[5,0] DE LINGUA LATINA - LIBER QUINTUS. [5,1] I. 1. Quemadmodum uocabula essent imposita rebus in lingua latina, sex libris exponere institui. De his tris ante hunc feci, quos Septumio misi: in quibus est de disciplina, quam uocant g-etymologikehn. Quae contra eam dicerentur, uolumine primo : quae pro ea, secundo : quae de ea, tertio. In his ad te scribam, a quibus rebus uocabula imposita sint in lingua latina, et ea quae sunt in consuetudine apud poetas. 2. Quom uniuscuiusque uerbi naturae sint duae, a qua re et in qua re uocabulum sit impositum (itaque a qua re sit pertinacia quom quaeritur, ostenditur esse a pertendendo, in qua re sit impositum, dicitur quom demonstratur, in quo non debet pertendi et pertendit, pertinaciam esse, quod in quo oporteat manere, si in eo perstet, perseuerantia sit), priorem illam partem, ubi cur et unde sint uerba scrutantur, Graeci uocant g-etymologian, illam alteram g-peri g-sehmainomenohn; de quibus duabus rebus in his libris promiscue dicam, sed exilius de posteriore. 3. Quae ideo sunt obscuriora, quod neque omnis impositio uerborum exstat, quod uetustas quasdam deleuit; nec quae exstat, sine mendo omnis imposita; nec quae recte est imposita, cuncta manet (multa enim uerba litteris commutatis sunt interpolata); neque omnis origo est nostrae linguae e uernaculis uerbis, et multa uerba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant, ut hostis, nam tum eo uerbo dicebant peregrinum, qui suis legibus uteretur, nunc dicunt eum, quem tum dicebant perduellem. 4. In quo genere uerborum aut casu erit illustrius unde uideri possit origo, inde repetam. Ita fieri oportere apparet, quod recto casu quom dicimus inpos obscurius est esse a potentia quam cum dicimus impotem; et eo obscurius fit, si dicas pos quam inpos, uidetur enim pos significare potius pontem quam potentem. 5. Vetustas pauca non deprauat, multa tollit. Quem puerum uidisti formosum, hunc uides deformem in senecta. Tertium seculum non uidet eum hominem, quem uidit primum. Quare illa quae iam maioribus nostris ademit obliuio, fugitiua secuta sedulitas Muci et Bruti retrahere nequit. Non, si non potuero indagare, eo ero tardior; sed uelocior ideo si quiuero; non mediocreis enim tenebrae in silua ubi haec captanda; neque eo quo peruenire uolumus semitae tritae, neque non in tramitibus quaedam obiecta quae euntem retinere possent. 6. Quorum uerborum nouorum ac ueterum discordia omnis. In consuetudine communi, quot modis commutatio sit facta qui animaduerterit, facilius scrutari origines patietur uerborum: reperiet enim esse commutata, ut in superioribus libris ostendi, maxime propter bis quaternas causas. Litterarum enim fit demptione aut additione, et propter earum adtraiectionem aut commutationem, item syllabarum productione aut correptione, denique... -one : quae quoniam in superioribus libris, cuiusmodi essent, exemplis satis demonstraui, hic ammonendum esse modo putaui. 7. Nunc singulorum uerborum origines expediam; quorum quattuor explanandi gradus. Infimus in quo populus etiam uenit: quis enim non uidet unde arenifodinae et uiocurus? Secundus quo grammatica escendit antiqua, quae ostendit, quemadmodum quodque poeta fluxerit uerbum, confinxerit, declinarit. Hic Pacuui rudentisibilus, hic incuruiceruicum pecus, hic clamyde clupeat bracchium. 8. Tertius gradus, quo philosophia ascendens peruenit, atque ea quae in consuetudine communi essent aperire coepit, ut a quo dictum esset oppidum, uicus, uia. Quartus, ubi est aditus et initia rerum: quo si non perueniam scientiam ad opinionem aucupabor, quod etiam in salute nostra nonnunquam facit cum aegrotamus medicus. 9. Quodsi summum gradum non attigero, tamen secundum praeteribo, quod non solum ad Aristophanis lucernam, sed etiam ad Cleanthis lucubraui. Volui praeterire eos, qui poetarum modo uerba ut sint ficta expediunt; non enim uidebatur consentaneum quaerere me in eo uerbo quod finxisset Ennius causam, neglegere quod ante rex Latinus finxisset; quoum poeticis multis uerbis magis delecter quam utar, antiquis magis utar quam delecter. An non potius mea uerba illa quae hereditate a Romulo rege uenerunt, quam quae a poeta Liuio relicta? 10. Igitur quoniam in haec sunt tripertita uerba, quae sunt aut nostra aut aliena aut obliuia : de nostris dicam cur sint, de alienis unde sint, de obliuiis relinquam. Quorum partim quid tamen inuenerim aut opiner scribam. In hoc libro dicam de uocabulis locorum et quae in his sunt, in secundo de temporum et quae in his fiunt, in tertio de utraque re a poetis comprehensa. 11. Pythagoras Samius ait omnium rerum initia esse bina ut finitum et infinitum, bonum et malum, uitam et mortem, diem et noctem. Quare item duo, status et motus, utrumque quadripertitum: quod stat aut agitatur, corpus; ubi agitatur, locus, dum agitatur, tempus; quod est in agitatu, actio. Quadripertitio magis sic apparebit: corpus est ut cursor; locus stadium qua currit; tempus hora qua currit; actio cursio. 12. Quare fit ut ideo fere omnia sint quadripertita et ea aeterna, quod neque unquam tempus, quin fuerit motus, eius enim interuallum tempus; neque motus, ubi non locus et corpus, quod alterum est quod mouetur, alterum ubi; neque ubi id agitatur, non actio ibi. Igitur initiorum quadrigae locus et corpus, tempus et actio. 13. Quare quod quattuor genera prima rerum, totidem uerborumhorum iam de binis, locis et iis rebus quae in his uidentur in hoc libro summatim ponam. Sed qua cognatio eius erit uerbi quae radices egerit extra fines suas, persequemur. Saepe enim ad limitem arboris radices sub uicini prodierunt segetem. Quare non, quom de locis dicam, si ab agro ad agrosum hominem, ad agricolam peruenero, aberraro. Multa societas uerborum, nec Vinalia sine uino expediri nec curia Calabra sine calatione potest aperiri. [5,2] II. 14. Incipiam de locis ab ipsius loci origine. Locus est, ubi locatum quid esse potest. Ut nunc dicunt, collocatum, ueteres id dicere solitos, apparet, apud Plautum: Filiam habeo grandem cassam dote atque inlocabilem Neque eam queo locare cuiquam. apud Ennium: O Terra Thraeca, ubi Liberi fanum in ciuium Maero locauit. 14. Ubi quidque consistit, locus; ab eo praeco dicitur locare, quod usque idem it, quoad in aliquo constitit pretium; inde locarium, quod datur in stabulo et taberna ubi consistant. Sic loci muliebres, ubi nascendi initia consistunt. [5,3] III. 16. Loca naturae secundum antiquam diuisionem prima duo, caelum et terra; deinde particulatim utriusque multa. Caeli dicuntur loca supera et ea deorum : terrae loca infera et ea hominum. Ut Asia, sic caelum dicitur modis duobus. Nam et Asia, quae non Europa, in qua etiam Syria, et Asia dicitur prioris pars Asiae, in qua est Ionia ac prouincia nostra. 17. Sic caelum et pars eius, summum ubi stellae, et id quod Pacuuius, quom demonstrat dicit: Hoc uide circum supraque quod complexu continet Terram. Cui subiungit: Id quod nostri caelum memorant. A qua bipertita diuisione Lucilius suorum unius et uiginti librorum initium fecit hoc: Aetheris et terrae genitabile quaerere tempus. 18. Caelum dictum scribit Aelius, quod est caelatum : aut contrario nomine, celatum, quod apertum est. Non male, quod prius multo potius a caelo quam caelum a caelando; sed non minus illud alterum de celando potuit dici, quod interdiu celatur, quam quod noctu non celatur. 19. Omnino ego magis puto a Chao choum, hinc cauum et hinc caelum, quoniam, ut dixi, hoc circum supraque quod complexu continet terram cauum caelum. Itaque dicit Andromacha Nocti: Quae caua caeli signitenentibus conficis bigis; et Agamemno: In altisono caeli clipeo: cauum enim clipeum; et Ennius item ad cauationem: Caeli ingentes fornices. 20. Quare ut a cauo cauea et caullae et conuallis, cauata uallis, et coelum a cauatione; ut cauum, sic ortum, unde omnia apud Hesiodum, a Chao, a cauo caelum. [5,4] IV. 21. Terra dicta ab eo, ut Aelius scribit, quod teritur; iItaque terra in augurum libris scripta cum R uno. Ab eo colonis locus communis qui prope oppidum relinquitur territorium, quod maxime teritur. Hinc linteum quod teritur corpore extermentarium; hinc in messi tritura, quod tum frumentum teritur, et tricolum, qui terit; hinc fines agrorum termini, quod eae partes propter limitare iter maxime teruntur; itaque hoc, quod is in Latio aliquot locis dicitur, ut apud Accium, non terminus, sed terimen; hoc Graeci quod g-termohn; pote uel illinc; Euander enim, qui uenit in Palatium, e Graecia Arcas. 22. Via sicut iter, quod ea uehendo teritur, iter item actus, quod agendo teritur; etiam ambitus est quod circumeundo teritur, nam ambitus circuitus, ab eoque XII Tabularum interpretes ambitus parietis circuitum esse describunt. Igitur tera terra et ab eo poetae appellarunt summa terrae quae solo teri possunt, sola terrae. 22. Terra, ut putant, eadem et humus; ideo Ennium in terram cadentis dicere: cubitis pinsibant humum. Et quod terra sit humus, ideo is humatus mortuus, qui terra obrutus. Ab eo qui Romanus combustus est, si in sepulcrum, eius abiecta gleba non est, aut si os exceptum est mortui ad familiam purgandam, donec in purgando humo est opertum (ut pontifices dicunt, quod inhumatus sit), familia funesta manet. Et dicitur humilior qui ad humum, demissior, infimus humillimus, quod in mundo infima humus. 