[4,0] LIBER IV. PROLOGVS. Mulomedicinae me commentarios ordinante ciuium atque amicorum frequens querela accepti operis continuationem suspendit, deflentium aegritudines mortes que damnosissimas boum, cum magnopere peterent publicandum, si quid pro salute tam commodorum animalium scriptum reperiretur in libris. Cedens itaque familiarium honestissimae uoluntati ex diuersis auctoribus enucleata collegi pedestri que sermone in libellum paruissimum contuli; cuius erit praecipua felicitas, si eum nec scholasticus fastidiat et bubulcus intelligat. Maximo autem incitamento mihi fuit ipsorum boum utilitas et gratia, sine quibus nec terra excoli nec humanum genus sustentari ullatenus poterunt. Cuncta igitur legumina siue frumenta bobus merito aratris que debentur; uinearum ipsarum usus periret, nisi eorum adminiculis subuehendis carpenta sudarent. Quid de diuersorum onerum comparatione referamus, dum et inter mobilia quidquid grauius est absque uehiculis paene reddatur immobile? Reliqua quoque animalia ipsae que cohortales aues ex eorum capiunt labore substantiam. Unde enim equis hordeum, unde cibum canibus, unde porcis pabulum dominorum sollertia ministraret, ni pararentur boum labore frumenta? Et ne longum faciam, bobus debent alimenta, quidquid ali potest. Apud alios genus mulorum, apud alios camelorum, apud paucos elephantorum licet exiguus usus est: nulla potest natio esse sine bobus. Postremo, ut ad prouidentissimorum uirorum scripta redeamus, quorum firmatur auctoritate Iustitiam iumentorum caede uiolatam derelictis terris ad siderum remeasse consortium: quid potest laudabilius reperiri, quam ut numen aequissimum boum fugaretur interitu, quod, dum homicidia fierent, permanebat in terris? Duplicem igitur sollicitudinem oportet impendi, ut sanitas incorrupta permaneat et aegritudo, quae ex casu uel negligentia siue labore contracta est, competentis medicinae curetur ratione. [4,1] I. De obseruanda boum sanitate. Ut longaeui et sani sint boues, bubulcum conuenit prouidere uel dominum, quatenus frigoribus calidissimo cubili muniantur et si fieri potest semper foco uicini sint boues. Quodam enim beneficio naturali eiusmodi animalibus semper ignis commodum est, siue quod inutilis et pestifer humor exsudat siue conceptum in pastu uel opere frigus expellitur siue et flammarum halitu interna curantur. Praesepium oportet extructum esse diligenter, ne quid pabuli inter pedes animalium pereat. Bouile autem loco sicco statuendum est assidue que mundandum est ita ut cotidie pabulum ad edendum inutile substernatur, ut boues siccius et mollius cubent. Par quoque studium est, cum boues reuocantur ex opere, ut colla eorum ex uino tepido perfundantur et diutissime perfricentur. Cum uero de uia uel pastu redeunt lutulenti, priusquam deducantur ad bouile, adhibita aqua diluendi sunt pedes, ne inhaerentes corpori sordes ulcera generent uel ungulas faciant molliores uel certe molestiam manducantibus uel inquietudinem afferant dormituris. Sicut hieme omni sollertia frigus est prohibendum, ita aestiuis mensibus aura quaerenda. Per diem igitur in umbra, per noctem sub diuo boues stare conuenit. Non enim pauciores, si aestuauerint, quam si alserint, colligunt morbos. Praeterea unum ouum crudum cum hemina salis et sextarium uini per singula capita septimo die diffundi percommodum est. Iuuat etiam si alium tunsum hircino misceas seuo, herbam quoque uerbenam additam deteras, rutam et erui pollinem iniungas et cum uino per os digeras. Cauendum praecipue est, ne aut cursu nimio aut longo itinere fatigentur uel grauioribus certe oneribus affligantur: nimiam enim lassitudinem sequitur aegritudo et omne animal est debile, si rumpitur. Aquam quidem istius generis animal non requirit nitidissimam nec usque adeo laeditur, si sordidam biberit. Sed tamen bubulci diligentis est procurare, ut mundam semper et optimam bibant. Maxime autem studendum est, ut competentibus redundantibus que cibariis saturi semper habeantur et pingues. Omnis enim aegritudo exordium sumit a macie: exhaustum animal celerius labor frangit, aestus uexat, frigus penetrat. Non solum igitur aestiuis mensibus pascuum sufficit, ubi frondes diuersi generis addantur et minuat uarietas ipsa fastidium. Hieme autem non tantum paleis, sed