Panditur interea domus omnipotentis Olympi, conciliumque uocat diuom pater atque hominum rex sideream in sedem, terras unde arduus omnis castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos. 5 Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse: 'Caelicolae magni, quianam sententia uobis uersa retro tantumque animis certatis iniquis? Abnueram bello Italiam concurrere Teucris. Quae contra uetitum discordia? Quis metus aut hos 10 aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? Adueniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, cum fera Karthago Romanis arcibus olim exitium magnum atque Alpes immittet apertas: tum certare odiis, tum res rapuisse licebit. 15 Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.' Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra pauca refert: 'O pater, O hominum rerumque aeterna potestas! Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus? 20 Cernis ut insultent Rutulli Turnusque feratur per medios insignis equis tumidusque secundo Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros: quin intra portas atque ipsis proelia miscent aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas. 25 Aeneas ignarus abest. Numquamne leuari obsidione sines? Muris iterum imminet hostis nascentis Troiae nec non exercitus alter; atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis Tydides. Equidem credo, mea uolnera restant 30 et tua progenies mortalia demoror arma. Si sine pace tua atque inuito numine Troes Italiam petiere, luant peccata neque illos iuueris auxilio; sin tot responsa secuti, quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam 35 uertere iussa potest aut cur noua condere fata? Quid repetem exustas Erycino in litore classes, quid tempestatum regem uentosque furentis Aeolia excitos aut actam nubibus Irim? Nunc etiam manis, haec intemptata manebat 40 sors rerum, mouet et superis immissa repente Allecto, medias Italum bacchata per urbes. Nil super imperio moueor: sperauimus ista, dum fortuna fuit; uincant quos uincere mauis. Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx 45 dura, per euersae, genitor, fumantia Troiae exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. Aeneas sane ignotis iactetur in undis et, quamcumque uiam dederit Fortuna, sequatur: 50 hunc tegere et dirae ualeam subducere pugnae. Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera Idaliaeque domus: positis inglorius armis exigat hic aeuum. Magna dicione iubeto Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde 55 obstabit Tyriis. Quid pestem euadere belli iuuit et Argolicos medium fugisse per ignes totque maris uastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidiuaque Pergama quaerunt? Non satius cineres patriae insedisse supremos 60 atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta redde, oro, miseris iterumque reuoluere casus da, pater, Iliacos Teucris.' Tum regia Iuno acta furore graui: 'Quid me alta silentia cogis rumpere et obductum uerbis uolgare dolorem? 65 Aenean hominum quisquam diuomque subegit bella sequi aut hostem regi se inferre Latino? Italiam petiit fatis auctoribus, esto, Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra hortati sumus aut uitam committere uentis? 70 Num puero summam belli, num credere muros Tyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas? Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra egit? Ubi hic Iuno demissaue nubibus Iris? Indignum est Italos Troiam circumdare flammis 75 nascentem et patria Turnum consistere terra, cui Pilumnus auus, cui diua Venilia mater: quid face Troianos atra uim ferre Latinis, arua aliena iugo premere atque auertere praedas? Quid soceros legere et gremiis abducere pactas, 80 pacem orare manu, praefigere puppibus arma? Tu potes Aenean manibus subducere Graium proque uiro nebulam et uentos obtendere inanis, tu potes in totidem classem conuertere nymphas: nos aliquid Rutulos contra iuuisse nefandum est? 85 Aeneas ignarus abest: ignarus et absit. Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera: quid grauidam bellis urbem et corda aspera temptas? Nosne tibi fluxas Phrygiae res uertere fundo conamur, nos, an miseros qui Troas Achiuis 90 obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma Europamque Asiamque et foedera soluere furto? Me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter, aut ego tela dedi fouiue cupidine bella? Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis 95 haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.' Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant caelicolae adsensu uario, ceu flamina prima cum deprensa fremunt siluis et caeca uolutant murmura, uenturos nautis prodentia uentos. 100 Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, infit; eo dicente deum domus alta silescit et tremefacta solo tellus, silet arduus aether, tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus: 'Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. 105 Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris haud licitum, nec uestra capit discordia finem: quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem, Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo. Seu fatis Italum castra obsidione tenentur 110 siue errore malo Troiae monitisque sinistris. Nec Rutulos soluo: sua cuique exorsa laborem fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem. Fata uiam inuenient.' Stygii per flumina fratris, per pice torrentis atraque uoragine ripas 115 adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt. Interea Rutuli portis circum omnibus instant sternere caede uiros et moenia cingere flammis. 