetate uel aspicere, nedum tangere. [79] (Magister) Ah, ah! [80] Non loquor de armis crudelitatis, sed de istis scriptoriis, quae ad praesentem rem faciunt. [81] Habetis thecam pennariam cum pennis? [82] (Mendoza) Quid rei est theca pennaria? an ea, quam nos calamariam nominamus? [83] (Magister) Ea ipsa. [84] Nam antiquissimi homines solebant stilis scribere, quibus successerunt calami, et potissimum Nilotici. [85] Agareni, si quos uidisti, arundinibus scribunt a dextra in sinistram, sicut omnes paene ad Orientem nationes. [86] Europa Graecos secuta, contra a sinistra in dextram. [87] (Manricus) Etiam Latini? [88] (Magister) Latini quoque, fili, sed hi a Graecis habent originem. [89] Et olim ueteres Latini scribebant in membrana deletili, quae uocabatur palimpsestos, tum una tantum facie. [90] Nam qui utrinque erant libri conscripti, opistographi dicebantur, qualis fuit Orestes ille Iuuenalis: scriptus et in tergo, necdum finitus. [91] Sed haec alias, nunc ea quae instant. [92] Anserinis pennis scribimus, aliqui gallinaceis. [93] Vestrae istae sunt egregie habiles. [94] Nam sunt caule ampla et nitida et firma. [95] Detrahite plumulas scalpello et detruncate aliquid e cauda, tum eradite, si quam habent scabritiem. [96] Nam leuigatae fiunt aptiores. [97] (Manricus) Nunquam ego gero nisi deplumatas et nitidas. [98] Sed institutor meus docuit me eas laeues facere saliua et affricatione ad auersam tunicam uel feminicruralia. [99] (Magister) Praesens consilium. [100] (Mendoza) Doce nos aptare pennas. [101] (Magister) Primum omnium rescindetis utrinque caput, ut fiat bifurcata, tum in superiore parte incisuram facite scalpello sensim ducto, quae crena uocatur: hinc aequate duos illos pedunculos, seu mauultis nominare cruscula, ita tamen, ut altius sit dextrum, in quod penna scribendo incumbit, id tamen discrimen uix perceptibile oportet esse. [102] Pennam si firmius uis chartae imprimere, tribus digitis teneto. [103] Sin celerius, duobus, pollice et indice, more Italico. [104] Nam medius inhibet magis cursum et moderatur ne se immodice effundat, quam adiuuat. [105] Profer atramentarium. [106] (Mendoza) Hem, cornu atramentarium elapsum est mihi uenienti huc. [107] (Magister) Puer, profer ampullam illam atramentariam, et effundemus in hoc mortariolum plumbeum. [108] (Mendoza) Sine peniculo? [109] (Magister) Ita haurias penna liquidius et commodius. [110] Nam in gossypio, uel filo bombycini aut lini, cum pennam intingis, adhaeret semper crenae fibra aliqua uel flocculus, in quo detrahendo fit mora scriptioni, aut si non detrahas, lituras uerius effingas, quam litteras. [111] (Mendoza) Ego ex sodalium consilio linteolum Melitense indo, aut bombycinum leue ac tenue. [112] (Magister) Istud uero est satius. [113] Ceterum multo praestat solum atramentum infundere in mortariolo quidem fixo. [114] Nam quod circumgestandum est, huic omnino opus est peniculo. [115] Ceterum habetis chartam? [116] (Mendoza) Hanc. [117] (Magister) Asperam admodum et quae pennam remoretur, ne inoffense decurrat, quod est studiis noxium. [118] Nam dum luctaris cum scabritie chartae, elabuntur multa ex iis, quae scribenda cogitaueras. [119] Hoc genus chartae amplae, densae, durae, scabrae, librariis relinquite, quae ideo libraria nuncupatur, quod ex ea fiant ad diuturnitatem libri. [120] Nec illam quotidiano usui paraueris