faeno quoque et hordeo et saepius eruo saginandi sunt boues. Nullus autem uberiores ciborum repudiabit expensas, qui considerare uoluerit boum per inopiam pereuntium quam cariora sint pretia. [4,2] II. De morbis boum et primo de maleo. Aduersum boum morbos non minor adhibenda est diligentia quam equorum: nam equinum genus morbus, qui appellatur maleus, diuerso genere passionum migrans per plures contagione consumit; boues quoque idem morbus interficit, sed a diuersis diuerso nomine uocatur, quem plerumque uulgus achanum appellat. Hic morbus bouem si quando temptauerit, istis agnoscitur signis: erit pilo horridus et tristis, stupentibus oculis, ceruice deiecta, saliuis assidue per os fluentibus, incessus pigrior, spina rigidior, fastidium maximum, pauca ruminatio. Cui si inter initia subuenire temptaueris, discrimen euadet: si per negligentiam adhibeatur tardior cura, uetustioris morbi non potest superari pernicies roborata. Inter exordia igitur taedianti boui aduersus omnes morbos potio ista succurrit: III s. unc. squillae minutatim concisas, praeterea radices tenerae populi effossas et diligenter lotas contundes in pila et tria ex iis pondera, addito sextario salis, in uini VII sextarios mittes et per VII dies per os bobus singulos sextarios digeres. Quodsi toto anno aduersus omnes aegritudines desperatas boues stagnare uolueris, incipiente uere id est ab idibus Februarii XV diebus continuis hanc potionem dabis omnibus diebus, quae usque adeo salutaris est, ut approbatum sit integro anno boues sic curatos nullius morbi contagione temptari. Talis etiam compositio et morbis resistit et uires animalium firmat: folii capparis, folii mirti siluestris, folii cupressi ana unc. III diligentissime deteres, infundes in congium aquae et una nocte sub diuo manere patieris, et inde ieiuno boui tepefactum per triduum singulos sextarios dabis; quae potio ad stagnanda animalia quater in anno facienda est ultimis temporibus ueris, aestatis, autumni et hiemis. Morbos aegritudines que depellit: tres uncias bacarum lauri, gentianae, aristolochiae longae, murrae, betonicae diligentissime detere et misce cum mero; ex quo trinas heminas triduo iugiter iumento per os dabis. Spicae quoque alii tritae cum uino per nares infusae purgant capita iumentorum. Oua cruda cum melle iumentorum faucibus inseruntur, atque ita fastidium nausea que discutitur. Expedit tamen sales pabulis miscere, marrubium quoque tritum mane cum oleo uino que diffundere. Turis etiam puluerem cum mero siue per nares inieceris siue per os dederis, prodest. Nec minores medicinas bobus horti copia subministrat: nam porros, rutam, apium et herbam Sabinam si quis large deterat et misceat uino ternas que heminas praebeat ad potandum, aegrotantibus subuenit. Plurimi caulem uitis albae concisam atque serpyllum et squillae partem in aqua macerant ternas que heminas per triduum digerunt; quae potio uentrem purgat uires que confirmat. Ad interna autem curanda praecipue amurca creditur salutaris, si tantundem aquae misceas et animal bibere consuescat. Sed quia licet sitiat potum fastidit ignotum, primo cibi asperguntur; deinde aqua exigua portione medicatur, ad ultimum pari mensura miscetur et usque ad saturitatem sitientibus datur. Quocunque autem tempore sed maxime aestate, si boues concitentur ad cursum, aut aluus eorum ad perniciem soluitur aut febriculae commouentur. Natura enim pigrum et labori potius quam uelocitati accommodum uehementer laeditur, si ad opus cogatur insuetum. Periculosum quoque est, si ad praesepia sues aut gallinae peruenerint. Nam bos cum gallinae fimum inter pabula sumpserit, statim nimio uentris dolore torquetur inflatus que moritur. Cui hac ratione succurri conuenit: apii seminis unc. III cum uini sext. s. et II lib. mellis commisces et tepidum per os diffundes ac tam diu ambulare compellis et confricas manibus plurimorum, donec uentrem potio moueat. Cyphi quoque cum uino deterere et per os dare creditur salutare remedium. Lixiuium quoque ex arbore ulmi uel cuiuscunque generis ligni cinerem, dummodo bene cribratum, cum oleo miscere et liquidum ac tepidum diffundere per fauces aduersus stercus pullinum plurimum prodest. Si autem porcinum stercus bos deuorauerit, statim pestilentiam contagionis illius malei