P. Vergilius Maro Mantuanus parentibus modicis fuit ac praecipue patre, quem quidam opificem figulum, plures Magi cuiusdam uiatoris initio mercennarium, mox ob industriam generum tradiderunt, egregiaeque substantiae siluis coemendis et apibus curandis auxisse reculam. Natus est Cn. Pompeio Magno M. Licinio Crasso primum coss. iduum Octobrium die in pago qui Andes dicitur et abest a Mantua non procul. Praegnans eo mater somniauit enixam se laureum ramum, quem contactu terrae coaluisse et excreuisse ilico in speciem maturae arboris refertaeque uariis pomis et floribus, ac sequenti luci cum marito rus propinquum petens ex itinere deuertit atque in subiecta fossa partu leuata est. Ferunt infantem ut sit editus neque uagisse et adeo miti uultu fuisse, ut haud dubiam spem prosperioris geniturae iam tum daret. Et accessit aliud praesagium, siquidem uirga populea more regionis in puerperiis eodem statim loco depacta ita breui eualuit tempore, ut multo ante satas populos adaequauisset, quae arbor Vergilii ex eo dicta atque etiam consecrata est summa grauidarum ac fetarum religione suscipientium ibi et soluentium uota. Initia aetatis Cremonae egit usque ad uirilem togam, quam XVII anno natali suo accepit isdem illis consulibus iterum, quibus erat natus, euenitque ut eo ipso die Lucretius poeta decederet. Sed Vergilius a Cremona Mediolanum et inde paulo post transiit in urbem. Corpore et statura fuit grandi, aquilo colore, facie rusticana, ualetudine uaria; nam plerumque a stomacho et a faucibus ac dolore capitis laborabat, sanguinem etiam saepe reiecit. Cibi uinique minimi; libidinis in pueros pronioris, quorum maxime dilexit Cebetem et Alexandrum, quem secunda Bucolicorum ecloga Alexim appellat, donatum sibi ab Asinio Pollione, utrumque non ineruditum, Cebetem uero et poetam. Vulgatum est consuesse eum et cum Plotia Hieria. Sed Asconius Pedianus adfirmat, ipsam postea maiorem natu narrare solitam, inuitatum quidem a Vario ad communionem sui, uerum pertinacissime recusasse. Cetera sane uita et ore et animo tam probum constat, ut Neapoli Parthenias uulgo appellatus sit, ac si quando Romae, quo rarissime commeabat, uiseretur in publico, sectantis demonstrantisque se subterfugeret in proximum tectum. Bona autem cuiusdam exsulantis offerente Augusto non sustinuit accipere. Possedit prope centiens sestertium ex liberalitatibus amicorum habuitque domum Romae Esquiliis iuxta hortos Maecenatianos, quamquam secessu Campaniae Siciliaeque plurimum uteretur. Parentes iam grandis amisit, ex quibus patrem captum oculis, et duos fratres germanos, Silonem inpuberem, Flaccum iam adultum, cuius exitum sub nomine Daphnidis deflet. Inter cetera studia medicinae quoque ac maxime mathematicae operam dedit. Egit et causam apud iudices unam omnino nec amplius quam semel: nam et in sermone tardissimum ac paene indocto similem fuisse Melissus tradidit. Poeticam puer adhuc auspicatus in Ballistam ludi magistrum ob infamiam latrociniorum coopertum lapidibus distichon fecit: "monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus; nocte die tutum carpe uiator iter;" deinde Catalepton et Priapeia et Epigrammata et Diras, item Cirim et Culicem, cum esset annorum XXVI. Cuius materia talis est. Pastor fatigatur aestu; cum sub arbore condormisset et serpens ad eum proreperet, e palude culex prouolauit atque inter duo tempora aculeum fixit pastori. At ille continuo culicem contriuit et serpentem interemit ac sepulchrum culici statuit et distichon fecit: "Parue culex, pecudum custos tibi tale merenti funeris officium uitae pro munere reddit." Scripsit etiam de qua ambigitur Aetnam. Mox cum res Romanas incohasset, offensus materia ad Bucolica transiit, maxime ut Asinium Pollionem, Alfenum Varum et Cornelium Gallum celebraret, quia in distributione agrorum, qui post Philippensem uictoriam ueteranis triumuirorum iussu trans Padum diuidebantur, indemnem se praestitissent. Deinde Georgica in honorem Maecenatis , qui sibi mediocriter adhuc noto opem tulisset aduersus ueterani cuiusdam uiolentiam, a quo in altercatione litis agrariae paulum afuit quin occideretur. Nouissime Aeneida incohauit, argumentum uarium ac multiplex et quasi amborum Homeri carminum instar, praeterea nominibus ac rebus Graecis Latinisque commune, et in quo, quod maxime studebat, Romanae simul urbis et Augusti origo continetur. Cum Georgica scriberet, traditur cotidie meditatos mane plurimos uersus dictare solitus ac per totum diem retractando ad paucissimos redigere, non absurde carmen se ursae more parere dicens et lambendo demum effingere. Aeneida prosa prius oratione formatam digestamque in XII libros particulatim componere instituit, prout liberet quidque, et nihil in ordine arripiens. Ac ne quid impetum moraretur, quaedam inperfecta transmisit, alia leuissimis uersis ueluti fulsit, quae per iocum pro tibicinibus interponi aiebat ad sustinendum opus, donec solidae columnae aduenirent. Bucolica triennio, Georgica VII, Aeneida XI perfecit annis. Bucolica eo successu edidit, ut in scena quoque per cantores crebro pronuntiarentur. Georgica reuerso post Actiacam uictoriam Augusto atque Atellae reficiendarum faucium causa commoranti per continuum quadriduum legit, suscipiente