24. Humor hinc. Itaque ideo Lucilius: Terra abiit in nimbos humoremque. Pacuuius: Terra exhalat auram atque auroram humidam; humectam. Hinc ager uliginosus humidissimus; hinc udus uuidus; hinc sudor quod fluit deorsum in terram. 25. Unde sumi pote, puteus, nisi potius quod Aeolis dicebant ut g-pytanon g-ton g-poamon, sic g-pyteon a potu, non ut nunc g-phrear. A puteis oppidum Puteoli, quod incircum eum locum aquae frigidae et caldae multae; nisi a putore potius, quod putidus odoribus saepe ex sulphure et alumine. Extra oppida a puteis puticuli, quod ibi in puteis obruebantur homines, nisi potius, ut Aelius scribit, puticulae quod putescebant ibi cadauera proiecta. Qui locus publicus ultra Exquilias, itaque eum Afranius subluculos in togata appellat, quod inde suspiciunt per puteos lumen. 26. Lacus lacuna magna, ubi aqua contineri potest. Palus paululum aquae in altitudinem et palam latius diffusae. Stagnum a Graeco g-stergnon, quod non habet rimam; hinc ad uillas rutunda stagna, quod rutundum facillime continet, anguli maxime laborant. 27. Fluuius, quod fluit, item flumen, a quo lege praediorum urbanorum scribitur: Stillicidia fluminaque uti fluant ita cadantque. Inter haec hoc interest, quod stillicidium eo quod stillatim cadit; flumen quod fluit continue. 28. Amnis id flumen quod circuit aliquod: nam ab ambitu amnis; ab hoc qui circum Aternum habitant, Amiternini appellati. Ab eo qui populum candidatus circum it, ambit; et qui aliter facit, indagabili ex ambitu causam dicit. Itaque Tiberis amnis, quod ambit Martium Campum et Urbem. Oppidum Interamna dictum, quod inter amnis est constitutum; item Antemnae, quod ante amnis, qui Anio influit in Tiberim : quod bello male acceptum consenuit. 29. Tiberis quod caput extra Latium, si inde nomen quoque exfluit in linguam nostram, nihil ad g-etymologon Latinum, ut, quod oritur ex Samnio, Volturnus, nihil ad Latinam linguam; at, quod proximum oppidum ab eo secundum mare Volturnum, ad nos, iam latinum uocabulum : ita Tiberinus nostrum; et colonia enim nostra Volturnum et deus Tiberinus. 30. Sed de Tiberis nomine anceps historia; nam et suum Etruria, et Latium suum esse credit; quod fuerunt qui ab Thebri uicino regulo Veientum, dixerint appellatum Thebrim; sunt qui Tiberim priscum nomen Latinum Albulam uocitatum litteris tradiderint, posterius propter Tiberinum regem Latinorum mutatum, quod ibi interierit, nam hoc eius ut tradunt sepulcrum. [5,5] V. 31. Ut omnis natura in caelum et terram diuisa est, sic caeli regionibus terra in Asiam et Europam. Asia enim iacet ad meridiem et austrum, Europa ad septemtriones et aquilonem. Asia dicta ab nympha, a qua et Iapeto traditur Prometheus. Europa ab Europa Agenoris, quam ex Phoenice, Mallius scribit taurum exportasse, quorum egregiam imaginem ex aere Pythagoras Tarenti fecit. 32. Europae loca multae incolunt nationes. Ea fere nominata aut translaticio nomine ab hominibus ut Sabini et Lucani, aut declinato ab hominibus, ut Apulia et Latium : utrumque ut Etruria et Tusci. Qua regnum fuit Latini, uniuersus ager dictus Latium, particulatim oppidis cognominatus, ut a Praeneste Praenestinus, ab Aricia Aricinus. 33. Ut nostri augures publici disserunt, agrorum sunt genera quinque: Romanus, Gabinus, Peregrinus, Hosticus, Incertus. Romanus dictus, unde Roma ab Romulo; Gabinus ab oppido Gabis; Peregrinus ager pacatus, qui extra Romanum et Gabinum, quod uno modo in his seruantur auspicia. Dictus peregrinus a pergendo, id est a progrediendo; eo enim ex agro Romano primum progrediebantur. Quocirca Gabinus quoque peregrinus, sed quod auspicia habet singularia, ab reliquo discretus. Hosticus dictus ab hostibus. Incertus is qui de his quattuor qui sit ignoratur. [5,6] VI. 34. Ager dictus in quam terram quid agebant, et unde quid agebant fructus causa: alii quod id Graeci dicunt g-agron. Ut ager quo agi poterat, sic qua agi actus. Eius finis minimus constitutus in latitudinem pedes quattuo, fortasse an ab eo quattuor, quod ea quadrupes agitur; in longitudinem pedes CXX; in quadratum actum et latum et longum esset CXX. Multa antiqui duodenario numero finierunt ut XII decuriis actum. 35. Iugerum dictum iunctis duobus actibus quadratis. Centuria primum a centum iugeribus dicta, post duplicata retinuit nomen, ut tribus a partibus, populi tripartito diuisi dictae nunc multiplicatae idem tenent nomen. Ut qua agebant actus : sic qua uehebant, uiae dictae; quo fructus conuehebant, uillae; qua ibant, ab itu iter appellarunt, qua id anguste, semita, ut semiter dictum. 36. Ager cultus ab eo quod ibi cum terra semina coalescebant, et ubi inconsitus incultus. Quod primum ex agro plano fructus capiebant, campus dictus; posteaquam proxuma superiora loca colere coeperunt, a colendo colles appellarunt; quos agros non colebant propter siluas aut id genus, ubi pecus possit pasci, et possidebant, ab usu saluo saltus nominarunt. Haec etiam Graeci g-nomas, nostri nemora. 37. Ager quod uidebatur pecudum ac pecuniae esse fundamentum, fundus dictus; aut quod fundit quotquotannis multa. Vineta ac uineae a uite multa. Vitis a uino, id a ui; hinc uindemia, quod est uinidemia aut uitidemia. Seges ab satu, id est semine. Semen quod non plane id quod inde; hinc seminaria, sementem, item alia. Quod segetes ferunt, fruges; a fruendo fructus; ab spe spicae, ubi et culmi, quod in summo campo nascuntur et summum culmen. 38. Ubi frumenta secta, ut terantur, arescant, area. Propter horum similitudinem in urbe loca pura areae; a quo potest etiam ara deum, quod pura, nisi potius ab ardore, ad quem ut sit fit ara; a quo ipsa area non abest, quod qui arefacit ardor est solis. 39. Ager restibilis, qui restituitur ac reseritur quotquotannis; contra qui intermittitur, a nouando noualis. Ager aruus et arationes ab arando; ab eo quod aratri uomer sustulit, sulcus; quo ea terra iacta, id est proiecta, porca. 40. Prata dicta ab eo, quod sine opere parata. Quod in agris quotquotannis rursum facienda eadem, ut rursum capias fructus, appellata rura. Diuidit illico Siccius scribit Sulpicius plebei rura largiter ad aream. Praedia dicta, item ut praedes, a praestando, quod ea pignore data publice mancupis fidem praestent. [5,7] VII. 41. Ubi nunc est Roma, erat olim Septimontium nominatum ab tot montibus, quos postea urbs muris comprehendit. E quis Capitolinum dictum, quod hic, quom fundamenta foderentur aedis Iouis, caput humanum dicitur inuentum. Hic mons ante Tarpeius dictus a uirgine Vestale Tarpeia, quae ibi ab Sabinis necata armis et sepulta; cuius nominis monimentum relictum, quod etiam nunc eius rupes Tarpeium appellatur saxum. 42. Hunc antea montem Saturnium appellatum prodiderunt et ab eo late Saturniam terram, ut etiam Ennius appellat. Antiquum oppidum in hoc fuisse Saturniam scribitur. Eius uestigia etiam nunc manent tria : quod Saturni fanum in faucibus; quod Saturnia porta, quam Iunius scribit ibi, quam nunc uocant Pandanam; quod post aedem Saturni in aedificiorum legibus priuatis parietes postici muri sunt scripti. 43. Auentinum aliquot de causis dicunt. Naeuius ab auibus, quod eo se ab Tiberi ferrent aues; alii ab rege Auentino Albano, quod ibi sit sepultus; alii Aduentinum ab aduentu hominum, quod commune Latinorum ibi Dianae templum sit constitutum. Ego maxime puto, quod ab aduectu; nam olim paludibus mons erat ab reliquis disclusus, itaque eo ex urbe aduehebantur ratibus : cuius uestigia, quod ea, qua tum uehebantur, etiam nunc dicitur Velabrum, et unde escendebant, ad infimam Nouam Viam locus sacellum Velabrum. 44. Velabrum a uehendo. Velaturam facere etiam nunc dicuntur, qui id mercede faciunt. Merces dicitur a merendo et aere. Huic uectura quadrans; ab eo Lucilius scripsit: Quadrantis ratiti. [5,8] VIII. 45. Reliqua Urbis loca olim discreta, quom Argeorum sacraria septem et XX partis urbis sunt disposita. Argeos dictos putant a principibus, qui cum Hercule Argiuo uenerunt Romam et in Saturnia subsederunt. E quis prima scripta est regio Suburana, secunda Exquilina, tertia Collina, quarta Palatina. 46. In Suburanae regionis parte princeps est Caelius mons, a Caelio Vibenno Tusco duce nobili, qui cum sua manu dicitur Romulo uenisse auxilio contra Tatium regem; hinc post Caelii mortem, quod nimis munita loca tenerent neque sine suspicione essent, deducti dicuntur in planum. Ab eis dictus Vicus Tuscus, et ideo ibi Vortumnum stare, quod is deus Etruriae princeps. De Caelianis qui a suspicione liberi essent, traductos in eum locum, qui uocatur Caeliolus, cum Caelio nunc coniunctum. 47. Huic iactae coniunctum Carinae et inter eas quem locum Caeriolensem appellatum apparet, quod primae regionis quartum sacrarium scriptum sic est: Caeriolensis: quarticeps circa Mineruium qua e Caelio monte ite: in Tabernola est. Caeriolensis a Carinarum iunctu dictus Carinae, postea Cerolia, quod hinc oritur caput Sacrae Viae ab Streniae sacello, quae pertinet in arcem, qua sacra quotquot mensibus feruntur in arcem, et per quam augures ex arce profecti solent inaugurare. Huius Sacrae Viae pars haec sola uolgo nota, quae est a Foro eunti primore cliuo. 