120 At legio Aeneadum uallis obsessa tenetur, nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis nequiquam et rara muros cinxere corona Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, 125 prima acies; hos germani Sarpedonis ambo et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta. Fert ingens toto conixus corpore saxum, haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon, nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo. 130 Hi iaculis, illi certant defendere saxis molirique ignem neruoque aptare sagittas. Ipse inter medios, Veneris iustissima cura, Dardanius caput ecce puer detectus honestum, qualis gemma micat, fuluum quae diuidit aurum, 135 aut collo decus aut capiti; uel quale per artem inclusum buxo aut Oricia terebintho lucet ebur; fusos ceruix cui lactea crinis accipit et molli subnectens circulus auro. Te quoque magnanimae uiderunt, Ismare, gentes 140 uolnera dirigere et calamos armare ueneno, Maeonia generose domo, ubi pinguia culta exercentque uiri Pactolusque inrigat auro. Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni aggere moerorum sublimem gloria tollit, 145 et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi. Illi inter sese duri certamina belli contulerant: media Aeneas freta nocte secabat. Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis regem adit et regi memorat nomenque genusque, 150 quidue petat quidue ipse ferat, Mezentius arma quae sibi conciliet, uiolentaque pectora Turni edocet, humanis quae sit fiducia rebus admonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchon iungit opes foedusque ferit; tum libera fati 155 classem conscendit iussis gens Lydia diuom, externo commissa duci. Aeneia puppis prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones, imminet Ida super, profugis gratissima Teucris. Hic magnus sedet Aeneas secumque uolutat 160 euentus belli uarios, Pallasque sinistro adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae noctis iter, iam quae passus terraque marique. Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete, quae manus interea Tuscis comitetur ab oris 165 Aenean armetque rates pelagoque uehatur. Massicus aerata princeps secat aequora tigri: sub quo mille manus iuuenum, qui moenia Clusi quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae gorytique leues umeris et letifer arcus. 170 Una toruus Abas: huic totum insignibus armis agmen et aurato fulgebat Apolline puppis. Sescentos illi dederat Populonia mater expertos belli iuuenes, ast Ilua trecentos insula inexhaustis Chalybum generosa metallis. 175 Tertius ille hominum diuomque interpres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae uolucrum et praesagi fulminis ignes, mille rapit densos acie atque horrentibus hastis. Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, 180 urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens et uersicoloribus armis. Tercentum adiciunt mens omnibus una sequendi qui Caerete domo, qui sunt Minionis in aruis, et Pyrgi ueteres intempestaeque Grauiscae. 185 Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupauo, cuius olorinae surgunt de uertice pennae, crimen, Amor, uestrum formaeque insigne paternae. Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, 190 populeas inter frondes umbramque sororum dum canit et maestum Musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam, linquentem terras et sidera uoce sequentem. Filius, aequalis comitatus classe cateruas, 195 ingentem remis Centaurum promouet: ille instat aquae saxumque undis immane minatur arduus et longa sulcat maria alta carina. Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, 200 qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, Mantua, diues auis; sed non genus omnibus unum: gens illi triplex, populi sub gente quaterni, ipsa caput populis, Tusco de sanguine uires. Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, 205 quos patre Benaco uelatus harundine glauca Mincius infesta ducebat in aequora pinu. It grauis Aulestes centenaque arbore fluctum uerberat adsurgens, spumant uada marmore uerso. Hunc uehit immanis Triton et caerula concha 210 exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti frons hominem praefert, in pristim desinit aluus: spumea semifero sub pectore murmurat unda. Tot lecti proceres ter denis nauibus ibant subsidio Troiae et campos salis aera secabant. 215 Iamque dies caelo concesserat almaque curru noctiuago Phoebe medium pulsabat Olympum: Aeneas neque enim membris dat cura quietem ipse sedens clauumque regit uelisque ministrat. Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum 220 occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e nauibus esse iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, quot prius aeratae steterant ad litora prorae. Agnoscunt longe regem lustrantque choreis, 225 quarum quae fandi doctissima Cymodocea pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso eminet ac laeua tacitis subremigat undis, tum sic ignarum adloquitur: 'Vigilasne, deum gens, Aenea? Vigila et uelis immitte rudentis. 