[9,0] LIBER NONUS. Praefatio. <1> Nobilibus athletis, qui Olympia, Isthmia, Nemea uicissent, Graecorum maiores ita magnos honores constituerunt, uti non modo in conuentu stantes cum palma et corona ferant laudes, sed etiam, cum reuertantur in suas ciuitates cum uictoria, triumphantes quadrigis in moenia et in patrias inuehantur e reque publica perpetua uita constitutis uetigalibus fruantur. Cum ergo id animaduertam, admiror, quid ita non scriptoribus eidem honores etiamque maiores sint tributi, qui infinitas utilitates aeuo perpetuo omnibus gentibus praestant. Id enim magis erat institui dignum, quod athletae sua corpora exercitationibus efficiunt fortiora, scriptores non solum suos sensus, sed etiam omnium, libris ad discendum et animos exacuendos praeparant praecepta. <2> Quid enim Milo Crotoniates, quod fuit inuictus, prodest hominibus aut ceteri, qui eo genere fuerunt uictores, nisi quod, dum uixerunt ipsi, inter suos ciues habuerunt nobilitatem. Pythagorae uero praecepta, Democriti, Platonis, Aristotelis ceterorumque sapientium cotidiana perpetuis industriis culta non solum suis ciuibus, sed etiam omnibus gentibus recentes et floridos edunt fructus. E quibus qui a teneris aetatibus doctrinarum abundantia satiantur, optimos habent sapientae sensus, instituunt ciuitatibus humanitatis mores, aequa iura, leges, quibus absentibus nulla potest esse ciuitas incolumis. <3> Cum ergo tanta munera ab scriptorum prudentia priuatim publiceque fuerint hominibus praeparata, non solum arbitror palmas et coronas his tribui oportere, sed etiam decerni triumphos et inter deorum sedes eos dedicando iudicari. Eorum autem cogitata utiliter hominibus ad uitam explicandam e pluribus singula paucorum uti exempla ponam, quae recognoscentes necessario his tribui honores oportere homines confitebuntur. <4> Et primum Platonis e multis ratiocinationibus utilissimis unam, quemadmodum ab eo explicata sit, ponam. Locus aut ager paribus lateribus si erit quadratus eumque oportuerit duplicare, quod opus fuerit genere numeri, quod multiplicationibus non inuenitur, eo descriptionibus linearum emendatis reperitur. Est autem eius rei haec demonstratio. Quadratus locus, qui erit longus et latus pedes denos, efficit areae pedes C. Si ergo opus fuerit eum duplicare, pedum CC, item e paribus lateribus facere, quaerendum erit, quam magnum latus eius quadrati fiat, ut ex eo CC pedes duplicationibus areae respondeant. Id autem numero nemo potest inuenire. Namque si XIIII constituentur, erunt multiplicati pedes CXCVI, si XV, pedes CCXXV. <5> Ergo quoniam id non explicatur numero, in eo quadrato, longo et lato pedes X quod fuerit, linea ab angulo ad angulum diagonios perducatur, uti diuidantur duo trigona aequa magnitudine, singula area pedum quinquagenûm, ad eiusque lineae diagonalis longitudinem locus quadratus paribus lateribus describatur. Ita quam magna duo trigona in minores quadrato quinquagenûm pedum linea diagonio fuerint designata, eadem magnitudine et eodem pedum numero quattuor in maiore erunt effecta. Hac ratione duplicatio grammicis rationibus ab Platone, uti schema subscriptum est, explicata est in ima pagina. <6> Item Pythagoras normam sine artificis fabricationibus inuentam ostendit, et quam magno labore fabri normam facientes uix ad uerum perducere possunt, id rationibus et methodis emendatum ex eius praeceptis explicatur. Namque si sumantur regulae tres, e quibus una sit pedes III, altera pedes IIII, tertia pedes V, eaeque regulae inter se compositae tangant alia aliam suis cacuminibus extremis schema habentes trigoni, deformabunt normam emendatam. Ad eas autem regularum singularum longitudines si singula quadrata paribus lateribus describantur, cum erit trium latus, areae habebit pedes VIIII, quod IIII, XVI quod V erit, XXV. <7> Ita quantum areae pedum numerum duo quadrata ex tribus pedibus longitudinis laterum et quattuor efficiunt, aeque tantum numerum reddidit unum ex quinque descriptum. Id Pythagoras cum inuenisset, non dubitans a Musis se in ea inuentione monitum, maximas gratias agens hostias dicitur his immolauisse. Ea autem ratio, quemadmodum in multis rebus et mensuris est utilis, etiam in aedificiis scalarum aedificationibus, uti temperatas habeant graduum librationis, est expedita. <8> Si enim altitudo contignationis ab summa coaxatione ad imum libramentum diuisa fuerit in partes tres, erit earum quinque in scalis scaporum iusta longitudine inclinatio. Quam magnae fuerint inter contignationem et imum libramentum altitudinis partes tres, quattuor a perpendiculo recedant et ibi conlocentur inferiores calces scaporum. Ita sic erunt temperatae; et graduum ipsarum scalarum erunt conlocationes. Item eius rei erit subscripta forma. <9> Archimedis uero cum multa miranda inuenta et uaria fuerint, ex omnibus etiam infinita sollertia id, quod exponam, uidetur esse expressum. Nimium Hiero enim Syracusis auctus regia potestate, rebus bene gestis cum auream coronam uotiuam diis inmortalibus in quodam fano constituisset ponendam, manupretio locauit faciendam et aurum ad sacomam adpendit redemptori. Is ad tempus opus manu factum subtiliter regi adprobauit et ad sacomam pondus coronae uisus est praestitisse. <10> Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inueniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogauit Archimeden, uti in se sumeret sibi de eo cogitationem. Tunc is, cum haberet eius rei curam, casu uenit in balineum, ibique cum in solium