48. Eidem regioni adtributa Subura, quod sub muro terreo Carinarum : in eo est Argeorum sacellum sextum. Subura Iunius scribit ab eo, quod fuerit sub antiqua Urbe: cui testimonium potest esse, quod subest ei loco qui Terreus murus uocatur. Sed ego a pago potius Succusano dictam puto Succusam: quod in nota etiam nunc scribitur tertia littera C, non B. Pagus Succusanus quod succurrit Carinis. 49. Secundae regionis Exquiliae. Alii has scripserunt ab excubiis Regis dictas : alii ab eo quod aesculis excultae a rege Tullio essent : alii ab aesculetis. Huic origini magis concinunt loca uicini, quod ibi lucus dicitur Facutalis et Larum et Querquetulanum sacellum et Lucus Mefitis et Iunonis Lucinae : quorum angusti fines. : non mirum, iamdiu enim late auaritia nunc est. 50. Exquiliae duo montes habiti, quod pars Oppius, pars Cespius mons suo antiquo nomine etiam nunc in sacris appellatur. In sacris Argeorum scriptum sic est: Oppius Mons: princeps Esquiliis uls lucum Facutalem; sinistra uia secundum moerum est. Oppius Mons, terticeps cis lucum Exquilinum; dexterior uia in tabernola est. Oppius Mons, quarticeps cis lucum Exquilinum; uia dexteriore in Figlinis est. Cespius Mons: quinticeps cis lucum Poetelium.... Esquiliis est. Cespius Mons, sexticeps apud aedem Iunonis Lucinae, ubi aeditumus habere solet. 51. Tertiae regionis colles quinque ab deorum fanis appellati, e quis nobiles duo colles Viminalis a Ioue Viminio, cui ibi ara eius; sunt qui, quod ibi uimineta fuerint. Collis Quirinalis ob Quirini fanum; sunt qui a Quiritibus, qui cum Tatio Curibus uenerunt Romam, quod ibi habuerint castra. 52. Quod uocabulum coniunctarum regionum nomina obliterauit : dictos enim collis plureis apparet ex Argeorum sacrificiis, in quibus scriptum sic est: Collis Quirinalis, terticeps cis aedem Quirini. Collis Salutaris, quarticeps aduersum est Apollinar cis aedem Salutis. Collis Mucialis, quinticeps apud aedem Dei Fidi in delubro, ubi aeditumus habere solet. Collis Latiaris, sexticeps in uico Insteiano summo, apud auraculum; aedificium solum est. Horum deorum arae, a quibus cognomina habent, in eius regionis partibus sunt. 53. Quartae regionis Palatium, quod Pallantes cum Euandro uenerunt, aut quod Palatini Aborigines ex agro Reatino, qui appellatur Palatium, ibi consederunt. Sed hoc alii a Palanto uxore Latini putarunt; eundem hunc locum a pecore dictum putant quidam; itaque Naeuius Balatium appellat. 54. Huic Germalum et Velias coniunxerunt, quod in hac regione scriptum est: Germalense quinticeps apud aedem Romuli. Et Veliense, sexticeps in Velia apud aedem deum Penatium. Germalum a germanis Romulo et Remo, quod ad ficum ruminalem ibi inuenti, quo aqua hiberna Tiberis eos detulerat in alueolo expositos. Veliae unde essent, plures accepi causas, in quis quod ibi pastores Palatini ex ouibus ante tonsuram inuentam uellere lanam sint soliti, a quo uellera dicuntur. [5,9] IX. 55. Ager Romanus primum diuisus in parteis tris, a quo tribus appellata Titiensium, Ramnium, Lucerum : nominatae, ut ait Ennius, Titienses ab Tatio, Ramnenses ab Romulo, Luceres, ut Iunius, ab Lucumone. Sed omnia haec uocabula Tusca, ut Volnius, qui tragoedias Tuscas scripsit, dicebat. 56. Ab hoc quoque quattuor parteis Urbis tribus dictae, ab locis Suburana, Palatina, Esquilina, Collina; quinta, quod sub Roma, Romilia. Sic reliquae triginta ab his rebus, quibus in tribuum libro scripsi. [5,10] X. 57. Quod ad loca quaeque his coniuncta fuerunt, dixi : nunc de his quae in locis esse solent. Immortalia et mortalia expediam, ita ut prius quod ad deos pertinet dicam. Principes dei Caelum et Terra. Hi dei idem qui Aegypti Serapis et Isis, etsi Arpocrates digito significat ut taceam. Idem principes in Latio Saturnus et Ops. 58. Terra enim et Caelum, ut Samothracum initia docent, sunt Dei Magni et hi quos dixi multis nominibus. (Non quas Samothracia ante portas statuit duas uirilis species aeneas Dei Magni; neque; ut uolgus putat, ii Samothraces dii, qui Castor et Pollux; sed ii mas et femina). Et hi quos Augurum libri scriptos habent sic : Diui qui potes, pro illo quod Samothracesg-theoi g-dynatoi. 59. Haec duo, Caelum et Terra, quod anima et corpus. Humidum et frigidum terra, siue : Oua parire solet genus pennis condecoratum, Non animam, ut ait Ennius, et Post inde uenit diuinitus pullis Ipsa anima, siue, ut Zenon Citieus, animalium semen ignis is qui anima ac mens. Qui caldor e caelo, quod hic innumerabiles et immortales ignes; itaque Epicharmus cum dicit de mente humana istic : Est de sole sumptus ignis, isque totus mentis est, ut humores frigidae sunt humi, ut supra ostendi. 60. Quibus iuncti caelum et terra omnia ex se genuerunt, quod per hos natura : Frigori miscet calorem atque humori aritudinem. Recte igitur Pacuius quod ait Animam aether adiugat, et Ennius : Terram corpus quae dederit, ipsam capere, neque dispendi facere hilum. Animae et corporis discessus quod natis is exitus, inde exitium, ut quom in unum ineunt, initia. 61. Inde omne corpus, ubi nimius ardor aut humor, aut interit aut, si manet, sterile; cui testis aestas et hiems, quod in altera aer ardet et spica aret, in altera natura ad nascenda cum imbre et frigore luctare non uolt et potius uer expectat. Igitur duplex causa nascendi ignis et aqua; ideo ea nuptiis in limine adhibentur, quod coniungitur. Hinc et mas ignis, quod ibi semen; aqua femina, quod fetus ab eius humore. Et horum uinctionis uis Venus; hinc comicus: Huic uictrix Venus, Videsne haec? Non quod uincere uelit Venus, sed uincire. Ipsa Victoria ab eo, quod superati uinciuntur. Utrique testis poesis, quod et Victoria et Venus Caeligena: Tellus enim quod prima uincta Caelo, Victoria ex eo. Ideo haec cum corona et palma, quod corona uinclum capitis, et ipsa a uinctura dicitur uieri, id est uinciri; a quo est in Sota Enni: Ibant malaci uiere Veneriam corollam; palma, quod ex utraque parte natura uincta habet paria folia. 63. Poetae de caelo quod semen igneum cecidisse dicunt in mare ac natam e spumis Venerem, coniunctione ignis et humoris quam habent uim, significant esse Veneris. A qua ui natis dicta uita, et illud a Lucilio: Vis est uita, uides, uis nos facere omnia cogit. 64. Quare quod caelum principium, ab satu est dictus Saturnus, et quod ignis, Saturnalibus cerei superioribus mittuntur. Terra Ops, quod hic omne opus et hac opus ad uiuendum; et ideo dicitur Ops mater, quod terra mater. Haec enim Terris gentis omnis peperit et resumit denuo, quae dat cibaria, ut ait Ennius. Quae quod gerit fruges, Ceres : antiquis enim quod nunc G C. 65. Idem hi dei Caelum et Terra, Iupiter et Iuno, quod ut ait Ennius: Istic est is Iupiter quem dico, quem Graeci uocant g-Aera, qui uentus est et nubes, imber postea, Atque ex imbre frigus, uentus post fit, aer denuo. Haece propter Iupiter sunt ista quae dico tibi, Quoniam mortalis atque urbes beluasque omneis iuuat. Quod hinc omnes et sub hoc, eundem appellans dicit: Diuumque hominumque pater rex. Pater, quod patefacit semen, nam tum esse conceptum patet, inde cum exit quod oritur. 66. Hoc idem magis ostendit antiquius Iouis nomen; nam olim Diouis et Diespiter dictus, id est dies pater. A quo dei dicti qui inde, et dius et diuos, unde sub diuo, Dius Fidius. Itaque inde eius perforatum tectum, ut ea uideatur diuom id est caelum; quidam negant sub tecto per hunc deierare oportere. Aelius Dium Fidium dicebat Diouis filium, ut Graeci g-Dioskoron Castorem, et putabat hunc esse Sancum ab sabina lingua, et Herculem a graeca. Idem hic Dis pater dicitur, infimus qua est coniunctus terrae, ubi omnia ut oriuntur, ita aboriuntur : quare, quod finis ortus, Orcus dictus. 67. Quod Iouis Iuno coniunx et is caelum ; haec terra quae eadem tellus, et ea dicta, quod una iuuat cum Ioue, Iuno, et regina, quod huius omnia terrestria. 68. Sol, uel quod ita Sabini, uel quod solus ita lucet, ut ex eo deo dies sit. Luna uel quod sola lucet noctu, itaque ea dicta Noctiluca in Palatio; nam ibi noctu lucet templum. Hanc ut Solem Apollinem, quidam Dianam uocant, uocabulum graecum alterum, alterum Latinum, et hinc quod luna in altitudinem et latitudinem simul it, Diuiana appellata. Hinc Epicharmus Ennii Proserpinam quoque appellat, quod solet esse sub terris. Dicta Proserpina, quod haec ut serpens modo in dexteram modo in sinistram partem late mouetur. Serpere et proserpere idem dicebant, ut Plautus quod scribit: Quasi proserpens bestia. 69. Quae ideo quoque uidetur ab Latinis Iuno Lucina dicta, uel quod est et terra, ut physici dicunt, et lucet; uel, quod ab luce eius, qua quis conceptus est usque ad eam, qua partus quis in lucem, luna iuuat, donec mensibus actis produxit in lucem, ficta ab iuuando et luce Iuno Lucina : a quo parientes eam inuocant, luna enim nascentium dux quod menses huius. Hoc uidisse antiquas apparet, quod mulieres potissimum supercilia sua attribuerunt ei deae; hic enim debuit maxime collocari Iuno Lucina, ubi ab diis lux datur oculis. 