[1] Exercitatio linguae Latinae. [2] XVII- CONVIVIUM. [3] SCOPAS, CRITO, SIMONIDES, DEMOCRITVS, POLAEMON, PVER. [4] (Scopas) Ubi nobis Simonides? [5] (Crito) Ilico dixerat se uenturum, simul ac conuenisset debitorem apud forum. [6] (Scopas) Recte habet: a debitore facilius se extricabit quam a creditore. [7] (Crito) Quî istuc? [8] (Scopas) Sicut in uictoria, belli condiciones fert uictor, non uictus. [9] Nam a debitore, cum ipse idem uolet, a creditore, cum alter. [10] Sed conuenistisne omnes, ut erat condictum, relicta domi seueritate, afferentes uobiscum hilaritatem, lepores, uenustates, gratias? [11] (Crito) Plane ita spero, et erimus sicut monet M- Varro, belli homines. [12] (Scopas) Reliqua meae curae sunto. [13] (Crito) Ecce tibi Simonides. [14] (Scopas) Feliciter. [15] (Simonides) Et uobis fauste. [16] (Scopas) Exspectatissime. [17] (Simonides) Plane rusticane. [18] Nam ad prandendum eram inuitatus, non ad exspectandum. [19] Sed quaeso, fui uobis diu in mora? [20] (Crito) Non ualde. [21] (Simonides) Cur non accumbebatis sine me? essetis saltem prooemiati de fructibus, quibus ego non admodum capior. [22] (Scopas) Bona uerba, te absente assedissemus? [23] (Crito) Satis comitatum, exordiamur iam opus. [24] Optimum panem et leuissimum! [25] Non plus habet ponderis, quam si esset spongia, siligineus est setanius. [26] Industrium habetis pollinctorem. [27] (Scopas) Roscius est pistrini curator. [28] (Simonides) Nunquamne in id conicitur? [29] (Scopas) Absit, tam frugi seruus. [30] (Democritus) Adfer mihi autopyrum. [31] (Simonides) Mihi uero secundarium aut typhaceum. [32] (Scopas) Cur talem? [33] (Simonides) Quoniam audiui et ita sum expertus minus me esse, cum panis non est sciti saporis. [34] (Scopas) Heus puer, adferto ei panem cibarium et uulgarem, etiam ex atro, si ita mauult. [35] Ita demum iucundissime conuiuabimur, si quisque, quod maxime collibitum erit, sumpserit. [36] (Polaemon) Panis hic, quem tu tantopere probas, spongiosus, aquaticus est, malo densiorem. [37] (Crito) Mihi uero non displicet spongiosus, modo ne sit speusticus. [38] Hic uero etiam hectas attollit, quod focacei solent facere, cum sit, uti satis apparet, fornaceus. [39] (Polaemon) Cibarius hic panis et acerosus est et acetosus. [40] Typhaceum dicas. [41] (Scopas) Sic consueuerunt nostri agricolae triticum omne, quod huc important, acerare prius in uilla et miscere multis generibus seminum. [42] Sapor autem ex fermento est nimio. [43] (Polaemon) Nullum hominum genus est hoc fraudulentius. [44] Non malefaciunt, nisi cum nesciunt. [45] (Crito) Panis hic non est satis fermentatus. [46] (Democritus) Puta te hodie Iudaeum, qui azymo uescebantur iussu Dei. [47] (Crito) Id quidem, quod homines essent pessimi; ut interdicta est illis suilla, qua nihil palato gratius, nec, si moderate sumas, salubrius. [48] Et quidem azyma iussi sunt comedere cum lactucis agrestibus, quae sunt perquam amarae. [49] (Polaemon) Illa omnia sensus habent altiores. [50] Omittamus haec. [51] (Scopas) Et quidem disputationem de pane. [52] Si de obsoniis fuerit tanta controuersia, magna erit in toto conuiuio discordia. [53] (Crito) Accidet nimirum, quod Horatius inquit: Tres mihi conuiuae prope dissentire uidentur, Poscentes uario multum diuersa palato. [54] (Scopas) Appone lances illas et tympana cum cerasis et prunis et malis granatis et persicis pomis et persicis praecocibus. [55] (Polaemon) Cur M- Varro dixit conuiuas non debere excedere numerum Musarum, cum de eo numero non constet? alii enim ponunt tres, alii sex, alii nouem. [56] (Crito) Dixit tanquam si constaret esse nouem, et ita erat uulgo receptum. [57] Unde Diogenis iocus in