[0] LAURENTIUS VALLA, De libero arbitrio. [1] Ad Garsiam episcopum ilerdensem. Maxime uellem, Garsia Episcoporum doctissime et optime, ac summopere optarem, ut cum ceteri Christiani homines, tum uero hi qui Theologi uocantur, non ita multum tribuerent philosophiae, nec tantum in ea operae consumerent, et prope parem ac sororem, ne dicam patronam, theologiae facerent. Male enim sentire mihi uidentur de nostra religione, quam putant philosophiae praesidio indigere: quod minime illi fecerunt quorum iam multis saeculis opera exstant, apostolorum imitatores, et uere in templo Dei columnae. Ac quidem, si probe animaduertamus, quidquid illis temporibus haeresum fuit, quas non parum multas fuisse accepimus, id omne fere ex philosophicorum dogmatum fontibus nascebatur, ut non modo non prodesset philosophia sanctissimae religioni, sed etiam uehementissime obesset. At eam isti de quibus loquor natam esse ad extirpandas haereses iactant, quarum potius seminarium est, nec intelligunt se imperitiae accusare piissimam antiquitatem quae in expugnandis haeresibus philosophiae arma non habuit, et saepe contra ipsam philosophiam depugnauit acerrime et tanquam Tarquinium in exilium eiecit, neque redire passa est. Itane imperiti fuerunt illi et inermes? Et quomodo tantum orbis terrarum in ditionem suam redegerunt? Vos contra, tali armatura muniti, ne tueri quidem potestis, proh rem indignam et flebilem, quod ipsi uobis quasi patrimonium reliquerunt. Quid igitur causae est cur in maiorum uestigiis nolitis insistere? Si minus ratio, certe auctoritas illorum effectusque inducere debuit, ut se imitaremini potius quam nouam uiam ingrederemini. Odiosum puto et execrabilem medicum, qui aegrotum probatis iam usu medicamentis curare non uult, sed nouis et experimento non cognitis;et nautam qui mauult insuetum iter tenere, quam id per quod ceteri salua naui ac mercibus nauigarunt. Itaque eo insolentiae processistis ut putetis neminem posse theologum euadere, nisi qui praecepta philosophiae teneat eaque diligentissime perdidicerit, stultosque simul eos facitis qui ante hac uel nescierunt haec , uel nescire uoluerunt. O tempora, O mores! Apud senatum olim romanum non licebat nec ciui nec hospiti loqui lingua peregrina , sed tantummodo illius urbis uernacula: at uos, quasi Christianae reipublicae senatores, gentilem sermonem magis quam ecclesiasticum et audire et proferre delectamini. Sed aduersus alios dicendi multis in locis dabitur tempus; in praesentiarum uero ostendere uolumus Boetium nulla alia causa, nisi quod nimis philosophiae amator fuit, non eo modo quo debuit disputasse de libero arbitrio in quinto libro de consolatione. [2] Nam primis quattuor libris respondimus in opere nostro de uero bono; atque hanc omnem materiam quam diligentissime potero discutere et resoluere conabor, ut de ea non frustra post omnes ego scriptores uidear disseruisse: aliquid enim de nostro ac praeter ceteros afferemus. Ad quod faciendum, cum mea sponte animatus essem, tamen currentem, ut aiunt, incitauit disputatio mihi nuper habita cum Antonio Glarea, homine perliterato ac bene acuto, mihique cum propter mores, tum quia conterraneus sancti Laurentii est, longe carissimo, cuius disputationis uerba in libellum retuli, exponens illa quasi agatur res , non quasi narretur : ne « Inquam » et « Inquit » saepius interponeretur; quod se fecisse Marcus Tullius, uir immortali ingenio, cur dixerit in libro quem inscripsit Laelium, equidem non uideo. Nam ubi auctor non a se disputata, sed ab aliis recitat, quonam modo « Inquam » interponere potest? ueluti est in Laelio Ciceronis, in quo disputatio continetur habita a Laelio cum duobus generis, G. Fannio et Q. Scaeuola, recitataque ab ipso Scaeuola, Cicerone cum nonnullis familiaribus audiente, et, ut illa aetate, uix ausuro disputare et colloqui cum Scaeuola, quandam prae se uel aetatis uel dignitatis religionem ferente. Sed ad propositum. Antonius igitur ad me meridie cum uenisset, nec occupatum sane offendisset, sed cum domesticis quibusdam sedentem in exhedra, quodam quasi prooemio praelocutus ad rem atque ad tempus accommodato, ita deinde subsecutus est: [3] ANTONIUS. Perdifficilis mihi et in primis ardua quaestio uidetur de libero arbitrio, ex quo pendet omnis rerum humanarum actio, omne ius et iniuria, omne praemium et poena, neque id in hac solum uita, uerumetiam in futura, qua quaestione non facile dixerim an ulla sit uel magis scitu necessaria, uel quae minus sciatur. Saepe enim mecum metipso, saepe cum aliis de ea quaerere soleo, nec ullum adhuc huius ambiguitatis exitum reperire queo: usque adeo conturbor aliquando proptera apude me atque confundor. Veruntamen non idcirco unquam inquirendo defatigabor, nec desperabo hoc percipi posse, licet multos sciam eadem spe fuisse frustratos. Ideoque tuam quoque audire in hac quaestione sententiam uelim, non modo quod omnia indagando et collustrando fortassis ad id quaero perueniam, sed etiam quod notum habeo quam acri