Oceanum interea surgens Aurora reliquit: Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis praecipitant curae turbataque funere mens est, uota deum primo uictor soluebat Eoo. 5 Ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuuias, tibi, magne, tropaeum, bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas telaque trunca uiri et bis sex thoraca petitum 10 perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae subligat atque ensem collo suspendit eburnum. Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat turba ducum, sic incipiens hortatur ouantis: 'Maxima res effecta, uiri; timor omnis abesto, 15 quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo primitiae, manibusque meis Mezentius hic est. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. Arma parate animis et spe praesumite bellum, nequa mora ignaros, ubi primum uellere signa 20 adnuerint superi pubemque educere castris, impediat segnisue metu sententia tardet. Interea socios inhumataque corpora terrae mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est. Ite,' ait, 'egregias animas, quae sanguine nobis 25 hanc patriam peperere suo, decorate supremis muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem mittatur Pallas, quem non uirtutis egentem abstulit atra dies et funere mersit acerbo.' Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, 30 corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes seruabat senior, qui Parrhasio Euandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circum omnis famulumque manus Troianaque turba 35 et maestum Iliades crinem de more solutae. Ut uero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque immugit regia luctu. Ipse caput niuei fultum Pallantis et ora 40 ut uidit leuique patens in pectore uulnus cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis. 'Tene,' inquit, 'miserande puer, cum laeta ueniret, inuidit Fortuna mihi, ne regna uideres nostra neque ad sedes uictor ueherere paternas? 45 Non haec Euandro de te promissa parenti discedens dederam, cum me complexus euntem mitteret in magnum imperium metuensque moneret acris esse uiros, cum dura proelia gente. Et nunc ille quidem spe multum captus inani 50 fors et uota facit cumulatque altaria donis: nos iuuenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem uano maesti comitamur honore. Infelix, nati funus crudele uidebis! Hi nostri reditus expectatique triumphi! 55 Haec mea magna fides! At non, Euandre, pudendis uulneribus pulsum adspicies nec sospite dirum optabis nato funus pater. Ei mihi, quantum praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!' Haec ubi defleuit, tolli miserabile corpus 60 imperat et toto lectos ex agmine mittit mille uiros, qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii crates et molle feretrum 65 arbuteis texunt uirgis et uimine querno exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hic iuuenem agresti sublimem stramine ponunt, qualem uirgineo demessum pollice florem seu mollis uiolae seu languentis hyacinthi, 70 cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit: non iam mater alit tellus uiresque ministrat. Tum geminas uestes auroque ostroque rigentis extulit Aeneas, quas illi laeta laborum ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido 75 fecerat et tenui telas discreuerat auro. Harum unam iuueni supremum maestus honorem induit arsurasque comas obnubit amictu, multaque praeterea Laurentis praemia pugnae aggerat et longo praedam iubet ordine duci. 80 Addit equos et tela, quibus spoliauerat hostem. Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso sparsuros sanguine flammas, indutosque iubet truncos hostilibus armis ipsos ferre duces inimicaque nomina figi. 85 Ducitur infelix aeuo confectus Acoetes: pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora sternitur et toto proiectus corpore terrae. Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. Post bellator equus positis insignibus Aethon 90 it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus uictor habet. Tum maesta phalanx Teucrique sequuntur Tyrrhenique omnes et uersis Arcades armis. Postquam omnis longe comitum praecesserat ordo, 95 substitit Aeneas gemituque haec addidit alto: 'Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli fata uocant: salue aeternum mihi, maxime Palla, aeternumque uale.' Nec plura effatus ad altos tendebat muros gressumque in castra ferebat. 100 Iamque oratores aderant ex urbe Latina, uelati ramis oleae ueniamque rogantes: corpora, per campos ferro quae fusa iacebant, redderet ac tumulo sineret succedere terrae; nullum cum uictis certamen et aethere cassis; 105 parceret hospitibus quondam socerisque uocatis. Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis prosequitur uenia et uerbis haec insuper addit: 'Quaenam uos tanto fortuna indigna, Latini, implicuit bello, qui nos fugiatis amicos? 110 Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis oratis? Equidem et uiuis concedere uellem. Nec ueni, nisi fata locum sedemque dedissent, nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit hospitia et Turni potius se credidit armis. 115 Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. Si bellum finire manu, si pellere Teucros apparat, his mecum decuit concurrere telis: uixet, cui uitam deus aut sua dextra dedisset. Nunc ite et miseris supponite ciuibus ignem.' 