grandem, augustanam, siue imperialem, quae de rebus sacris hieratica nominatur, quales uidetis in libris sacrarum aedium. [121] Acquirite uobis chartam epistolarem, quae ex Italia adfertur optima, tenuissima et firma, uel uulgarem illam, quam ex Gallia important, quam passim inuenietis uenalem in singulos codices nummis octonis plus minus. [122] Dabitur uobis pro corollario philyra una aut altera chartae emporeticae, quam bibulam dicimus. [123] (Mendoza) Quae est horum nominum ratio? nam saepe dubitaui. [124] (Magister) Emporetica de Graeco uenit, ab inuoluendis mercibus; et bibula, quod atramentum absorbeat. [125] Ita non erit uobis opus furfuribus, aut sabulo, uel puluere de pariete eraso. [126] Sed omnium optimum est, cum per se litterae exsiccantur, eo enim modo diuturniores fiunt. [127] Proderit tamen emporetica, quam sub manum extendatis, ne sudore aut sordibus maculetis papyri candorem. [128] (Manricus) Cedo iam nobis, si uidetur, exemplar. [129] (Magister) Primum abecedarium, deinde syllabatim, tum uerba coniuncta ad hunc modum. [130] Disce puer, quibus fias sapientior et proinde melior. [131] Voces sunt animorum signa inter praesentes, litterae inter absentes. [132] Haec effingite, et redite huc a prandio uel cras, ut scripturam uestram emendem. [133] (Manricus) Faciemus. [134] Interea commendamus te Christo. [135] (Magister) Et ego uos eidem. [136] (Mendoza) Secedamus, ut absque interuentu sodalium et interpellatione meditemur, quae a magistro hoc accepimus. [137] (Manricus) Placet mihi, ita fiat. [138] (Mendoza) Ventum est, quo uolebamus. [139] Assideamus in his saxis. [140] (Manricus) Etiam, sed auersi a sole. [141] (Mendoza) Mutua mihi dimidium chartae folium, quod reddam cras. [142] (Manricus) Sufficit tibi hoc frustulum. [143] (Mendoza) Hui, non capiet sex uersus, ex meis praesertim. [144] (Manricus) Scribe in utraque facie et duc uersus densiores, quid necesse habes tam magna interstitia relinquere? [145] (Mendoza) Egone? uix interuallum est ullum. [146] Nam litterae sese utrinque attingunt, praesertim quae longos habent apices aut pedes, ut b et p. [147] Sed quid tu? iamne duos uersus exarasti? et quidem eleganter, nisi quod sunt praui. [148] (Manricus) Scribe tu seorsum, et tace. [149] (Mendoza) Enimuero penna et atramento hoc scribi nullo pacto potest. [150] (Manricus) Quid ita? [151] (Mendoza) Non cernis ut penna respergit chartam atramento extra litteras? [152] (Manricus) At atramentum meum adeo est crassum, ut limum esse credas. [153] Aspice, amabo, ut haeret in summa crena, nec ad characteres formandos defluit. [154] Quin igitur utrique incommodo medemur? tu de cuspidibus pennae rescinde scalpello, quoad atramentum commode colligat in litteras; ego in atramentarium, quo sit atramentum liquidius, instillabo guttas aquae aliquot. [155] (Mendoza) Immerito potius. [156] (Manricus) Oh ne lotium, foetebit atramentum ipsum et quicquid scripseris; nec facile deinceps odorem hunc elueris e peniculo. [157] Optimum esset acetum, si haberes ad manum, nam hoc ui sua statim disrarat densum atramentum. [158] (Mendoza) Verum, sed periculum est, ne acrimonia sua chartam penetret. [159] (Manricus) Nihil tale metuas. [160] Haec charta maxime omnium continet atramentum, ne effluat. [161] (Mendoza) Extremae huius tuae chartae orae inaequales sunt, rugatae et asperae. [162] (Manricus) Demarginato