sustinet morbi. Qui cum semel in gregem uel armentorum uel domitorum incesserit iumentorum, statim omnia animalia, quae uel leuem suspicionem habuerunt, de possessione tollenda sunt et distribuenda illis locis, ubi nullum pecus pascitur, ut nec sibi inuicem nec aliis noceant. Nam pascendo herbas inficiunt, bibendo fontes, stabula praesepia: et quamuis sani boues odore morbidorum afflante depereunt. Usque eo etiam mortua cadauera ultra fines uillae proicienda sunt et altissime obruenda sunt sub terris, ne forte ipsorum corporum interna sanorum contingantur et pereant. [4,3] III. De speciebus pestilentiae boum et ipsorum curatione. Uno quidem uocabulo pestilentia appellatur, sed habet plurimas species et diuersas, quas enumerare non piget, ut facilius inter ipsa principia a diligentibus intelligi possint. Est itaque humidus morbus, quotiens per os et nares humor defluit bobus et fastidium aegritudo que consequitur. Est siccus, quotiens nullus humor apparet, sed animal cotidie macescit et fit deterius nec iuxta consuetudinem appetit cibos. Est articularis, quotiens interdum de prioribus, interdum de posterioribus pedibus claudicant boues, cum habeant ungulas sanas. Est et subrenalis, quotiens a posterioribus debilitas incipit et quasi lumbi dolere creduntur. Est farciminosus, quotiens per totum corpus bobus tubercula exeunt, aperiunt se et quasi sanantur et iterum in aliis locis exeunt. Est et subcutaneus, quotiens humor pessimus in diuersis partibus corporis bobus erumpit et decurrit. Est elephantiasis, quotiens uelut scabies minutae cicatrices exeunt extra corium ad similitudinem lenticulae. Est insania, quae refectis bobus eripit sensum, ut nec audiant more solito nec uideant; ex qua passione celerrime moriuntur, quamuis hilares pingues que uideantur. Hi omnes morbi contagione sunt pleni; et si unum animal apprehenderint, celeriter ad omnia transeunt et sic interdum aut integris armentis aut omnibus domitis afferunt interitus. Unde omni studio, quae semel temptata fuerunt, segreganda sunt animalia et ad ea loca mittenda, ubi nullum animal pascatur, ne contagione sua omnibus periculum generent et negligentia domini sicut solet a stultis diuinae imputetur offensae. Euincendi tamen sunt et exquisitis remediis expellendi acerbissimi morbi. Panacem a seplasiariis comparas. Eryngion autem herba dicitur, quae in litore nascitur prope undam maris, florem habet quasi aureum uel galbineum, folia eius sunt quasi folia cardui siluestris, inter arenas litorum largissime spargit radices; has effodies et in umbra siccatas seruabis: aduersus morbum tam equorum quam boum plurimum prosunt. Ex quibus potio componitur ista: radicis panacis item que radicis herbae eryngii unc. III, seminis quoque feniculi unc. III pariter deteris diligenter addis que farinae triticeae sext. I ita ut prius frumentum frigas et sic molas: quae omnia de calida feruente conspergis et cum melle uel sapa nouenas offas singulis bobus digeres. Praeterea sanguinem marinae testudinis colliges et cum uino per os dabis. Quam quia inuenire difficile est, uulgarem testudinem prodesse aestimant. Quod utrum bene opinentur, usus uiderit: nam auctores de terrestri testudine tacuerunt. Puluerem murrae et casiae fistulae nec non etiam turis pro aequa parte admisces; ex eo unam semis unciam cum sextario uini ueteris in die per nares bouis infundis. Quod medicamentum per triduum facies. Morbi quoque, quos superius nominauimus, amari sunt et non nisi amaris potionibus superantur: nam contraria contrariis potionibus curantur ratione medicinae. Ideo que puluerem herbae absinthii et crudorum lupinorum, herbae quoque centaureae uel peucedani aequis ponderibus diligenter misces et cum sextario uini ueteris trina coclearia singulis diebus, additis unc. III olei, per os dabis. Praesens quoque remedium experimenta docuerunt: radiculam herbae consiliginis, quam alii pulmonariam uocant, alii tantum radiculam, sinistra manu ante ortum solis collige, quia sic maiorem uim habere creditur; tunc ad acum {uel acutum} cuprinam pars auriculae, quae lata est, quasi in circulo designatur adpremitur que ut rupta cute leuiter sanguis exeat. Quod cum ex utraque parte feceris, medium orbiculum perforas ad acum et in eodem foramine inseres; quod