120 Dixerat Aeneas. Illi obstipuere silentes conuersique oculos inter se atque ora tenebant. Tum senior semperque odiis et crimine Drances infensus iuueni Turno sic ore uicissim orsa refert: 'O fama ingens, ingentior armis 125 uir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? Iustitiaene prius mirer belline laborum? Nos uero haec patriam grati referemus ad urbem et te, siqua uiam dederit fortuna, Latino iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus. 130 Quin et fatalis murorum attollere moles saxaque subuectare umeris Troiana iuuabit.' Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant. Bis senos pepigere dies et pace sequestra per siluas Teucri mixtique inpune Latini 135 errauere iugis. Ferro sonat alta bipenni fraxinus, euertunt actas ad sidera pinus, robora nec cuneis et olentem scindere cedrum nec plaustris cessant uectare gementibus ornos. Et iam Fama uolans, tanti praenuntia luctus, 140 Euandrum Euandrique domos et moenia replet, quae modo uictorem Latio Pallanta ferebat. Arcades ad portas ruere et de more uetusto funereas rapuere faces; lucet uia longo ordine flammarum et late discriminat agros. 145 Contra turba Phrygum ueniens plangentia iungit agmina. Quae postquam matres succedere tectis uiderunt, maestam incendunt clamoribus urbem. At non Euandrum potis est uis ulla tenere, sed uenit in medios. Feretro Pallanta reposto 150 procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, et uia uix tandem uocis laxata dolore est. 'Non haec, O Palla, dederas promissa parenti, cautius ut saeuo uelles te credere Marti; haud ignarus eram, quantum noua gloria in armis 155 et praedulce decus primo certamine posset. Primitiae iuuenis miserae bellique propinqui dura rudimenta et nulli exaudita deorum uota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx, felix morte tua neque in hunc seruata dolorem! 160 Contra ego uiuendo uici mea fata, superstes restarem ut genitor. Troum socia arma secutum obruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret, nec uos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas 165 iunximus hospitio dextras: sors ista senectae debita erat nostrae. Quod si immatura manebat mors natum, caesis Volscorum milibus ante ducentem in Latium Teucros cecidisse iuuabit. Quin ego non alio digner te funere, Palla, 170 quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis. Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto: tu quoque nunc stares immanis truncus in armis, esset par aetas et idem si robur ab annis, 175 Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis? Vadite et haec memores regi mandata referte: quod uitam moror inuisam Pallante perempto, dextera causa tua est, Turnum natoque patrique quam debere uides. Meritis uacat hic tibi solus 180 fortunaeque locus. Non uitae gaudia quaero, nec fas, sed nato Manis perferre sub imos.' Aurora interea miseris mortalibus almam extulerat lucem, referens opera atque labores: iam pater Aeneas, iam curuo in litore Tarchon 185 constituere pyras. Huc corpora quisque suorum more tulere patrum, subiectisque ignibus atris conditur in tenebras altum caligine caelum. Ter circum accensos cincti fulgentibus armis decurrere rogos, ter maestum funeris ignem 190 lustrauere in equis ululatusque ore dedere; spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma: it caelo clamorque uirum clangorque tubarum. Hic alii spolia occisis derepta Latinis coniciunt igni, galeas ensesque decoros 195 frenaque feruentisque rotas; pars munera nota, ipsorum clipeos et non felicia tela. Multa boum circa mactantur corpora Morti, saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris in flammam iugulant pecudes. Tum litore toto 200 ardentis spectant socios semustaque seruant busta neque auelli possunt, nox umida donec inuertit caelum stellis ardentibus aptum. Nec minus et miseri diuersa in parte Latini innumeras struxere pyras, et corpora partim 205 multa uirum terrae infodiunt auectaque partim finitimos tollunt in agros urbique remittunt, cetera confusaeque ingentem caedis aceruum nec numero nec honore cremant: tunc undique uasti certatim crebris conlucent ignibus agri. 210 Tertia lux gelidam caelo dimouerat umbram: maerentes altum cinerem et confusa ruebant ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae. Iam uero in tectis, praediuitis urbe Latini, praecipuus fragor et longi pars maxima luctus. 215 Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum pectora maerentum puerique parentibus orbi dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos: ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro, qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores. 220 ingrauat haec saeuus Drances solumque uocari testatur, solum posci in certamina Turnum. Multa simul contra uariis sententia dictis pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat, multa uirum meritis sustentat fama tropaeis. 225 Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, ecce super maesti magna Diomedis ab urbe legati responsa ferunt: nihil omnibus actum tantorum impensis operum, nil dona neque aurum nec magnas ualuisse preces, alia arma Latinis 230 quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum. Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus. Fatalem Aenean manifesto numine ferri admonet ira deum tumulique ante ora recentes. Ergo concilium magnum primosque suorum 235 imperio accitos alta intra limina cogit. olli conuenere fluuntque ad regia plenis tecta uiis. Sedet in mediis et maximus aeuo et primus sceptris haud laeta fronte Latinus. Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos, 240 quae referant, fari iubet et responsa reposcit ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis, et Venulus dicto parens ita farier infit: 'Vidimus, o ciues, Diomedem Argiuaque castra atque iter emensi casus superauimus omnis 245 contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus. Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis uictor Gargani condebat Iapygis agris. Postquam introgressi et coram data copia fandi, munera praeferimus, nomen patriamque docemus, 250 qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. Auditis ille haec placido sic reddidit ore: ''O fortunatae gentes, Saturnia regna, antiqui Ausonii, quae uos fortuna quietos sollicitat suadetque ignota lacessere bella? 255 Quicumque Iliacos ferro uiolauimus agros, mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis, quos Simois premat ille uiros, infanda per orbem supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, uel Priamo miseranda manus: scit triste Mineruae 260 sidus et Euboicae cautes ultorque Caphareus. Militia ex illa diuersum ad litus abacti Atrides Protei Menelaus adusque columnas exsulat, Aetnaeos uidit Cyclopas Ulixes. Regna Neoptolemi referam uersosque penates 265 Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achiuom coniugis infandae prima inter limina dextra oppetiit: deuictam Asiam subsedit adulter. Inuidisse deos, patriis ut redditus aris 270 coniugium optatum et pulchram Calydona uiderem? Nunc etiam horribili uisu portenta sequuntur, et socii amissi petierunt aethera pennis fluminibusque uagantur aues, heu dira meorum supplicia, et scopulos lacrimosis uocibus implent. 275 Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt tempore, cum ferro caelestia corpora demens adpetii et Veneris uiolaui uolnere dextram. Ne uero, ne me ad talis impellite pugnas: nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum 280 Pergama, nec ueterum memini laetorue malorum. Munera, quae patriis ad me portatis ab oris, uertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra contulimusque manus: experto credite, quantus in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam. 285 Si duo praeterea talis Idaea tulisset terra uiros, ultro Inachias uenisset ad urbes Dardanus, et uersis lugeret Graecia fatis. Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae, Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium 290 haesit et in decimum uestigia rettulit annum. Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae, qua datur; ast armis concurrant arma cauete.'' Et responsa simul quae sint, rex optime, regis 295 audisti et quae sit magno sententia bello.' Vix ea legati, uariusque per ora cucurrit Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur uicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis. 300 Ut primum placati animi et trepida ora quierunt, praefatus diuos solio rex infit ab alto: 'Ante equidem summa de re statuisse, Latini, et uellem et fuerat melius, non tempore tali cogere concilium. cum muros adsidet hostis. 305 Bellum importunum, ciues, cum gente deorum inuictisque uiris gerimus, quos nulla fatigant proelia: nec uicti possunt absistere ferro. Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis, ponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta uidetis; 310 cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, ante oculos interque manus sunt omnia uestras. Nec quemquam incuso: potuit quae plurima uirtus esse, fuit; toto certatum est corpore regni. Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti 315 expediam et paucis, animos adhibete, docebo. Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, longus in occasum, finis super usque Sicanos; Aurunci Rutulique serunt et uomere duros exercent colles atque horum asperrima pascunt. 320 Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas dicamus leges sociosque in regna uocemus. Considant, si tantus amor, et moenia condant. Sin alios finis aliamque capessere gentem 325 est animus possuntque solo decedere nostro: bis denas Italo texamus robore nauis seu pluris complere ualent, iacet omnis ad undam materies, ipsi numerumque modumque carinis praecipiant, nos aera manus naualia demus. 330 Praeterea qui dicta ferant et foedera firment centum oratores prima de gente Latinos ire placet pacisque manu praetendere ramos, munera portantis aurique eborisque talenta et sellam regni trabeamque insignia nostri. 335 Consulite in medium et rebus succurrite fessis.' Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni obliqua inuidia stimulisque agitabat amaris, largus opum et lingua melior, sed frigida bello dextera, consiliis habitus non futilis auctor, 340 seditione potens genus huic materna superbum nobilitas dabat, incertum de patre ferebat, surgit et his onerat dictis atque aggerat iras: 'Rem nulli obscuram nostrae nec uocis egentem consulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur, 345 quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant. Det libertatem fandi flatusque remittat cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur lumina tot cecidisse ducum totamque uidemus 350 consedisse urbem luctu, dum Troia temptat castra fugae fidens et caelum territat armis. Unum etiam donis istis, quae plurima mitti Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum, adicias nec te ullius uiolentia uincat, 355 quin natam egregio genero dignisque hymenaeis des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas. Quod si tantus habet mentes et pectora terror, ipsum obtestemur ueniamque oremus ab ipso: cedat, ius proprium regi patriaeque remittat. 