descenderet, animaduertit, quantum corporis sui in eo insideret, tantum aquae extra solium effluere. Itaque cum eius rei rationem explicationis ostendisset, non est moratus, sed exiluit gaudio motus de solio et nudus uadens domum uerius significabat clara uoce inuenisse, quod quaereret; nam currens identidem graece clamabat: g-Heurehka ! g-Heurehka ! <11> Tum uero ex eo inuentionis ingressu duas fecisse dicitur massas aequo pondere, quo etiam fuerat corona, unam ex auro et alteram ex argento. Cum ita fecisset, uas amplum ad summa labra impleuit aquae, in quo dimisit argenteam massam. Cuius quanta magnitudo in uasum depressa est, tantum aquae effluxit. Ita exempta massa quanto minus factum fuerat, refudit sextario mensus, ut eodem modo, quo prius fuerat, ad labra aequaretur. Ita ex eo inuenit, quantum ad certum pondus argenti ad certam aquae mensuram responderet. <12> Cum id expertus esset, tum auream massam similiter pleno uaso demisit et ea exempta, eadem ratione mensura addita inuenit ex aquae numero non tantum esse: minore quanto minus magno corpore eodem pondere auri massa esset quam argenti. Postea uero repleto uaso in eadem aqua ipsa corona demissa inuenit plus aquae defluxisse in coronam quam in auream eodem pondere massam, et ita ex eo, quod fuerit plus aquae in corona quam in massa, ratiocinatus reprehendit argenti in auro mittionem et manifestum furtum redemptoris. <13> Transferatur mens ad Archytae Tarentini et Eratosthenis Cyrenaei cogitata; hi enim multa et grata a mathematicis rebus hominibus inuenerunt. Itaque cum in ceteris inuentionibus fuerint grati, in eius rei concitationibus maxime sunt suspecti. Alius enim alia ratione explicauerunt, quod Delo imperauerat responsis Apollo, uti arae eius, quantum haberent pedum quadratorum, id duplicarentur, et ita fore uti, qui essent in ea insula, tunc religione liberarentur. <14> Itaque Archytas cylindrorum descriptionibus, Eratosthenes organica mesolabi ratione idem explicauerunt. Cum haec sint tam magnis doctrinarum incunditatibus animaduersa et cogamur naturaliter inuentionibus singularum rerum considerantes effectus moueri, multas res attendens admiror etiam Democriti de rerum natura uolumina et eius commentarium, quo scribitur g-Xeirokmehtohn; in quo etiam utebatur anulo signaturam optice est expertus. <15> Ergo eorum uirorum cogitata non solum ad montes corrigendos, sed etiam ad omnium utilitatem perpetuo sunt praeparata, athletarum autem nobilitates breui spatio cum suis corporibus senescunt; florentes neque posteritati hi, quemadmodum sapientium cogitata hominum uitae, prodesse possunt. <16> Cum uero neque moribus neque institutis scriptorum praestantibus tribuantur honores, ipsae autem per se mentes aeris altiora prospicientes memoriarum gradibus ad caelum elatae aeuo inmortali non modo sententias sed etiam figuras eorum posteris cogunt esse notas. Itaque, qui litterarum iucunditatibus instinctas habent mentes, non possunt non in suis pectoribus dedicatum habere, sicuti deorum, sic Enni poetae simulacrum; Acci autem carminibus qui studios delectantur, non modo uerborum uirtutes sed etiam figuram eius uidentur secum habere praesentem esse. <17> Item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio uidebuntur uelut coram de rerum naturam disputare, de arte uero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina, non minus etiam plures philologi cum Graecorum sapientibus multa deliberantes secretos cum his uidebuntur habere sermones, et ad summam sapientium scriptorum sententiae corporibus absentibus uetustate florentes cum insunt inter consilia et disputationes, maiores habent, quam praesentium sunt, auctoritates omnes. <18> Itaque, Caesar, his auctoribus fretus sensibus eorum adhibitis et consiliis ea uolumina conscripsi, et prioribus septem de aedificiis, octauo de aquis, in hoc de gnomonicis rationibus, quemadmodum de radiis solis in mundo sunt per umbras gnomonis inuentae quibusque rationibus dilantentur aut contrahantur, explicabo. [9,1] Caput Primum. <1> Ea autem sunt diuina mente comparata habentque admirationem magnam considerantibus, quod umbra gnomonis aequinoctialis alia magnitudine est Athenis, alia Alexandriae, alia Romae, non eadem Placentiae ceterisque orbis terrarum locis. Itaque longe aliter distant descriptionis horologiorum locorum mutationibus. Umbrarum enim aequinoctialium magnitudinibus designantur analemmatorum formae, e quibus perficiuntur ad rationem locorum et umbrae gnomonum horarum descriptiones. Analemma est ratio conquisita solis cursu et umbrae crescentis ad brumam obseruatione inuenta, e qua per rationes architectonicas circinique descriptiones est inuentus effectus in mundo. <2> Mundus autem est omnium naturae rerum conceptio summa caelumque sideribus conformatum. Id uoluitur continenter circum terram atque mare per axis cardines extremos. Namque in his locis naturalis potestas ita architectata est conlocauitque cardines tamquam centra, unum a terra inmane in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum, alterum trans contra sub terra in meridianis partibus, ibique circum eos cardines orbiculos circum centra uti in torno perfecit, qui graece g-poloi nominantur, per quos peruolitat sempiterno caelum. Ita media terra cum mari centri loco naturaliter est conlocata. <3> His natura dispositi ita, uti septentrionali parte a terra excelsius habeat altitudinem centrum, in meridiana autem parte in inferioribus locis subiectum