iudicio sis et exacto. LAURENTIUS. Est, ut ais, perdifficilis quidem ista quaestio et ardua et haud scio an ulli cognita. Sed non est causa cur conturberis propterea ac confundaris, uel si nunquam istud sciturus sis. Numquid enim iusta indignatio est, si id tu non assequaris quod uides assecutum esse neminem? Atqui multa sunt apud alios quae non sunt apud nos, nequaquam tamen aegro ferenda animo, sed moderato et aequo. Alius nobilitate praeditus est, alius magistratu, alius opibus, alius ingenio, alius eloquentia, alius horum plerisque, alius omnibus. Nemo tamen aequus rerum aestimator, ac suae sibi industriae conscius ea re dolendum sibi existimauit, quod ipse illa non haberet; quanto autem minus quod pennis auium careret, quas nemo habet. At enim si propter omnia quae nescimus molestiam contraheremus, duram nobis et acerbam uitam redderemus. Visne enumerem quanta sint nobis ignota, non solum diuina et supernaturalia, quale hoc est, sed humana etiam, et quae in nostram scientiam cadere possunt? Breui dicam, multo sunt plura quae ignorantur. Unde Achademici, falso illi quidem, sed tamen nihil nobis plane cognitum esse dicebant. [4] ANTONIUS. Ego uero fateor istuc uerum esse quod dicis, sed nescio quomodo impatiens sum et auidus, ut impetum animi cohibere non possim. Nam quod de pennis auium dixisti, non esse dolendum si illas non habeam, quas nemo habet, audio: sed cur tamen recusare deberem alas, si modo Daedali exemplo assequi possem? Nunc uero quanto praestantiores alas concupisco? quibus non e carcere parietum, sed e carcere errorum euolem, et in patriam, non hanc quae corpora genuit, ut ille fecit, sed in eam ubi animae nascuntur transuolem et perueniam. Nam Achademicos cum sua persuasione dimittamus, qui cum omnia dubia ponerent, tamen eos dubitare certe dubium non erat; et cum nihil sciri affirmarent, tamen inquirendi studium non relinquebant. nos porro scimus posteriores ad ea quae prius enuenta erant multa addidisse, quorum exemplum et institutio animare nos debet ad alia quoque inuenienda. Quare noli, queso, hanc mihi solocitudinem molestiamque eripere: erepta enim molestia, eripueris simul et inquirendi diligentiam, nisi forte tu, ut spero et opto, auiditati meae satisfeceris. LAURENTIUS. Egone satisfaciam quod nemo alius potuit? Nam quid dicam de libris? quibus siue acquiescis, non est aliquid praeterea requirendum; siue non acquiescis, nihil est quod ego melius queam dicere. Quamquam tu uideris quam sanctum sit et quam tolerabile omnibus libri, et quidem probatissimis, te bellum indicere, et cum nullo illorum facere. [5] ANTONIUS. Scio equidem uideri non tolerabile ac pene sacrilegum in libris iam usu probatis non acquiescere, sed te non fugit in plerisque solere inter se illos non conuenire , diuersasque sententias defendere, ac paucissimos esse, quorum auctoritas maior est quam ut eorum dicta ueniant in quaestionem; atque in ceteris quidem rebus fere non repugno scriptoribus, modo hunc, modo illum probabiliora dicere existimans. In hac autem, de qua tecum loqui instituo, pace tua et aliorum dictum sit, nemini prorsus assentior. Nam quid de aliis dicam? cum Boetius ipse, cui in explicanda hac quaestione datur ab omnibus palma, quod susceperit implere non possit; sed ad quasdam res confugiat imaginarias et commentitias. Ait enim Deum per intelligentiam, quae supra rationem est, et per aeternitaem omnia scire, omniaque habere praesentia. At ego ad cognitionem intelligentiae et aeternitatis, qui rationalis sum et nihil extra tempus agnosco, aspirare qui possum? Haec ne Boetius quidem ipsum suspicor intellexisse, si modo uera sunt quae dixit, quod non credo. Non enim uerum dicere censendus est cuius orationem nec ipse nec alius intelligat. Itaque cum recte han disputationem introduxisset,non tamen recte eam executus est; in quo si mecum sentis, gratulabor sententiae meae; sin minus pro tua humanitate non grauaberis quod ille obscure locutus est, id tu lucidius eloqui: utrocumque autem modo, aperies mihi sententiam tuam. [6] LAURENTIUS. Vide quam aequa postules, qui iubes me uel damnando, uel emendando, Boetio contumeliam facere. ANTONIUS. Numquid tu uocas contumeliam, ueram de altero sententiam ferre, uel eiusdem obscurius dicta apertius interpretari? LAURENTIUS. Atqui odiosum est hoc in magnos uiros facere. ANTONIUS. Odiosus certe non monstrare uiam erranti, et ei ut monstres oranti. LAURENTIUS. Quid, si uiam ignoro? ANTONIUS. Istud est nolentis monstrare uiam, dicere « uiam ignoro »; quare noli recusare iudicium tuum aperire. LAURENTIUS. Quid, si dicam me tecum sentire de Boetio, tecumque illum non intelligere, nec aliquid praeterea habere quo hanc questionem explicem? ANTONIUS. SIc hoc uere dicis, non ita uecors sum, ut abs te plus petam quam praestare potes: sed caue ne parum sis functus officio amici, si erga me fastidiosum te et mandacem praebas. LAURENTIUS. Quid istuc est quod tibi explicari postulas? ANTONIUS. Numquid praescientia Dei obstet