360 Quid miseros totiens in aperta pericula ciues proicis, O Latio caput horum et causa malorum? Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes, Turne, simul pacis solum inuiolabile pignus. Primus ego, inuisum quem tu tibi fingis, et esse 365 nil moror, en supplex uenio. Miserere tuorum, pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi uidimus ingentis et desolauimus agros. Aut si fama mouet, si tantum pectore robur concipis et si adeo dotalis regia cordi est, 370 aude atque aduersum fidens fer pectus in hostem. Scilicet ut Turno contingat regia coniunx, nos animae uiles, inhumata infletaque turba, sternamur campis. Etiam tu, siqua tibi uis, si patrii quid Martis habes, illum aspice contra, 375 qui uocat.' Talibus exarsit dictis uiolentia Turni; dat gemitum rumpitque has imo pectore uoces 'Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi tum, cum bella manus poscunt, patribusque uocatis 380 primus ades. Sed non replenda est curia uerbis, quae tuto tibi magna uolant, dum distinet hostem agger murorum nec inundant sanguine fossae. Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris argue tu, Drance, quando tot stragis aceruos 385 Teucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis insignis agros. Possit quid uiuida uirtus, experiare licet; nec longe scilicet hostes quaerendi nobis: circumstant undique muros. Imus in aduersos: quid cessas? An tibi Mauors 390 uentosa in lingua pedibusque fugacibus istis semper erit? Pulsus ego? Aut quisquam merito, foedissime, pulsum arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim sanguine et Euandri totam cum stirpe uidebit 395 procubuisse domum atque exutos Arcadas armis? Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens et quos mille die uictor sub Tartara misi, inclusus muris hostilique aggere saeptus. "Nulla salus bello." Capiti cane talia, demens, 400 Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno ne cessa turbare metu atque extollere uires gentis bis uictae, contra premere arma Latini. Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt, nunc et Tydides et Larissaeus Achilles, 405 amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. Vel cum se pauidum contra mea iurgia fingit artificis scelus et formidine crimen acerbat. Numquam animam talem dextra hac, absiste moueri, amittes: habitet tecum et sit pectore in isto. 410 Nunc ad te et tua magna, pater, consulta reuertor. Si nullam nostris ultra spem ponis in armis, si tam deserti sumus et semel agmine uerso funditus occidimus neque habet Fortuna regressum? oremus pacem et dextras tendamus inertis. 415 Quamquam O, si solitae quicquam uirtutis adesset! Ille mihi ante alios fortunatusque laborum egregiusque animi, qui, nequid tale uideret, procubuit moriens et humum semel ore momordit. Sin et opes nobis et adhuc intacta iuuentus 420 auxilioque urbes Italae populique supersunt, sin et Troianis cum multo gloria uenit sanguine, sunt illis sua funera parque per omnis tempestas: cur indecores in limine primo deficimus? Cur ante tubam tremor occupat artus? 425 Multa dies uariisque labor mutabilis aeui rettulit in melius, multos alterna reuisens lusit et in solido rursus Fortuna locauit. Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi: at Messapus erit felixque Tolumnius et quos 430 tot populi misere duces, nec parua sequetur gloria delectos Latio et Laurentibus agris. Est et Volscorum egregia de gente Camilla, agmen agens equitum et florentis aere cateruas. Quod si me solum Teucri in certamina poscunt 435 idque placet tantumque bonis communibus obsto, non adeo has exosa manus Victoria fugit, ut tanta quicquam pro spe temptare recusem. Ibo animis contra, uel magnum praestet Achillem factaque Vulcani manibus paria induat arma 440 ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino Turnus ego, haud ulli ueterum uirtute secundus, deuoui. ''Solum Aeneas uocat'': et uocet oro, nec Drances potius, siue est haec ira deorum, morte luat, siue est uirtus et gloria, tollat.' 445 Illi haec inter se dubiis de rebus agebant certantes; castra Aeneas aciemque mouebat: nuntius ingenti per regia tecta tumultu ecce ruit magnisque urbem terroribus implet, instructos acie Tiberino a flumine Teucros 450 Tyrrhenamque manum totis descendere campis. Extemplo turbati animi concussaque uulgi pectora et adrectae stimulis haud mollibus irae. Arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuuentus, flent maesti mussantque patres. Hic undique clamor 455 dissensu uario magnus se tollit in auras haud secus atque alto in luco cum forte cateruae consedere auium piscosoue amne Padusae dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni. 