ubi exierit, omnis pestilentiae uirus per ipsum defluit uulnus, donec ille solus locus, qui designatus est, putrescat et decidat atque ita animal liberetur. Visci folia cum uino trita defunduntur in nares, atque ita singulis bobus siue uniuersis gregibus, cum morbum incurrerint, subuenitur. Suffimenta quoque plurimum iuuant: sulfur, bitumen, alium, origanum, semen coriandri aequaliter misce et uiuis carbonibus insperge, et cooperta capita boum supra uas, in quo suffimenta incenderis, diutissime continebis, ut fumus os eorum, caput ac nares impleat, atque ita ad cerebrum et interna salutare remedium penetret. Sed et totum suffimentare percommodum est, ut ab eodem morbi pernicies expellatur et cetera pestilentiae contagio non coinquinet. Generalia igitur remedia aduersus morbos generales contagiosos que rettulimus; nunc aduersus ualetudines, quae singulis animalibus accidunt nec in alia transeunt, remedia subiungemus. [4,4] IV. De cruditate. Cruditas plurimum nocet, cuius haec sunt signa: crebri ructus, cibi fastidium, sonitus uentris, intensiones neruorum, oculi hebetes. Propter quae nec bos ruminat neque lingua se detergit ut solet. Proderit aquae calidae duos congios ut bibi possit digerere per fauces, post quos statim brassicae XXX caules modice decoques et ex aceto dabis, suspensum que animal ab alio cibo penitus abstinebis. Alii cruditate laborantes clausos in bouili detinent nec cibos praebent. Praeterea lentisci et oleastri cacuminum pondera IV deterunt et cum libra mellis atque aquae congio miscent, quae una nocte sub diuo mittunt atque ita faucibus digerunt. Deinde interposita hora macerati infusi que erui lib. IV obiciunt, ab alio quoque cibo uel potione prohibent. Nam si neglecta fuerit cruditas, uentris inflatio intestinorum que subsequitur, exprimit gemitus cibos que capere non sinit nec in loco consistere, decumbere et uolutari cogit, caudam que frequenter commouet. De experimento medicina est, caudam iuxta clunes resticula uel lino uehementer astringi uini que sextarium cum hemina olei tepidum dare per fauces atque ita per MD passus bouem currentem trahere: si dolor permanserit, ungulas eius circumsecare et uncta manu per anum fimum extrahere et rursus agere currentem. Si tardius proficit, tres partes lauri diu conteruntur et cum duplici aquae calidae dantur. Si ista non ualent, myrtae siluestris foliorum II lib. tunduntur in pila et duo sextarii aquae calidae miscentur ac per uas ligneum faucibus infunduntur; atque ita sub cauda quatuor digitis ab ano percussa uena sanguis emittitur. Qui cum satis effluxerit, papyro ligata cauda restringitur, post concitatus bos agitur usque dum anhelet. Ante detractionem tamen sanguinis adhibentur ista remedia: III heminis uini IV unciae contriti alii permiscentur post que potionem cogitur currere, duae quoque unciae salis cum decem unciis ceparum atteruntur, mel quoque decoctum admiscetur; ex quo facta collyria longiora non parum ualida immittunt in anum, ut uentrem resoluant: atque ita bos currere cogitur. Ventris quoque et intestinorum dolor sedatur, si anseres natantes et maxime anates animal aspexerit. Nam anas mulos, etiam equinum genus conspectu sui celeriter sanat. Sed interdum nulla medicina conuenit sequitur que torminum uitium, quorum signum est, si cruentum mucosum que uentrem ediderit. Singulare remedium est cupressi bacae XV, gallae XV diligentissime tritae, quantum utraeque ponderantur tanti ponderis uetustissimus caseus, quibus pariter detritis admiscentur uini austeri sext. IV et in potu dantur ita, ut lentisci murti que et oleastri cacumina praebeantur. Si uenter coeperit fluere et uiride egerere, corpus et uires carpit operi que inutilem reddit, quia ex cibariis ad medullam bouis nil peruenit, quod sic uiride per uentrem proicit quam quod manducauerit. Quae cum acciderint, prima die a cibo et potu abstinendum est ita ut nec secunda die bibere permittatur; cacumina tamen oleastri et cannae siluestris item que bacae lentisci et murti dandae sunt; nec post triduum etiam potestas bibendi nisi perparum concedenda est. Sunt qui ex foliis lauri teneris lib. I abrotanum hortense pari portione deterunt cum aquae calidae sext. II atque ita faucibus infundunt et pabula quae superius praebent. Aliqui uero