a terra obscureter, tunc etiam per medium transuersa et inclinata in meridiem circuli delata zona XII signis et conformata. Quae eorum species stellis dispositis XII partibus peraequatis exprimit depictam ab natura figurationem. Itaque lucentia cum mundo reliquisque sideribus ornatu circum terram mareque peruolantia cursus perficiunt ad caeli rotunditatem. <4> Omnia autem uisitata et inuisitata temporum necessitate sunt constituta. Ex quis sex signa numero supra terram cum caelo peruagantur, cetera sub terram subeuntia ab eius umbra obscurantur. Sex autem ex his semper supra terram nituntur. Quanta pars enim nouissimi signi depressione coacta uersatione subiacens sub terram occultatur, tantundem eius contraria e conuersationis necessitate suppressa rotatione circumacta trans locis patentibus ex obscuris egreditur ad lucem; namque uis una et necessitas utrimque simul orientem et occidentem perficit. <5> Ea autem signa cum sint numero XII partesque duodecumas singula possideant mundi uersenturque ab oriente ad occidentem continenter, tunc per ea signa contrario cursu luna, stella Mercuri, Veneris, ipse sol itemque Martis et Iouis et Saturni ut per graduum ascensionem percurrentes alius alia circuitionis magnitudine ab occidenti ad orientem in mundo peruagantur. Luna die octauo et uicesimo et amplius circiter hora caeli circuitionem percurrens, ex quo signo coeperit ire, ad id signum reuertendo perficit lunarem mensem. <6> Sol autem signi spatium, quod est duodecuma pars mundi, mense uertente uadens transit; ita XII mensibus XII signorum interualla peruagando cum redit ad id signum, unde coeperit, perficit spatium uertentis anni. Ex eo, quem circulum luna terdecies in XII mensibus percurrit, eum sol eisdem mensibus semel permetitur. Mercuri autem et Veneris stellae circa solis radios uti per centrum eum itineribus coronantes regressus retrorsus et retardatione faciunt, etiam stationibus propter eam circinationem morantur in spatiis signorum. <7> Id autem ita esse maxime cognoscitur ex Veneris stella, quod ea, cum solem sequatur, post occasum eius apparens in caelo clarissimeque lucens uesperugo uocitatur, aliis autem temporibus eum antecurrens et oriens ante lucem lucifer appellatur. Ex eoque nonnumquam plures dies in signo commorantur, alias celerius ingrediuntur in alterum signum. Itaque quod non aeque peragunt numerum dierum in singulis signis, quantum sunt moratae prius, transiliendo celerioribus itineribus perficiunt , uti, quod demorentur in nonnullis signis, nihilominus, cum eripiant se ab necessitate morae, celeriter consequantur iustam circumitionem. <8> Iter autem in mundo Mercuri stella ita peruolitat, uti trecentesimo et sexagensimo die per signorum spatia currens perueniat ad id signum, ex quo priore circulatione coepit facere cursum, et ita peraequatur eius iter ut circiter tricenos dies in singulis signis habeat numeri rationem. <9> Veneris autem, cum est liberata ab inpeditione radiorum solis, XXX diebus percurrit signi spatium. Quo minus quadragenos dies in singulis signis patitur, cum stationem fecerit, restituit eam summam numeri in uno signo morata. Ergo totam circinationem in caelo quadrigintesimo et octogensimo et quinto die permensa iterum in id signum, ex quo signo prius iter facere coepit. <10> Martis uero circiter sescentesimo octogensimo tertio siderum spatia peruagando peruenit eo, ex quo initium faciendo cursum fecerat ante, et in quibus signis celerius percurrit, cum stationem fecit, explet dierum numeri rationem. Iouis autem placidioribus gradibus scandens contra mundi uersationem, circiter CCCLX diebus in singula signa permetitur, et consistit post annum XI et dies CCCXIII et redit in id signum, in quo ante XII annos fuerat. Saturni uero, mensibus undetriginta et amplius paucis diebus peruadens per signi spatium, anno nono et uicensimo et circiter diebus CLX, in quo ante tricensimo fuerat anno, in id restituitur, ex eoque, quo minus ab extremo distat mundo, tanto maiorem circinationem rotae percurrendo tardior uidetur esse. <11> Ei autem, qui supra solis iter circinationes peragunt, maxime cum in trigono fuerint, quod is inierit, tum non progrediuntur, sed regressus facientes morantur donique cum idem sol de eo trigono in aliud signum transitionem fecerit. Id autem nonnullis sic fieri placet, quod aiunt solem, cum longius absit abstantia quadam, non lucidis itineribus errantia per ea sidera obscuritatis morationibus inpedire. Nobis uero id non uidetur. Solis enim splendor perspicibilis et patens sine ullis obscurationibus est per omnem mundum, ut etiam nobis appareant, cum facient eae stellae regressus et morationes. Ergo si tantis interuallis nostra species potest id animaduertere, quid ita diuinationibus splendoribusque astrorum iudicamus obscuritatis obici posse? <12> Ergo potius ea ratio nobis constabit, quod, feruor quemadmodum omnes res euocat et ad se ducit, ut etiam fructus e terra surgentes in altitudinem per calorem uidemus, non minus aquae uapores a fontibus ad nubes per arcus excitari, eadem ratione solis impetus uehemens radiis trigoni forma porrectis insequentes stellas ad se perducit et ante currentes ueluti refrenando retinendoque non patitur progredi, sed ad se regredi, in alterius trigoni signum esse. <13> Fortasse desiderabitur, quid ita sol quinto a se signo potius quam secundo aut tertio, quae sunt propiora, facit in his feruoribus retentiones. Ergo, quemadmodum id fieri uideatur, exponam. Eius