[10,0] LIBER DECIMUS. [10,1] I. 1. In uerborum declinationibus disciplina loquendi dissimilitudinem an similitudinem sequi deberet, multi quaesierunt. Cum ab his ratio quae ab similitudine oriretur, uocaretur analogia, reliqua pars appellaretur anomalia (de qua re primo libro, quae dicerentur cur dissimilitudinem ducem haberi oporteret, dixi, secundo contra quae dicerentur, cur potius similitudinem conueniret praeponi) : quarum rerum quod nec fundamenta, ut debuit, posita ab ullo, neque ordo ac natura ut res postulat explicita, ipse eius rei formam exponam. 2. Dicam de quatuor rebus, quae continentur declinationes uerborum, quid sit simile ac dissimile, quid ratio quam appellant g-logon, quid pro portione quod dicunt g-analogon, quid consuetudo; quae explicatae declarabunt g-analogian et g-anohmalian, unde sit, quid sit, cuiusmodi sit. 3. De similitudine et dissimilitudine ideo primum dicendum, quod ea res est fundamentum omnium declinationum ac continet rationem uerborum. Simile est, quod res plerasque habere uidetur easdem, quas illud cuiusque simile. Dissimile est, quod uidetur esse contrarium huius. Minimum ex duobus constat omne simile, item dissimile, quod nihil potest esse simile, quin alicuius sit simile, item nihil dicitur dissimile, quin addatur quoius sit dissimile. 4. Sic dicitur similis homo homini, equus equo, et dissimilis homo equo; nam simile est homo homini ideo, quod easdem figuras membrorum habent, quae eos diuidunt ab reliquorum animalium specie : in ipsis hominibus simili de causa uir uiro similior quam uir mulieri, quod plures habent easdem partis; et sic senior seni similior quam puero. Eo porro similiores sunt qui facie quoque paene eadem, habitu corporis, filo. Itaque qui plura habent eadem, dicuntur similiores : qui proxume accedunt ad id, ut omnia habeant eadem, uocantur gemini, simillimi. 5. Sunt qui tris naturas rerum putent esse, simile, dissimile, neutrum, quod alias uocant non simile, alias non dissimile : sed quamuis tria sint simile, dissimile, neutrum, tamen potest diuidi etiam in duas partes sic, quodcumque conferas, aut simile esse, aut non esse : simile esse et dissimile, si uideatur esse, ut dixi; neutrum, si in neutram partem praeponderet, ut, si duae res, quae conferuntur, uicenas habent partes, et in his denas habeant easdem, denas alias ad similitudinem et dissimilitudinem aeque animaduertendas. Hanc naturam plerique subiciunt sub dissimilitudinis nomen. 6. Quare quoniam fit, ut potius de uocabulo quam de re controuersia esse uideatur, illud est potius aduertendum, quom simile quid esse dicitur, cui parti simile dicatur esse ; in hoc enim solet esse error, quod potest fieri ut homo homini similis non sit, ut multas parteis habeat similis et ideo dici possit similis habere oculos, manus, pedes, sic alias res separatim et una plura. 7. Itaque quod diligenter uidendum est in uerbis, quas partis et quot modis oporteat similis habere, quae similitudinem habere dicuntur, ut infra apparebit : is locus maxime lubricus est. Quid enim similius potest uideri indiligenti, quam duo uerba haec suis et suis? quae non sunt, quod alterum significat suere, alterum suem. Ita quae similia uocibus esse ac syllabis confitemur, dissimilia esse partibus orationis uidemus, quod alterum habet tempora, alterum casus, quae duae res uel maxime discernunt analogias. 8. Item propinquiora genere inter se uerba similem saepe pariunt errorem, ut in hoc, quod nemus et lepus uidetur esse simile, quom utrumque habeat eundem casum rectum ; sed non est simile, quod eis certae similitudines opus sunt, in quo est ut in genere nominum sint eodem, quod in his non est ; nam in uirili genere est lepus, ex neutro nemus; dicitur enim hic lepus et hoc nemus. Si eiusdem generis essent, utrique praeponeretur idem, ac diceretur aut hic lepus et hic nemus aut hoc nemus, hoc lepus. 9. Quare quae et cuiusmodi sunt genera similitudinum ad hanc rem, perspiciendum ei qui, declinationes uerborum proportione sintne, quaeret. Quem locum, quod est difficilis, qui de his rebus scripserunt, aut uitauerunt, aut inceperunt neque adsequi potuerunt. [10,10] Itaque in eo dissensio neque ea uniusmodi apparet; nam alii de omnibus uniuersis discriminibus posuerunt numerum, ut Dionysius Sidonius, qui scripsit ea esse septuaginta unam; alii partis eius, quae habet casus : cuius eidem hic quom dicat esse discrimina quadraginta septem, Aristocles rettulit in litteras quattuordecim, Parmeniscus octo, sic alii pauciora aut plura. 