ludimagistrum, qui paucos haberet discipulos, depictas autem Musas in ludo: Praeceptor, inquit, g-sun g-tais g-mouseis multos habet discipulos. [58] (Democritus) Sed estne uerum, Persas pomum hoc, quod apud ipsos esset letale, inuexisse in Graeciam ad pestem eorum quibuscum bellum gerebant? [59] (Crito) Sic accepi. [60] (Democritus) Admirabilis est in ingeniis terrarum uarietas. [61] (Crito) India mittit ebur, inquit Vergilius, molles sua tura Sabaei. [62] Hem cydonipersica. [63] (Simonides) Nouum insitionis inuentum, priscis incognitum. [64] Cedo nobis pateram illam cum ficis duricoriis, qui sunt (ut nostis) prodromi. [65] (Scopas) Satis est fructuum. [66] Expleamus nos rebus aliis salubrioribus corpori. [67] (Crito) Quid his salubrius? [68] (Scopas) Nihil, si salubre et sapidum idem sunt, sicut in meridiano somno. [69] (Crito) Ego condono illis nocumentum propter oblectamentum. [70] (Scopas) Non meministi uersiculum Catonis: Pauca uoluptati debentur, plura saluti. [71] Dato singulis singula gabatas cum iure carnium, ut sorbeant. [72] Id uero et calfaciet intestina et blande abluet ad molliendum uentrem. [73] (Simonides) Profecto, puer, amo te de suilla hac salita. [74] O pernam sapidissimam! maialis est. [75] Brassicas illas cum larido, si mihi uis auscultare, redde coquo per hoc quidem temporis, aut serua in brumam. [76] Lucanicae huius scinde mihi bucceam unam aut alteram, quo suauius ebibam primum cyathum. [77] (Crito) Pareamus medicorum consilio admonentium, ut porcinae addatur merum. [78] Funde uinum. [79] (Scopas) Sequitur actus fabulae fortassis hoc anni tempore praecipuus. [80] Spectate huius actus apparatum. [81] Primum omnium a caliculis custos abaci scyphos exposuit uitreos crystallini uitri cum uino albo purissimo, aquam putes solo aspectu. [82] Sanmartinium est, et partim Rhenense, non infectum, ut solent in Belgia, sed quale in media Germania bibitur. [83] Oenophorus releuit hodie serias duas, alteram uini Heluelli, seu flaui ex agro Parisiensi, alteram sanguinei Burdegalensis. [84] Habetis in apyroto alia parata, fuscum Aquitanicum et nigrum e Sagunto: petat quisque ex sententia palati sui. [85] (Crito) Quid potest nuntiari laetius? ut nihil est durius quam perire siti. [86] Ego uero mallem optimam nobis aquam prospexisses, hunc nuntium audiuissem libentius quam de uino. [87] (Scopas) Nec ea deerit. [88] (Simonides) Nuper cum essem in urbe Roma, bibi apud Cardinalem quendam uina generosissima omnifariam saporis. [89] Nam eram praefecto cellae uinariae perquam familiaris: uinum dulce, acutum, lene, suaue, austerum. [90] (Democritus) Mihi uehementer placet aiglauces. [91] (Polaemon) Sic fere Belgicis feminis. [92] (Simonides) In pagis quibusdam Galliae floces apponuntur. [93] Secundarium autem uinum et tertiarium habent in deliciis. [94] Sed ea uilla sunt magis quam uina et alioqui uinum Gallicum toto genere nec aquam nec aetatem fert. [95] Itaque paulo post, quam est diffusum, bibitur: quippe post annum inclinat ilico et fit dubium, tum fugiens et acuit. [96] Quod si manserit diutius, emutet et in uappam uertitur. [97] Hispanum uinum et Italicum bene fert et aquam et aetatem. [98] (Democritus) Quid rei est uinum fugiens? [99] Vientur probe dolia et obseretur cella, immo et domus claudatur, si sit opus. [100] (Polaemon) Ut poma fugientia, quae aetati cedunt nec seruantur et discedere uulgo dicimus, cuius contrarium est uinum consistens. [101] (Democritus) Funde mihi prius aquam ad dimidium calicem, super hanc infundes uinum more ueteri. [102] (Crito) Immo, et hodiernum multarum gentium. [103] Galli et Germani contra faciunt. [104] (Democritus) Quae nationes uolunt bibere