'Immo,' ait, 'O ciues' adrepto tempore, 'Turnus,' 460 'cogite concilium et pacem laudate sedentes: illi armis in regna ruunt.' Nec plura locutus corripuit sese et tectis citus extulit altis. 'Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos, duc,' ait, 'et Rutulos. Equitem Messapus in armis 465 et cum fratre Coras latis diffundite campis. Pars aditus urbis firmet turrisque capessat, cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.' Ilicet in muros tota discurritur urbe. Consilium ipse pater et magna incepta Latinus 470 deserit ac tristi turbatus tempore differt multaque se incusat, qui non adceperit ultro Dardanium Aenean generumque adsciuerit urbi. Praefodiunt alii portas aut saxa sudesque subuectant. Bello dat signum rauca cruentum 475 bucina. Tum muros uaria cinxere corona matronae puerique: uocat labor ultimus omnis. Nec non ad templum summasque ad Palladis arces subuehitur magna matrum regina caterua dona ferens, iuxtaque comes Lauinia uirgo, 480 causa mali tanti, oculos deiecta decoros. Succedunt matres et templum ture uaporant et maestas alto fundunt de limine uoces: 'Armipotens, praeses belli, Tritonia uirgo, frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum 485 pronum sterne solo portisque effunde sub altis.' Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus. Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis horrebat squamis surasque incluserat auro, tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem 490 fulgebatque alta decurrens aureus arce, exsultatque animis et spe iam praecipit hostem: qualis ubi abruptis fugit praesaepia uinclis tandem liber equus campoque potitus aperto aut ille in pastus armentaque tendit equarum 495 aut adsuetus aquae perfundi flumine noto emicat adrectisque fremit ceruicibus alte luxurians, luduntque iubae per colla, per armos. Obuia cui Volscorum acie comitante Camilla occurrit portisque ab equo regina sub ipsis 500 desiluit, quam tota cohors imitata relictis ad terram defluxit equis; tum talia fatur: 'Turne, sui merito siqua est fiducia forti, audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae solaque Tyrrhenos equites ire obuia contra. 505 Me sine prima manu temptare pericula belli tu pedes ad muros subsiste et moenia serua.' Turnus ad haec, oculos horrenda in uirgine fixus: 'O decus Italiae uirgo, quas dicere grates quasue referre parem? Sed nunc, est omnia quando 510 iste animus supra, mecum partire laborem. Aeneas, ut fama fidem missique reportant exploratores, equitum leuia improbus arma praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis per deserta iugo superans aduentat ad urbem. 515 Furta paro belli conuexo in tramite siluae? ut biuias armato obsidam milite fauces. Tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis; tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.' 520 Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis hortatur sociosque duces et pergit in hostem. Est curuo anfractu ualles, adcommoda fraudi armorumque dolis, quam densis frondibus atrum urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit 525 angustaeque ferunt fauces aditusque maligni. Hanc super in speculis summoque in uertice montis planities ignota iacet tutique receptus, seu dextra laeuaque uelis occurrere pugnae, siue instare iugis et grandia uoluere saxa. 530 Huc iuuenis nota fertur regione uiarum arripuitque locum et siluis insedit iniquis. Velocem interea superis in sedibus Opim, unam ex uirginibus sociis sacraque caterua, compellabat et has tristis Latonia uoces 535 ore dabat: 'Graditur bellum ad crudele Camilla, O uirgo, et nostris nequiquam cingitur armis, cara mihi ante alias.' Neque enim nouus iste Dianae uenit amor subitaque animum dulcedine mouit. Pulsus ob inuidiam regno uiresque superbas 540 Priuerno antiqua Metabus cum excederet urbe, infantem fugiens media inter proelia belli sustulit exsilio comitem matrisque uocauit nomine Casmillae mutata parte Camillam. Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat 545 solorum nemorum: tela undique saeua premebant et circumfuso uolitabant milite Volsci. Ecce fugae medio summis Amasenus abundans spumabat ripis: tantus se nubibus imber ruperat. Ille, innare parans, infantis amore 550 tardatur caroque oneri timet. Omnia secum uersanti subito uix haec sententia sedit. Telum immane manu ualida quod forte gerebat bellator, solidum nodis et robore cocto, huic natam, libro et siluestri subere clausam, 555 implicat atque habilem mediae circumligat hastae; quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur: 'Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia uirgo, ipse pater famulam uoueo; tua prima per auras tela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor, 560 diua tuam, quae nunc dubiis committitur auris. Dixit et adducto contortum hastile lacerto immittit: sonuere undae, rapidum super amnem infelix fugit in iaculo stridente Camilla. At Metabus, magna propius iam urgente caterua, 565 dat sese fluuio atque hastam cum uirgine uictor gramineo donum Triuiae de caespite uellit. Non illum tectis ullae, non moenibus urbes accepere neque ipse manus feritate dedisset: pastorum et solis exegit montibus aeuom. 570 Hic natam in dumis interque horrentia lustra armentalis equae mammis et lacte ferino nutribat, teneris immulgens ubera labris. Utque pedum primis infans uestigia plantis institerat, iaculo palmas armauit acuto 575 spiculaque ex umero paruae suspendit et arcum. Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae tigridis exuuiae per dorsum a uertice pendent. Tela manu iam tum tenera puerilia torsit et fundam tereti circum caput egit habena 580 Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem. Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres optauere nurum: sola contenta Diana aeternum telorum et uirginitatis amorem intemerata colit. 'Vellem haud correpta fuisset 585 militia tali, conata lacessere Teucros: cara mihi comitumque foret nunc una mearum. Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis, abere, nympha, polo finisque inuise Latinos, tristis ubi infausto committitur omine pugna. 590 Haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam: hac quicumque sacrum uiolarit uolnere corpus, Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas. Post ego nube caua miserandae corpus et arma inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.' 595 Dixit; at illa leuis caeli delapsa per auras insonuit, nigro circumdata turbine corpus. At manus interea muris Troiana propinquat Etruscique duces equitumque exercitus omnis, compositi numero in turmas. Fremit aequore toto 600 insultans sonipes et pressis pugnat habenis huc conuersus et huc; tum late ferreus hastis horret ager campique armis sublimibus ardent. Nec non Messapus contra celeresque Latini et cum fratre Coras et uirginis ala Camillae 605 aduersi campo apparent hastasque reductis protendunt longe dextris et spicula uibrant, aduentusque uirum fremitusque ardescit equorum. Iamque intra iactum teli progressus uterque substiterat: subito erumpunt clamore furentisque 610 exhortantur equos; fundunt simul undique tela crebra niuis ritu caelumque obtexitur umbra. Continuo aduersis Tyrrhenus et acer Aconteus conixi incurrunt hastis primique ruina dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum 615 pectora pectoribus rumpunt: excussus Aconteus fulminis in morem aut tormento ponderis acti praecipitat longe et uitam dispergit in auras. Extemplo turbatae acies, uersique Latini reiciunt parmas et equos ad moenia uertunt. 620 Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas. Iamque propinquabant portis, rursusque Latini clamorem tollunt et mollia colla reflectunt: hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis. Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus 625 nunc ruit ad terram scopulusque superiacit unda spumeus extremamque sinu perfundit arenam, nunc rapidus retro atque aestu reuoluta resorbens saxa fugit litusque uado labente relinquit: bis Tusci Rutulos egere ad moenia uersos, 630 bis reiecti armis respectant terga tegentes. Tertia sed postquam congressi in proelia totas implicuere inter se acies legitque uirum uir: tum uero et gemitus morientum et sanguine in alto armaque corporaque et permixti caede uirorum 635 semianimes uoluuntur equi, pugna aspera surgit. Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire, hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit. Quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat uulneris impatiens arrecto pectore crura: 640 uoluitur ille excussus humi. Catillus Iollan ingentemque animis, ingentem corpore et armis deicit Herminium, nudo cui uertice fulua caesaries nudique umeri, nec uulnera terrent: tantus in arma patet. Latos huic hasta per armos 645 acta tremit duplicatque uirum transfixa dolore. Funditur ater ubique cruor; dant funera ferro certantes pulchramque petunt per uulnera mortem. At medias inter caedes exsultat Amazon, unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla, 650 et nunc lenta manu spargens hastilia denset, nunc ualidam dextra rapit indefessa bipennem; aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae. Illa etiam in tergum, siquando pulsa recessit, spicula conuerso fugientia dirigit arcu. 655 At circum lectae comites, Larinaque uirgo Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem, Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla delegit pacisque bonas bellique ministras: quales Threiciae cum flumina Thermodontis 660 pulsant et pictis bellantur Amazones armis seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu feminea exsultant lunatis agmina peltis. Quem telo primum, quem postremum, aspera uirgo, 665 deicis? Aut quot humi morientia corpora fundis? Eunaeum Clitio primum patre, cuius apertum aduersi longa transuerberat abiete pectus: sanguinis ille uomens riuos cadit atque cruentam mandit humum moriensque suo se in uolnere uersat. 670 Tum Lirim Pagasumque super; quorum alter habenas suffosso reuolutus equo dum colligit, alter dum subit ac dextram labenti tendit inermem, praecipites pariterque ruunt. His addit Amastrum Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta 675 Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chrominque; quotque emissa manu contorsit spicula uirgo, tot Phrygii cecidere uiri. Procul Ornytus armis ignotis et equo uenator Iapyge fertur, cui pellis latos umeros erepta iuuenco 680 pugnatori operit, caput ingens oris hiatus et malae texere lupi cum dentibus albis, agrestisque manus armat sparus; ipse cateruis uertitur in mediis et toto uertice supra est. Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine uerso, 685 traicit et super haec inimico pectore fatur: 'Siluis te, Tyrrhene, feras agitare putasti? Aduenit qui uestra dies muliebribus armis uerba redarguerit. Nomen tamen haud leue patrum manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.' 