radii in mundo uti trigoni paribus lateribus formae liniationibus extenduntur. Id autem nec plus nec minus est ad quintum ab eo signo. Igitur si radii per omnem mundum fusi circinationibus uagarentur neque extentionibus porrecti ad trigoni formam liniarentur, propiora flagrarent. Id autem etiam Euripides, Graecorum poeta, animaduertisse uidetur. Ait enim, quae longius a sole essent, haec uehementius ardere, propiora uero eum temperata habere. Itaque scribit in fabula Phaethonte sic: g-Kaiei g-ta g-porroh, g-d' g-eukrat' g-echei. <14> Si ergo res et ratio et testimonium poetae ueteris id ostendit, non puto aliter oportere iudicari, nisi quemadmodum de ea re supra scriptum habemus. Iouis autem inter Martis et Saturni circinationem currens maiorem quam Mars, minorem quam Saturnus peruolat cursum. Item reliquae stellae, quo maiore absunt spatio ab extremo caelo proxumamque habent terrae circinationem, celerius uidentur, quod quaecumque earum minorem circinationem peragens saepius subiens praeterit superiorem. <15> Quemadmodum, si in rota, qua figuli utuntur, inpositae fuerint septem formicae canalesque totidem in rota facti sint circum centrum in imo adcrescentes ad extremum, in quibus hae cogantur circinationem facere, uerseturque rota in alteram partem, necesse erit eas contra rotae uersationem nihil minus aduersus itinera perficere, et quae proximum centrum habuerit, celerius peruagari, quaeque extremum orbem rotae peragat, etiamsi aeque celeriter ambulet, propter magnitudinem circinationis multo tardius perficere cursum: similiter astra nitentia contra mundi cursum suis itineribus perficiunt circuitum, sed caeli uersatione redundationibus referuntur cotidiana temporis circumlatione. <16> Esse autem alias stellas temperatas, alias feruentes, etiamque frigidas haec esse causa uidetur, quod omnis ignis in superiora loca habet scandentem flammam. Ergo sol aethera, qui est supra se, radiis exurens effecit candentem, in quibus locis habet cursum Martis stella; itaque feruens ab ardore solis efficitur. Saturni autem, quod est proxima extremo mundo tangit congelatas caeli regiones; uehementer est frigida. Ex eo Iouis, cum inter utriusque circuitiones habet cursum, a refrigeratione caloreque eorum medio conuenientes temperatissimosque habere uidetur effectus. De zona XII signorum et septem astrorum contrario opere ac cursu, quibus rationibus et numeris transeunt e signis in signa, et circuitum eorum, uti a praeceptoribus accepi, exposui; nunc de crescenti lumine lunae deminutioneque, uti traditum est nobis a maioribus, dicam. [9,2] Caput Secundum. <1> Berosus, qui ab Chaldaeorum ciuitate siue natione progressus in Asia etiam disciplinam Chaldaicam patefecit, ita est professus: Pilam esse ex dimidia parte candentem, reliqua habere caeruleo colore. Cum autem cursum itineris sui peragens subiret sub orbem solis, tunc eam radiis et impetu caloris corripi conuertique candentem propter eius proprietatem luminis ad lumen. Cum autem ea uocata ad solis orbem superiora spectent, tunc inferiorem partem eius, quod candens non sit, propter aeris similitudinem obscuram uideri. Cum ad perpendiculum esset ad eius radios, totum lumen ad superiorem speciem retineri, et tunc eam uocari primam. <2> Cum praeteriens uadat ad orientis caeli partes, relaxari ab impetu solis extremamque eius partem candentiae oppido quam tenui linia ad terram mittere splendorem, et ita ex eo eam secundam uocari. Cotidiana autem uersationis remissione tertiam, quartam in dies numerari. Septimo die, sol sit ad occidentem, medias caeli teneat regiones, quod dimidia parte caeli spatio distaret a sole, item dimidiam candentiae conuersam habere ad terram. Inter solem uero et lunam cum distet totum mundi spatium et lunae orienti sol trans contra sit ad occidentem, eam, quo longius arsit, a radiis remissam XIIII die plena rota totius orbis mittere splendorem, reliquosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem lunaris mensis uersationibus et cursu a sole reuocationibus subire sub rotam radiosque eius et iam menstruas dierum efficere rationes. <3> Uti autem Aristarchus Samius mathematicus uigore magno rationes uarietatis disciplinis de eadem reliquit, exponam. Non enim latet lunam suum propriumque non habere lumen, sed esse uti speculum et ab solis impetu recipere splendorem. Namque luna de septem astris circulum proximum terrae in cursibus minimum peruagatur. Ita quot mensibus sub rotam solis radiosque uno die, antequam praeterit, latens obscuratur. Cum est cum sole, noua uocatur. Postero autem die, quo numeratur secunda, praeteriens ab sole uisitationem facit tenuem extremae rotundationis. Cum triduum recessit ab sole, crescit et plus inluminatur. Cotidie uero discendens cum peruenit ad diem septimum, distans a sole occidente circiter medias caeli regiones, dimidia luce, et eius quae ad solem pars spectat, ea est inluminata. <4> Quarto autem decumo die, cum in diametro spatio totius mundi absit ab sole, perficitur plena et oritur, cum sol sit ad occidentem, ideo quod totum spatium mundi distans consistit contra et impetu solis totius orbis in se recipit splendorem. Septumo decumo die cum sol oriatur, ea pressa est ad occidentem. Vicensimo et altero die cum sol est exortus, luna tenet circiter caeli medias regiones, et id quod spectat ad solem, id habet lucidum reliquis obscura. Item cotidie cursum faciendo circiter octauo et uicensimo die subit sub radios solis, et ita