230 Nos sumus, Idaeae sacro de uertice pinus, nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat, rupimus inuitae tua uincula teque per aequor quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit 235 et dedit esse deas aeuumque agitare sub undis. At puer Ascanius muro fossisque tenetur tela inter media atque horrentis Marte Latinos. Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco Arcas eques: medias illis opponere turmas, 240 ne castris iungant, certast sententia Turno. Surge age et Aurora socios ueniente uocari primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse inuictum Ignipotens atque oras ambiit auro. Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, 245 ingentis Rutulae spectabit caedis aceruos.' Dixerat, et dextra discedens impulit altam haud ignara modi puppim: fugit illa per undas ocior et iaculo et uentos aequante sagitta. Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse 250 Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit. Tum breuiter super adspectans conuexa precatur: 'Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones, tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques 255 augurium Phrygibusque adsis pede, diua, secundo.' Tantum effatus. Et interea reuoluta rubebat matura iam luce dies noctemque fugarat: principio sociis edicit, signa sequantur atque animos aptent armis pugnaeque parent se. 260 Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra, stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras, tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris 265 Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo. At Rutulo regi ducibusque ea mira uideri Ausoniis, donec uersas ad litora puppes respiciunt totumque adlabi classibus aequor. 270 Ardet apex capiti cristisque a uertice flamma funditur et uastos umbo uomit aureus ignes: non secus ac liquida siquando nocte cometae sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor, ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, 275 nascitur et laeuo contristat lumine caelum. Haud tamen audaci Turno fiducia cessit litora praecipere et uenientis pellere terra. ultro animos tollit dictis atque increpat ultro 'Quod uotis optastis, adest, perfringere dextra; 280 in manibus Mars ipse uiris. Nunc coniugis esto quisque suae tectique memor, nunc magna referto facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam, dum trepidi egressisque labant uestigia prima. Audentis Fortuna iuuat,' 285 haec ait et secum uersat, quos ducere contra uel quibus obsessos possit concredere muros. Interea Aeneas socios de puppibus altis pontibus exponit. Multi seruare recursus languentis pelagi et breuibus se credere saltu, 290 per remos alii. Speculatus litora Tarchon, qua uada non spirant nec fracta remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, aduertit subito proram sociosque precatur: 'Nunc, o lecta manus, ualidis incumbite remis; 295 tollite, ferte rates; inimicam findite rostris hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. Frangere nec tali puppim statione recuso arrepta tellure semel.' Quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis 300 spumantisque rates aruis inferre Latinis, donec rostra tenent siccum et sedere carinae omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon. Namque inflicta uadis dorso dum pendet iniquo, anceps sustentata diu fluctusque fatigat, 305 soluitur atque uiros mediis exponit in undis fragmina remorum quos et fluitantia transtra impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens. Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer totam aciem in Teucros et contra in litore sistit. 310 Signa canunt. Primus turmas inuasit agrestis Aeneas, omen pugnae, strauitque Latinos occiso Therone, uirum qui maximus ultro Aenean petit: huic gladio perque aerea suta, per tunicam squalentem auro latus haurit apertum. 315 Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta et tibi, Phoebe, sacrum: casus euadere ferri quo licuit paruo? Nec longe Cissea durum immanemque Gyan, sternentis agmina claua, deiecit Leto: nihil illos Herculis arma 320 nec ualidae iuuere manus genitorque Melampus, Alcidae comes usque grauis dum terra labores praebuit. Ecce Pharo, uoces dum iactat inertis, intorquens iaculum clamanti sistit in ore. Tu quoque, flauentem prima lanugine malas 325 dum sequeris Clytium infelix, noua gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, qui iuuenum tibi semper erant, miserande iaceres, ni fratrum stipata cohors foret obuia, Phorci progenies, septem numero, septenaque tela 330 coniciunt; partim galea clipeoque resultant inrita, deflexit partim stringentia corpus alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten: 'Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium 335 Iliacis campis.' Tum magnam corripit hastam et iacit: illa uolans clipei transuerberat aera Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit. Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem sustentat dextra: traiecto missa lacerto 340 protinus hasta fugit seruatque cruenta tenorem, dexteraque ex umero neruis moribunda pependit. Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto Aenean petiit; sed non et figere contra est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. 