11. Quarum similitudinum si esset origo recte capta et inde orsa ratio, minus erraretur in declinationibus uerborum, quarum ego principia prima duum generum sola arbitror esse, ad quae similitudines exigi oporteat: e quis unum positum in uerborum materia, alterum ut in materiae figura, quae ex declinatione fit. 12. Nam debet esse unum, ut uerbum uerbo, unde declinetur, sit simile; alterum, ut e uerbo in uerbum declinatio, ad quam conferetur, eiusdemmodi sit; alias enim ab similibus uerbis similiter declinantur, ut ab herus, ferus, hero, fero : alias dissimiliter herus, ferus, heri, ferum. Quom utrumque et uerbum uerbo erit simile et declinatio declinationi, tum denique dicam esse simile, ac duplicem et perfectam similitudinem habere, id quod postulat analogia. 13. Sed ne astutius uidear posuisse duo genera esse similitudinum sola, cum utriusque inferiores species sint plures, si de his reticuero, ut mihi relinquam latebras : repetam ab origine similitudinum, quae in conferendis uerbis et inclinandis sequendae aut uitandae sint. 14. Prima diuisio in oratione, quod alia uerba nusquam declinantur, ut haec uix, mox, alia declinantur, ut ab limo limabo, a fero ferebam, et quom, nisi in his uerbis quae declinantur, non possit esse analogia, qui dicit simile esse nox et mox errat, quod non est eiusdem generis utrumque uerbum, cum nox succedere debeat sub casuum rationem, mox neque debeat neque possit. 15. Secunda diuisio est de his uerbis quae declinari possunt, quod alia sunt a uoluntate, alia a natura. Voluntatem appello, quom unusquiuis a nomine aliae rei imponit nomen, ut Romulus Romae. Naturam dico, quom uniuersi acceptum nomen ab eo, qui imposuit, non requirimus quemadmodum is uelit declinari, sed ipsi declinamus, ut huius Romae, hanc Romam, hac Roma. De his duabus partibus uoluntaria declinatio refertur ad consuetudinem, naturalis ad rationem 16. Quare proinde ac simile conferre non oportet ac dicere, ut sit ab Roma Romanus, sic ex Capua dici oportere Capuanus, quod in consuetudine uehementer natat, quod declinantes imperite rebus nomina imponunt, a quibus cum accepit consuetudo, turbulenta necesse est dicere. Itaque neque Aristarchii, neque alii in analogiis defendendam eius susceperunt causam, sed, ut dixi, hoc genere declinatio in communi consuetudine uerborum aegrotat et languescit, quod oritur e populo multiplici et imperito; itaque in hoc genere in loquendo magis anomalia, quam analogia. 17. Tertia diuisio est, quae uerba declinata natura; ea diuiduntur in partis quattuor, in unam quae habet casus neque tempora, ut docilis, facilis; in alteram quae tempora neque casus, ut docet, facit; in tertiam quae utraque, ut docens, faciens; in quartam quae neutra, ut docte et facete. Ex hac diuisione singulis partibus tres reliquae dissimiles. Quare nisi in sua parte inter se collata erunt uerba, si non conueniunt : non erit ita simile, ut debeat facere idem. 18. Quoniam species plures, de singulis dicam. Prima pars casualis diuiditur in partis duas, in nominatus scilicet et articulos, quod finitum et infinitum est, ut hic et quis; de his generibus duobus utrum sumpseris, cum reliquo non conferendum, quod inter se dissimiles habent analogias. 19. In articulis uix adumbrata est analogia, et magis rerum quam uocum; in nominatibus magis expressa ac plus etiam in uocum similitudinibus quam in rebus suam optinet rationem. Etiam illud accedit ut in articulis habere analogias ostendere sit difficile, quod singula sint uerba, hic contra facile, quod magna sit copia similium nominatuum. Quare non tam hanc partem ab illa diuidendum, quam illud uidendum, ut satis sit uerecundi, etiam illam in eandem harenam uocare pugnatum. [10,20] Ut in articulis duae partes, finitae et infinitae, sic in nominatibus duae, uocabulum et nomen; non enim idem oppidum et Roma, quom oppidum sit uocabulum, Roma nomen, quorum discrimen in his reddendis rationibus alii discernunt, alii non; nos sicubi opus fuerit, quid sit et cur, ascribemus uniuscuiusque partes. 