aquam uinatam, aquae addunt uinum, quae uinum aquatum, uino superinfundunt aquam. [105] (Crito) Quae uero uino aquam non adfundunt, quid bibunt? [106] (Democritus) Vinum purum putum. [107] (Crito) Etiam, nisi prius sit a uinario irrigatum. [108] (Polaemon) Baptizare id uocant, ut uinum sit christianum. [109] Ea erat meo tempore elegantia philosophica. [110] (Democritus) Illi baptizant uinum et se ipsos exbaptizant. [111] (Polaemon) Peius agunt qui iniciunt calcem, sulphur, mel, alumen et alia dictu taetriora, quibus nihil est corporibus perniciosius; in quos publice deberet animaduerti, ut in latrones aut sicarios: inde sunt enim incredibilia morborum genera et potissimum arthretica. [112] (Crito) Ex conspiratione cum medicis id agunt, ut utrique rem augeant. [113] (Democritus) Nimis mihi porrigis plenum calicem. [114] Deple, quaeso te, aliquantum, ut sit locus aquae infundendae. [115] (Crito) Funde mihi in scyphum illum coloris castanei. [116] Quid rei est? [117] (Scopas) Nux praegrandis Indica, ab labris argento circumclusa, uisne in cullulo illo ligni hebeni, quod ferunt esse saluberrimum? [118] Ne addas tantum aquae. [119] Nescis uetus uerbum: perdis uinum infusa aqua? [120] (Democritus) Immo perdis utrumque, aquam et uinum. [121] (Polaemon) Malo utrumque perdere, quam ab alterutro perdi. [122] (Scopas) Libetne potare more Graeco ex illis pateris et capacioribus poculis? [123] (Crito) Minime uero. [124] Admonebas nos modo antiqui prouerbii, uicissim admoneo te praecepti Paulini: nolite inebriari uino, in quo inest luxuria, et Seruatoris nostri: Videte ne grauentur corda uestra crapula et ebrietate. [125] Unde est haec frigida, tam pura et perlucida? [126] (Scopas) E fonte proximo. [127] (Crito) Ad uinum diluendum malim cisternam, modo defaecatissimam. [128] (Democritus)Quid putealem? [129] (Crito) Usibus lauandi aptior est, quam bibendo. [130] (Polaemon) Fluuiatilem commendant plurimi. [131] (Crito) Recte, si fluant amnes per uenas auri, ut fere in Hispania, et sit quieta et liquida. [132] (Simonides) Mihi uero in phiala illa Samia adfer aliquantum ceruisiae, quam puto refrigerando corpori hoc aestu utilissimam. [133] (Scopas) Ex qua tandem ceruisia? [134] (Simonides) Ex tenuissima, nam aliae nimium incrassant spiritus et reddunt obesum corpus. [135] (Polaemon) Mihi item dato, sed in uitro illo terete. [136] (Scopas) Curre ad culinam, quid illi cessant? quin mittunt missum alium? uides iam hinc neminem attingere? [137] Adfer pullos gallinaceos, elixos cum lactucis, buglossa hortensi et intubo, ueruecinam quoque et uitulinam. [138] (Crito) Adde etiam in scutulis paulum sinapis aut petroselinati. [139] (Democritus) Violenta res uidetur sinapis. [140] (Crito) Non admodum congruit biliosis, iis tamen qui crassis et frigidis humoribus redundant, haud inutilis. [141] (Polaemon) Idcirco sapiunt populi septentrionales, quibus illa est magno usui, praecipue cibis crassis et duris addita, ut bubulae et salsamentis. [142] (Scopas) Hoc loco existimo pultes et ptisanas uenturas in tempore, leucophagum, similaginem, amylum, oryzam, uermiculos. [143] Edat quisque ex quibus uolet. [144] (Democritus) Vidi qui a uermiculis huius modi uehementer abhorreret, quod autumaret collectos fuisse ex terra aut caeno et uixisse aliquando. [145] (Crito) Scilicet metuebat, ne in aqualiculo suo reuiuiscerent. [146] Oryzam ferunt nasci in aqua, mori in uino: cedo igitur uinum. [147] (Democritus) Ne bibe statim a cibo calido, intermisce prius frigidi aliquid et solidi. [148] (Crito) Quid? [149] (Democritus) Crustam panis aliquam uel turundam unam aut alteram carnium. [150] (Simonides) Vah, pisces cum carnibus in