690 Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum corpora, sed Buten auersum cuspide fixit loricam galeamque inter, qua colla sedentis lucent et laeuo dependet parma lacerto, Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem 695 eludit gyro interior sequiturque sequentem, tum ualidam perque arma uiro perque ossa securim altior exsurgens oranti et multa precanti congeminat: uulnus calido rigat ora cerebro. Incidit huic subitoque aspectu territus haesit 700 Appenninicolae bellator filius Auni, haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant. Isque ubi se nullo iam cursu euadere pugnae posse neque instantem reginam auertere cernit, consilio uersare dolos ingressus et astu 705 incipit haec: 'Quid tam egregium, si femina forti fidis equo? Dimitte fugam et te comminus aequo mecum crede solo pugnaeque adcinge pedestri: iam nosces, uentosa ferat cui gloria fraudem.' Dixit, at illa furens acrique adcensa dolore 710 tradit equum comiti paribusque resistit in armis, ense pedes nudo puraque interrita parma. At iuuenis, uicisse dolo ratus, auolat ipse, haud mora, conuersisque fugax aufertur habenis quadrupedemque citum ferrata calce fatigat. 715 'Vane Ligus frustraque animis elate superbis, nequiquam patrias temptasti lubricus artis, nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno,' haec fatur uirgo et pernicibus ignea plantis transit equum cursu frenisque aduersa prehensis 720 congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit: quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto consequitur pennis sublimem in nube columbam comprensamque tenet pedibusque euiscerat uncis; tum cruor et uulsae labuntur ab aethere plumae. 725 At non haec nullis hominum sator atque deorum obseruans oculis summo sedet altus Olympo: Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeua suscitat et stimulis haud mollibus incitat iras. Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon 730 fertur equo uariisque instigat uocibus alas, nomine quemque uocans, reficitque in proelia pulsos. 'Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes Tyrrheni, quae tanta animis ignauia uenit? Femina palantis agit atque haec agmina uertit! 735 Quo ferrum quidue haec gerimus tela inrita dextris? At non in Venerem segnes nocturnaque bella aut ubi curua choros indixit tibia Bacchi, exspectate dapes et plenae pocula mensae, hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex 740 nuntiet ac lucos uocet hostia pinguis in altos!' Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse, concitat et Venulo aduersum se turbidus infert dereptumque ab equo dextra complectitur hostem et gremium ante suum multa ui concitus aufert. 745 Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini conuertere oculos. Volat igneus aequore Tarchon arma uirumque ferens; tum summa ipsius ab hasta defringit ferrum et partis rimatur apertas, qua uulnus letale ferat; contra ille repugnans 750 sustinet a iugulo dextram et uim uiribus exit. Utque uolans alte raptum cum fulua draconem fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit, saucius at serpens sinuosa uolumina uersat adrectisque horret squamis et sibilat ore, 755 arduus insurgens; illa haud minus urget obunco luctantem rostro, simul aethera uerberat alis: haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon portat ouans. Ducis exemplum euentumque secuti Maeonidae incurrunt. Tum fatis debitus Arruns 760 uelocem iaculo et multa prior arte Camillam circuit et quae sit fortuna facillima, temptat. Qua se cumque furens medio tulit agmine uirgo, hac Arruns subit et tacitus uestigia lustrat; qua uictrix redit illa pedemque ex hoste reportat, 765 hac iuuenis furtim celeris detorquet habenas. Hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat undique circuitum et certam quatit improbus hastam. Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos insignis longe Phrygiis fulgebat in armis 770 spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis in plumam squamis auro conserta tegebat. Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro, spicula torquebat Lycio Gortynia cornu; aureus ex umeris erat arcus et aurea uati 775 cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis carbaseos fuluo in nodum collegerat auro pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum. Hunc uirgo, siue ut templis praefigeret arma Troia, captiuo siue ut se ferret in auro 780 uenatrix, unum ex omni certamine pugnae caeca sequebatur totumque incauta per agmen femineo praedae et spoliorum ardebat amore, telum ex insidiis cum tandem tempore capto concitat et superos Arruns sic uoce precatur: 785 'Summe deum, sancti custos Soractis Apollo, quem primi colimus, cui pineus ardor aceruo pascitur et medium freti pietate per ignem cultores multa premimus uestigia pruna, da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, 790 omnipotens. Non exuuias pulsaeue tropaeum uirginis aut spolia ulla peto mihi cetera laudem facta ferent: haec dira meo dum uulnere pestis pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes. Audiit et uoti Phoebus succedere partem 795 mente dedit, partem uolucris dispersit in auras: sterneret ut subita turbatam morte Camillam, adnuit oranti; reducem ut patria alta uideret, non dedit, inque Notos uocem uertere procellae. Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras, 800 conuertere animos acris oculosque tulere cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec aurae nec sonitus memor aut uenientis ab aethere teli, hasta sub exsertam donec perlata papillam haesit uirgineumque alte bibit acta cruorem. 