21. Nominatui ut similis sit nominatus, habere debet ut sit eodem genere, specie eadem, sic casu, exitu eodem. Genere, ut si nomen est quod conferas, cum quo conferas sit nomen : specie simile, ut non solum, sed utrumque sit uirile : casu simile, ut si alterum sit dandi, item alterum sit dandi : exitu, ut quas unum habeat extremas litteras, easdem alterum habeat. 22. Ad hunc quadruplicem fontem ordines deriguntur bini, uni transuersi, alteri derecti, ut in tabula solet, in qua latrunculis ludunt. Transuersi sunt qui ab recto casu obliqui declinantur, ut albus, albi, albo; derecti sunt qui ab recto casu in rectos declinantur, ut albus, alba, album : utrique sunt partibus senis. Transuersorum ordinum partes appellantur casus, derectorum genera : utrisque inter se implicatis forma. 23. Dicam prius de transuersis. Casuum uocabula alius alio modo appellauit; nos dicemus, qui nominandi causa dicitur, nominandi uel nominatiuum - - -. 24. - - - et scopae, non dicitur una scopa: alia enim natura, quod priora simplicibus, posteriora in coniunctis rebus uocabula ponuntur; sic bigae, sic quadrigae a coniunctu dictae. Itaque non dicitur, ut haec una lata et alba, sic una biga, sed unae bigae, neque dicitur ut hae duae latae, albae, sic hae duae bigae et quadrigae, sed hae binae bigae et quadrigae. 25. Item figura uerbi qualis sit refert, quod in figura uocis alias commutatio fit in primo uerbo suit modo suit, alias in medio, ut curso, cursito ; alias in extremo, ut doceo, docui, alias communis, ut lego, legi. Refert igitur ex quibus litteris quodque uerbum constet, et maxime extrema, quod ea in plerisque commutatur. 26. Quare in his quoque partibus similitudines ab aliis male, ab aliis bene quod solent sumi, in casibus conferendis, recte an perperam, uidendum : sed ubicumque commouentur litterae, non solum eae sunt animaduertendae, sed etiam quae proxumae sunt neque mouentur; haec enim uicinitas aliquantum potest in uerborum declinationibus. 27. In quis figuris non ea similia dicemus quae similis res significant, sed quae ea forma sint, ut eiusmodi res similis ex instituto significare plerumque soleant; ut tunicam uirilem et muliebrem dicimus non eam, quam habet uir aut mulier, sed quam habere ex instituto debet; potest enim muliebrem uir, uirilem mulier habere, ut in scaena ab actoribus haberi uidemus, sed eam dicimus muliebrem, quae de eo genere est, quo indutui mulieres ut uterentur est institutum. Ut actor stolam muliebrem, sic Perpenna et Caecina et Spurinna figura muliebria dicuntur habere nomina, non mulierum. 28. Flexurae quoque similitudo uidenda ideo, quod alia uerba quam uiam habeant, ex ipsis uerbis, unde declinantur, apparet, ut quemadmodum oporteat ut a praetor, consul, praetori, consuli. Alia ex transitu intelleguntur, ut socer, macer, quod alterum fit socerum, alterum macrum, quorum utrumque in reliquis a transitu suam uiam sequitur et in singularibus et in multitudinis declinationibus. Hoc fit ideo, quod naturarum genera sunt duo, quae inter se conferri possunt, unum quod per se uideri potest, ut homo et equus, alterum sine assumpta aliqua re extrinsecus perspici non possit, ut eques et equiso uterque enim dicitur ab equo. 29. Quippe hominem homini similem esse aut non esse, si contuleris, ex ipsis hominibus animaduersis scies : at duo inter se similiterne sint longiores, quam sint eorum fratres, dicere non possis, si illos breuiores, cum quibus conferuntur, quam longi sint ignores : sic latiorum atque altiorum, item caetera eiusdem generis, sine assumpto extrinsecus aliquo perspici similitudines non possunt. Sic igitur quidam casus quod ex hoc genere sunt, non facile est dicere similis esse, si eorum singulorum solum animaduertas uoces, nisi assumpseris alterum, quo flectitur in transeundo uox. [10,30] Quod ad nominatuum similitudines animaduertendas arbitratus sum satis esse tangere, haec sunt. Relinquitur de articulis, in quibus quaedam eadem, quaedam alia. De quinque enim generibus duo prima habent eadem, quod sunt et uirilia et muliebria et neutra, et quod alia sunt, ut significent unum, alia ut plura, et de casibus quod habent quinos : nam uocandi uoce notatus non est. Proprium illud habent, quod partim sunt finita ut hic et haec, partim infinita, ut quis et quae, quorum quod adumbrata et tenuis analogia, in hoc libro plura dicere non necesse est. 31. Secundum genus, quae uerba tempora habent neque casus, sed habent personas. Eorum declinatuum species sunt sex. Una quae dicitur temporalis, ut legebam, gemebam; lego, gemo. Altera personarum, sero, meto; seris, metis. Tertia rogandi, ut scribone, legone; scribisne, legisne. Quarta respondendi, ut fingo, pingo; fingis, pingis. Quinta optandi, ut dicerem, facerem; dicam, faciam. Sexta imperandi ut cape, rape; capito, rapito. 