II lib. ex uinaceis ad focum torrent et conterunt et cum sextario uini austeri ad bibendum dant et commemorata saepius cacumina obiciunt. Quodsi neque proluuies uentris erit neque intestinorum dolor, recusat tamen cibos et praegrauato capite erit, lacrimae quoque oculis et pituita naribus currit: usque ad ossa frons media uratur aures que ferro discindantur, sed usturae igne factae ut sanescant ueteri urina bouis ipsius confricandae sunt; aures uero scissae picula oleo que curantur. [4,5] V. De ranulis oris. Periculosum fastidium bobus ranulae faciunt, quae aperiendae sunt, et alio cum sale pariter trito ipsa uulnera confricanda, ut omnis humor exeat prouocatus. Melius creditur, si ad acutam cannam exseces ranulam; post uino os lauatur. Interposito unius horae spatio uirides herbae uel frondes dantur. Tam diu autem sustentantur mollibus cibis, donec facta uulnera cicatrices ducant. Si neque ranula fuerit et non appetent cibum, alium tritum cum oleo naribus infundes. [4,6] VI. De febre boum. Bos si febrire coeperit, quod ex uenarum inquietudine et calore totius corporis uel oris intelliges, uno die a cibo est penitus abstinendus ita ut postero ieiuno eidem sub cauda exiguum sanguinem detrahas; atque interposita hora XXX paruos coliculos decoques et ex oleo ac liquamine per os digeres eam que escam per dies V ieiuno dabis. Praeterea cacumina lentisci uel oliuarum uel tenerrimam quamque frondem ac pampinos, si eodem tempore sunt, praebebis in cibo. Labra quoque eius deterges ad spongiam et aquam frigidam ter in die offeres ad bibendum, ita ut intra tectum bos febriens teneatur nec antequam sanatus est dimittatur in pastum. Febrientis autem ista sunt signa: lacrimae profluunt, grauatur caput, oculi semiclausi sunt, labra saliuis madida, longior et cum quodam impedimento tractus spiritus, frequenter et gemitus. [4,7] VII. Ad tussim boum. Tussis boum non minus diligenter sananda est quam equorum. Si recens fuerit, sextarius farinae hordeaceae cum uno ouo crudo et hemina passi per os datur ieiuno; gramen quoque concisum tunsum que admixta farina fabae fresae et pollinis lentis sine cortice cum sextariis II aquae calidae miscetur agitata que diligenter per os diffunditur. Veterem tussim sanant II lib. hyssopi maceratae ex aquae sext. III, quod infusum teritur et cum duabus partibus farinae lentis miscetur et per os datur; super quod aqua hyssopi, in qua infusum decoctum que est, propinatur ad cornu. Porri etiam sucus expressus cum oleo et ipsa fibra cum hordeacea farina remedium praestant. Radices quoque eius diligenter lotae et cum farre triticeo contusae ieiuno que datae discutiunt uetustissimam tussim. Idem praestat eruum sine ualuulis cum ptisana hordei molitum et cum aqua tepida uel mulsa in fauces saliuati more dimissum. [4,8] VIII. De apostema. Suppuratio, quam apostema dicunt, melius ferro aperitur; post, cum expressum pus aut sanies fuerit, sinus ipse, qui eam continebat, urina bubulina calida lauatur et linamentis ac stuppis siue linteolis pice liquida et oleo infusis curatur. Quodsi colligari ea pars, ubi est ulcus, non potest, lamina candente seuum caprinum aut bubulinum stillatur. Aliquanti cum uitiosam partem inusserint, tunc urina ueteri humana lauant atque ita aequis ponderibus picem liquidam cum ueteri axungia incoquunt et liniunt. [4,9] IX. De sanguinis clodicatione. Sanguis cum ex aliqua necessitate ad pedes uenerit boum claudicationem affert. Quod cum accidit, inspicito ungulam, inuenies eam ultra solitum calere, et uitiatam partem premi uehementer bos non patitur. Sed si sanguis adhuc supra ungulas in cruribus est, ad triduum triti salis perfricatione discutitur; si cura haec non proderit, scarificetur. Quodsi iam in ungues descenderit, cultello leniter inter duos ungues aperies et mundabis deintus, et postea stuppam sale atque aceto infusam applicabis ac solea spartea pes calceatur maxime que datur opera, ut bos in aquam non mittat pedem sed ut sicce stabuletur. Qui sanguis nisi emissus fuerit, famicem creabit, qui suppuratus tarde curabitur. Nam primo ferro circumcisus expurgatur ad uiuum: deinde pannis aceto, sale et oleo calentibus impletur, mox axungia ueteri et seuo hircino pari pondere, ferro candenti stillantibus guttis, curatur et sic