70. Ignis a gnascendo, quod hinc nascitur, et omne quod nascitur ignis gignit; ideo calet, ut qui denascitur cum amittit ac frigescit. Ab ignis iam maiore ui ac uiolentia Volcanus dictus. Ab eo quod ignis propter splendorem fulget, et fulgor et fulmen, et fulguritum quod fulmine ictum contrariis diis. 71. Ab aquae lapsu lubrico lympha. Lympha Iuturnan quae iuuaret; itaque multi aegroti propter id nomen hinc aquam petere solent. A fontibus et fluminibus ac ceteris aquis dei, ut Tiberinus ab Tiberi, et ab lacu Velini Velinia, et Lymphae Commotiae ad lacum Cutiliensem a commotu, quod ibi insula in aqua commouetur. 72. Neptunus, quod mare terras obnubit ut nubes caelum, ab nuptu id est opertione, ut antiqui, a quo nuptiae, nuptus dictus. Salacia Neptuni ab salo. Venelia a ueniendo ac uento illo, quem Plautus dicit: Quod ille dixit qui secundo uento uectus est Tranquillo mari, uentum gaudeo. 73. Bellona ab bello nunc, quae Duellona a duello. Mars ab eo, quod maribus in bello praeest, aut quod Sabinis acceptus ibi est Mamers. Quirinus a Quiritibus. Virtus ut uiri uis a uirilitate. Honos ab honere siue onere: itaque honestum dicitur quod oneratum, et dictum: Onus est honos qui sustinet rempublicam. Castoris nomen graecum, Pollucis a Graecis; in Latinis litteris ueteribus nomen quod est, inscribitur ut g-Polydeukehs, Polluces, non ut nunc Pollux. Concordia a corde congruente. 74. Feronia, Minerua, Nouensides a Sabinis. Paulo aliter ab eisdem dicimus haec: Palem, Vestam, Salutem, Fortunam, Fontem, Fidem. Et arae Sabinum linguam olent, quae Tati regis uoto sunt Romae dedicatae: nam, ut annales dicunt, uouit Opi, Florae, Vedio, Ioui Saturnoque, Soli, Lunae, Volcano et Summano, itemque Larundae, Termino, Quirino, Vortumno, Laribus, Dianae Lucinaeque. E quis nonnulla nomina in utraque lingua habent radices, ut arbores quae in confinio natae in utroque agro serpunt: potest enim Saturnus hic de alia causa esse dictus atque in Sabinis, et sic Diana, de quibus supra dictum est. [5,11] XI. 75. Quod ad immortalis attinet, haec; deinceps quod ad mortalis attinet uideamus. De his animalia in tribus locis quod sunt in aere, in aqua, in terra. A summa parte ad infimam descendam. Primum nomina omnium: alites ab alis, uolucres a uolatu. Deinde generatim: de his pleraeque ab suis uocibus ut haec: upupa, cuculus, coruus, hirundo, ulula, bubo; item haec: pauo, anser, gallina, columba. 76. Sunt quae aliis de causis appellatae, ut noctua, quod noctu canit et uigilat, lusciniola, quod luctuose canere existimatur atque esse ex Attica Progne in luctu facta auis. Sic galeritus et motacilla, altera quod in capite habet plumam elatam, altera quod semper mouet caudam. Merula, quod mera, id est sola, uolitat; contra ab eo graguli, quod gregatim, ut quidam Graeci greges g-gargara. Ficedula et miliariae a cibo, quod alterae fico, alterae milio fiunt pingues. [5,12] XII. 77. Aquatilium uocabula animalium partim sunt uernacula, partim peregrina. Foris muraena, quod g-myraina Graece, cybium et thunnus, cuius item partes Graecis uocabulis omnes, ut melandrya atque uraeon. Vocabula piscium pleraque translata a terrestribus ex aliqua parte similibus rebus, ut anguilla, lingulaca, sudis; alia a coloribus, ut haec: asellus, umbra, turdus; alia a ui quadam, ut haec: lupus, canicula, torpedo. Item in conchyliis aliqua ex Graecis, ut peloris, ostrea, echinus. Vernacula ad similitudinem, ut surenae, pectunculi, ungues. [5,13] XIII. 78. Sunt etiam animalia in aqua, quae in terram interdum exeant: alia Graecis uocabulis, ut polypus, hippospotamios, crocodilos, alia Latinis, ut rana, anas, mergus; a quo Graeci ea quae in aqua et terra possunt uiuere uocant g-amphibia. E quis rana ab sua dicta uoce, anas a nando, mergus quod mergendo in aquam captat escam. 79. Item alia in hoc genere a Graecis, ut querquedula, quod g-kerkouris, alcedo, quod ea g-alkyohn; Latina, ut testudo, quod testa tectum hoc animal, lolligo, quod subuolat, littera commutata, primo uolligo. Ut Aegypti in flumine quadrupes sic in Latio, nominati lutra et fiber. Lutra, quod succidere dicitur arborum radices in ripa atque eas dissoluere: ab g-lyoh. Fiber, ab extrema ora fluminis dextra et sinistra maxime quod solet uideri, et antiqui fibrum dicebant extremum, a quo in sagis fimbriae et in iecore extremum fibra, fiber dictus. [5,14] XIV. 80. Quae sunt hominum propria primum, deinde de pecore, tertio de feris scribam. Incipiam ab honore publico. Consul nominatus, qui consuleret populum et senatum, nisi illinc potius unde Accius ait in Bruto: Qui recte consulat, consul fuat. Praetor dictus qui praeiret iure et exercitu; a quo id Lucilius: Ergo praetorum est ante et praeire. 81. Censor, ad cuius censionem, id est arbitrium, censeretur populus. Aedilis qui aedes sacras et priuatas procuraret. Quaestores a quaerendo, qui conquirerent publicas pecunias et maleficia, quae triumuiri capitales nunc conquirunt; ab his postea, qui quaestionum iudicia exercent quaestores dicti. Tribuni militum, quod terni tribus tribubus Ramnium, Lucerum, Titium olim ad exercitum mittebantur. Tribuni plebei, quod ex tribunis militum primum tribuni plebei facti, qui plebem defenderent, in secessione Crustumerina. 82. Dictator, quod a consule dicebatur, cui dicto audientes omnes essent. Magister equitum, quod summa potestas huius in equites et accensos, ut est summa populi dictator, a quo is quoque magister populi appellatus. Reliqui, quod minores quam hi magistri, dicti magistratus, ut ab albo albatus. [5,15] XV. 83. Sacerdotes uniuersi a sacris dicti. Pontifices, ut Scaeuola Quintus pontufex maximus dicebat, a posse et facere, ut potentifices : ego a ponte arbitror; nam ab his Sublicius est factus primum, ut restitutus saepe, quom in eo sacra et uls et cis Tiberim non mediocri ritu fiant. Curiones dicti a curiis, qui fiunt ut in his sacra faciant. 84. Flamines, quod in Latio capite uelato erant semper ac caput cinctum habebant filo, filamines dicti. Horum singuli cognomina habent ab eo deo cui sacra faciunt; sed partim sunt aperta, partim obscura. Aperta, ut Martialis, Volcanalis; obscura Dialis et Furinalis, quom Dialis ab Ioue sit, Diouis enim, Furinalis a Furrina, cuius etiam in fastis feriae Furinales sunt. Sic flamen Falacer a diuo patre Falacre. 85. Salii ab salitando, quod facere in comitiis in sacris quotannis et solent et debent. Luperci, quod Lupercalibus in Lupercali sacra faciunt. Fratres Aruales dicti sunt, qui sacra publica faciunt propterea ut fruges ferant arua, a ferendo et aruis Fratres Aruales dicti. Sunt qui a fratria dixerunt; fratria est graecum uocabulum partis hominum, ut Neapoli etiam nunc. Sodales Titii dicti ab Titiis auibus quas in auguriis certis obseruare solent. 86. Feciales, quod fidei publicae inter populos praeerant; nam per hos fiebat ut iustum conciperetur bellum, et inde desitum, ut foedere fides pacis constitueretur. Ex his mittebantur, ante quam conciperetur, qui res repeterent, et per hos etiam nunc fit foedus, quod fidus Ennius scribit dictum. [5,16] XVI. 87. In re militari praetor dictus, qui praeiret exercitui. Imperator ab imperio populi, qui eos, qui id attemptassent oppressit hostis. Legati, qui lecti publice, quorum opera consilioque uteretur peregre magistratus, quiue nuncii senatus aut populi essent. Exercitus, quod exercitando fit melior. Legio, quod leguntur milites in delectu. 88. Cohors, quod, ut in uilla ex pluribus tectis coniungitur ac quiddam fit unum, sic hic ex manipulis pluribus copulatur. Cohors, quae in uilla, quod circa eum locum pecus cooreretur : tametsi cohortem in uilla Hypsicrates dicit esse Graece g-chortos apud poetas dictam. Manipulos exercitus minima manus quae unum sequitur signum. Centuria qui sub uno centurione sunt, quorum centenarius iustus numerus. 89. Milites, quod trium milium primo legio fiebat, ac singulae tribus Titiensium, Ramnium, Lucerum milia militum mittebant. Hastati dicti qui primi hastis pugnabant, pilani qui pilis, principes qui a principio gladiis; ea post commutata re militari minus illustria sunt. Pilani triarii quoque dicti, quod in acie tertio ordine extremi subsidio deponebantur; quod hi subsidebant, ab eo subsidium dictum, a quo Plautus: Agite nunc, subsidite omnes quasi solent triarii. 90. Auxilium appellatum ab auctu, quom accesserant ei qui adiumento essent alienigenae. Praesidium dictum qui extra castra praesidebant in loco aliquo, quo tutior regio esset. Obsidium dictum ab obsidendo, quo minus hostis egredi posset inde : item ab abscindendo, quom id ideo facerent quo facilius deminuerent hosteis. Duplicarii dicti, quibus ob uirtutem duplicia cibaria ut darentur institutum. 