345 Hic Curibus fidens primaeuo corpore Clausus aduenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta sub mentum grauiter pressa pariterque loquentis uocem animamque rapit traiecto gutture; at ille fronte ferit terram et crassum uomit ore cruorem. 350 Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit, per uarios sternit casus. Accurrit Halaesus Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles, insignis Messapus equis. Expellere tendunt 355 nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso Ausoniae. Magno discordes aethere uenti proelia ceu tollunt animis et uiribus aequis; non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra: 360 haud aliter Troianae acies aciesque Latinae concurrunt; haeret pede pes densusque uiro uir. At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris 365 ut uidit Pallas Latio dare terga sequaci aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos, unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis uirtutem accendit amaris: 'Quo fugitis, socii? Per uos et fortia facta, 370 per ducis Euandri nomen deuictaque bella Spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostis est uia. Qua globus ille uirum densissimus urget, hac uos et Pallanta ducem patria alta reposcit. 375 Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste mortales, totidem nobis animaeque manusque. Ecce, maris magna claudit nos obice pontus, deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?' Haec ait et medius densos prorumpit in hostis. 380 Obuius huic primum, fatis adductus iniquis, fit Lagus. Hunc, magno uellit dum pondere saxum, intorto figit telo, discrimina costis per medium qua spina dabat, hastamque receptat ossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo, 385 ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem, dum furit, incautum crudeli morte sodalis excipit atque ensem tumido in pulmone recondit. Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente uetusta Anchemolum, thalamos ausum incestare nouercae. 390 Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris, Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, indiscreta suis gratusque parentibus error; at nunc dura dedit uobis discrimina Pallas: nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis; 395 te decisa suum, Laride, dextera quaerit semianimesque micant digiti ferrumque retractant. Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis facta uiri mixtus dolor et pudor armat in hostis. Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter 400 traicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo; Ilo namque procul ualidam direxerat hastam, quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra, te fugiens fratremque Tyren, curruque uolutus caedit semianimis Rutulorum calcibus arua. 405 Ac uelut optato uentis aestate coortis dispersa immittit siluis incendia pastor, correptis subito mediis extenditur una horrida per latos acies Volcania campos; ille sedens uictor flammas despectat ouantis: 410 non aliter socium uirtus coit omnis in unum teque iuuat, Palla. Sed bellis acer Halaesus tendit in aduersos seque in sua conligit arma. Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque, Strymonio dextram fulgenti deripit ense 415 elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis ossaque dispersit cerebro permixta cruento. Fata canens siluis genitor celarat Halaesum: ut senior leto canentia lumina soluit, iniecere manum Parcae telisque sacrarunt 420 Euandri. Quem sic Pallas petit ante precatus: 'Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, fortunam atque uiam duri per pectus Halaesi. Haec arma exuuiasque uiri tua quercus habebit.' Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus, 425 Arcadio infelix telo dat pectus inermum. At non caede uiri tanta perterrita Lausus, pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem oppositum interimit, pugnae nodumque moramque. Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci 430 et uos, O Grais imperdita corpora, Teucri. Agmina concurrunt ducibusque et uiribus aequis. Extremi addensent acies nec turba moueri tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget, hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas: 435 egregii forma, sed quis Fortuna negarat in patriam reditus. Ipsos concurrere passus haud tamen inter se magni regnator Olympi: mox illos sua fata manent maiore sub hoste. Interea soror alma monet succedere Lauso 440 Turnum, qui uolucri curru medium secat agmen. Ut uidit socios: 'Tempus desistere pugnae; solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.' Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso. 445 At Rutulum abscessu iuuenis tum iussa superba miratus stupet in Turno corpusque per ingens lumina uoluit obitque truci procul omnia uisu talibus et dictis it contra dicta tyranni: 'Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis 450 aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est. Tolle minas.' Fatus medium procedit in aequor. Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis. Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire comminus; utque leo, specula cum uidit ab alta 455 stare procul campis meditantem in proelia taurum, aduolat: haud alia est Turni uenientis imago. Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae, ire prior Pallas, siqua fors adiuuet ausum uiribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur: 460 'Per patris hospitium et mensas, quas aduena adisti, te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis. Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta uictoremque ferant morientia lumina Turni.' Audiit Alcides iuuenem magnumque sub imo 465 corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis. Tum Genitor natum dictis adfatur amicis: 'Stat sua cuique dies, breue et inreparabile tempus omnibus est uitae: sed famam extendere factis, hoc uirtutis opus. Troiae sub moenibus altis 470 tot nati cecidere deum; quin occidit una Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum fata uocant, metasque dati peruenit ad aeui.' Sic ait atque oculos Rutulorum reicit aruis. At Pallas magnis emittit uiribus hastam 475 uaginaque caua fulgentem deripit ensem. Illa uolans umeri surgunt qua tegmina summa incidit atque uiam clipei molita per oras tandem etiam magno strinxit de corpore Turni. Hic Turnus ferro praefixum robur acuto 480 in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur: 'Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.' Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, quem pellis totiens obeat circumdata tauri, uibranti cuspis medium transuerberat ictu 485 loricaeque moras et pectus perforat ingens. Ille rapit calidum frustra de uolnere telum: una eademque uia sanguis animusque sequuntur. Corruit in uolnus, sonitum super arma dedere et terram hostilem moriens petit ore cruento. 490 Quem Turnus super adsistens, 'Arcades, haec,' inquit, 'memores mea dicta referte Euandro; qualem meruit, Pallanta remitto. Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, largior. Haud illi stabunt Aeneia paruo 495 hospitia.' Et laeuo pressit pede talia fatus exanimem, rapiens immania pondera baltei impressumque nefas, una sub nocte iugali caesa manus iuuenum foede thalamique cruenti, quae Clonus Eurytides multo caelauerat auro; 500 quo nunc Turnus ouat spolio gaudetque potitus. Nescia mens hominum fati sortisque futurae et seruare modum, rebus sublata secundis! Turno tempus erit, magno cum optauerit emptum intactum Pallanta et cum spolia ista diemque 505 oderit. At socii multo gemitu lacrimisque impositum scuto referunt Pallanta frequentes. O dolor atque decus magnum rediture parenti haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert, cum tamen ingentis Rutulorum linquis aceruos. 510 Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor aduolat Aeneae, tenui discrimine leti esse suos, uersis tempus succurrere Teucris. Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum 515 caede noua quaerens. Pallas, Euander, in ipsis omnia sunt oculis, mensae, quas aduena primas tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos quattuor hic iuuenes, totidem, quos educat Ufens, uiuentis rapit, inferias quos immolet umbris 520 captiuoque rogi perfundat sanguine flammas. Inde Mago procul infensam contenderat hastam. Ille astu subit ac tremibunda superuolat hasta, et genua amplectens effatur talia supplex: 'Per patrios manis et spes surgentis Iuli 525 te precor, hanc animam serues natoque patrique. Est domus alta, iacent penitus defossa talenta caelati argenti, sunt auri pondera facti infectique mihi. Non hic uictoria Teucrum uertitur aut anima una dabit discrimina tanta.' 530 Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: 'Argenti atque auri memoras quae multa talenta, natis parce tuis. Belli commercia Turnus sustulit ista prior iam tum Pallante perempto. Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.' 535 Sic fatus galeam laeua tenet atque reflexa ceruice orantis capulo tenus applicat ensem. Nec procul Haemonides, Phoebi Triuiaeque sacerdos, infula cui sacra redimibat tempora uitta, totus conlucens ueste atque insignibus armis. 540 Quem congressus agit campo lapsumque superstans immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus lecta refert umeris, tibi, rex Gradiue, tropaeum. Instaurant acies Volcani stirpe creatus Caeculus et ueniens Marsorum montibus Umbro: 545 Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram et totum clipei ferro deiecerat orbem; dixerat ille aliquid magnum uimque adfore uerbo crediderat caeloque animum fortasse ferebat canitiemque sibi et longos promiserat annos: 550 Tarquitus exultans contra fulgentibus armis, siluicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, obuius ardenti sese obtulit. Ille reducta loricam clipeique ingens onus impedit hasta; tum caput orantis nequiquam et multa parantis 555 dicere deturbat terrae truncumque tepentem prouoluens super haec inimico pectore fatur: 'Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater condet humi patrioque onerabit membra sepulchro: alitibus linquere feris aut gurgite mersum 560 unda feret piscesque impasti uolnera lambent.' Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, persequitur fortemque Numam fuluumque Camertem, magnanimo Volcente satum, ditissimus agri qui fuit Ausonidum et tacitis regnauit Amyclis. 