32. Item sunt declinatuum species quatuor quae tempora habent sine personis, in rogando, ut foditurne? sereturne?, et fodieturne ? sereturne ? Ac respondendi specie eaedem figurae fiunt extremis syllabis demptis. Optandi species, ut uiuatur, ametur; uiueretur, amaretur. Imperandi declinatus sintne, habet dubitationem; et eorum sitne haec ratio; paretur, pugnetur, parari, pugnari. 33. Accedunt ad has species a copulis diuisionum quadrinis: ab infecti et perfecti, emo, edo; emi, edi; a semel et saepius, ut scribo, lego, scriptaui lectitaui; a faciendi et patiendi, ut uro, ungo; uror, ungor; a singulari et multitudinis, ut laudo, culpo; laudamus, culpamus. Huius generis uerborum cuius species exposui quam late quidque pateat et cuiusmodi efficiat figuras, in libris qui de formulis uerborum erunt diligentius expedietur. 34. Tertii generis, quae declinantur cum temporibus ac casibus, ac uocantur a multis ideo participalia, sunt hoc genere - - -. 35. - - - quemadmodum declinemus, quaerimus casus eius, etiamsi siqui finxit poeta aliquod uocabulum et ab eo casum ipse aliquem perperam declinauit, potius eum reprehendimus quam sequimur. Igitur ratio quam dico, utrubique, et in his uerbis quae imponuntur, et in his quae declinantur, neque non etiam tertia illa, quae ex utroque miscetur genere. 36. Quarum unaquaeque ratio collata cum altera aut similis aut dissimilis; aut saepe uerba alia, ratio eadem; et nonnunquam ratio alia, uerba eadem. Quae ratio in amor, amori, eadem in dolor, dolori, neque eadem in dolor, dolorem; et cum eadem ratio quae est in amor et amoris, sit in amores et amorum : tamen ea, quod non in ea qua oportet, confertur materia, per se solum efficere non potest analogias propter disparilitatem uocis figurarum; quod uerbum copulatum singulare cum multitudine ita cum est pro portione, ut eandem habeat rationem, tum denique ea ratio conficit id quod postulat analogia, de qua deinceps dicam. III. 37. Sequitur tertius locus, quae sit ratio pro portione, quae a Graecis uocatur g-analogia; ab analogo dicta analogia. Ex eodem genere quae res inter se aliqua parte dissimiles rationem habent aliquam, si ad eas duas alterae duae res allatae sunt, quae rationem habeant eandem, quod ea uerba bina habent eundem g-logos, dicitur utrumque separatim g-analogia, simul collata quatuor analogia. 38. Nam ut in geminis quom similem dicimus esse Menaechmum Menaechmo, de uno dicimus; cum similitudinem esse in his, de utroque: sic quom dicimus, eandem rationem habere assem ad semissem, quam habet in argento libella ad simbellam, quid sit analogon ostendimus; quom utrubique dicimus et in aere et in argento esse eandem rationem, tum dicimus de analogia. 39. Ut sodalis et sodalitas, ciuis et ciuitas non est idem, sed utrumque ab eodem ac coniunctum : sic analogon et analogia idem non est, sed item est congeneratum. Quare si homines sustuleris, sodalis sustuleris; si sodalis, sodalitatem. Sic item si sustuleris g-logon, sustuleris analogon; si id, analogian. [10,40] Quae cum inter se tanta sint cognatione, debebis suptilius audire, quam dici expectare, id est cum dixero quid de utroque, et erit commune, ne expectes, dum ego in scribendo transferam in reliquum, sed ut potius tu persequare animo. 41. Haec fiunt in dissimilibus rebus, ut in numeris, si contuleris cum uno duo, sic cum decem uiginti; nam quam rationem duo ad unum habent, eandem habent uiginti ad decem : in nummis in similibus sic est ad unum uictoriatum denarius, sicut ad alterum uictoriatum alter denarius. Sic item in aliis rebus omnibus pro portione dicuntur ea : in quo est sic quadruplex natura, ut in progenie quomodo est filius ad patrem, sic est filia ad matrem, et ut est in temporibus meridies ad diem, sic media nox ad noctem. 