libertati arbitrii, et an de hac quaestione recte Boetius disputauerit. LAURENTIUS. De Boetio postea uidero, quod si ego tibi in hoc satisfecero, uolo sponionem facias. ANTONIUS. Quam tandem sponsionem? LAURENTIUS. Ut si te laute accepero in hoc prandio, ne iterum accipi uelis in cena. ANTONIUS. Quod mihi prandium, aut quam cenam praedicas? non enim intelligo. LAURENTIUS. Ut sis contentus hac una quaestione discussa, nec alteram postea adicias. ANTONIUS. Alteram, inquis? Quasi uero non satis superque {satis} haec una sit. Quare libenter sponsionem tibi facio, nullam abs te cenam me esse petiturum. [7] LAURENTIUS. Age igitur, ipsam profer in medium quaestionem. ANTONIUS. Probe admones. Si Deus futura prouidit, aliter non potest euenire quam ille prouiderit. Veluti si Iudam praeuaricatorem uidit fore, impossibile est hunc hunc non praeuaricaturum esse, idest necesse est Iudam praeuaricari, nisi, quod absit, Deum carere prouidentia uolumus. Hoc cum ita sit, nimirum censendum est genus humanum non habere in sua potestate arbitrii libertatem; nec de malis tantum loquor: nam ut his necesse est male facere, ita bonis e contrario bene, si boni tamen maliue dicendi sunt qui arbitrio carent, uel eorum actiones existimandae rectae aut secus, quae necessariae sunt et coactae. Atque hic quid iam consequens sit tute ipse uides: nam Deum uel hunc iustitiae laudare, uel illum iniustitiae accusare et alterum paremio afficere, alterum poena, ut licentius dixerim, iustitiae uidetur esse contrarium, cum actiones hominum sequantur necessario praescientiam Dei. Relinquamus igitur religionem, pietatem, sanctitatem, cerimonias, sacrificia; nihil ab illo expectemus, nullas preces adhibeamus, misericordiam eius omnino non prouocemus, mentem reformare in melius negligamus, nihil denique, nisi quod libuerit, agamus, siquidem praescita est a Deo nostra uel iustitia, iniustitia. Itaque aut non prouidere uidetur futura, si praediti sumus arbitrio, aut non aequus esse, si caremus. Habes quid me in hac re addubitare faciat. LAURENTIUS. Tu uero non modo quaestionem in medium protulisti, sed eam latius quoque executus es. Ais Deum prouidisse Iudam praeuaricatorem fore: numquid ideo et ad praeuaricandum induxit? non uideo: quod enim Deus praescirit aliquid ab homine faciendum, ut id facias nulla necessitas est, quia uoluntate id facis: quod autem uoluntarium, hoc nequit esse necessarium. ANTONIUS. Noli expectare ut tibi tam facile dem manus, aut terga uertam sine sudore et sanguine. LAURENTIUS. Macte uirtute esto, congredere propius, et comminus collato pede non telo decerne, sed gladio. [8] ANTONIUS. Dicis Iudam uoluntario fecisse, ideoque non necessario. Quod uoluntario fecerit abnuere, id uero impudentissimum esset: quid igitur dico? nempe uoluntatem hanc necessariam exstitisse, cum Deus eam praescierit: quod autem erat ab eo praescitum, id necesse fuit Iudam uelle et agere, ne praescientiam alioquin mendacem faceret. LAURENTIUS. Adhuc non uideo cur tibi ex praescientia Dei uoluntatibus atque actionibus nostris necessitas defluere uideatur. Si enim praescire aliquid fore facit ut illud futurum sit, profecto et scire aliquid esse facit ut idem sit. Atqui si noui ingenium tuum, non diceres ideo aliquid esse quod scias illud esse. Veluti scis nunc diem esse: numquid quia hoc scis, ideo et dies est? an contra, quia dies est, ideo scis diem esse? ANTONIUS. Perge uero. LAURENTIUS. Eadem ratio est de praeterito. Noui iam octo horis noctem fuisse, sed mea cognitio non facit illud fuisse: potiusque ego noui noctem fuisse, quia nox fuit. Atque, ut propius ueniam, praescius sum post octo horas noctem fore; ideone et erit? minime, sed quia erit, ideo praescisco: quod si praescientia hominis non est causa ut aliquid futurum sit, utique nec praescientia Dei. [9] ANTONIUS. Decipit nos, mihi crede, ista comparatio: aliud est scire praesentia ac praeterita, aliud futura. Nam, cum aliquid scio esse, id uariabile esse non potest: ut dies qui nunc est, nequit fieri ut non sit. Praeteritum quoque nihil differens habet a praesenti: id namque non tum cum factum est cognouimus, sed cum fieret, et praesens erat, ut noctem fuisse non tunc dum transiit didici, sed cum erat. Itaque in his temporibus concedo non ideo aliquid fuisse aut esse, quia hoc ita esse scio, sed ideo me scire, quia hoc est aut fuit. Sed alia ratio est de futuro, quod uariabile est, nec pro certo sciri potest, quod incertum est. Ideoque, ne Deum fraudemus praescientia, fateamur certum esse quod futurum est, et ob id necessarium, hoc est quod nos libertate arbitrii priuet. Neque est quod dicas id quod modo significabas, non ideo quod Deus prouiderit futura, ita fore; sed quia ita futurum est Deum prouidisse, et hoc uulnus infligas Deo, ut necesse ei sit futura praescire. LAURENTIUS. Armatus pulchre ad pugnam munitusque uenisti: sed animaduertamus uter decipiatur, ego an tu. Prius tamen de hoc posteriore breuiter satisfaciam, ubi ais, si Deus