perducitur ad sanitatem. Si sanguis in interiore parte ungulae est nec aperturam facit et tamen claudicat animal, extrema pars ipsius ungulae ad uiuum resecetur, et ita emittitur, ac stuppa uel linteolis cum sale oleo aceto que infusis pes inuolutus spartea munitur. Mediam uero ungulam ab inferiore parte non expedit aperire, nisi in eo loco ubi suppuratio facta est. Si claudicat ex dolore neruorum, oleo et sale genua poplites que et crura confricanda sunt donec sanetur. [4,10] X. Ad tumorem genuum. Si genua intumuerint, fouenda sunt calidissimo aceto, aut lini semen aut milium detritum infusum que aqua mulsa imponendum est; spongiae quoque feruenti aqua infusae et expressae, conspersae postmodum melle genibus circumdantur ac fasciolis alligantur. Quodsi humor cum tumore est, fermentum uel farina hordeacea ex passo aut aqua mulsa incocta imponitur, et cum maturauerit suppuratio, rescindetur ferro emissa que sanie, ut supra docuimus, percuratur. Potest etiam radix lilii uel scilla cum sale uel herba sanguinalis, quam polygonon Graeci appellant, uel marrubium ferro aperta sanare. Omnis autem corporis dolor, si sine uulnere est, recens fomentis melius discutitur; uetus autem uritur et supra uulnus butyrum uel caprina stillatur axungia. [4,11] XI. Ad scabiem. Scabies sanatur trito alio defricata: eodem que remedio rabiosi quoque canis morsus sanatur, uel lupi dentis uulnus illatum. Vetus quoque salsamentum utramque plagam curare perhibetur. Ad scabiem autem praesentior ista medicina est: cunila bubula sulfur que conteritur admixta que amurca cum oleo atque aceto decoquitur et cum tepescere coeperit, alumen scissum tritum spargetur: quod medicamentum candente sole illinitum maxime prodest. Ulceribus gallarum tritarum puluis aspergitur; sucus quoque marrubii cum fuligine sanat impositus. [4,12] XII. De pelle adhaerente. Infesta pestis est bubulo pecori, quam coriaginem rustici uocant, cum pellis ita dorso adhaeret, ut apprehensa manibus deduci non possit a costis: quae res non aliter accidit quam si bos aut a languore aliquo ad maciem perductus est aut sudans in opere faciendo refrixit aut si lassus sub onere uehementer infusus pluuia est. Quae quoniam perniciosa sunt, custodire debemus, ut, cum ab opere redierint boues adhuc aestuantes anhelantes que, uino aspergantur et offulae panis infusae faucibus eorum inserantur. Quodsi praedictum uitium inhaeserit, expedit decoquere laurum et e calida cum oleo et uino spinam dorsum que animalis perfricare contra pilum ac per omnes partes apprehendere et trahere pellem et uelut a costis separare. Quod aut in loco calidissimo faciendum est aut sub diuo sole feruente. Aliquanti faeces uini et axungiae commiscent eo que medicamento tepido post fomentum praedictum utuntur. [4,13] XIII. De pthisi. Est etiam grauis pernicies, cum pulmones exulcerantur; unde tussis et macies, ad ultimum uero pthisis inuadit, quae mortem afferant. Radix consiliginis sicut supra docuimus perforatae auriculae inseritur et suci porri hemina pari mensurae olei miscetur, et bibenda sunt cum uini sextario per dies plurimos. [4,14] XIV. De tumore palati. Nonnunquam et tumor palati ciborum fastidium facit crebrum que suspirium. Prodest palatum ferro aperire ut profluat sanguis, cui eruum sine corio maceratum ad manducandum dabis uiridem que frondem uel quodlibet molle pabulum dum sanetur. Si in operibus contuderit collum, praestantissimum remedium est sanguis de aure emissus, aut si factum in tempore non fuerit, herba, quae uocatur auia, cum sale trita et imposita. [4,15] XV. Ad deiectionem ceruicis. Si ceruix mota et deiecta est, considerabimus in quam partem declinet, et ex diuersa parte sanguinem detrahimus ex ea uena, quae in aure uidetur amplissima: quae sarmento primo uerberanda est, ut cum intumuerit ferro aperiatur, effuso que sanguine postero die iterum ex co loco emittitur cruor et biduo uacatio operis datur. Tertio uero die leuis iniungitur labor et paulatim ad operis consuetudinem reuocatur. Quodsi ceruix in neutram partem deiecta est media que intumuit, ex utraque auricula sanguis emittitur. Qui si intra triduum, quam bos uitium ceperit, emissus non est, intumescit collum nerui que tenduntur et ita nata durities iugum non patitur. Tali uitio comperimus