42. Hoc poetae genere in similitudinibus utuntur; multum hoc acutissime geometrae; hoc in oratione diligentius quam alii ab Aristarcho grammatici, ut, quom dicuntur pro portione similia esse amorem amori, dolorem dolori, quom ita dissimile esse uideant amorem et amori, quod est alio casu, item dolorem dolori. 43. Sed dicunt, quod ab similibus nonnunquam rationes habet implicatas duas, ut sit una derecta, altera transuersa. Quod dico, apertius sic fiet. Esto sic expositos esse numeros, ut in primo uersu sit unum duo quatuor : in secundo decem uiginti quadraginta : in tertio centum, ducenti, quadringenti. In hac formula numerorum duo inerunt quos dixi g-logoi, qui diuersas faciant analogias: unus duplex qui est in obliquis uersibus, quod est ut unus ad duo, sic duo ad quatuor : alter decemplex in directis ordinibus, quod est ut unum ad decem, sic decem ad centum. 44. Similiter in uerborum declinationibus est biuium, quod et ab recto casu declinantur in obliquom, et ab recto casu in rectum, ita ut formulam similiter efficiant : quod sit primo uersu hic albus, huic albo, huius albi; secundo haec alba, huic albae, huius albae; tertio hoc album, huic albo, huius albi. Itaque fiunt per obliquas declinationes ex his analogiae hoc genus Albius Atrius, Albio Atrio, quae scilicet erit particula ex illa binaria; per directas declinationes : Albius Atrius, Albia Atria, quae scilicet denaria, formula analogiarum, de qua supra dixi. 45. Analogia quae dicitur, eius genera sunt duo. Unum deiunctum sic est: ut unum ad duo, sic decem ad uiginti; alterum coniunctum, sic: ut est unum ad duo, sic duo ad quatuor, iIn hoc quod duo bis dicuntur, et tum cum conferimus ad unum, et tum cum ad quattuor. 46. Hoc quoque natura dicitur quadruplex; sic e septem chordis citharae, tamen duo dicuntur habere tetrachorda, quod quemadmodum crepat prima ad quartam cordam, sic quarta ad septumam respondet; media est alterius prima, alterius extrema. Medici in aegrotis septumos dies qui obseruant, quarto die, ideo diligentius signa morbi aduertunt, quod quam rationem habuit primus dies ad quartum, eandem praesagit habiturum, qui est futurus ab eo quartus, et qui est septumus a primo. 47. Quadruplices deiunctae in casibus sunt uocabulorum, ut rex regi, lex legi. Coniunctae sunt triplices in uerborum tribus temporibus, ut legebam, lego, legam, quod quam rationem habet legebam ad lego hanc habet lego ad legam. In hoc fere omnes homines peccant, quod perperam in tribus temporibus haec uerba dicunt, quom proportione uolunt pronuntiare. 48. Nam cum sint uerba alia infecta, ut lego et legis, alia perfecta, ut legi et legisti, et debeant sui cuiusque generis in coniungendo copulari, et quom recte sit ideo lego ad legebam : non recte est lego ad legi, quod legi significat quod perfectum: ut haec tutudi pupugi, tundo pungo, tundam pungam, item necatus sum uerberatus sum, necor uerberor, necabor uerberabor, iniuria reprehendant, quod et infecti inter se similia sunt et perfecti inter se, ut tundebam, tundo, tundam et tutuderam, tutudi, tutudero; sic amabar, amor, amabor, et amatus eram, amatus sum, amatus ero. Itaque reprehendunt, qui contra analogias dicunt, quor dispariliter in tribus temporibus dicantur quaedam uerba, naturam. 49. Cum quadruplex sit analogia, id nonnunquam, ut dixi, pauciores uidetur habere partis : sic etiam alias pluris, ut quom est, quemadmodum ad tria unum et duo, sic ad sex duo et quatuor; quae tamen quadripertito comprehenditur forma, quod bina ad singula conferuntur. Quod in oratione quoque nonnunquam reperietur, sic: ut Diomedes confertur Diomedi et Diomedibus, sic dicitur ab Hercules Herculi et Herculibus. [10,50] Et ut haec ab uno capite, ab recto casu, in duo obliquos discedunt casus : sic contra multa ab duobus capitibus recti casuum confluunt in obliquom unum. Nam ut ab his rectis, hi Baebiei, hae Baebiae fit his Baebieis, sic est ab his hi Caelii, hae Caeliae, his Caeliis. Ab duobus similibus dissimiliter declinantur, ut fit in his, nemus, olus; nemora, olera. Alia ab dissimilibus similiter declinantur, ut in articulis ab hic, iste; hunc, istunc. 