Maecenate legendi uicem, quotiens interpellaretur ipse uocis offensione. Pronuntiabat autem cum suauitate et lenociniis miris. Et Seneca tradidit, Iulium Montanum poetam solitum dicere, inuolaturum se Vergilio quaedam, si et uocem posset et os et hypocrisin; eosdem enim uersus ipso pronuntiante bene sonare, sine illo inanes esse mutosque. Aeneidos uixdum coeptae tanta exstitit fama, ut Sextus Propertius non dubitauerit sic praedicare "cedite, Romani scriptores, cedite Grai: nescio quid maius nascitur Iliade". Augustus uero - nam forte expeditione Cantabrica aberat - supplicibus atque etiam minacibus per iocum litteris efflagitabat, ut sibi de Aeneide, ut ipsius uerba sunt, uel prima carminis hypographe uel quodlibet kolon mitteretur. Cui tamen multo post perfectaque demum materia tres omnino libros recitauit, secundum, quartum, sextum, sed hunc notabili Octauiae adfectione, quae cum recitationi interesset, ad illos de filio suo uersus "tu Marcellus eris" defecisse fertur atque aegre focilata. Recitauit et pluribus, sed neque frequenter et ea fere de quibus ambigebat, quo magis iudicium hominum experiretur. Erotem librarium et libertum eius exactae iam senectutis tradunt referre solitum, quondam eum in recitando duos dimidiatos uersus complesse ex tempore. Nam cum hactenus haberet "Misenum Aeolidem", adiecisse "quo non praestantior alter", item huic "aere ciere uiros" simili calore iactatum subiunxisse "Martemque accendere cantu", statimque sibi imperasse ut utrumque uolumini adscriberet. Anno aetatis quinquagesimo secundo impositurus Aeneidi summam manum statuit in Graeciam et in Asiam secedere triennioque continuo nihil amplius quam emendare, ut reliqua uita tantum philosophiae uacaret. Sed cum ingressus iter Athenis occurrisset Augusto ab oriente Romam reuertenti destinaretque non absistere atque etiam una redire, dum Megara uicinum oppidum feruentissimo sole cognoscit, languorem nactus est eumque non intermissa nauigatione auxit ita ut grauior aliquanto Brundisium appelleret, ubi diebus paucis obiit XI Kal. Octobr. Cn. Sentio Q. Lucretio coss. Ossa eius Neapolim translata sunt tumuloque condita qui est uia Puteolana intra lapidem secundum, in quo distichon fecit tale: "Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc Parthenope. Cecini pascua, rura, duces." Heredes fecit ex dimidia parte Valerium Proculum fratrem alio patre, ex quarta Augustum, ex duodecima Maecenatem, ex reliqua L. Varium et Plotium Tuccam, qui eius Aeneida post obitum iussu Caesaris emendauerunt. De qua re Sulpicii Carthaginiensis exstant huiusmodi uersus: "iusserat haec rapidis aboleri carmina flammis Vergilius, Phrygium quae cecinere ducem. Tucca uetat Variusque simul; tu, maxime, Caesar, non sinis et Latiae consulis historiae. Infelix gemino cecidit prope Pergamon igni, et paene est alio Troia cremata rogo." Egerat cum Vario, priusquam Italia decederet, ut siquid sibi accidisset, Aeneida combureret; at is facturum se pernegarat; igitur in extrema ualetudine assidue scrinia desiderauit, crematurus ipse; uerum nemine offerente nihil quidem nominatim de ea cauit. Ceterum eidem Vario ac simul Tuccae scripta sua sub ea condicione legauit, ne quid ederent, quod non a se editum esset. Edidit autem auctore Augusto Varius, sed summatim emendata, ut qui uersus etiam inperfectos sicut erant reliquerit; quos multi mox supplere conati non perinde ualuerunt ob difficultatem, quod omnia fere apud eum hemistichia absoluto perfectoque sunt sensu, praeter illud: "quem tibi iam Troia". Nisus grammaticus audisse se a senioribus aiebat, Varium duorum librorum ordinem commutasse, et qui tunc secundus erat in tertium locum transtulisse, etiam primi libri correxisse principium, his uersibus demptis: Ille ego, qui quondam gracili modulatus auena carmen, et egressus siluis uicina coegi, ut quamuis auido parerent arua colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma uirumque cano. Obtrectatores Vergilio numquam defuerunt, nec mirum: nam nec Homero quidem. Prolatis Bucolicis Numitorius quidam rescripsit Antibucolica, duas modo eclogas, sed insulsissime parodesas, quarum prioris initium est: "Tityre, si toga calda tibi est, quo tegmine fagi?" sequentis: "dic mihi, Damoeta: "cuium pecus" anne Latinum? Non. Verum Aegonis nostri, sic rure loquuntur". Alius recitante eo ex Georgicis: "nudus ara, sere nudus" subiecit: "habebis frigore febrem". Est et aduersus Aeneida liber Caruilii Pictoris, titulo Aeneidomastix. M. Vipsanius a Maecenate eum suppositum appellabat nouae cacozeliae repertorem, non tumidae nec exilis, sed ex communibus uerbis, atque ideo latentis. Herennius tantum uitia eius, Perellius Faustus furta contraxit. Sed et Q. Octauii Auiti Homoioteton octo uolumina quos et unde uersus transtulerit continent. Asconius Pedianus libros, quem contra obtrectatores Vergiliis scripsit, pauca admodum obiecta ei proponit eaque circa historiam fere et quod pleraque ab Homero sumpsisset; sed hoc ipsum crimen sic defendere adsuetum ait: cur non illi quoque eadem furta temptarent? Verum intellecturos facilius esse Herculi clauam quam Homero uersum subripere"; et tamen destinasse secedere ut omnia ad satietatem maleuolorum decideret.