aptum esse medicamentum: ex pice liquida et bubula medulla et hircino seuo et uetere axungia, olei quoque ueteris aequis ponderibus compositum concoquitur et sic utendum est: cum bos ab opere disiungitur in ea piscina, ex qua bibit, tumens ceruix lauatur confricatur que diligenter praedicto medicamento detersa que linietur. Si ex toto propter tumorem ceruicis iugum recusat, paucis diebus requies ab opere danda est, et ceruix aqua frigida diluenda et spuma argenti linienda est. Celsus quidem tumenti ceruici herbam quae uocatur auia, ut supra dixi, contundi et imponi iubet. Clauorum qui ceruicem infestant minor molestia est, nam facile sanantur per ardentem lucernam oleo instillato. Melius tamen est custodire ne nascantur neue etiam colla caluescant; quae non aliter glabra fiunt, nisi cum sudore aut pluuia ceruix madefacta est in opere. Quodsi acciderit, puluere latericio trito, priusquam disiungatur, bouis colla conspergi oportet et cum exsiccati fuerint, exinde oleo infundi. [4,16] XVI. Si a uomere laedatur. Si talum aut ungulam uomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana sucida inuoluito et candente ferro supra uulnus imponito et ure: quod remedium optime faciet, si clauum calcauerit aut acuta testa uel lapide ungulam pertunderit. Quae tamen si altius uulnerata est, latius ferro circumciditur et ita inuritur, ut supra dixi. Deinde spartea calceata per triduum aceto suffuso curatur. Quodsi uomer crus uulnerauerit, lactuca marina, quam Graeci tithymallum uocant, admixto sale imponitur. [4,17] XVII. De pedibus attritis. Subtriti etiam pedes eluuntur calefacta bubula urina. Deinde fauillam sarmentorum feruentem calcare compellitur et pice liquida cum oleo uel axungia cornua eius unguntur. Minus tamen claudicant, si ab opere disiunctis frigida pedes lauentur et suffragines coronae que ac fissura ipsius ungulae ueteri axungia defricentur. [4,18] XVIII. De armis laesis. Frequenter etiam uel ab asperitate itineris uel in proscindendo duritiam soli aut obuiis radicibus obluctando conuellit armos. Quod cum acciderit, ex prioribus cruribus sanguis emittitur; si dextrum armum laeserit, ex sinistro, si sinistrum ex dextro. Si uehementius utrumque uitiauerit, etiam in posterioribus cruribus uenae soluuntur. [4,19] XIX. De praefractis cornibus. Praefractis uero cornibus linteola sale atque aceto et oleo inlita superponuntur, ligatis per triduum eadem infunduntur. Quarto die axungia cum pice arida et cortice pini pari pondere contusa diligenter apponitur, et ad ultimum cum iam cicatricem ducunt fuligo infricatur. [4,20] XX. Ad uermes. Solent autem neglecta ulcera uermes creare, qui si mane ex aqua frigida perfunduntur, rigore eius contracti decidunt; uel si haec ratio nihil profecerit, marrubium aut porrum conteritur et mixto sale imponitur; uel calcis uiuae puluis spargitur, aut cucurbitae uiridis sucus cum aceto immittitur. Ideo que uniuersis ulceribus picem liquidam, oleum uetus cum axungia oportet adhiberi et extra uulnera etiam eodem medicamento circumliniri, ne infestentur a muscis, quae uermes creent cum uulneribus insederint. [4,21] XXI. De morsibus serpentum. Serpentis quoque ictus mortiferus est bobus; sed et minorum animalium noxium uirus. Nam uiperae et caeciliae saepe cum in pascuis bos improuide supercubuit stimulatae onere morsus infigunt. Araneus quoque, quem Graeci mygalen appellant, paruus quidem corpore non tamen paruam solet inferre perniciem. Verum uiperae uenenum depellit supra tumorem, qui inflatur ex ictu, scarificatio ferro facta, ita ut herba, quam personaciam uocant, imponatur trita cum sale; cuius efficacior creditur radix si contusa ponatur uel siler montanum reperiatur, trifolium quod confragosis locis efficacissimum nascitur, odoris grauis, bitumini similis, propter quod a Graecis asfaltion appellatur, nostri autem propter figuram acutum trifolium uocant, nam longis et hirsutis foliis uiret caulem que robustiorem facit quam pratense. Huius herbae sucus cum uino faucibus infundatur atque ipsa folia cum sale trita imponantur in plaga. Quodsi uiride minime inueniatur, semina eius collecta et trita dantur potanda cum uino, radices que eius cum suo caule tritae addita hordeacea farina et sale cum aqua mulsa scarificationi superponuntur. Est