51. Analogia fundamenta habet aut a uoluntate hominum, aut a natura uerborum, aut a re utraque. Voluntatem dico impositionem uocabulorum, naturam declinationem uocabulorum, quo decurritur sine doctrina. Qui impositionem sequetur, dicet, si simile in recto casu dolus et malus, fore in obliquo dolo et malo : qui naturam sequetur, si sit simile in obliquis Marco, Quinto, fore ut sit Marcum, Quintum. Qui utrumque sequetur, dicet si sit simile, transitus ut est in seruus serue, fore ut sit item ceruus cerue. Commune omnium est, ut quatuor figurae uocis habeant proportione declinatus. 52. Primum genus est ortum ab similitudine in rectis casibus, secundum ab similitudine quae est in obliquis, tertium ab similitudine quae est in transitibus de casu in casum. Primo genere ab imposito ad naturam proficiscimur, in secundo contra, in tertio ab utroque. Quocirca etiam hoc tertium potest bifariam diuisum tertium et quartum dici, quod in eo uel prosus et rusus potest dici. 53. Qui initia faciet analogiae impositiones, ab his obliquas figuras declinare debebit : qui naturam, contra : qui ab utraque, reliquas declinationes ab eiusmodi transitibus. Impositio est in nostro dominatu; nos in naturae: quemadmodum enim quisque uolt, imponit nomen; at declinat, quemadmodum uolt natura. 54. Sed quoniam duobus modis imponitur uocabulum aut re singulari aut multitudine, singulari ut cicer, multitudinis, ut scalae; nec dubium est, quin ordo declinatuum, in quo res singulares declinabuntur solae, ab singulari aliquo casu proficiscatur, ut cicer, ciceri, ciceris; item contra in eo ordine, qui multitudinis erit solum, quin a multitudinis aliquo casu ordiri conueniat, ut scalae, scalis, scalas : aliud uidendum est, quom duplex natura copulata, ac declinatuum bini fiant ordines, ut est mas, mares, unde tum ratio analogiae debeat ordiri, utrum ab singulari re in multitudinem, an contra ? 55. Neque enim, si natura ab uno ad duo peruenit, idcirco non potest apertius esse in docendo posterius, ut inde incipias, ut quid sit prius, ostendas. Itaque et hi, qui de omni natura disputant atque ideo uocantur physici, tamen ex his ab uniuersa natura profecti, retro quae essent principia mundi, ostendunt. Oratio quom ex litteris constet, tamen eam grammatici de litteris ostenderunt. 56. Quare in demonstrando, quoniam potius proficisci oportet ab eo quod apertius est, quam ab eo quod prius est, et potius ab incorrupto principio quam... et potius ab natura rerum, quam ab lubidine hominum, et haec tria, quae sequenda magis sunt, minus sunt in singularibus quam in multitudine : commodius potest ordiri, quod in his principiis minus rationis uerbis fingendis. Verborum formas facilius ex multitudinis singularis uideri posse, quam ex singularibus multitudinis, haec ostendunt: trabes, trabs; duces dux. 57. Videmus enim, ex his uerbis trabes, duces de extrema syllaba E litteram exclusam, et ideo in singulari factum esse trabs, dux : contra ex singularibus non tam uidemus, quemadmodum facta sint ex B et S trabs et ex C et S dux. 58. Si multitudinis rectus casus forte figura corrupta erit, id quod accidit raro, prius id corrigemus quam inde ordiemur : aut de obliquis assumere oportet figuras eas, quae non erunt ambiguae, siue singulares siue multitudinis, ex quibus id cuiusmodi debet esse, perspici possit. 59. Nam nonnunquam alterum ex altero uidetur, ut Chrysippus scribit, quemadmodum pater ex filio et filius ex patre, neque minus in fornicibus propter sinistram dextra stat, quam propter dextram sinistra. Quapropter et ex rectis casibus obliqui, et ex obliquis recti, et ex singularibus multitudinis, et ex multitudinis singulares nonnunquam recuperari possunt. [10,60] Principium id potissimum sequi debemus, ut in eo fundamentum sit in natura, quod in declinationibus ibi facilior ratio. Facile est enim animaduertere, peccatum magis cadere posse in impositiones eas, quae fiunt plerumque in rectis casibus singularibus, quod homines imperiti et dispersi uocabula rebus imponunt, quocumque eos libido inuitauit; natura incorrupta plerumque est suapte sponte, nisi qui eam usu inscio deprauabit. 61. Quare si quis principium analogiae potius posuerit in naturalibus casibus, quam in impositiciis, non multa inconcinna in consuetudine occurrent, et a natura libido humana corrigetur, non ab libidine natura, quod qui impositionem sequi uoluerint facient contra. 