91. Turma terima (E in U abiit), quod ter deni equites ex tribus tribubus Titiensium, Ramnium, Lucerum fiebant. Itaque primi singularum decuriarum decuriones dicti : qui ab eo in singulis turmis sunt etiam nunc terni. Quos hi primo administros ipsi sibi adoptabant, optiones uocari coepti, quos nunc propter ambitionem tribuni faciunt. Tubicines a tuba et canendo, similiter liticines. Classicos a classe, qui item cornu aut lituo canit, ut tum cum classes comitiis ad comitiatum uocant. [5,17] XVII. 92. Quae a fortuna uocabula, in his quaedam minus aperta ut pauper, diues, miser, beatus, sic alia. Pauper a paulo lare. Mendicus a minus, cui cum opus est minus nullo est. Diues a diuo, qui ut deus nihil indigere uidetur. Opulentus ab ope, cui eae opimae. Ab eadem inops, qui eius indiget, et ab eodem fonte copis ac copiosus. Pecuniosus a pecunia magna; pecunia a pecu: a pastoribus enim horum uocabulorum origo. [5,18] XVIII. (93) Artificibus maxima causa ars; id est ab arte medicina ut sit medicus dictus, a sutrina sutor, non a medendo ac suendo, quae omnino ultima huic rei: hae enim earum rerum radices, ut in proxumo libro aperietur. Quare quod ab arte artifex dicitur nec multa in eo obscura, relinquam. 94. Similis causa quae ab scientia uocantur aliqua, ut praestigiator, monitor, nomenclator : sic etiam quae a studio quodam dicuntur, cursor, natator, pugil. Etiam in hoc genere quae sunt uocabula pleraque aperta, ut legulus,...alter ab oleis, alter ab uuis. Haec si minus aperta : uindemiator, uestigator et uenator, tamen idem, quod uindemiator, uel quod uinum legit dicitur, uel quod de uiti id demunt; uestigator a uestigiis ferarum quas indagatur; uenator a uento, quod sequitur ceruum ad uentum et in uenrbum aduentum et aduentum. [5,19] XIX. 95. Haec de hominibus. Hic quod sequitur de pecore, haec. Pecus ab eo quod perpascebant (a quo pecunia uniuersa, quod in pecore pecunia tum pastoribus consistebat); et standi fundamentum pes, a quo dicitur in aedificiis area pes magnus, et qui negotium instituit pedem posuisse : a pede pecudem appellarunt, ut ab eodem pedicam et pedisequum. Et peculia tori atque oues aliudue quid, id enim peculium primum. Hinc peculatum publicum primo, tum cum pecore diceretur multa et id esset coactum in publicum, si erat auersum. 96. Ex quo fructus maior, hic est qui Graecis usus. Sus, quod g-hys, bos, quod g-bous, taurus, quod g-tauros, item ouis, quod g-ois: ita enim antiqui dicebant, non ut nunc g-probaton. Possunt in Latio quoque ut in Graecia ab suis uocibus haec eadem ficta. Armenta, quod boues ideo maxime parabant, ut inde eligerent ad arandum; inde arimenta dicta; postea I tertia littera extrita. Vitulus, quod Graece antiquitus g-italos, aut quod plerique uegeti, uegitulus. Iuuencus, iuuare qui iam ad agrum colendum posset. Capra carpa, a quo scriptum omnicarpae caprae. Ircus, quod Sabini fircus; quod illic fedus, in Latio rure edus, qui in urbe ut in multis A addito aedus. Porcus, quod Sabini dicunt APRIMO PORCOPOR; inde porcus, nisi si a Graecis, quod Athenis in libris sacrorum scripta g-kaproh g-kai g-porkoh. 99. Aries, ut quidam dicebant g-arehn ueteres, nostri aruiga, hinc aruignus. Haec sunt quarum in sacruficiis exta in olla, non in ueru cocuntur, quas et Accius scribit et in pontificiis libris uidemus. In hostiis eam dicunt aruigam, quae cornua habeat; quoniam is, cui oui mari testiculi dempti, et cornibus caret; ideo ui natura uersa, ueruex declinatum. 99. Pecori ouillo quod agnatus, agnus. Catulus a sagaci sensu et acuto, ut Cato Catulus; hinc canis: nisi quod ut tuba ac cornu, aliquod signum cum dent, canere dicuntur, quod hic item et noctulucus in custodia et in uenando signum uoce dat, canis dictus. [5,20] XX. 100. Ferarum uocabula item partim peregrina, ut panthera, leo, utraque graeca, et muliercula pantheris et leaena. A quo etiam et recte quoddam panther et leaena. Tigris qui est ut leo uarius, qui uiuus capi adhuc non potuit, uocabulum e lingua armenia: nam ibi et sagitta et quod uehementissimum flumen dicitur Tigris. Ursi Lucana origo, uel unde illi, nostri, ab ipsius uoce. Camelus suo nomine syriaco in Latium uenit, ut Alexandrea camelopardalis nuper adducta, quod erat figura ut camelus, maculis ut panthera. 101. Apri ab eo quod in locis asperis, nisi a Graecis quod hi g-kapros. Caprea a similitudine quadam caprae. Cerui, quod magna cornua gerunt, gerui, G in C mutauit, ut in multis. Lepus, quod Siculi, ut Aeolis quidam Graeci, dicunt g-leporin: a Roma quod orti Siculi, ut annales ueteres nostri dicunt, fortasse hinc illuc tulerunt et hic reliquerunt id nomen. Volpes, ut Aelius dicebat, quod uolat pedibus. [5,21] XXI. 102. Proxima animalia sunt ea quae uiuere dicuntur neque habere animam, ut uirgulta. Virgultum dicitur a uiridi, id a ui quadam humoris; quae si exaruit, moritur. Vitis, quod ea uini origo. Malum, quod Graeci Aeolis dicunt g-malon. Pinus.... Iuglans, quod cum haec nux antequam purgatur similis glandis, haec glans optima et maxima a Ioue et glande iuglans est appellata. Eadem nux, quod ut nox aerem, huius sucus corpus facit atrum. 103. Quae in hortis nascuntur, alia peregrinis uocabulis, ut Graecis ocimum, menta, ruta quam nunc g-pehganon appellant; item caulis, lapathium, radix: sic enim antiqui Graeci, quam nunc g-raphanon; item haec Graecis uocabulis: serpillum, rosa, una littera commutata; item ex his Graecis Latina coliandron, malache, cyminon; item lilium ab leirio et malua ab malachei et sisymbrium a sisymbrio. 101. Vernacula: lactuca a lacte, quod olus id habet lac. Brassica ut praesica, quod ex eius scapo minutatim praesicatur. Asparagi, quod ex asperis uirgultis leguntur et ipsi scapi asperi sunt, non leues; nisi graecum, illic quoque enim dicitur g-asparagos. Cucumeres dicuntur a curuore, ut curuimeres dicti. Fructus a ferundo, res eae quas, fundus et eae quas in fundo ferunt ut fruamur. Hinc declinatae fruges et frumentum, sed ea e terra. Etiam frumentum, quod ad exta ollicoqua solet addi ex mola, id est ex sale et farre molito. Uuae ab uuore. [5,22] XXII. 105. Quae manu facta sunt dicam, de uictu, de uestitu, de instrumento, et si quid aliud uidebitur his aptum. De uictu antiquissima puls; haec appellata uel quod ita Graeci uel ab eo unde scribit Apollodorus, quod ita sonet quom aquae feruenti insipitur. Panis, quod primo figura faciebant, ut mulieres in lanificio, panus; postea ei figuras facere instituerunt alias. A pane et faciendo panificium coeptum dici. Hinc panarium, ubi id seruabant, sicut granarium, ubi granum frumenti condebant, unde id dictum: nisi ab eo quod Graeci id g-krokehn, a quo a Graecis quoque granum ... dictum, et in quo ea quae conduntur. 106. Hordeum, ab horrido. Triticum, quod tritum e spicis. Far a faciendo, quod in pistrino fit. Milium a Graeco: nam id g-melineh. Libum, quod ut libaretur, priusquam essetur, erat coctum. Testuatium, quod in testu caldo coquebatur, ut etiam nunc Matralibus id faciunt matronae. Circuli, quod mixta farina et caseo et aqua circuitum aequabiliter fundebant. 107. Hos quidam qui magis incondite faciebant uocabant lixulas et similixulas uocabulo Sabino: quae frequentia Sabinis. A globo farinae dilatato, item in oleo cocti, dicti globi. Crustulum a crusta pultis, cuius ea, quod ut corium et uritur, crusta dicta. Cetera fere aperta a uocabulis Graecis sumpta, ut thrion et placenta. 108. Quod edebant cum pulte, ab eo pulmentum, ut Plautus; hinc pulmentarium dictum. Hoc primum defuit pastoribus caseus, a coacto lacte ut coaxeus dictus. Dein posteaquam desierunt esse contenti his quae suapte natura ferebat sine igne, in quo erant poma, quae minus cruda esse poterant decoquebant in olla. Ab olla olera dicta, quare degenera cruda olera. E quis ad coquendum quod e terra eruitur, ruapa, unde rapa. Olea ab elaia; olea grandis orchitis quod eam Attici orchimorion. 109. Hinc ad pecudis carnem peruentum est. Ut suilla, sic ab aliis generibus cognominata. Hanc primo assam, secundo elixam, tertio e iure uti coepisse, natura docet. Dictum assum, quod id ab igni assudescit, id est uuescit. Uuidum enim quod humidum, et ideo ubi id non est, sucus abest; et ideo sudando assum destillat humorem; et ut crudum nimium habet humoris, sic excoctum parum habet suci. Elixum e liquore aquae dictum; et ex iure, quod iucundum magis conditione suci. 110. Succidia ab suibus caedendis; nam id pecus primum occidere coeperunt domini et ut seruarent sallere. Tegus suis ab eo quod eo tegitur. Perna a pede sueris. Ex abdomine eius offula, dicta ab offa, minima e suere. Insicia ab eo quod insecta caro, ut in Carmine Saliorum est, quod in extis dicitur nunc prosectum. Murtatum a murta, quod ea large fartis. 111. Quod fartum intestinum e crassundiis, Lucanicam dicunt, quod milites a Lucanis didicerint, ut, quod Faleriis, Faliscum uentrem. Fundolum a fundo, quod non ut reliquae partes, sed ex una parte sola apertum; ab hoc Graecos puto g-typhlon g-enteron appellasse. Ab eadem fartura farcimina in extis appellata. In quo quod tenuissimum intestinum fartum, hila ab hilo dicta, quod ait Ennius: Neque dispendi facit hilum. Quod in hoc farcimine summo quiddam eminet, ab eo quod ut in capite apex apexabo dicta. Tertium fartum est longauo, quod longius quam duo hila. 112. Augmentum, quod ex immolata hostia desectum in iecore imponitur in porriciendo augendi causa. Magmentum a magis, quod ad religionem magis pertinet; itaque propter hoc magmentaria fana constituta locis certis quo id imponeretur. Matteae ab eo quod ea Graece g-mattuai. Item Graecis singillatim haec. [5,23] XXIII. 