565 Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt centenasque manus, quinquaginta oribus ignem pectoribusque arsisse, Iouis cum fulmina contra tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses: sic toto Aeneas desaeuit in aequore uictor, 570 ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei quadriiugis in equos aduersaque pectora tendit. Atque illi longe gradientem et dira frementem ut uidere, metu uersi retroque ruentes effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus. 575 Interea biiugis infert se Lucagus albis in medios fraterque Liger; sed frater habenis flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem. Haud tulit Aeneas tanto feruore furentis: inruit aduersaque ingens apparuit hasta. 580 Cui Liger: 'Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aeui his dabitur terris.' Vesano talia late dicta uolant Ligeri. Sed non et Troius heros 585 dicta parat contra: iaculum nam torquet in hostem. Lucagus ut pronus pendens in uerbera telo admonuit biiugos, proiecto dum pede laeuo aptet se pugnae, subit oras hasta per imas fulgentis clipei, tum laeuum perforat inguen: 590 excussus curru moribundus uoluitur aruis. Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris: 'Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum prodidit aut uanae uertere ex hostibus umbrae: ipse rotis saliens iuga deseris.' Haec ita fatus 595 arripuit biiugos; frater tendebat inertis infelix palmas, curru delapsus eodem: 'Per te, per qui te talem genuere parentes, uir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.' Pluribus oranti Aeneas: 'Haud talia dudum 600 dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.' Tum latebras animae pectus mucrone recludit. Talia per campos edebat funera ductor Dardanius, torrentis aquae uel turbinis atri more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt 605 Ascanius puer et nequiquam obsessa iuuentus. Iunonem interea compellat Iuppiter ultro: 'O germana mihi atque eadem gratissima coniunx, ut rebare, Venus, nec te sententia fallit, Troianas sustentat opes, non uiuida bello 610 dextra uiris animusque ferox patiensque pericli.' Cui Iuno summissa 'Quid, o pulcherrime coniunx, sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem? Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, uis in amore foret, non hoc mihi namque negares, 615 omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem seruare parenti. Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas. Ille tamen nostra deducit origine nomen Pilumnusque illi quartus pater et tua larga 620 saepe manu multisque onerauit limina donis.' Cui rex aetherii breuiter sic fatur Olympi: 'Si mora praesentis leti tempusque caduco oratur iuueni meque hoc ita ponere sentis, tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis 625 hactenus indulsisse uacat. Sin altior istis sub precibus uenia ulla latet totumque moueri mutariue putas bellum, spes pascis inanis.' Et Iuno adlacrimans: 'Quid si, quae uoce grauaris, mente dares atque haec Turno rata uita maneret? 630 Nunc manet insontem grauis exitus, aut ego ueri uana feror. Quod ut O potius formidine falsa ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!' Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto misit, agens hiemem nimbo succincta per auras, 635 Iliacamque aciem et Laurentia castra petiuit. Tum dea nube caua tenuem sine uiribus umbram in faciem Aeneae, uisu mirabile monstrum, Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque diuini adsimulat capitis, dat inania uerba, 640 dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, morte obita qualis fama est uolitare figuras aut quae sopitos deludunt somnia sensus. At primas laeta ante acies exsultat imago inritatque uirum telis et uoce lacessit. 645 Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam conicit: illa dato uertit uestigia tergo. Tum uero Aenean auersum ut cedere Turnus credidit atque animo spem turbidus hausit inanem, 'Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos; 650 hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.' Talia uociferans sequitur strictumque coruscat mucronem nec ferre uidet sua gaudia uentos. Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi expositis stabat scalis et ponte parato, 655 qua rex Clusinis aduectus Osinius oris. Huc sese trepida Aeneae fugientis imago conicit in latebras; nec Turnus segnior instat exsuperatque moras et pontis transilit altos. Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem 660 auolsamque rapit reuoluta per aequora nauem. Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit; obuia multa uirum demittit corpora morti: tum leuis haud ultra latebras iam quaerit imago, sed sublime uolans nubi se immiscuit atrae. 665 Cum Turnum medio interea fert aequore turbo. Respicit ignarus rerum ingratusque salutis et duplicis cum uoce manus ad sidera tendit: 'Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum duxisti et talis uoluisti expendere poenas? 670 Quo feror? Unde abii? Quae me fuga quemue reducit? Laurentisne iterum muros aut castra uidebo? Quid manus illa uirum, qui me meaque arma secuti? Quosne nefas omnis infanda in morte reliqui et nunc palantis uideo gemitumque cadentum 675 accipio! Quid ago? Aut quae iam satis ima dehiscat terra mihi? Vos O potius miserescite uenti: in rupes, in saxa, uolens uos Turnus adoro ferte ratem saeuisque uadis immittite Syrtis, quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.' 