805 Concurrunt trepidae comites dominamque ruentem suscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns, laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae credere nec telis occurrere uirginis audet. Ac uelut ille, prius quam tela inimica sequantur, 810 continuo in montis sese auius abdidit altos occiso pastore lupus magnoue iuuenco, conscius audacis facti, caudamque remulcens subiecit pauitantem utero siluasque petiuit: haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns 815 contentusque fuga mediis se immiscuit armis. Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter ferreus ad costas alto stat uulnere mucro: labitur exsanguis, labuntur frigida leto lumina, purpureus quondam color ora reliquit. 820 Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae, quicum partiri curas; atque haec ita fatur: 'Hactenus, Acca soror, potui: nunc uulnus acerbum conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum. 825 Effuge et haec Turno mandata nouissima perfer: succedat pugnae Troianosque arceat urbe. Iamque uale.' Simul his dictis linquebat habenas, ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto paulatim exsoluit se corpore lentaque colla 830 et captum leto posuit caput, arma relinquunt, uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. Tum uero immensus surgens ferit aurea clamor sidera: deiecta crudescit pugna Camilla, incurrunt densi simul omnis copia Teucrum 835 Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae. At Triuiae custos iamdudum in montibus Opis alta sedet summis spectatque interrita pugnas. Utque procul medio iuuenum in clamore furentum prospexit tristi multatam morte Camillam, 840 ingemuitque deditque has imo pectore uoces: 'Heu nimium, uirgo, nimium crudele luisti supplicium, Teucros conata lacessere bello! Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam profuit aut nostras umero gessisse sagittas. 845 Non tamen indecorem tua te regina reliquit extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum per gentis erit aut famam patieris inultae. Nam quicumque tuum uiolauit uulnere corpus, morte luet merita.' Fuit ingens monte sub alto 850 regis Dercenni terreno ex aggere bustum antiqui Laurentis opacaque ilice tectum: hic dea se primum rapido pulcherrima nisu sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto. Ut uidit laetantem animis ac uana tumentem, 855 'Cur,' inquit, 'diuersus abis? Huc dirige gressum, huc periture ueni, capias ut digna Camillae praemia. Tune etiam telis moriere Dianae?' dixit, et aurata uolucrem Threissa sagittam deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit 860 et duxit longe, donec curuata coirent inter se capita et manibus iam tangeret aequis, laeua aciem ferri, dextra neruoque papillam. Extemplo teli stridorem aurasque sonantis audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum. 865 Illum exspirantem socii atque extrema gementem obliti ignoto camporum in puluere linquunt, Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum. Prima fugit domina amissa leuis ala Camillae; turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas 870 disiectique duces desolatique manipli tuta petunt et equis auersi ad moenia tendunt. Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis sustentare ualet telis aut sistere contra, sed laxos referunt umeris languentibus arcus, 875 quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. Voluitur ad muros caligine turbidus atra puluis, et e speculis percussae pectora matres femineum clamorem ad caeli sidera tollunt. Qui cursu portas primi inrupere patentis, 880 hos inimica super mixto premit agmine turba; nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso, moenibus in patriis atque inter tuta domorum confixi exspirant animas. Pars claudere portas: nec sociis aperire uiam nec moenibus audent 885 accipere orantis, oriturque miserrima caedes defendentum armis aditus inque arma ruentum. Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum pars in praecipitis fossas urgente ruina uoluitur, immissis pars caeca et concita frenis 890 arietat in portas et duros obice postis. Ipsae de muris summo certamine matres, monstrat amor uerus patriae, ut uidere Camillam, tela manu trepidae iaciunt ac robore duro stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis 895 praecipites primaeque mori pro moenibus ardent. Interea Turnum in siluis saeuissimus implet nuntius, et iuueni ingentem fert Acca tumultum: deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, ingruere infensos hostis et Marte secundo 900 omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri. Ille furens, et saeua Iouis sic numina pellunt, deserit obsessos collis, nemora aspera linquit. Vix e conspectu exierat campumque tenebat, cum pater Aeneas saltus ingressus apertos 905 exsuperatque iugum siluaque euadit opaca. Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur agmine nec longis inter se passibus absunt; ac simul Aeneas fumantis puluere campos prospexit longe Laurentiaque agmina uidit, 910 et saeuum Aenean adgnouit Turnus in armis aduentumque pedum flatusque audiuit equorum. Continuoque ineant pugnas et proelia temptent, ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero tinguat equos noctemque die labente reducat: 915 considunt castris ante urbem et moenia uallant.