113. Lana graecum, ut Polybius et Callimachus scribunt. Purpura a purpurae maritumae colore; ut Ponicum, quod a Poenis primum dicitur allata. Stamen a stando, quod eo stat omne in tela uelamentum. Subtemen, quod subit stamini. Trama, quod trameat frigus id genus uestimenti. Densum a dentibus pectinis quibus feritur. Filum, quod minimum est hilum; id enim minimum est in uestimento. 114. Pannus graecum. Qui cum faciunt, panuuellium dictum a pano et uoluendo filo. Tunica ab tuendo corpore, tunica ut tuendica. Toga a tegendo. Cinctus et cingillum a cingendo, alterum uiris, alterum mulieribus attributum. [5,24] XXIV. 115. Arma ab arcendo, quod his arcemus hostem. Parma, quod e medio in omnis partis par. Conum, quod cogitur in cacumen uersus. Hasta, quod astans solet ferri. Iaculum, quod ut iaciatur fit. Tragula a traiciendo. Scutum a sectura ut secutum, quod a minute consectis fit tabellis. Umboneis a Graeco, quod ambones. 116. Gladius C in G commutato a clade, quod fit ad hostium cladem gladium. Similiter ab omine pilum, qui hostis periret, ut perilum. Lorica, quod e loris de corio crudo pectoralia faciebant : postea subcidit gallica e ferro sub id uocabulum, ex anulis ferrea tunica. Balteum, quod cingulum e corio habebant bullatum, balteum dictum. Ocrea, quod opponebatur ob crus. Galea ab galero, quod multi usi antiqui. 117. Tubae ab tubis, quos etiam nunc ita appellant tubicines sacrorum. Cornua, quod ea quae nunc sunt ex aere, tunc fiebant bubulo e cornu. Vallum, uel quod ea uaricare nemo posset, uel quod singula ibi extrema bacilla furcillata habent figuram litterae V. Cerui ab similitudine cornuum cerui; item reliqua fere ab similitudine ut uineae, testudo, aries. [5,25] XXV. 118. Mensam escariam cillibam appellabant; ea erat quadrata ut etiam nunc in castris est. A cibo cilliba dicta; postea rutunda facta, et quod quae a nobis media a Graecis g-mesa, mensa dicta potest, nisi etiam quod ponebant pleraque in cibo mensa. Trulla a similitudine truae, quae quod magna et haec pusilla, ut troula, trulla; hinc Graeci g-tryehlehn. Trua qua e culina in lauatrinam aquam fundunt, trua, quod trauolat ea aqua. Ab eodem est appellatum truleum: simile enim figura, nisi quod latius est, quod concipiat aquam, et quod manubrium cauum non est, nisi in uinario truleo. 119. Accessit matellio a matula dictus et fictus, qui, posteaquam longius a figura matulae discessit, et ab aqua aqualis dictus. Vas aquarium uocant futim, quod in triclinio allatam aquam infundebant. Quo postea accessit nanus cum graeco nomine et cum latino nomine graeca figura barbatus. Peluis pedeluis a pedum lauatione. Candelabrum a candela: ex his enim funiculi ardentes figebantur. Lucerna post inuenta, quae dicta a luce, aut quod id uocant Graeci g-lychnon. 120. Vasa in mensa escaria; ubi pultem aut iurulenti quid ponebant, a capiendo catinum nominarunt, nisi quod Siculi dicunt g-katinon ubi assa ponebant. Magidam aut langulam alterum a magnitudine alterum a latitudine finxerunt. Patinas a patulo dixerunt, ut pusillas, quod his libarent cenam, patellas. Tryblia et canistra quod putant esse latina, sunt graeca: g-tryblion enim et g-kanoun. Graeca reliqua quod aperta sunt unde sint relinquo. [5,26] XXVI. 121. Mensa uinaria rotunda nominabatur cilibantum, ut etiam nunc in castris. Id uidetur declinatum a graeco g-kylikeioh, id a poculo cylice. Quae in illa capis et minores capulae, a capiendo, quod ansatae ut prehendi possent id est capi. Harum figuras in uasis sacris ligneas ac fictilis antiquas etiam nunc uidemus. 122. Praeterea in poculis erant paterae, ab eo, quod latum Latini ita dicunt, dictae. Hisce etiam nunc in publico conuiuio antiquitatis retinendae causa, quom magistri fiunt, potio circumfertur; et in sacrificando deis hoc poculo magistratus dat deo uinum. Pocula a potione, unde potatio et etiam repotia. Haec possunt a poto, quod g-potos potio graece. 123. Origo potionis aqua, quod aequa summa. Fons unde funditur e terra aqua uiua, ut fistula a qua fusus aquae. Vas uinarium grandius sinum ab sinu, quod sinum maiorem cauationem quam pocula habebant. Item dictae lepestae, quae etiam nunc in diebus sacris Sabinis uasa uinaria in mensa deorum sunt posita; apud antiquos scriptores graecos inueni appellari poculi genus g-lepastan: quare uel inde radices in agrum Sabinum et Romanum sunt profectae. 124. Qui uinum dabant ut minutatim funderent, a guttis guttum appellarunt; qui sumebant minutatim, a sumendo simpulum nominarunt. In huiusce locum in conuiuiis e Graecia successit epichysis et cyathus; in sacruficiis remansit guttus et simpulum. 125. Altera uasaria mensa erat lapidea quidrata oblonga una columella; uocabatur cartibulum. Haec in aedibus ad compluuium apud multos me puero ponebatur et in ea et circum eam aenea uasa. A gerendo cartibulum, unde cortibulum post dictum. [5,27] XXVII. 126. Praeterea erat tertium genus mensae et quadrata uasorum, uocatum urnarium, quod urnas cum aqua positas ibi potissimum habebant in culina. Ab eo etiam nunc ante balineum locus ubi poni solebat urnarium uocatur. Urnae dictae, quod urinant in aqua haurienda ut urinator. Urinare est mergi in aquam. 127. Imburuon fictum ab uruo, quod ita flexum ut redeat sursum uersus; ut in aratro quod est uruom. Calix a caldo, quod in eo calda puls apponebatur et caldum eo bibebant. Vas ubi coquebant cibum, ab eo caccabum appellarunt. Veru a uersando. [5,28] XXVIII. 128. Ab sedendo appellatae sedes, sedile, solium, sellae, siliquastrum. Deinde ab his subsellium: ut subsipere quod non plane sapit, sic quod non plane erat sella, subsellium. Ubi in eiusmodi duo, bisellium dictum. Arca, quod arcebantur fures ab ea clausa. Armarium et armamentarium ab eadem origine, sed declinata aliter. [5,29] XXIX. 129. Mundus muliebris dictus a munditia. Ornatus quasi ab ore natus, hinc enim maxime sumitur quod eam deceat, itaque id paratur speculo. Calamistrum, quod his calfactis in cinere capillus ornatur. Qui ea ministrabat, a cinere cinerarius est appellatus. Discerniculum, quo discernitur capillus. Pecten, quod per eum explicatur capillus. Speculum a speciendo, quod ibi se spectant. 130. Vestis a uelis; uela ab eo, quod uellus lana tonsa uniuersa ouis. Id dictum quod uellebant. Lanea, ex lana facta. Quod capillum contineret, dictum a rete reticulum. Rete ab raritudine. Item texta fasciola, qua capillum in capite alligarent, dictum capital a capite, quod sacerdotulae in capite etiam nunc solent habere. Sic rica ab ritu, quod Romano ritu sacrificium feminae cum faciunt, capita uelant. Mitra et reliqua fere in capite postea addita cum uocabulis graecis. [5,30] XXX. 131. Prius deinde indutui, tum amictui quae sunt tangam. Capitium ab eo quod capit pectus, id est ut antiqui dicebant, comprehendit. Indutui alterum quod subtus, a quo subucula; alterum quod supra, a quo supparus, nisi id, quod item dicunt Osce. Alterius generis item duo : unum quod foris ac palam, palla; alterum quod intus, a quo intusium, id quod Plautus dicit: Indusiatam patagiatam caltulam ac crocotulam. Multa post luxuria attulit, quorum uocabula apparet esse Graeca, ut asbeston. 132. Amictui dictum quod ambiectum, est, id est circumiectum. A quo etiam quo uestitas se inuoluunt, circumiectui appellant. Et quod amictui habet purpuram circum, uocant circumtextum. Antiquissimi amictui ricinium. Id, quod eo utebantur duplici, ab eo quod dimidiam partem retrorsum iaciebant, ab reiciendo ricinium dictum. 133. Hinc quod facta duo simplicia paria, parilia primo dicta; R exclusum propter leuitatem. Parapechia, chlamydes, sic multa graeca. Laena, quod de lana multa, duarum etiam togarum instar. Ut antiquissimum mulierum ricinium, sic hoc duplex uirorum. [5,31] XXXI. 134. Instrumenta rustica quae serendi aut colendi fructus causa facta. Sarculum ab serendo ac sariendo. Ligo, quod eo propter latitudinem quod sub terra facilius legitur. Pala a pangendo, factum L, G quod fuit. Rutrum ruitrum a ruendo. 135. Aratrum, quod arruit terram eius ferrum. Vomer, quod uomit eo plus terram. Dens, quod eo mordetur terra. Supra id regula quae stat, stiua ab stando : et in ea transuersa regula manicula, quod manu bubulci tenetur. Qui quasi temo est inter boues, bura a bubus; alii hoc a curuo uruom, appellant. Sub iugo medio cauum, quod bura extrema addita oppilatur, uocatur cous a cauo. Iugum et iumentum ab iunctu. 136. Irpices regula compluribus dentibus, quam item ut plaustrum boues trahunt, ut eruant quae in terra serpunt; sirpices, postea irpices S detrito a quibusdam dicti. Rastelli, ut irpices, serrae leues; ita qui homo in pratis, per fenisecia eundo, festucas corradit, quo ab rasu rastelli dicti. Rastri, quibus dentatis penitus eradunt terram atque eruunt, a quo rutu ruastri dicti. 137. Falces, a farre littera commutata; haec in Campania seculae a secando. A quadam similitudine harum aliae, ut, quod apertum unde, falces fenariae et arborariae et, quod non apertum unde, falces lumariae et sirpiculae. Lumariae sunt quibus secant lumecta, id est quom in agris serpunt spinae, quas quod ab terra agricolae soluunt, id est luunt, lumecta. Falces sirpiculae uocatae ab sirpando, id est ab alligando. Sic sirpata dolia quassa, quom alligata his, dicta. Utuntur in uinea alligando fasces, incisos fustes, faculas. Has zanclas, Chersonesice. 