62. Sin ab singulari quis potius proficisci uolet, initium facere oportebit ab sexto casu, qui est proprius Latinus; nam eius casuis litterarum discriminibus facilius reliquorum uarietatem discernere poterit, quod ei habent exitus aut in A, ut hac terra, aut in E, ut hac lance, aut in I, ut hac claui, aut in O, ut hoc caelo, aut in U, ut hoc uersu. Igitur ad demonstrandas declinationes biceps uia haec. 63. Sed quoniam, ubi analogia, tria, unum quod in rebus, alterum quod in uocibus, tertium quod in utroque, duo priora simplicia, tertium duplex : animaduertendum haec quam inter se habeant rationem. 64. Primum ea quae sunt discrimina in rebus, partim sunt, quae ad orationem non attineant, partim quae pertineant. Non pertinent, ut ea quae obseruant in aedificiis et signis faciendis ceterisque rebus artifices, e quis uocantur aliae harmonicae, sic item aliae nominibus aliis; sed nulla harum fit in loquendo pars ad orationem. 65. Quae pertinent res eae sunt quae uerbis dicuntur proportione, neque a similitudine quoque uocum declinatus habent, ut Iuppiter, Marspiter; Ioui, Marti. Haec enim genere nominum et numero et casibus similia sunt inter se, quod utraque et nomina sunt, et uirilia sunt, et singularia, et casu nominandi et dandi. 66. Alterum genus uocale est, in quo uoces modo sunt pro portione similes, non res, ut biga, bigae, nuptia, nuptiae: neque enim in his res singularis subest una, quom dicitur biga, quadriga; neque ab his uocibus quae declinata sunt multitudinis, significant quicquam, ideo quod omnia multitudinis, quae declinantur ab uno, ut a merula, merulae, sunt eiusmodi ut singulari subiungatur : sic merulae duae, catulae tres, faculae quattuor. 67. Quare cum idem non possit subiungi, quod non dicimus biga una, quadrigae duae, nuptiae tres, sed pro eo unae bigae, binae quadrigae, trinae nuptiae : apparet non esse biga et quadriga, et bigae et quadrigae; sed ut est huius ordinis una, duae, tres principium una : sic in hoc ordine altero unae, binae, trinae, principium est unae. 68. Tertium genus est illud duplex, quod dixi, in quo et res et uoces similiter pro portione dicuntur, ut bonus, malus; boni, mali; de quorum analogia et Aristophanes et alii scripserunt. Etenim haec denique perfecta, ut in oratione, illae duae simplices inchoatae analogiae, de quibus tamen separatim dicam, quod his quoque utimur in loquendo. 69. Sed prius de perfecta, in qua et res et uoces quadam similitudine continentur; cuius genera sunt tria, unum uernaculum ac domi natum, alterum aduenticium, tertium nothum ex peregrino hic natum. Vernaculum est ut sutor et pistor; sutori, pistori. Aduenticium est ut Hectores, Nestores; Hectoras, Nestoras. Tertium illum nothum ut Achilles et Peleus. [10,70] Eo genere multi utuntur non modo poetae, sed etiam plerique ac primo omnes qui soluta oratione loquuntur, dicebant, ut quaestorem, praetorem, sic Hectorem, Nestorem. Itaque Ennius ait: Hectoris natum de muro iactarier. Accius haec in tragoediis largius a prisca consuetudine mouere coepit, et ad formas Graecas uerborum magis reuocare, a quo Valerius ait: Accius Hectorem nolet facere, Hectora malet. Quod aduenticia pleraque habemus Graeca, secutum ut de nothis Graecanicos quoque nominatus plurimos haberemus. Itaque ut hic alia Graeca, alia Graecanica, sic analogiae. 71. E quis quae hic nothae fiunt declinationes, de his aliae sunt priscae, ut Bacchideis et Chrysideis : aliae iuniores, ut Chrysides et Bacchides, aliae recentes, Chrysidas et Bacchidas; quom his omnibus tribus utantur nostri, maxime qui sequontur media in loquendo, offendunt minimum, quod prima parum similia uidentur esse Graecis, unde sint tralata, tertia parum similia nostris. IV. 72. Omnis analogiae fundamentum similitudo quaedam, ut dixi, quae solet esse in rebus, in uocibus et in utroque: in quam harum partem quodque sit in ferendo et cuiusmodi, uidendum. Nam, ut dixi, neque rerum, neque uocis similitudo ad has duplicis analogias uerborum exprimendas, quas in loquendo quaerimus, separatim satis est, quod utraque parte opus est simili. Quas ad loquendum ut perducas, accedere debet usus; alia enim ratio, qui facias uestimentum, alia, quemadmodum utare uestimento. 