futura prospicit, quia futura sunt , necessitate illum laborare, cui necesse est euentura prospicere. Hoc uero non est tribuendum necessitati, sed naturae, sed uoluntati, sed potentiae: ni forte Deum non posse peccare, non posse mori, non posse relinquere sapientiam suam, infirmitatis est, et non potius potentiae et diuinitatis: sic non posse futura non prospicere, quae species sapientiae est, cum dicimus, non uulnus illi infligimus, sed honorem tribuimus. Itaque non uerebor dicere, quae euentura sunt, Deum non posse non prouidere. Venio nunc ad illud quod primo responderas, praesentia ac praeterita uariabilia non esse, ideoque sciri, futura uariabilia, ideoque praesciri non posse. Quaero igitur num mutari possit, quin ad octo usque horas nox aduenerit, quin post aestatem sit autumnus, post autumnum hyems, post hyemem uer, post uer aestas? [10] ANTONIUS. Naturalia sunt ista, et eundem cursum semper currentia: ego autem loquor de uoluntariis. LAURENTIUS. Quid ais de fortuitis? possuntne a Deo prouideri, praeterquam quod illis necessitas afferatur? ut forte hodie pluat, aut thesaurum inueniam, concedisne haec sine ulla necessitate posse praesciri? ANTONIUS. Quidni concedam? putasne ita me male sentire de Deo? LAURENTIUS. Vide ne male sentias, cum dicas bene sentire. Nam si hoc concedis, cur dubitas de uoluntariis? utraque enim in utramlibet partem cadere possunt. ANTONIUS. Non ita res est: illa namque fortuita suam quandam naturam sequuntur, ideoque et medici et nautae et agricolae solent multa prouidere, cum ex antecedentibus colligant sequentia, quod in uoluntariis fieri non potest: uaticinare tu utrum ego pedem priorem moueam, utrumlibet dixerit mentiturus, cum alterum moturus sim. LAURENTIUS. Quis quaeso unquam tam argutus inuentus est, ut hic Glarea? qui se Deo putet posse imponere, more illius qui apud Esopum uiueretne passer quem sub pallio tenebat an mortuus esset Apollinem decipiendi gratia consuluit. Non enim mihi dixisti « uaticinare », sed Deo. Ego quidem nec si bona uindemia erit, id quod tu agricolis tribuis, uaticinari possum . Sed Deum nescire utrum pedem moturus sis priorem dicens, atque ita sentiens magno te piaculo obstringis. [11] ANTONIUS. An existimas me aliquid affirmare, ac non disputandi gratia quaerere? Ceterum tu uideris tergiuersari ista oratione et quasi de gradu deiectum pugnam detrectare. LAURENTIUS. Quasi ego uictoriae causa pugnem potiusquam ueritatis; ca uide quam sim de gradu deiectus ; dasne nosse Deum nunc uoluntatem tuam, uel melius quam tute ipse? ANTONIUS. Do uero. LAURENTIUS. Des illud quoque necesse est, te non iliud acturum esse quam quod uoluntas feret. ANTONIUS. ita sane. LAURENTIUS. Quomodo ergo ille igorare potest actionem, si nouit uoluntatem, qui est fons actionis? ANTONIUS. Nihil minus: nam neque ipse scio quid facturus sim, licet quid uoluntatis habeam sciam. Non enim uolo hunc uel hunc pedem utique mouere, sed alterum quam quem ille enunciauerit. Itaque, si me comparas Deo, ut ego quid acturus sim nescio, ita ipse nesciet. LAURENTIUS. Ecquid negoti est isti tuae captioni occurrere? Nouit te ille paratum respondere aliter quam ipse enunciaturus est, et moturum sinistrum priorem, si ab eo nominatus sit dexter: utruncunque ergo dicet, compertum sibi est quid euenturum sit. ANTONIUS. Utrum autem dicturus est? LAURENTIUS. De Deo loqueris? fac me nosse tuam uoluntatem, et pronunciabo quid euenturum sit. ANTONIUS. Age scias meam uoluntatem. LAURENTIUS. Mouebis priorem dextrum. ANTONIUS. En tibi sinistrum. LAURENTIUS. Numquid igitur praescientiam meam falsam esse docuisti, qui te moturum esse sinistrum sciebam? ANTONIUS. Cur ergo aliud dixisti quam sentires? LAURENTIUS. Ut te tuis artibus fallerem, et decipere uolentem deciperem. ANTONIUS. At Deus ipse in respondando non mentiretur, nec falleret: neque tu recte facis respondens pro altero quod ille non responderet. LAURENTIUS. Nonne dixisti mihi « uaticinare »? non igitur debui respondere pro Deo, sed pro me quem rogaras. ANTONIUS. Ut uersipellis es, paulo ante dicebas me Deo dixisse « uaticinare », non tibi, nunc contra loqueris. Respondeat Deus utrum pedem moturus sim priorem. LAURENTIUS. Ridiculum, quasi tibi ille sit responsurus. ANTONIUS. Quid? si uellet possetne uere respondere? LAURENTIUS. Imo posset mentiri quae ueritas est. ANTONIUS. Quid responderet igitur? LAURENTIUS. Certes quod acturus esses, sed te tamen non audiente, diceret mihi, diceret uni istorum, diceret pluribus: quod cum fecisset, putasne uera praedicturum? ANTONIUS. Imo uero praedicturum uera, sed quid putas si mihi praediceret? LAURENTIUS. Mihi crede, tu quis sic aucuparis Deum fallere, si audires aut certe scires quid te acturum diceret, uel caritate, uel terrore instinctus, festinares agere quod ab eo scires esse praedictum. Sed haec omittamus, quae nihil ad praescientiam pertinent. Aliud est enim praescire, aliud praedicere futura. Loquere si quid habes de praescientia, relicta