menstruas perficit rationes. Nunc, ut in singulis mensibus sol signa peruadens auget et minuit dierum et horarum spatia, dicam. [9,3] Caput Tertium. <1> Namque cum arietis signum iniit et partem octauam peruagatur, perficit aequinoctium uernum. Cum progreditur ad caudam tauri sidusque uergiliarum, e quibus eminet dimidia pars prior tauri, in maius spatium mundi quam dimidium procurrit procedens ad septentrionalem partem. E tauro cum ingreditur in geminos exorientibus uergiliis, magis crescit supra terram et auget spatia dierum. Deinde geminis cum iniit ad cancrum, qui breuissimum tenet caeli spatium, cum peruenit in partem octauam, perficit solstitiale tempus, et peragens peruenit ad caput et pectus leonis, quod eae partes cancero sunt attributae. <2> E pectore autem leonis et finibus cancri solis exitus pecurrens reliquas partes leonis inminuit diei magnitudinem et circinationis reditque in geminorum aequalem cursum. Tunc uero a leone transiens in uirginem progrediensque ad sinum uestis eius contrahit circinationem et aequat ad eam, quam taurus habet, cursus rationem. E uirgine autem progrediens per sinum, qui sinus librae partes habet primas, in librae parte VIII perficit aequinoctium autumnale; qui cursus aequat eam circinationem, quae fuerat in arietis signo. <3> Scorpionem autem cum sol ingressus fuerit occidentibus uergiliis, minuit progrediens meridianas partes longitudines dierum. E scorpione cum percurrendo init in sagittarium ad eius, contractiorem diurnum peruolat cursum. Cum autem incipit a sagittarii, quae pars est attributa capricorno, ad partem octauam, breuissimum caeli percurrit spatium. Ex eo a breuitate diurna bruma ac dies brumales appellantur. E capricorno autem transiens in aquarium adauget et aequat sagittarii longitudine diei spatium. Ab aquario cum ingressus est in pisces fauonio flante, scorpionis comparat aequalem cursum. Ita sol ea signa circum peruagando certis temporibus auget aut minuit dierum et horarum spatia. Nunc de ceteris sideribus, quae sunt dextra ac sinistra zonam signorum meridiana septentrionalique parte mundi stellis disposita figurataque, dicam. [9,4] Caput Quartum. <1> Namque septentrio, quem Graeci nominant g-Arkton siue g-Elikehn, habet post se conlocatum custodem. Non longe conformata est uirgo, cuius supra umerum dextrum lucidissima stella nititur, quam nostri prouindemiatorem, Graeci g-Protrugehtehn uocant; candens autem magis spica eius est colorata. Item alia contra est stella media genuorum custodis arcti: qui arcturus dicitur est ibi delicatus. <2> E regione capitis septentrionis transuersus ad pedes geminorum auriga stat in summo cornu tauri -- itemque in summo cornu laeuo et auriga petis una tenet parte stellam -- et appelluntur aurigae manui haedi, capra laeuo umero. Tauri quidem et arietis insuper Perseus -- dexterioribus subter currens basem uergiliis, at sinisterioris caput arietis -- et manu dextra innitens Cassipiae simulacro, laeua supra tauri tenet gorgoneum ad summum caput, subiciensque Andromedae pedibus. <3> Item pisces supra Andromedam, et eius uentris et equi sunt supra spinam aequi, cuius uentris lucidissima stella finit uentrem equi et caput Andromedae. Manus Andromedae dextra supra Cassiopiae simulacrum est constituta, laeua aquilonalem piscem. Item aquarii supra equi capitis est. Equi ungulae attingunt aquarii genua; Cassiopia media est dedicata. Capricorni supra in altitudinem aquila et delphinus. Secundum eos est sagitta. Ab ea autem uolucris, cuius pinna dextra Cephei manum adtingit et sceptrum, laeua supra Cassiopiae innititur. Sub auis cauda pedes equi sunt subtecti. <4> Inde sagittarii, scorpionis, librae insuper serpens summo rostro coronam tangit. Ad eum medium ophiuchos in manibus tenet serpentem, laeuo pede calcans mediam frontem scorpionis. A parte ophiuchi capitis non longe positum est caput eius, qui dicitur nisus in genibus. Autem eorum faciliores sunt capitum uertices ad cognoscendum, quod non obscuris stellis sunt conformati. <5> Pes ingeniculati ad id fulcitur capitis tempus serpentis, cuius arctorum, qui septentriones dicuntur, inplicatus. Parue per eos flectitur delphinus; contra uolucris rostrum proposita lyra. Inter umeros custodis et geniculati corona est ordinata. In septentrionali uero circulo duae positae sunt arctoe scapularum dorsis inter se compositae et pectoribus auersae. E quibus minor g-Kynossoura, maior g-Elikeh a Graecis appellatur. Earumque capita inter se dispicientia sunt constituta, caudae capitibus earum aduersae contra dispositae figurantur; utrarumque enim superando eminent. <6> In summo per caudas earum esse dicitur. Item serpens est porrecta, e qua stella quae dicitur polus elucet circum caput maioris septentrionis; namque quae est proxume draconem, circum caput eius inuoluitur. Una uero circum cynosurae caput iniecta est fluxu porrectaque proxime eius pedes. Haec autem intorta replicataque capite minoris ad maiorem, circa rostrum et capitis tempus dextrum. Item supra caudam minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus, insuper arietis signum. Septentrionis autem minoris et Cassiopiae simulacri complures sunt stellae confusae. Quae sunt ad dextram orientis inter zonam signorum et septentrionum sidera in caelo disposita dixi esse; nunc explicabo, quae ad sinistram orientis meridianisque partibus ab natura sunt distributa. [9,5] Caput Quintum. <1> Primum sub capricorno subiectus piscis austrinus caudam prospiciens