chartam aliquantum forficibus, nam hoc est etiam elegantius, aut citra eam asperitatem scribendo subsiste. [163] Tibi semper leuissimae offensiones satis magno impedimento sunt, ne pergas sed quicquid est in manibus abicias ilico. [164] (Mendoza) Redeamus iam ad praeceptorem. [165] (Manricus) Videtur tibi tempus? [166] (Mendoza) Metuo, ne praeterierit iam tempus. [167] Nam solet mature cenare. [168] (Manricus) Eamus, ingredere tu prior, qui habes minus cordis. [169] (Mendoza) Immo tu potius qui minus frontis. [170] (Manricus) Vide, ne quis ab illo exeat, qui deprehendat hic nos iocantes et lasciuientes. [171] Pulsemus fores annulo, etsi patentes. [172] Nam hoc fuerit urbanius. [173] At, at. [174] (Puer) Quis istic? [175] Recta introeas, quisquis es. [176] (Manricus) Nos sumus. [177] Ubi est institutor? [178] (Puer) In conclaui. [179] (Mendoza) Omnia sint tibi fausta, Praeceptor. [180] (Magister) Feliciter ueneritis. [181] (Mendoza) Effinximus quinquies aut sexies tuum exemplar in eadem charta, referimus hoc opus nostrum ad te emendandum. [182] (Magister) Recte facitis. [183] Ostendite. [184] Posthac relinquite maiorem intercapedinem uersuum, ut sit ubi ego possim corrigere uestra errata ad emendationem. [185] Hae litterae sunt admodum inaequales, quod est in scribendo foedum. [186] Animaduertite, quanto n maius est quam e, et o quam orbis huius p? nam litterarum corpora omnia oportet esse aequalia. [187] (Mendoza) Quid quaeso uocas corpora? [188] (Magister) Media in litteris, praeter apiculos et pedunculos, si quos habent. [189] Apices habent b et l, pedes p et q. [190] Iam in eodem m crura sunt imparia. [191] Primum breuius est medio et nimis magnam caudam trahit, sicuti et illud a. [192] Nec satis imprimitis pennam chartae, uix haeret atramentum nec dignoscas quae sint elementa. [193] Quod litteras has transformare tentaris in alias erasis particulis cuspide scalpelli, magis deturpasti scripturam. [194] Satius fuisset tenuem lituram inducere, tum et quod superest uerbi in fine uersus transferre in caput sequentis, modo integrae sint semper syllabae, quae secari non patitur lex Latinae scriptionis. [195] Augustum Caesarem produnt memoriae non solitum uerba diuidere nec ab extrema parte uersuum abundantes litteras in alteram transferre, sed ibidem statim subicere et circumducere. [196] (Manricus) Nos id libentes imitabimur, quoniam exemplum est regis. [197] (Magister) Recte facitis. [198] Quomodo enim aliter approbaretis uos ex illius esse satos sanguine? [199] Sed ne coniungatis omnes litteras, nec omnes separetis. [200] Sunt quae uinciri inter se postulent, ut caudatae cum aliis, uelut a, l, u, item hastatae, ut f et t. [201] Sunt quae recusent, nempe orbiculatae, p, o, b. [202] Quantum poteritis, recto capite scribite. [203] Nam in flexo atque incumbenti defluunt humores ad frontem et oculos, unde morbi nascuntur multi et uidendi imbecillitas. [204] Accipite alterum exemplar, quod exprimatis cras, Deo propitio. [205] Sed propera, nec te uenturas differ in horas. [206] Qui non est hodie, cras minus aptus erit. [207] Et aliud. [208] Currant uerba licet, manus est uelocior illis, Nondum lingua suum, dextra peregit opus. [209] (Mendoza) Visne etiam ut lituram hanc reddamus? [210] (Magister) Lituram sane, modo et alia probe exarata. [211] (Mendoza) Interea optamus te bellissime ualere.