praedictione. [12] ANTONIUS. Ita fiat, nam ea quae a me dicta sunt non tam pro me, quam contra te respondebantur. Redeo igitur unde digressi sumus, ubi dicebam Iudae necesse fuisse ut praeuaricaretur, quia Deus ita fore prouiderat, nisi tollamus omnino prouidentiam. Siquidem, si possibile erat aliter euenire quam sit prouisum, sublata est prouidentia; sin impossibile, sublatum est liberum arbitrium, res non minus indigna Deo quam si eius tolleremus prouidentiam. Ego enim, quod ad me attinet, mallem illum minus sapientem esse quam minus bonum. Hoc noceret generi humano, alterum non noceret. LAURENTIUS. Laudo modestiam tuam ac probitatem, quia in eo quod uincere non potes non pertinaciter pugnas, sed cedis et ad aliam defensionem te confers, quae mihi uidetur ratio eius quod dudum proposueras. Quare, ut tibi respondeam, nego si possibile est aliter euenire quam praescitum est, consequens esse praescientiam failli posse. Nam quid obstat, haec simul uera esse? num quia potest aliter euenire continuo eueniet? Longe diuersum est aliquid posse fieri et aliquid futurum esse. Possum esse maritus, possum esse miles aut sacerdos, numquid protinus et ero? minime. Ita possum aliter agere quam euenturum sit, tamen non aliter agam : et in manu Iudae erat non peccare, licet foret prouisum, sed peccare maluit, quod iam sic fore erat praescitum. Quare rata est praescientia, remanente arbitrii libertate. Haec ex duobus alterum electura est: nam utrumque agere non licet, et utrum electura sit, lumine suo illa praenoscit. [13] ANTONIUS. Hic te teneo. An ignoras praeceptum esse philosophorum quicquid possibile est, id tanquam esset debere concedi? possibile est aliter euenire quam praescitum est, concedatur ita esse euenturum: per quod falli iam praescientiam manifestum est, cum aliter eueniat quam illa crediderat. LAURENTIUS. Philosophorum mecum formulis agis? Quasi uero eis contradicere non audeam. Istud profecto quod ais praeceptum, cuiuscumque sit, quam absurdissimum puto: possum enim dextrum pedem priorem mouere, concedamus ita fore: possum item mouere priorem sinistrum, hoc quoque concedamus futurum: mouebo igitur et dextrum priorem sinistro, et dextro sinistrum et per tuam possibilium concessionem deueniam ad impossibile, ut inteligas non esse concedendum, quicquid possibile est euenire, id utique euenturum. Quod cum ita sit, possibile est te aliter agere quam Deus praesciuit, ueruntamen non aliter ages, ergo nec falles. ANTONIUS. Non repugnabo amplius, nec cum tela omnia fregerim, unguibus pugnabo, ut aiunt, et dentibus : sed si quid est quo uberius mihi hoc explices ac plane persuadeas, audire abeo. LAURENTIUS. Concupisti alteram probitatis et modestiae laudem, cum es tui similis. Itaque faciam quod petis, quod eram etiam mea sponte facturus. Quae enim adhuc dicta sunt, non erant quae me dicturum constitueram, sed quae ipsa defensionis ratio postulabat. Nunc accipe quid mihi persuadeat, et fortasse etiam tibi persuadebit praescientiam non esse impedimento arbitrii libertati. Sed utrum mauis pauculis me uerbis perstringere, an complusculis lucidius exequi? [14] ANTONIUS. Mihi uero qui lucide loquuntur nunquam non uidentur breuissime loqui; qui autem obscure, licet paucissima dicant, plus quam longissimi fuerunt. Habet praeterea ipsa orationis copia appositum quiddam et aptum ad persuasionem. Quare cum a principio petierim ut hanc materiam liberet tibi lucidius eloqui, non est quod dubites de mea uoluntate; tamen utrum tibi commodius uidetur, id agas. Nunquam enim iudicium meum anteferam tuo. LAURENTIUS. Mea quidem interest morem tibi gerere, sed quod tu commodius existimas, idem ego. Apollo igitur ille apud Graecos tantopere celebratus, siue suapte natura, siue ceterorum deorum concessu, futura omnia prouisa et cognita habebat: non modo quae ad homines, uerum quae ad Deos quoque pertinerent, reddens de iis oracula consulentibus, uera et indubitata, si credimus : sed hoc tempore uera fuisse concedamus, nihil enim obstat: hunc Sextus Tarquinius consuluit quid sibi foret euenturum. Fingamus eum respondere, et quidem uersu, ut solet, sic: « Exul inopsque cades, irata caesus ab urbe.» Ad haec Sextus: « Quid ais, Apollo? Quid ego sic de te merui, ut fatum mihi tam crudele denuncies? ut ita tristem conditionem mortis assignes? reuoca, obsecro, responsum tuum, laetiora uaticinare, melior in me sis, qui ad te regale detuli munus.» E contra Apollo: « Munera tua, iuuenis, grata sunt mihi sane et accepta, pro quibus oraculum uicissim reddidi, miserum illud quidem et triste, uellem laetius: sed in mea manu non est hoc facere. Ego nosco fata, non statuo; ego denunciare fortunam possum, non mutare, ego sortium index sum, non arbiter: meliora denunciarem, si meliora te manerent; nulla huius rei penes me culpa est: quippe qui ne meis quidem aduersis, quae futura prospicio, obsistere queo. Incusa, si libet, Iouem, incusa Parcas, incusa fortunam, unde euentorum causa descendit. Penes illos et fatorum potestas