73. Usuis species uidentur esse tres; una consuetudinis ueteris; altera consuetudinis huius; tertia neutrae. Vetera, ut cascus casci, surus suri; huius consuetudinis, ut albus, caldus; albo, caldo. Neutrae, ut scala scalam, phalera phaleram. Ad quas accedere potest quarta mixta, ut amicitia, inimicitia; amicitiam, inimicitiam. Prima est, qua usi antiqui et nos reliquimus : secunda, qua nunc utimur : tertia, qua utuntur poetae. 74. Analogia non item ea definienda quae derigitur ad naturam uerborum, atque illa quae ad usum loquendi. Nam quae prior, definienda sic: Analogia est uerborum similium declinatio similis, posterior sic: analogia est uerborum similium declinatio similis, non repugnante consuetudine communi. Ad quam harum duarum ad extremum additum erit hoc ; ex quadam parte : poetica analogia erit definita. Harum primam sequi debet populus, secundam omnes singuli e populo, tertiam poetae. 75. Haec diligentius quam apertius dicta esse arbitror, sed non obscurius, quam de re simili definitiones grammaticorum sunt, ut Aristeae, Aristodemi, Aristocli, item aliorum, quorum obscuritates eo minus reprehendendae, quod pleraeque definitiones re incognita propter summam breuitatem non facile perspiciuntur, nisi articulatim sunt explicatae. 76. Quare magis apparebit, si erit apertum de singulis partibus : quid dicatur uerbum, quid similitudo uerbi, quid declinatio, quid similitudo declinationis non repugnante consuetudine communi, quid ex quadam parte. 77. Verbum dico orationis uocalis partem, quae sit indiuisa et minima, si declinationem naturalem habeat. Simile est uerbum uerbo tum, quom et re quam significat, et uoce qua significat, et in figura e transitu declinationis parile. Declinatio est, quom ex uerbo in uerbum, aut ex uerbi discrimine, ut transeat mens, uocis commutatio fit aliqua. Similitudo declinationis, quom item ex aliqua figura in figuram transit, ut id transit cum quo confertur. 78. Adiectum est : non repugnante consuetudine communi; quod quaedam uerba contra usum ueterem inclinata patietur, ut passa Hortensium dicere pro hae ceruices ceruix; quaedam non, ut si dicas pro fauces faux. Ubi additur, ex quadam parte, significat non esse in consuetudine in his uerbis omnis partis, ut declinatum ab amo, iuuo amor, iuuor. V. 79. Quid uideretur analogia in oratione, et quas haberet species, et quae de his sequendae uiderentur, ut breui potui informaui; nunc, in quibus non debeat esse, ac proinde ac debeat soleat quaeri, dicam. Ea fere sunt quattuor genera: primum in id genus uerbis quae non declinantur, analogia non debet quaeri, ut in his nequam, mox, uix. [10,80] De his magis in alio quam in alio erratur uerbo; dant enim non habere casus mox et uix, nequam habere, quod dicamus hic nequam et huius nequam et huic nequam : cum enim dicimus hic nequam et huius nequam, tum hominis eius, quem uolumus ostendere esse nequam, dicimus casus, et ei proponimus tum hic nomen, cuius putamus nequitiam. 81. Quod uocabulum factum ut ex non et uolo nolo; sic ex ne et quicquam item media extrita syllaba, coactum est nequam. Itaque ut eum quem putamus esse non hili, dicimus nihili : sic in quo putamus esse ne quicquam, dicimus nequam. 82. Secundo, si unum solum habent casum in uoce, quod non declinentur, ut litterae omnes. Tertio, si singularis est uocabuli series neque habet cum qua comparari possit, ut esse putant caput capiti capitis capite. Quartum, si ea uocabula quattuor quae conferuntur inter se rationem non habent quam oportet, ut socer socrus, soceros socrus. VI. 83 Contra in quibus debeat quaeri analogia, fere totidem gradus debent esse coniuncti. Primum, ut sint res : secundum, ut earum sit usus : tertium, uti hae res uocabula habeant : quartum, ut habeant declinatus naturalis. De primo gradu, quod natura subest et multitudinis et singularis, dicimus hi asses, hosce asses; hic as, hunc assem : contra quod in numeris finitis multitudinis natura singularis non est, dicitur hi duo et hi tres, his duobus et his tribus. 84. Secundo gradu si est natura, neque est usus, id genus ut sit discriminandum, ut fit in faba et id genus, quae item et ex parte et uniuersa nominamus; non enim opus fuit ut in seruis - - -.