138. Pilum, quod eo far pisunt, a quo ubi id fit dictum pistrinum (L et S inter se saepe locum commutant). Inde post in Urbe Lucili pistrina et pistrix. Trapetes molae oleariae; uocant trapetes a terendo, nisi graecum est. Ac molae a molliendo: harum enim motu eo coniecta molliuntur. Vallum a uolatu, quod cum id iactant uolant inde leuia. Ventilabrum, quod uentilatur in aere frumentum. 139. Quibus conportatur fructus ac necessariae res: de his fiscina a ferendo dicta, corbes ab eo quod eo spicas aliudue quid corruebant; hinc minores corbulae dictae. De his quae iumenta ducunt, tragula, ab eo quod ab eo trahitur per terram; sirpea, quae uirgis sirpatur, id est colligando implicatur, in qua stercus aliudue quid uehitur. 146. Vehiculum, in quo faba aliudue quid uehitur, quod e uiminibus uietur aut eo uehitur breui, est uehiculum dictum est aliis arcera, quae etiam in Duodecim Tabulis appellatur; quod ex Tabulis uehiculum erat factum ut arca, arcera dictum. Plaustrum ab eo quod non ut in his quae supra dixi ex quadam parte, sed ex omni parte palam est, quae in eo uehuntur quod perlucent, ut lapides, asseres, tignum. [5,32] XXXII. 141. Aedificia nominata a parte ut multa: ab aedibus et faciendo maxime aedificium. Et oppidum ab opi dictum, quod munitur opis causa ubi sint, et quod opus est ad uitam gerendam. Uti haberent tuta oppida quod opere muniebant, moenia dicta. Quo moenitius esset quod exaggerabant, aggeres dicti, et qui aggerem contineret, moerus, quod muniendi causa portabatur, munus; quod sepiebant oppidum, e quo moenere moerus 142. Eius summa pinnae ab his quas insigniti milites in galeis habere solent et in gladiatoribus Samnites. Turres a toruis, quod eae proiciunt ante alios. Qua uiam relinquebant in muro, qua in oppidum portarent, portas. 143. Oppida condebant in Latio Etrusco ritu, ut multa, id est iunctis bobus, tauro et uacca interiore, aratro circumagebant sulcum. Hoc faciebant religionis causa die auspicato, ut fossa et muro essent muniti. Terram unde exculpserant, fossam uocabant et introrsum iactam murum. Post ea qui fiebat orbis, urbis principium; qui, quod erat post murum, postmoerium dictum, eo usque auspicia urbana finiuntur. Cippi pomeri stant et circum Ariciam et circum Romam. Quare et oppida quae prius erant circumducta aratro ab orbe et uruo urbes; et, ideo coloniae nostrae omnes in litteris antiquis scribuntur urbeis, quod item conditae ut Roma; et ideo coloniae et urbes conduntur, quod intra pomerium ponuntur. 144. Oppidum quod primum conditum in Latio stirpis Romanae, Lauinium: nam ibi dii Penates nostri. Hoc a Latini filia, quae coniuncta Aeneae, Lauinia, appellatum. Hinc post triginta annos oppidum alterum conditur, Alba; id ab sue alba nominatum. Haec e naui Aeneae cum fugisset Lauinium, triginta parit porcos; ex hoc prodigio post Lauinium conditum annis triginta haec urbs facta, propter colorem suis et loci naturam Alba Longa dicta. Hinc mater Romuli Rhea, ex hac Romulus, hinc Roma. 145. In oppido uici a uia, quod ex utraque parte uiae sunt aedificia. Fundulae a fundo, quod exitum non habent ac peruium non est. Angiportum, siue quod id, angustum, siue ab agendo et portu. Quo conferrent suas controuersias, et quae uenderentur uellent quo ferrent, forum appellarunt. 146. Ubi quid generatim, additum ab eo cognomen, ut forum boarium, forum olitorium: hoc erat antiquum macellum, ubi oolerum copia. Ea loca etiam nunc Lacedaemonii uocant macellum, sed Iones ostia hortorum macellotas hortorum, et castelli macella. Secundum Tiberim ad Iunium forum piscarium uocant: ideo ait Plautus: Apud Forum Piscarium. Ubi uariae res. Ad corneta forum cupedinis a cupedio, quod multi forum cupidinis a cupiditate. 147. Haec omnia posteaquam contracta in unum locum quae ad uictum pertinebant, et aedificatus locus : appellatum macellum, ut quidam scribunt, quod ibi fuerit hortus; alii quod ibi domus fuerit cui cognomen fuit macellus, quae ibi publice sit diruta, e qua aedificatum hoc quod uocetur ab eo macellum. 148. In foro lacum Curtium a Curtio dictum constat, et de eo triceps historia: nam et Procilius non idem prodidit quod Piso, nec quod is Cornelius secutus. A Procilio relatum, in eo loco dehisse terram et id ex S. Con. ad haruspices relatum esse : responsum deum Manium postilionem postulare id, ciuem fortissimum eo demitti. Tum quendam Curtium uirum fortem armatum ascendisse in equum et a Concordia uersum cum eo praecipitatum; eo facto locum coisse atque eius corpus diuinitus humasse ac reliquisse genti suae monumentum. 149. Piso in Annalibus scribit, Sabino bello, quod fuit Romulo et Tatio, uirum fortissimum Mettium Curtium Sabinum, quom Romulus cum suis ex superiore parte impressionem fecisset, Curtium in locum palustrem, qui tum fuit in foro, antequam cloacae sunt factae, secessisse atque ad suos in Capitolium recepisse; ab eo lacum Curtium inuenisse nomen. 150. Cornelius et Lutatius scribunt eum locum esse fulguritum, et ex Senatus. Con. septum esse: id quod factum esset a Curtio consule, cui Marcus Genucius fuit collega, Curtium appellatum. 158. Arx ab arcendo, quod is locus munitissimus Urbis, a quo facillime possit hostis prohiberi. Carcer a coercendo, quod exire prohibentur. In hoc pars quae sub terra Tullianum, ideo quod additum a Tullio rege. Quod Syracusis, ubi delicti causa custodiuntur, uocantur latomiae, inde Lautumia translatum, uel quod hic quoque in eo loco lapidicinae fuerunt. 152. In eo, Lauretum ab eo quod ibi sepultus est Tatius rex, qui ab Laurentibus interfectus est, uel ab silua laurea, quod ea ibi excisa, est aedificatus uicus, ut inter Sacram Viam et macellum editum Corneta a cornis, quae abscisae loco reliquerunt nomen, ut Esculetum ab esculo dictum et Fagutal a fago, unde etiam Iouis Fagutalis, quod ibi sacellum. 153. Armilustrum ab ambitu lustri: locus idem Circus Maximus, dictus, quod circum spectaculis aedificatus ubi ludi fiunt, et quod ibi circum metas fertur pompa et equi currunt. Itaque dictum in Cornicularia militis aduentu, quem circumeunt ludentes: Quid cessamus ludos facere? Circus noster ecce adest. In circo primo unde mittuntur equi, nunc dicuntur carceres, Naeuius oppidum appellat. Carceres dicti, quod coercentur equi, ne inde exeant antequam magistratus signum misit. Quod ad muri speciem pinnis turribusque carceres olim fuerunt, scripsit poeta: Dictator ubi currum insidit, peruehitur usque ad oppidum. 154. Intumus circus ad Murcim, uocatur, ut Procilius aiebat, ab urceis, quod is locus esset inter figulos; alii dicunt a murteto declinatum, quod ibi id fuerit; cuius uestigium manet, quod ibi est sacellum etiam nunc Murteae Veneris. Item simili de causa Circus Flaminius dicitur, qui circum aedificatus est Flaminium Campum, et quod ibi quoque ludis Tauriis equi circum metas currunt. 155. Comitium ab eo quod coibant eo comitiis curiatis et litium causa. Curiae duorum generum: nam et ubi curarent sacerdotes res diuinas, ut Curiae Veteres, et ubi senatus humanas, ut Curia Hostilia, quod primus aedificauit Hostilius rex. Ante hanc Rostra: cuius id uocabulum, ex hostibus capta fixa sunt rostra. Sub dextra huius a Comitio locus substructus, ubi nationum subsisterent legati, qui ad senatum essent missi. Is Graecostasis appellatus a parte, ut multa. 156. Senaculum supra Graecostasim, ubi aedis Concordiae et basilica Opimia. Senaculum uocatum, ubi senatus aut ubi seniores consisterent, dictum gerusia apud Graecos. Lautolae ab lauando, quod ibi ad Ianum Geminum aquae caldae fuerunt. Ab his palus fuit in minore Velabro, a quo, quod ibi uehebantur lintribus, Velabrum, ut illud de quo supra dictum est. 157. Aequimelium, quod aequata Meli domus publice, quod regnum occupare uoluit is. Locus ad Busta Gallica, quod Roma recuperata Gallorum ossa qui possederunt urbem ibi coaceruata ac consepta. Locus qui uocatur Doliola ad cluacam Maxumam, ubi non licet despuere, a doliolis sub terra. Eorum duae traditae historiae, quod alii inesse aiunt ossa cadauerum, alii Numae Pompilii religiosa quaedam post mortem eius infossa. Argiletum sunt qui scripserunt ab Argola seu Agroia, quod is huc uenerit ibique sit sepultus; alii ab argilla, quod ibi id genus terrae sit. 158. Cliuus Publicius ab aedilibus plebei Publicis qui eum publice aedificarunt. Simili de causa Pullius et Cosconius, quod ab his uiocuris dicuntur aedificati. Cliuos proxumus a Flora susus uersus Capitolium Vetus, quod ibi sacellum Iouis Iunonis Mineruae, et id antiquius quam aedis quae in Capitolio facta. 159. Exquiliis Vicus Africus, quod ibi obsides ex Africa bello Punico dicuntur custoditi. Vicus Cyprius a cypro, quod ibi Sabini ciues additi consederunt, qui a bono omine id appellarunt; nam cyprum Sabine bonum. Prope hunc uicus Sceleratus, dictus a Tullia Tarquini Superbi uxore, quod ibi cum iaceret pater occisus, supra eum carpentum mulio ut inigeret iussit. [5,33] XXXIII. 160. Quoniam uicus constat ex domibus, nunc earum uocabula uideamus. Domus graecum, et ideo in aedibus sacris ante cellam, ubi sedes dei sunt, Graeci dicunt g-prodomon, quod post est, g-opisthodomon. Aedis ab aditu, quod plano pede adibant. Itaque ex aedibus efferri indictiuo funere praeco etiam eos dicit qui ex tabernis efferuntur, et omnes in censu uillas inde dedicamus aedes. 