ceti. Ab eo ad sagittarium locus est inanis. Turibulum sub scorpionis aculeo. Centauri priores partes proximae sunt librae et scorpioni. Tenet in manibus simulacrum, id quod bestiam astrorum periti nominauerunt. Ad uirginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen stellarum intortus succingit, regione cancri erigens rostrum, ad leonem medioque corpore sustinens craterem ad manumque uirginis caudam subiciens in qua inest coruos; quae sunt autem supra scapulas, peraeque sunt lucentia. <2> Ad angulis inferius uentris, sub caudam subiectus est centaurus. Iuxta cratera et leonem nauis est, quae nominatur Argo, cuius prora obscuratur, sed malus et quae sunt circa gubernacula eminentia uidentur, ipsaque nauicula et puppis per summam caudam cani iungitur. Geminos autem minusculus canis sequitur contra anguis caput. Maior item sequitur minorem. Orion uero transuersus est subiectus, pressus ungula tauri, manu laeua tenens, clauam altera ad geminos tollens. <3> Apud eius uero basim canis pano interuallo insequens leporem. Arieti et piscibus cetus est subiectus, a cuius crista ordinate utrisque piscibus disposita est tenuis fusio stellarum, quae graece uocitantur g-harpedonai. Magnoque interuallo introrsus pressus serpentium, attingit summam ceti cristam. Esse fuit per speciem stellarum flumen. Profluit initium fontis capiens a laeuo pede Orionis. Quae uero ab aquario fundi memoratur aqua, profluit inter piscis austrini caput et caudam ceti. <4> Quae figurata conformataque sunt siderum in mundo simulacra, natura diuinaque mente designata, ut Democrito physico placuit, exposui, sed tantum ea, quorum ortus et occasus possumus animaduertere et oculis contueri. Namque uti septentrionis circum axis cardinem uersantur non occidunt neque sub terram subeunt, sic circa meridianum cardinem, qui est propter inclinationem mundi subiectus terrae, sidera uersabunda latentiaque non habent egressus orientis supra terram. Itaque eorum figurationes propter obstantiam terrae non sunt notae. Huius autem rei index est stella Canopi, quae his regionibus est ignota, renuntiant autem negotiatores, qui ad extremas Aegypti regiones proximasque ultimis finibus terrae terminationes fuerunt. [9,6] Caput Sextum. <1> De mundi circa terram peruolitantia duodecimque signorum ex septentrionali meridianaque parte siderum dispositione, ut sit perspectus docui. Namque ex ea mundi uersatione et contrario solis per signa cursu gnomonumque aequinoctialibus umbris analemmatorum inueniuntur descriptiones. <2> Cetera ex astrologia, quos effectus habeant signa XII, stellae V, sol, luna ad humanam uitae rationem, Chaldaeorum ratiocinationibus est concedendum, quod propria est eorum genethlialogiae ratio, uti possint ante facta et futura ex ratiocinationibus astrorum explicare. Eorum autem inuentiones reliquerunt, in quae sollertia acuminibusque fuerunt magnis, qui ab ipsa natione Chaldaeorum profluxerunt. Primusque Berosus in insula et ciuitate Coo consedit ibique aperuit disciplinam, post ea studens Antipater iterumque Athenodorus, qui etiam non e nascentia sed ex conceptione genethlialogiae rationes explicatas reliquit. <3> De naturalibus autem rebus Thales Milesius, Anaxagoras Clazomenius, Pythagoras Samius, Zenophanes Colophonius, Democritus Abderites rationes, quibus e rebus natura rerum gubernaretur quemadmodum cumque effectus habeat, excogitatas reliquerunt. Quorum inuenta secuti siderum et occasus tempestatumque significatus Eudoxus, Eudemus, Callippus, Meto, Philippus, Hipparchus, Aratus ceterique ex astrologia parapegmatorum disciplinis inuenerunt et eas posteris explicatas reliquerunt. Quorum scientiae sunt hominibus suspiciendae, quod tanta cura fuerunt, ut etiam uideantur diuina mente tempestatium significatus post futuros ante pronuntiare. Quas ob res haec eorum curis studiisque sunt concedenda. [9,7] Caput Septimum. <1> Nobis autem ab his separandae sunt rationes et explicandae menstruae dierum breuitates itemque depalationes. Namque sol aequinoctiali tempore ariete libraque uersando, quas e gnomone partes habent nouem, eas umbrae facit VIII in declinatione caeli, quae est Romae. Idemque Athenis quam magnae sunt gnomonis partes quattuor, umbrae sunt tres, ad VII Rhodo V, ad XI Tarenti IX, ad quinque ceterisque omnibus locis aliae alio modo umbrae gnomonum aequinoctiales a natura rerum inueniuntur disparatae. <2> Itaque in quibuscumque locis horologia erunt describenda, eo loci sumenda est aequinoctialis umbra et si erunt quemadmodum Romae gnomonis partes nouem, umbrae octo, describatur in planitia et e media pros orthas erigatur ut sit ad normam quae dicitur gnomon. Et a linea, quae erit planities in linea gnomonis circino nouem spatia demetiantur; et quo loco nonae partis signum fuerit, centrum constituatur, ubi erit littera A; et deducto circino ab eo centro ad lineam planitiae, ubi erit littera B, circinatio circuli describatur, quae dicitur meridiana. <3> Deinde ex nouem partibus quae sunt a planitia ad gnomonis centrum, VIII sumantur et signentur in linea, quae est in planitia, ubi erit littera C. Haec autem erit gnomonis aequinoctialis umbra. Et ab eo signo et littera C per centrum, ubi est littera A, linea perducatur, ubi erit solis aequinoctialis radius. Tunc a centro diducto circino ad lineam planitiae aequilatatio signetur, ubi erit littera E sinisteriore parte et I dexteriore in extremis lineis circinationis. Et per centrum perducendum, ut aequa duo