sita est et uoluntas, penes me nuda praescientia et praedictio. Tu poposcisti oraculum, ego dedi, ueritatem exquisisti, mendacium dicere non potui, ad templum meum e longinqua regione uenisti, sine responso dimittere non debui. Haec duo procul a me absint, mendacium et silentium ». Numquid ad hanc orationem Sextus posset iure respondere? « Imo uero penes te culpa est, Apollo, qui fatum meum sapientia tua prouides; nisi enim tu prouidisses, haec mihi euentura non essent. » [15] ANTONIUS. Non modo iniuste, sed nequaquam sic responderet. LAURENTIUS. Quomodo igitur? ANTONIUS. Ipse dicas. LAURENTIUS. Nonne hoc modo? «Ego quidem tibi, sancte Apollo, gratias ago, qui me neque mendacio decepisti, neque silentio aspernatus es. Sed hoc idem, quaeso, responde, cur tam iniquus in me, tam crudelis est Iupiter, ut sic tristia mihi fata assignet immerenti, innoxio deorum cultori?». ANTONIUS. Profecto hoc modo ego, si forem Sextus, Apollini responderem; quid autem ipse contra Apollo? LAURENTIUS. « Immerentem te atque innoxium uocas, Sexte? ne erres, scelera quae admissurus es inculpa sunt, adulteria, proditiones, periuria, et uelut hereditarium tibi superbia » : an hic Sextus dicat: « Tibi potius scelerum meorum adscribenda est culpa; necesse est enim me peccare, quem tu peccaturum esse praescisti »? ANTONIUS. Insanus sit, si ita respondeat Sextus, non solum iniustus. LAURENTIUS. Numquid tu aliquid habes, quod pro illo loquaris? ANTONIUS. Nihil prorsus. LAURENTIUS. Si nihil ergo habet Sextus quod de praescientia Apollinis causetur, profecto nec Iudas habet quod incuset praescientiam Dei. Quod cum ita sit, nimirum tuae quaestioni satisfactum est, qua te turbari confundique dicebas. ANTONIUS. Satisfactum uero et, quod uix sperare audebam, plane persolutum, quo nomine et ago tibi et habeo gratias, prope dixerim, immortales. Nam quod Boetius mihi praestare non potuit, tu praestitisti. LAURENTIUS. Et nunc idem operam do ut de illo aliquid dicam, quod et te excpectare scio, et me pollicitus sum facturum. [16] ANTONIUS. An est quod de Boetia dicas? gratum mihi erit iucundumque. LAURENTIUS. Seruemus tenorem fabulae institutae. Tu nihil existimas Sextum habere quod respondeat Apollini: interrogo te quid diceres aduersus regem abnuentem se deferre ad te munus aut magistratum, quod diceret capitalia te in eo munere flagitia admissurum. ANTONIUS. «Iuro tibi, rex, per istam tuam fortissimam et fidelissimam dextram, me non commissurum in hoc magistratu flagitia.» LAURENTIUS. Idem puta dicturum Sextum Apollini: « Iuro tibi, Apollo, me non admissurum esse quae dicis ». ANTONIUS. Quid rursum Apollinem? LAURENTIUS. Certe non eo modo quo rex: nec enim compertum habet rex quid futurum sit, ut Deus. Dicat ergo Apollo. « Mendaxne ego sum, Sexte? nec quid futurum sit compertum habeo? admonendi te gratia locutus sum, an oraculum reddidi? Tibi iterum dico: adulter eris, proditor eris, periurus eris, superbus ac malus eris ». ANTONIUS. Digna Apolline oratio; quid poterit aduersus haec Sextus hisce re? LAURENTIUS. An non uenit in mentem quid hic afferre possit in suam defensionem? Num se condemnari ita molli animo feret? ANTONIUS. Quid, nisi sceleratus est? LAURENTIUS. Non est sceleratus sed praedicitur futurus. Tu uero si hoc tibi Apollo denunciaret, credo ad preces confugeres, orasque non Apollinem, sed Iouem, ut tibi meliorem mentem daret, fataque immutaret. ANTONIUS. Ita agerem, sed Apollinem mendacem facerem. LAURENTIUS. Recte loqueris, quod si hunc Sextus mendacem facere non potest, superuacuo preces adhibebit, quis aget? non indignabitur? non irascetur? non in querelas erumpet? « Itane, Apollo, a scelribus temperare non possum, uirtutem amplecti nequeo, reformare mentem a malignitate non ualeo, libertate arbitrii non sum praeditus? » ANTONIUS. Fortiter Sextus, et uere et iuste: quid iterum deus? LAURENTIUS. « Sic se res habet, Sexte. Iupiter, ut lupum rapacem creauit, leporem timidum, leonem animosum, onagrum stolidum, canem rabidum, ouem mitem, ita homini alii finxit dura praecordia, alii molia, alium ad scelera, alium ad uirtutem propensiorem genuit. Praeterea alteri corrigibile, alteri incorrigibile ingenium dedit, tibi uero malignam animam, nec aliqua ope emendabilem tribuit. Itaque et tu pro qualitate ingenii male ages, et Iupiter pro actionum tuarum atque operum modo male mulctabit, et ita foreper Stygiam paludem iurauit ». [17] ANTONIUS. Semetipsum belle Apollo excusat, Iouem uero uel magis accusat: nam ego aequior sum Sexto quam Ioui. Expostularet itaque optimo iure sic: « Et cur meum crimen est potius quam Iouis ? quandoquidem nisi praue agere non licet, cur me Iupiter suo crimine condemnat? Cur me sine culpa ulciscitur? quicquid facio, non libero arbitrio facio, sed necessitate: uoluntati potentiaeque suae obsistere qui possum?» LAURENTIUS. Hoc est quod pro mea probatione afferre uolui, nam haec es uis huius fabulae, ut cum sapientia Dei separari non possit a uoluntate illius ac