eadem mensa? mare miscetur terrae: hoc uetant medici. [151] (Scopas) Immo hoc placet medicis. [152] (Simonides) Credo, quia illis utile. [153] (Scopas) Cur ergo uetant medici? [154] (Simonides) Erraui, a medicina prohiberi dictum oportuit, non a medicis. [155] Sed qui sunt pisces isti? [156] (Scopas) Appone ordine: primum lupum illum assum cum aceto et capparibus, tum passeres elixos cum succo lapathi acuti, soleas frixas, lucium recentem et capitonem – lucium salitum serua tibi, – thynnum assum recentem et thynnum in salsamento, maenas recentes frixas, crustulata, in quibus insunt mulli barbati, murenae et truttae multis conditae aromatis, gobios frixos, cammaros et cancros elixos. [157] Admisce scutellas cum intritis alliato, piperato, erucato. [158] (Simonides) Ego uero de piscibus loquar, non edam. [159] (Crito) Si philologus coeperit de piscibus mouere controuersiam, hoc est de re incertissima et controuersissima, incipite nobis lectulos insternere, hic erit cubandum. [160] (Scopas) Nemo dignatur uel gustare, tolle haec. [161] (Simonides) Atqui conuiuia olim Romae lautissima et, ut ipsi soliti erant dicere, pollucibilia, ex piscibus constabant. [162] (Crito) Ita sunt mutata tempora, etsi hoc etiamnum durat apud quosdam. [163] (Scopas) Importate assa, pullos, perdices, turdos, anaticulas, querquedulas, palumbulos, cuniculos, lepusculos, uitulinam et haedinam, et intinctus seu embammata, acetum, omphacium, oxypora, mala etiam medica et citronia, et oliuas Balearicas conditiuas, quassas et in muria asseruatas. [164] (Democritus) Non adsunt Baeticae. [165] (Scopas) Magis sunt saporis sciti Balearicae. [166] (Crito) Quid fiet grandibus illis beluis, anseri, cygno, pauoni? [167] (Scopas) Ostende tantum et refer in culinam. [168] (Polaemon) Hem, pauonem! [169] Ubi est Q- Hortensius, cui erat in deliciis? [170] (Simonides) Tolle agninam. [171] (Scopas) Cur tolletur? [172] (Simonides) Quia est insalubris. [173] Ferunt eam non aliam exire, quam qualis intrarit. [174] (Scopas) Vidi quendam deuorare ossa oliuarum struthionice. [175] (Scopas) Ex quibus carnibus sunt artocreae istae? [176] (Crito) Haec est ex ceruina. [177] (Scopas) Haec ex damica. [178] Illa est, ut puto, aprugna. [179] (Crito) Condituras ipsas malim quam carnes. [180] (Simonides) Plane ita est, etiam res amaras condimentum reddit suauissimas. [181] (Crito) Ecquod est uitae totius condimentum? [182] (Democritus) Aequus animus. [183] (Crito) Aliud quiddam ego proferam amplius et angustius. [184] (Democritus) Quid tandem hoc meo? [185] (Crito) Pietas, sub qua et animi aequitas comprehenditur et ad res uniuersas asperas, faciles, medias condimentum aptissimum et iucundissimum. [186] (Scopas) Infunde uinum album Hispanicum in carchesium illud et circumfer per conuiuas. [187] (Democritus) Quid paras agere? sub prandii finem propinas nobis uinum fortem ac generosum. [188] Dilutius erit posthac bibendum, si consultum cupimus ualetudini. [189] (Simonides) Recte mihi uideris admonere. [190] Frigida enim oportet esse in conuiuio postrema, quae pondere suo cibos ad imum uentriculum detrudant et uapores caput impetentes cohibeant. [191] (Scopas) Tolle ista, muta orbes et quadras. [192] Da secundam mensam, nam nemo extendit usquam manum. [193] (Crito) Adeo uoraui initio auide, ut statim amiserim appetitum. [194] (Democritus) Ego item non appetitione, sed impetu feror ad primas dapes, inde me expleo. [195] (Polaemon) Nescio quid edi de piscibus, id gustum meum prorsus retudit. [196] (Simonides) Tantumne bellariorum apparatum et cuppedines, cum nihil superest amplius cuppediae? pyra, mala, caseus multiplex, sed palato meo congruentissimus