hemicyclia sint diuisa. Haec autem linea a mathematicis dicitur horizon. <4> Deinde circinationis totius sumenda pars est XV; et circini centrum conlocandum in linea circinationis, quod loci secat eam lineam aequinoctialis radius, ubi erit littera F; et signandum dextra sinistra, ubi sunt litterae G H. Deinde ab his lineae usque ad lineam planitiae perducendae sunt, ubi erunt litterae T R. Ita erit solis radius unus hibernus, alter aestiuus. Contra autem littera I erit, qua secat circinationem linea, quae est traiecta per centrum, ubi erunt litterae Y K L G, et contra K litterae erunt K H X L; et contra C et F et A erit littera N. <5> Tunc perducendae sunt diametro ab G ad L et ab H . Quae erit superior, partis erit aestiuae, inferior hibernae. Eaeque diametro sunt aeque mediae diuidendae, ubi erunt litterae O et M, ibique centra signanda. Et per ea signa et centrum A lineae ad extremas lineae circinationis sunt perducendae, ubi erunt litterae Q et P; haec erit linea pros orthas radio aequinoctiali. Vocabitur autem haec linea mathematicis rationibus axon. Et ab eisdem centris deducto circino ad extremas diametros describantur hemicyclia, quorum unum erit aestiuum, alterum hibernum. <6> Deinde in quibus locis secant lineae paralleloe lineam eam quae dicitur horizon, in dexteriore parte erit littera S, in sinisteriore V. Et ab littera S ducatur linea parallelos axoni ad extremum hemicyclium, ubi erit littera Y; et ab V ad sinistram hemicyclii item parallelos linea ducatur ad litteram X. Haec autem parallelos linea uocitatur laeotomus. Et tum circini centrum conlocandum est eo loci, quo secat circinationem aequinoctialis radius, ubi erit littera D; et deducendum ad eum locum, quo secat circinationem aestiuus radius, ubi est littera H. E centro aequinoctiali interuallo aestiuo circinatio circuli menstrui agatur, qui manaeus dicitur. Ita habebitur analemmatos deformatio. <7> Cum hoc ita sit descriptum et explicatum, siue per hibernas lineas siue per aestiuas siue per aequinoctiales aut etiam per menstruas in subiectionibus rationes horarum erunt ex analemmatos describendae, subicianturque in eo multae uarietates et genera horologiorum et describuntur rationibus his artificiosis. Omnium autem figurarum descriptionumque earum effectus unus, uti dies aequinoctialis brumalisque idemque solstitialis in duodecim partes aequaliter sit diuisus. Quas ob res non pigritia deterritur praetermissis, sed ne multa scribendo offendam, a quibusque inuenta sunt genera descriptionesque horologiorum, exponam. Neque enim nunc noua genera inuenire possum nec aliena pro meis praedicanda uidentur. Itaque quae nobis tradita sunt et a quibus sint inuenta, dicam. [9,8] Caput Octauum. <1> Hemicyclium excauatum ex quadrato ad enclimaque succisum Berosus Chaldaeus dicitur inuenisse; scaphen siue hemisphaerium dicitur Aristarchus Samius, idem etiam discum in planitia; arachnen Eudoxus astrologus, nonulli dicunt Apollonium; plinthium siue lacunar, quod etiam in circo Flaminio est positum, Scopinas Syracusius; g-pros g-ta g-historoumana, Parmenion, g-pros g-pan g-klima, Theodosius et Andrias, Patrocles pelecinum, Dionysodorus conum, Apollonius pharetram, aliaque genera et qui supra scripti sunt et alii plures inuenta reliquerunt, uti conarachnen, conicum plinthium, antiboreum. Item ex his generibus uiatoria pensilia uti fierent, plures scripta reliquerunt. Ex quorum libris, si qui uelit, subiectiones inuenire poterit, dummodo sciat analemmatos descriptiones. <2> Item sunt ex aqua conquisitae ab eisdem scriptoribus horologiorum rationes, primumque a Ctesibio Alexandrino, qui etiam spiritus naturalis pneumaticasque res inuenit. Sed uti fuerint ea exquisita, dignum studiosis agnoscere. Ctesibius enim fuerat Alexandriae natus patre tonsore. Is ingenio et industria magna praeter reliquos excellens dictus est artificiosis rebus se delectare. Namque cum uoluisset in taberna sui patris speculum ita pendere, ut, cum duceretur susumque reduceretur, linea latens pondus deduceret, ita conlocauit machinationem. <3> Canalem ligneum sub tigno fixit ibique trocleas conlocauit; per canalem lineam in angulum deduxit ibique tubulos struxit; in eos pilam plumbeam per lineam dermittendam curauit. Ita pondus cum decurrendo in angustias tubulorum premeret caeli crebritatem uehementi decursu per fauces frequentiam caeli compressione solidatam extrudens in aerem patentem offensione tactus sonitus expresserat claritatem. <4> Ergo Ctesibius cum animaduertisset ex tractu caeli et expressionibus spiritus uocesque nasci, his principiis usus hydraulicas machinas primus instituit. Item aquarum expressiones automatopoetasque machinas multaque deliciarum genera, in his etiam horologiorum ex aqua conparationes explicuit. Primumque constituit cauum ex auro perfectum aut ex gemma terebrata; ea enim nec teruntur percussu aquae nec sordes recipiunt, ut obturentur. <5> Namque aequaliter per id cauum influens aqua subleuat scaphium inuersum, quod ab artificibus phellos siue tympanum dicitur. In quo conlocata est regula uersatile tympanum. Denticulis aequalibus sunt perfecta, qui denticuli alius alium inpellentes uersationes modicas faciunt et motiones. Item aliae regulae aliaque tympana ad eundem modum dentata una motione coacta uersando faciunt effectus uarietatesque motionum, in quibus mouentur sigilla, uertuntur metae, calculi aut oua proiciuntur, bucinae canunt, reliquaque parerga. <6> In his etiam aut in