potentia, hac similitudine separarem Apollinis et Iouis: et quod in uno Deo obtineri non ualebat, id obtineretur in duobus, utroque suam certam naturam habente, altero quidem creandi ingenia hominum, altero autem sapiendi: ut appareat prouidentiam non esse causam necessitatis, sed hoc, quicquid est, totum ad uoluntatem Dei esse referendum. ANTONIUS. En iterum in eundem me praecipitas puteum unde erueras: similis dubitatio haec est illi quae de Iuda a me prolata est: ibi necessitas adscribebatur praescientiae Dei, hic uoluntati; aut quid interest quomodo arbitrium tollas? a praescientia tolli illud tu quidem negas, sed ais a uoluntate, ex quo quaestio in idem recidet. LAURENTIUS. Egone aio tolli arbitrium ex uoluntate Dei? ANTONIUS. An non consequens est? nisi soluas ambiguitatem. LAURENTIUS. Quaeras qui tibi eam soluat. ANTONIUS. Equidem te non dimittam nisi solueris. [18] LAURENTIUS. At istud est non stare conuentis, nec prandio esse contentum, sed cenam etiam postulare. ANTONIUS. Siccine me circumscripsisti? et per dolum sponsionem facere adegisti? Non stant promissa in quibus circumscriptio interuenit, nec abs te prandio me esse acceptum existimo, si quicquid epulatus sum cogis euomere, aut ut leuius loquar, non minus esurientem dimittis quam acceperis. LAURENTIUS. Mihi crede, non ideo te sponsionem facere uolui ut circumscriberem: nam quae mihi futura utilitas erat, cum liceret ne prandium quidem dare? In quo cum sis laute acceptus, et cuius nomine mihi gratias egisti, ingratus es si dicas per me coactum te esse illud euomere, aut esurientem dimissum qualis uenisses; cenam est istud petere, non prandium, uelle accusare, et petere tibi apponi ambrosiam ac nectar, deorum cibos, non hominum. Ego tibi pisces atque aues de uiuariis meis, et uinum de suburbano colle apposui, ambrosiam uero et nectar ab ipsis petas Apolline et Ioue. ANTONIUS. Quam ambrosiam aut quod nectar nominas, poeticas res et fictitias? Relinquamus haec inania diis inanibus et fictitiis, Ioui et Apollini; ex quibus uiuariis cellisque prompsisti prandium, ex eisdem cenam peto. LAURENTIUS. An ita me agrestem putas, ut amicum ad cenam uenientem meam abigerem? Sed cum uiderem quonam haec quaestio foret euasura, iam tum mihi consulebam, sponsionemque te facere coïegi, ne postea a me aliquid, praeter id unum quod quaerebatur, exigeres. Quare tecum non tam iure ago quam aequitate. Penes alios fortassis hanc cenam nancisceris, quae penes me, si amicitiae credendum putas, omnino non est. ANTONIUS. Non ero tibi molestus amplius, ne benefico ingratus et amanti incredulus uidear; uerum tamen a quo suades me exquirere? LAURENTIUS. Si istud possem, non mitterem te ad cenam; sed una cenaturus uenirem. [19] ANTONIUS. Penes nullum putas hos, ut ais, diuinos cibos esse? LAURENTIUS. Quidni ita putem? An non legisti uerba Pauli de duobus filiis Rebeccae ex Isaac dicentis? « Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex uocante, dictum est quod maior seruiet minori, sicut sriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. Moysi enim dicit: Miserebor cui misereor, et misericordiam praestabo cuius miserebor. Ergo non uolentis neque currentis, miserentis Dei est. Dicit enim sriptura Pharaoni: quia in hoc ipso excitaui te, ut ostendam in te uirtutem meam, et annucietur nomen meum in uniuersa terra. Ergo cuius uult miseretur, et quem uult indurat. Dicit itaque mihi : quid adhuc quaeritur? uoluntati eius quis resistet? O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numqui dicit figmentum ei qui se finxit: quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem uas in honorem, aliud uero in contumeliam? » Et Paulo post, quasi nimio splendore sapientiae Dei oculos prestringente, proclamat: « O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! » Quod si ille uas electionis et qui, in tertium usque caelum raptus, audiuit arcana uerba quae non licet homini loqui, haec tamen, non modo loqui, sed ne percipere quidem potest, quis tandem speret se inuestigare t assequi posse? Atque illud mihi diligenter aduerte, non eodem modo dici liberum arbitrium impediri uoluntate Dei, ut praescientia: nam uoluntas habet antecedentem causam quae sita est apud sapientiam Dei. Siquidem cur ille hunc induret, illius misereatur, ut est sapientissimus et optimus, dignissima causa adducitur; atque aliter sentire impium est, nisi illum absolute bonum agere bene: in praescientia autem non est antecedens nec ulla omnino iustitiae et bonitatis causa; non enim sic dicimus : quare hoc praesciscit? sicut: quare hoc uult? Nos porro hoc solum quaerimus; quonam modo Deus bonus est, auferens arbitrii libertatem; auferret autem si non esset possibile aliter euenire quam praescitum. Nunc uero nullam necessitatem affert, nec priuat nos libertate arbitrii hunc indurans, illius miserans, cum sapientissime ac sanctissime hoc agat; cuius causae rationem in quodam arcano, quasi aerario absconditam, collocauit. Neque dissimulauerim quosdam