est hippax. [197] (Crito) Non reor hippacem esse hunc, sed Phrygium ex lacte asini, qualis e Sicilia usque aduehitur columellari forma et quadra, qui, cum frangitur, in laminulas finditur, siue philyras. [198] (Democritus) Caseus hic, etsi Britannicus, fistulosus est. [199] Non erit, mea utique sententia, uobis gratus. [200] (Crito) Sed neque hic spongiosus Hollandicus. [201] Parmensis hic est bene compactus et satis (ut uidetur) recens, et ille Penafellius facile cum Parmensi certarit. [202] (Democritus) Non est Parmensis, sed Placentinus. [203] (Crito) Etiam, si placet. [204] Vulgo Germanorum suauissimus est caseus uetus, putris, confriatus et uermiculosus. [205] (Simonides) Qui talem edit caseum, sitim uenatur et edit ut bibat. [206] (Scopas) Pistor dulciarius nimium moratur, quin adfert scriblitas et artolagana testuacia, et sartaginea conspersione in caccabum iniecta olei feruentis, melle superfuso. [207] (Crito) Caryotas da mihi aliquot et ad edendum et ad seruandum. [208] Fortasse nocte hac nihil edam aliud. [209] (Scopas) Cape igitur spatalium hoc integrum. [210] Vin' ex malogranatis? [211] (Polaemon) Heus, puer, spolia nobis hanc palmam agrestem et da quod est esui. [212] (Scopas) Potionis uos admoneo. [213] Scitis Aristotelis esse opinionem, tragemata esse inuenta, ut ea nos ad bibendum inuitent, nec cibus in arido coquatur? [214] (Crito) Oportet ergo inuentorem fuisse uel nautam, uel piscem, qui adeo timeret ariditatem. [215] (Scopas) Adfer ea, quae solent uocari sigillum stomachi, post quae nihil est nec edendum nec bibendum: buccellatum, cydoniatum, coriandrum saccharo contectum: hoc uero manducandum est, non edendum, sed quod ex manso reliquum est aridum, exspuendum. [216] Collige frusta et reliquias in canistris. [217] Adfer aquas odoriferas, rosaceam, floris mali medici, moscatam. [218] (Polaemon) Agamus Christo gratias. [219] (Puer) Agimus tibi gratias, Pater, qui tam multa ad hominum usus condidisti. [220] Annue, ut tuo fauore ad cenam illam ueniamus tuae beatitudinis. [221] (Polaemon) Agamus nunc domino gratias. [222] (Crito) Age tu. [223] (Polaemon) Immo agat Democritus, qui in hisce rebus multum ualet. [224] (Democritus) Gratias tibi non possum agere pro merito hoc statu Reipublicae. [225] Vides enim omnia a Baccho perturbata. [226] Sed recitabo quas Dionysio egit Diogenes, nam mandaui memoriae: tu labenti memoriae et linguae titubanti in tanta eluuione habebis ueniam. [227] (Scopas) Dic quicquid libuerit, scribetur in uino. [228] (Democritus) Defatigasti te ipsum, Scopa, uxorem, famulos, famulas, uicinos, coquos, pistores, ut nos magis comedendo et bibendo delassares. [229] Socrates sapienter, qui in mercatum celeberrimum ingressus exclamarit: O dii immortales, quam multis ego non indigeo. [230] Tu contra posses dicere: Haec omnia quotula portio sunt eorum quibus indigeo! [231] Naturae placent modica et illis ea sustentatur ac fulcitur. [232] Haec tam multa, tam uaria, obruunt naturam. [233] Merito Plinius: uarietas ciborum homini pestilens, pestilentior condimentorum. [234] Referimus hinc domum grauata corpora, referimus animos obrutos ac demersos cibis et potionibus, ut nullo hominis officio rite possimus fungi. [235] Tu ipse iudicato, ecquam tibi gratiam debemus. [236] (Scopas) Haeccine est gratia, quam habetis? sic rependitis prandium tam opiparum? [237] (Polaemon) Ita plane. [238] Quod enim maius beneficium, quam ut fias sapientior? tu nos domos remittis plane bruta, nos te domi tuae uolumus hominem relinquere, ut scias consulere tuae ac alienae ualetudini et secundum naturae desideria uiuere, non iuxta corruptas ab stultitias opiniones. [239] Vale et sape.