161. Cauum aedium dictum, qui locus tectus intra parietes relinquebatur patulus, qui esset ad communem omnium usum. In hoc locus si nullus relictus erat, sub diuo qui esset, dicebatur testudo ab testudinis similitudine, ut est in praetorio in castris. Si relictum erat in medio ut lucem caperet, deorsum quo impluebat, dictum impluuium : susum qua compluebat compluuium: utrumque a pluuia. Tuscanicum dictum a Tuscis, posteaquam illorum cauum aedium simulare coeperunt. Atrium appellatum ab Atriatibus Tuscis; illinc enim exemplum sumptum. 162. Circum cauum aedium erat unius cuiusque rei utilitatis causa parietibus dissepta: ubi quid conditum esse uolebant, a celando cellam appellarunt; penariam ubi penus; ubi cubabant cubiculum; ubi cenabant cenaculum uocitabant, ut etiam nunc Lanuui apud aedem Iunonis et in cetero Latio ac Faleris et Cordubae dicuntur. Posteaquam in superiore parte cenitare coeperunt, superioris domus uniuersa caenacula dicta; posteaquam ubi caenabant plura facere coeperunt, ut in castris ab hieme hiberna, hibernum domus uocarunt; contraria - - -. [5,34] XXXIV. 163. - - - ligionem Porcius designat quom de Ennio scribens dicit eum coluisse Tutilinae loca. Sequitur Porta Naeuia, quod in nemoribus Naeuiis: (Naeuii etenim loca, ubi ea, sic dicta. Deinde Rauduscula, quod aerata fuit. Aes raudus dictum; ex eo ueteribus in mancipiis scriptum: Raudusculo libram ferito. Hinc Lauernalis ab ara Lauernae, quod ibi ara eius. 164. Praeterea intra muros uideo portas dici. In Palatio Mucionis a mugitu, quod ea pecus in buceta tum ante antiquum oppidum exigebant; alteram Romanulam, ab Roma dictam, quae habet gradus in Noua Via ad Volupiae sacellum. 165. Tertia est Ianualis, dicta ab Iano; et ideo ibi positum Iani signum; et ius institutum a Pompilio, ut scribit in Annalibus Piso, ut sit aperta semper, nisi cum bellum sit nusquam. Traditum est memoriae, Pompilio rege fuisse opertam, et post Tito Manlio consule, bello Carthaginiensi primo confecto, et eodem anno opertam et apertam. [5,35] XXXV. 166. Super lectulis origines quas aduerti, hae. Lectica, quod legebant unde eam facerent stramenta atque herbam, ut etiam nunc fit in castris. Lecti, quod, ne essent in terra, sublimis in his ponebant; nisi ab eo quod Graeci antiqui dicebant g-lektron, lectum potius. Qui lecticam inuoluebant, quod fere stramenta erant e segete, segestria appellarunt, ut etiam nunc in castris, nisi si a Graecis: nam g-stegastron. Ubi lectus mortui quod fertur, dicebant feretrum nostri, Graeci g-pheretron. 167. Posteaquam transierunt ad culcitas, quod in eas acus aut tomentum aliudue quid calcabant, ab inculcando culcita dicta. Hac quicquid insternebant, ab sternendo stragulum appellabant. Puluinar uel a plumis uel a pellulis declinarunt. Quibus operibantur, operimenta, et pallia opercula dixerunt. In his multa peregrina, ut sagum, reno gallica, ut gaunaca et amphimallum graeca; contra Latinum toral, ante torum, et torus a toruo, quod is in promptu. Ab hac similitudine torulus, in mulieris capite ornatus. 168. Qua simplici scansione scandebant in lectum non altum, scabellum, in altiorem, scamnum. Duplicata scansio gradus dicitur, quod gerit in inferiore superiorem. Graeca sunt g-peristrohmata et g-peripetasmata, sic alia quae item conuiuii causa ibi multa. [5,36] XXXVI. 169. Pecuniae signatae uocabula sunt. Aeris et argenti haec. As ab aere. Dupondius ab duobus ponderibus, quod unum pondus assipondium dicebatur. Id ideo quod as erat libra pondo. Deinde ab numero reliquom dictum usque ad centussis, ut as singulari numero; ab tribus assibus tressis, et sic proportione usque ad nonussis. 170. In denario numero hoc mutat; quod primum est ab decem assibus decussis, secundum ab duobus decussibus bicessis. Reliqua conueniunt, quod est ut tricessis proportione usque ad centussis, quo maius aeris proprium uocabulum non est: nam ducentis et sic proportione quae dicuntur non magis asses quam denarii aliaeue quae res significantur. 171. Aeris minima pars sextula, quod sexta pars unciae. Semuncia, quod dimidia pars unciae; se ualet dimidium, ut in selibra et semodio. Uncia ab uno. Sextans ab eo quod sexta pars assis, ut quadrans quod quarta, et triens quod tertia pars. Semis, quod semias, id est dimidium assis, ut supra dictum est. Septunx a septem et uncia conlisum. 172. Reliqua obscuriora, quod ab deminutione, et ea quae deminuuntur ita sunt, ut extremas syllabas habeant, unde una dempta uncia deunx; dextans dempto sextante; dodrans dempto quadrante; bes, ut olim des, dempto triente. 173. In argento nummi; id ab Siculis. Denarii, quod denos aeris ualebant; quinarii, quod quinos; sestertius, quod duobus semis additur (dupondius enim et semis antiquus sestertius est), et ueteris consuetudinis ut retro aere dicerent, ita ut semis tertius, quartus semis, pronuntiarent, ab semis tertius sestertius dictus. 174. Nummi denarii decuma libella, quod libram pondo as ualebat, et erat ex argento parua. Sembella, quod libellae dimidium, quod semis assis. Terruncius a tribus unciis, quod libellae ut haec quarta pars, sic quadrans assis eadem. 175. Pecunia uocabulum mutat, nam potest item dici dos, arrabo, merces, corollarium. Dos si nuptiarum causa data; haec Graece g-dohtineh, ita enim hoc Siculi. Ab eodem donum, nam graece ut ISSEDONION, et ut alii g-dohma et ut Attici g-dosin. Arrabo sic data, ut reliquum reddatur; hoc uerbum item a Graeco g-arrabohn. Reliquum, quod ex eo quod debitum reliquom. 176. Damnum a demptione, quom minus re factum quam quanti constat. Lucrum ab luendo, si amplius quam ut exsolueret, quanti esset, receptum. Detrimentum a detritu, quod ea quae trita minoris pretii. Ab eodem mente, intertrimentum ab eo, quod duo quae inter se trita, et deminuta; a quo etiam intertrigo dicta. 177. Multa pecunia quae a magistratu dicta, ut exigi posset ob peccatum; quod singulae dicuntur, appellatae eae multae, et quod olim uinum dicebant multam: itaque quom in dolium aut culeum uinum addunt rustici, prima urna addita dicunt etiam nunc. Poena a poeniendo aut quod post peccatum sequitur. Pretium, quod emptionis aestimationisue causa constituitur, dictum a peritis, quod hi soli facere possunt recte id. 178. Si quid datum pro opera aut opere, merces, a merendo. Quod manu factum erat et datum pro eo, manupretium, a manibus et pretio. Corollarium, si additum praeter quam quod debitum; eius uocabulum fictum a corollis, quod eae, cum placuerant actores, in scena dari solitae. Praeda est ab hostibus capta, quod manu parta, ut parida praeda. Praemium a praeda, quod ob recte quid factum concessum. 179. Si datum quod reddatur, mutuum, quod Siculi g-moiton: itaque scribit Sophron g-moiton g-anthymoh. Et munus, quod mutuo animo qui sunt dant officii causa. Alterum munus, quod muniendi causa imperatum, a quo etiam municipes, qui una munus fungi debent, dicti. 180. Si est ea pecunia quae in iudicium uenit in litibus, sacramentum a sacro. Qui petebat et qui infitiabatur, de aliis rebus uterque quingenos aeris ad pontificem deponebant, de aliis rebus item certo alio legitimo numero assum; qui iudicio uicerat, suum sacramentum e sacro auferebat, uicti ad aerarium redibat. 181. Tributum dictum a tribubus, quod ea pecunia, quae populo imperata erat, tributim a singulis pro portione census exigebatur. Ab hoc ea quae assignata erat, attributum dictum; ab eo quoque quibus attributa erat pecunia, ut militi reddant, tribuni aerarii dicti; id quod attributum erat, aes militare. Hoc est quod ait Plautus: Cedit miles, aes petit. Et hinc dicuntur milites aerarii ab aere, quod stipendia facerent. 182. Hoc ipsum stipendium a stipe dictum, quod aes quoque stipem dicebant; nam quod asses librae, pondo erant, qui acceperant maiorem numerum non in arca ponebant, sed in aliqua cella stipabant, id est componebant, quo minus loci occuparet; ab stipando stipem dicere coeperunt. Stips ab g-stoibehfortasse, graeco uerbo. Id apparet, quod, ut tum institutum, etiam nunc diis cum thesauris asses dant, stipem dicunt, et qui pecuniam alligat, stipulari et restipulari. Militis stipendia ideo, quod eam stipem pendebant; ab eo etiam Ennius scribit: Poeni stipendia pendunt. 183. Ab eodem aere pendendo dispensator; et in Tabulis scribimus expensum; et inde prima pensio et sic secunda aut quae alia; et dispendium ideo quod in dispendendo solet minus fieri; compendium quod quom compenditur una fit; a quo usura, quod in sorte accedebat, impendium appellatum; quae quom accederet ad sortem, usu usura dicta, ut sors quod suum fit sorte. Per trutinam solui solitum, uestigium etiam nunc manet in aede Saturni, quod ea etiam nunc propter pensuram trutinam habet positam. Ab aere aerarium appellatum. [5,37] XXXVII. 184. Ad uocabula quae pertinere sumus rati ea quae loca et ea quae in locis sunt, satis ut arbitror dicta, quod neque parum multa sunt aperta, neque, si amplius uelimus uolumen patietur. Quare in prouimo, ut in primo libro dixi, quod sequitur de temporibus dicam.