columna aut parastatica horae describuntur, quas sigillum egrediens ab imo uirgula significat in diem totum. Quarum breuitates aut crescentias cuneorum adiectus aut exemptus in singulis diebus et mensibus perficere cogit. Praeclusiones aquarum ad temperandum ita sunt constitutae. Metae fiunt duae, una solida, una caua, ex torno ita perfectae, ut alia in aliam inire conuenireque possit et eadem regula laxatio earum aut coartatio efficiat aut uehementem aut lenem in ea uasa aquae influentem cursum. Ita his rationibus et machinatione ex aqua componuntur horologiorum ad hibernum usum conlocationes. <7> Sin autem cuneorum adiectionibus et detractionibus correptiones dierum aut crescentiae ex cuneis non probabuntur fieri, quod cunei saepissime uitia faciunt, sic erit explicandum. In columella horae ex analemmatos transuerse describantur, menstruaeque lineae columella signentur. Eaque columna uersatilis perficiatur, uti ad sigillum uirgulamque, qua uirgula egrediens sigillum ostendit horas, columna uersando continenter suis cuiusque mensibus breuitates et crescentias faceret horarum. <8> Fiunt etiam alio genere horologia hiberna, quae anaphorica dicuntur perficiuntque rationibus his. Horae disponuntur ex uirgulis aeneis ex analemmatos descriptione ab centro dispositae in fronte; in ea circuli sunt circumdati menstrua spatia finientes. Post has uirgulas tympanum, in quo descriptus et depictus est mundus signiferque circulus descriptioque ex XII caelestium signorum fit figurata, cuius ex centro deformatio, unum maius, alterum minus. Posteriori autem parti tympano medio axis uersatilis est inclusus inque eo axi aenea mollis catena est inuoluta, ex qua pendet ex una parte phellos (siue tympanum), qui ab aqua subleuatur, altera aequo pondere phelli sacoma saburrale. <9> Ita quantum ab aqua phellos subleuatur, tantum saburrae pondus infra deducens uersat axem, axis autem tympanum. Cuius tympani uersatio alias effÏcit, uti maior pars circuli signiferi, alias minor in uersationibus suis temporibus designet horarum proprietates. Namque in singulis signis sui cuiusque mensis dierum numeri caua sunt perfecta, cuius bulla, quae solis imaginem horologiis tenere uidetur, significat horarun spatia. Ea translata ex terebratione in terebrationem mensis uertentis perficit cursum suum. <10> Itaque quemadmodum sol per siderum spatia uadens dilatat contrahitque dies et horas, sic bulla in horologiis ingrediens per puncta contra centri tympani uersationem, cotidie cum transfertur aliis temporibus per latiora, aliis per angustiora spatia, menstruis finitionibus imaginis efficit horarum et dierum. <11> De administratione autem aquae, quemadmodum se temperet ad rationem, sic erit faciendum. Post frotem horologii intra conloeetur castellum in idque per fistulam saliat aqua et in imo habeat cauum. Ad id autem adfixum sit ex aere tympanum habens foramen, per quod ex castello in id aqua influat. In eo autem minus tympanum includatur cardinibus ex torno masculo et femina inter se coartatis, ita uti minus tympanum quemadmodum epitonium in maiore circumagendo arte leniterque uersetur. <12> Maioris autem tympani labrum aequis interuallis CCCLXV puncta habeat signata, minor uero orbiculis in extrema circinatione fixam habeat ligulam, cuius cacumen dirigat ad punctorum regiones, inque eo orbiculo temperatum sit foramen, quia in tympanum aqua influit per id et seruat administrationem. Cum autem inmaioris tympani labro fuerint signorum caelestium deformationes, id autem sit inmotum et in summo habeat deformatum cancri signum, ad perpendiculum eius in imo capricorni, ad dextram spectantis librae, ad sinistram arietis signum, ceteraque inter eorum spatia designata sint, uti in caelo uidentur. <13> Igitur cum sol fuerit in capricorni, orbiculi ligula in maioris tympani parte ex capricorni cotidie singula puncta tangens, ad perpendiculum habens aquae currentis uehemens pondus, celeriter per orbiculi foramen id extrudit ad uas. Tum excipiens eam, cum breui spatio impletur, corripit et contrahit dierum minora spatia et horarum. Cum autem cotidiana uersatione minoris tympani ligula ingrediatur in aquarii puncta, descendent foramina perpendiculo et aquae uehementi cursu cogitur tardius emittere salientem. Ita quo minus celeri cursu uas excipit aquam, dilatat horarum spatia. <14> Aquarii uero pisciumque punctis uti gradibus scandens orbiculi foramen in ariete tangendo octauam partem aqua temperate salienti praestat aequinoctiales horas. Ab ariete per tauri et geminorum spatia ad summa cancri puncta partis octauae foramen se tympani uersationibus peragens et in altitudinem eo rediens uiribus extenuatur, et ita tardius fluendo dilatet morando spatia et efficit horas in cancri signo solstitiales. A cancro cum proclinat et peragit per leonem et uirginem ad librae partis octauae puncta reuertendo et gradatim corripiendo spatia contrahit horas, et ita perueniens ad puncta librae aequinoctialis rursus reddit horas. <15> Per scorpionis uero spatia et sagittarii procliuius deprimens se foramen rediensque circumactione ad capricorni partem VIII, restituitur celeritate salientis ad brumales horarum breuitates. Quae sunt in horologiorum descriptionibus rationes et adparatus, ut sint ad usum expeditiores, quam aptissime potui, perscripsi. Restat nunc de machinationibus et de earum principiis ratiocinari. Itaque de his, ut corpus emendatum architecturae perficiatur, insequenti uolumine incipiam scribere.