etiam praesens remedium, si fraxini cacumina tenera conteras V lib. cum totidem sext. uini et IV lib. olei expressum que sucum faucibus infundas item que cacumina eiusdem arboris cum sale trita laesis partibus superimponas. Caeciliae uero morsus tumorem suppurationem que generat idem que facit muris aranei. Sed caeciliae ictus sanatur, si acu aenea laesum locum compungas et creta cimolia ex aceto linias; muris uero pernicies sanatur, si animal ipsum oleo mersum neces et plagam dentium ex eodem confrices. Quod si non fuerit, contritum cuminum cum picula et axungia, cum similitudinem malagmatis coquendo leniter habere coeperit, impositum plagae perniciem sanat. Quodsi, antequam tumor discutiatur, suppuratio fuerit generata, optimum est ignea lamina uel cauterio collectionem aperire et quidquid uitiosum est inurere atque ita liquida pice cum oleo linire. Nonnulli uiuum murem araneum creta figulari circumdant et ad collum boum suspendunt morsus que ipsius bestiae submouent. [4,22] XXII. Ad oculorum uitia. Oculorum uitia plurima melle sanantur. Nam si intumuerint, aqua mulsa triticea farina conspergitur et imponitur; si uero album in oculo est, salis fossilis Hispani uel hammoniaci uel qualiscumque melle permixti uitium extenuat. Idem praestat sepiae testa trita et per fistulam ter die oculo insufflata. Prodest etiam radix, quam Graeci silfion uocant, nostri autem lasaris radicem appellant; cuius quantum uolueris ponderis cum decima parte salis hammoniaci deteres et per fistulam oculo insufflas. Quae radix tunsa et cum oleo lentiscino inuncta uitium expurgat. [4,23] XXIII. Contra lacrimas. Si genae humorem profundunt lacrimis que uisus obtunditur, quam epiforam uocant, polenta ex hordeo mulsa aqua conspergitur, quae super genas et supercilia imposita reprimit humorem. Pastinacae quoque agrestis semen et sucus herbae, quam armoraciam uocant, cum melle tritus oculorum sedat dolores. Memineris uero, quotiens mel alios ue sucos remediis adhibes, ut prius pice liquida cum oleo circumlinas oculos, ne muscis apibus uel uespis infestentur, quas dulcedo mellis inuitat. [4,24] XXIV. Ad sanguisugam. Plerumque hirudo, id est sanguisuga, si cum potu hausta fuerit et faucibus adhaeret, sanguinem detrahet et incremento suo includet, aut si cum cibis deuorata fuerit: oleo tangere oportet et auferes. Sed si interius fit, ut manu detrahi non possit, cannam uel fistulam perforatam inserito faucibus ac per eam calidum oleum infundes. Nam eo contactu statim bestiolae importunitas decidet. Odor quoque cimicis, super carbones impositi si fuerint, ubi sanguisugam afflauerit, reuellit a uulnere. Quodsi stomachum uel intestinum tenuerit, calido aceto per cornu infuso necatur, muria quoque salsa uel lotio humano perfusa mox decidet. [4,25] XXV. Descriptio machinae. Machinae quoque describenda est fabrica, qua conclusa cuiusuis generis iumenta boues que curantur, ut et tutus ad pecudem medenti accessus sit nec luctando quadrupes aut membra conuexet aut remedia respuat. Roboreis assibus constringetur solum, quod in longitudinem IX pedes debet habere, in latitudinem pars prior duo semis pedes, pars uero quae ad posteriora animalium pertinet IV pedes. Huius latera de tigillis texuntur ita ut uelut in caueam ductum animal non possit exire, sed a parte posteriore paulo latiorem, a priore constrictiorem machinam compingi oportet. Cui transuersum tigillum ad modum iugi configendum est, ad quod equorum capita uel boum cornua religentur. Nam reliquum corpus ad temones fictos uel funibus alligetur, ut immotum praestetur ad medentis arbitrium. Quae machina omnium maiorum animalium medelis solet esse communis. [4,26] XXVI. Contra sanguinis fluxum. Iumentis ad fluxum sanguinis, si de naribus effluat, scribis in charta pura et licio collo suspendis: Focus alget, aqua sitit, cibaria esurit, mula parit; tasca masca uenas omnes. [4,27] XXVII. Ad luxaturam. Item aliud remedium ad luxaturam. Incantabis sic: Betat relta, acum sinapi non sapit nec frictim. [4,28] XXVIII. Ad lumbricos, cossos et tineas. Semen coriandri emin., sicale sext. excoques; et ipsam aquam fundis, coriandrum teris diligenter et ambas species misces et aceti acri emin. Haec omnia rursum agitas et ita animalibus ad cornum per triduum dabis.