680 Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, an sese mucrone ob tantum dedecus amens induat et crudum per costas exigat ensem, fluctibus an iaciat mediis et litora nando curua petat Teucrumque iterum se reddat in arma. 685 Ter conatus utramque uiam, ter maxima Iuno continuit iuuenemque animi miserata repressit. Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo et patris antiquam Dauni defertur ad urbem. At Iouis interea monitis Mezentius ardens 690 succedit pugnae Teucrosque inuadit ouantis. Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni, uni odiisque uiro telisque frequentibus instant. Ille uelut rupes, uastum quae prodit in aequor, obuia uentorum furiis expostaque ponto, 695 uim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque aduersam, poplite Palmum 700 succiso uolui segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et uertice figere cristas. Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta aequalem comitemque, una quem nocte Theano in lucem genitori Amyco dedit et face praegnans 705 Cisseis regina Parin creat: urbe paterna occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta. Ac uelut ille canum morsu de montibus altis actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos defendit multosue palus Laurentia, silua 710 pastus harundinea, postquam inter retia uentum est, substitit infremuitque ferox et inhorruit armos, nec cuiquam irasci propiusque accedere uirtus, sed iaculis tutisque procul clamoribus instant; haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae, 715 non ulli est animus stricto concurrere ferro; missilibus longe et uasto clamore lacessunt: ille autem impauidus partis cunctatur in omnis, dentibus infrendens, et tergo decutit hastas. Venerat antiquis Corythi de finibus Acron, 720 Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos. Hunc ubi miscentem longe media agmina uidit, purpureum pennis et pactae coniugis ostro: impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, suadet enim uesana fames, si forte fugacem 725 conspexit capream aut surgentem in cornua ceruum, gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret uisceribus super accumbens, lauit inproba taeter ora cruor, sic ruit in densos alacer Mezentius hostis. 730 Sternitur infelix Acron et calcibus atram tundit humum expirans infractaque tela cruentat. Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden sternere nec iacta caecum dare cuspide uolnus: obuius aduersoque occurrit seque uiro uir 735 contulit, haud furto melior, sed fortibus armis. Tum super abiectum posito pede nixus et hasta: 'Pars belli haud temnenda, uiri, iacet altus Orodes.' Conclamant socii laetum paeana secuti. Ille autem exspirans: 'Non me, quicumque es, inulto, 740 uictor, nec longum laetabere: te quoque fata prospectant paria atque eadem mox arua tenebis.' Ad quae subridens mixta Mezentius ira: 'Nunc morere. Ast de me diuom pater atque hominum rex uiderit.' Hoc dicens eduxit corpore telum: 745 olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem. Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen Partheniumque Rapo et praedurum uiribus Orsen, Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten, 750 illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis, quem tamen haud expers Valerus uirtutis auitae deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces insidiis, iaculo et longe fallente sagitta. 755 Iam grauis aequabat luctus et mutua Mauors funera: caedebant pariter pariterque ruebant uictores uictique, neque his fuga nota neque illis. Di Iouis in tectis iram miserantur inanem amborum et tantos mortalibus esse labores: 760 hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno, pallida Tisiphone media inter milia saeuit. At uero ingentem quatiens Mezentius hastam turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion, cum pedes incedit medii per maxima Nerei 765 stagna uiam scindens, umero supereminet undas aut summis referens annosam montibus ornum ingrediturque solo et caput inter nubila condit: talis se uastis infert Mezentius armis. Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo, 770 obuius ire parat. Manet imperterritus ille, hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat; atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae: 'Dextra mihi deus et telum, quod missile libro, nunc adsint! Voueo praedonis corpore raptis 775 indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum Aeneae.' Dixit stridentemque eminus hastam iecit; at illa uolans clipeo est excussa proculque egregium Antoren latus inter et ilia figit, Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis 780 haeserat Euandro atque Itala consederat urbe. Sternitur infelix alieno uolnere caelumque aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem aere cauum triplici, per linea terga tribusque 785 transit intextum tauris opus imaque sedit inguine, sed uiris haud pertulit. Ocius ensem Aeneas, uiso Tyrrheni sanguine laetus, eripit a femine et trepidanti feruidus instat. Ingemuit cari grauiter genitoris amore, 790 ut uidit, Lausus, lacrimaeque per ora uolutae. Hic mortis durae casum tuaque optima facta, siqua fidem tanto est operi latura uetustas, non equidem nec te, iuuenis memorande, silebo. Ille pedem referens et inutilis inque ligatus 795 cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat: prorupit iuuenis seseque immiscuit armis iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis Aeneae subiit mucronem ipsumque morando sustinuit. Socii magno clamore sequuntur, 800 dum genitor nati parma protectus abiret, telaque coniciunt proturbantque eminus hostem missilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se. Ac uelut effusa siquando grandine nimbi praecipitant, omnis campis diffugit arator 805 omnis et agricola et tuta latet arce uiator, aut amnis ripis aut alti fornice saxi, dum pluit in terris, ut possint sole reducto exercere diem: sic obrutus undique telis Aeneas nubem belli, dum detonet omnis, 810 sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur: 'Quo moriture ruis maioraque uiribus audes? Fallit te incautum pietas tua.' Nec minus ille exsultat demens; saeuae iamque altius irae Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso 815 Parcae fila legunt: ualidum namque exigit ensem per medium Aeneas iuuenem totumque recondit. Transiit et parmam mucro, leuia arma minacis, et tunicam, molli mater quam neuerat auro, impleuitque sinum sanguis; tum uita per auras 820 concessit maesta ad manis corpusque reliquit. At uero ut uoltum uidit morientis et ora, ora modis Anchisiades pallentia miris, ingemuit miserans grauiter dextramque tetendit, et mentem patriae subiit pietatis imago. 825 'Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum? Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto. Hoc tamen infelix miseram solabere mortem: 830 Aeneae magni dextra cadis.' Increpat ultro cunctantis socios et terra subleuat ipsum, sanguine turpantem comptos de more capillos. Interea genitor Tiberini ad fluminis undam uolnera siccabat lymphis corpusque leuabat 835 arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis dependet galea et prato grauia arma quiescunt. Stant lecti circum iuuenes: ipse aeger anhelans colla fouet, fusus propexam in pectore barbam; multa super Lauso rogitat multumque remittit 840 qui reuocent maestique ferant mandata parentis. At Lausum socii exanimem super arma ferebant flentes, ingentem atque ingenti uolnere uictum. Agnouit longe gemitum praesaga mali mens: canitiem multo deformat puluere et ambas 845 ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret. 'Tantane me tenuit uiuendi, nate, uoluptas, ut pro me hostili paterer succedere dextrae, quem genui? Tuane haec genitor per uolnera seruor, morte tua uiuens? Heu, nunc misero mihi demum 850 exitium infelix, nunc alte uolnus adactum! Idem ego, nate, tuum maculaui crimine nomen, pulsus ob inuidiam solio sceptrisque paternis. Debueram patriae poenas odiisque meorum: omnis per mortis animam sontem ipse dedissem! 855 Nunc uiuo neque adhuc homines lucemque relinquo. Sed linquam.' Simul hoc dicens attollit in aegrum se femur et, quamuis dolor alto uolnere tardet, haud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi, hoc solamen erat; bellis hoc uictor abibat 860 omnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit: 'Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est, uiximus. Aut hodie uictor spolia illa cruenti et caput Aeneae referes Lausique dolorum ultor eris mecum aut, aperit si nulla uiam uis, 865 occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo, iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.' Dixit et exceptus tergo consueta locauit membra manusque ambas iaculis onerauit acutis, aere caput fulgens cristaque hirsutus equina. 870 Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu, et furiis agitatus amor et conscia uirtus. Atque hic Aenean magna ter uoce uocauit. Aeneas agnouit enim laetusque precatur: 875 'Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo, incipias conferre manum.' Tantum effatus et infesta subit obuius hasta. Ille autem: 'Quid me erepto, saeuissime, nato terres? Haec uia sola fuit, qua perdere posses. 880 Nec mortem horremus nec diuom parcimus ulli. Desine: nam uenio moriturus et haec tibi porto dona prius.' Dixit telumque intorsit in hostem; inde aliud super atque aliud figitque uolatque ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo. 885 Ter circum adstantem laeuos equitauit in orbes tela manu iaciens, ter secum Troius heros immanem aerato circumfert tegmine siluam. Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet uellere et urgetur pugna congressus iniqua, 890 multa mouens animo iam tandem erumpit et inter bellatoris equi caua tempora conicit hastam. Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras uerberat effusumque equitem super ipse secutus implicat eiectoque incumbit cernuus armo. 895 Clamore incendunt caelum Troesque Latinique. Aduolat Aeneas uaginaque eripit ensem et super haec: 'Ubi nunc Mezentius acer et illa effera uis animi? 'Contra Tyrrhenus, ut auras suspiciens hausit caelum mentemque recepit: 900 'Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris? Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia ueni, nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus. Unum hoc per siqua est uictis uenia hostibus oro: corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum 905 circumstare odia: hunc, oro, defende furorem et me consortem nati concede sepulchro.' Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem undantique animam diffundit in arua cruore.