ausos hanc rationem inquirere, dicentes qui obdurantur ac reprobantur, eos secundum iustitiam obdurari ac reprobari: esse enim nos ex massa illa ob culpam primi parentis inquinata et in luteam conuersa. Nam, ut multa transeam et uno argumento respondeam, cur Adam ipse, factus ex materia non coinquinata, et ad peccandum obduratus est, et uniuersam massam luteam fecit sobolis suae? [20] Cui simile est illud factum angelorum, quorum quidam obdurati sunt, quidam misricordiam consecuti, cum omnes ex eadem substantia essent, ex eadem massa, ex non polluta, quos adhuc in natura substantiae et qualitate massae, ut sic dicam, aureae permanere audacter dixerim, neque hos per electionem in meliorem materiam conuersos, neque per reprobationem illos in deteriorem; et alteri quasi uasa in ministerium mensae diuinae electi honoris gratiam acceperunt, alteri uero existimari possunt uasa quae ab oculis relegata, quod contumeliosius est quam si lutea forent, omnem obscenitatem colluuiemque suscipiunt; ideoque flebilior illorum damnatio est quam hominum. Plus enim contumeliae aurum accipit, ex quo facti sunt angeli, quam argentum, ex quo facti sunt homines, si foeditate impleatur. Quare in Adam non est materia argentea immutata, aut, si mauis dicere, lutea, sed eadem remansit quae antea erat. Itaque, qualis in illo fuit, talis in nobis est. An non ait Paulus ex eadem massa lutea fieri aliud quidem uas in honorem, aliud uero in contumeliam? Neque dicendum est uas honorificum ex inquinata materia esse factum. Sumus igitur uasa argentea, malo dicere quam lutea, fuimusque diu uasa contumeliae, damnationis, inquam, et mortis, non obdurationis. Infuderat enim in nos Deus propter praeuaricationem primi parentis in quo omnes peccauimus, poenam mortis, non culpam, quae uenit ex obduratione. Ait idem Paulus: « Ab Adam usque ad Moysen regnauit mors, etiam in eos qui non peccauerunt, in similitudinem praeuaricationis Adae ». Quod si propter peccatum Adae obdurati essemus, certe per gratiam Christi liberati, non amplius obduraremur, quod ita non fit. Plurimi enim ex nobis obdurantur; quare omnes qui in morte Christi baptisati sunt, ab illo peccato originali et ab illa morte liberati sunt; sed eorum aliqui misericordiam consequuntur, non sufficiente baptismo, aliqui non secus obdurantur quam Adam et angeli obdurati sunt. Respondeat igitur qui uelit cur hunc obdurat, illius miseretur, et eum angelum potius quam hominem confitebor, si modo angelis haec nota sunt, quod non credo, cum Paulo (uide quantum illi tribuam) nota non sint. Quapropter si angeli, qui semper faciem Dei uident, haec nesciunt, quae tandem nostra temeritas est omnino ea scire uelle? Sed antequam peroremus, de Boëtio aliquid dicamus. [21] ANTONIUS. Opportune de ipso fecisti mentionem, quippe de illo mecum animo agebam, qui se sperauit hoc scire, et alios edocere posse, non eadem uia qua Paulus, sed eodem tamen tendens. LAURENTIUS. Non modo plus quam debuit sibi confisus, et maiora suis uiribus aggressus est, sed nec eodem tendit, nec uiam confecit quam inieriat. ANTONIUS. Cur ita? LAURENTIUS. Audies; hoc enim est quod ego dicere uolebam : nam primus Paulus ait: «Non est uolentis neque currentis hominis, sed miserentis Dei». Boëtius uero in tota disputatione colligit, non quidem uerbis, sed re: Non est prouidentis Dei, sed uolentis ac currentis hominis. Deinde non satis est disputare de prouidentia Dei, nisi dicatur etiam de uoluntate, quod, ne multa dicam, ex facto tuo probari potest, qui non contentus prima quaestione explicata, de proxima quoque quaerendum putasti. ANTONIUS. Cum penitus rationes tuas considero, uerissimam de Boétio sententiam protulisti, a qua ne ipse quidem appellare deberet. LAURENTIUS. Et quid causae fuisse putas, ut homo christianus a Paulo discesserit eiusque nunquam meminerit, cum in eadem materia quam ille tractauerat uersaretur, atque adeo in toto opere de consolatione nulla usquam de religione nostra, nulla de praescipis ad beatam uitam perducentibus, nulla de Christo mentio ac paene significatio reperiatur? ANTONIUS. Opinor, quod uehementior admirator philosophiae fuit. LAURENTIUS. Optime opinaris, ac potius intelligis: nam ita existimo, nullum uehementiorem philosophiae admiratorem posse Deo placere. Ideoque Boëtius, aquilonem pro austro sequens, classem oneratam uino non in portum patriae inuexit, sed in barbaras oras atque in peregrina litora impegit. ANTONIUS. Probas mihi omnia quae dicis. [22] LAURENTIUS. Ad perorationem igitur ueniamus, aliquandoque finem faciamus, cum tibi de praescientia, de uoluntate Dei, de Boetio quaerenti, ut reor, satisfecerim: hoc quod reliquum est, exhortandi, non docendi gratia dicam, licet, ut es animo bene constituto, non desideres exhortationem. ANTONIUS. Age uero, nunquam exhortatio non opportunata aut non utilis fuit, quam libenter cum a ceteris, tum ab amicissimis ac grauissimis, qualem te semper putaui, accipere soleo. LAURENTIUS. Ego quidem non te solum, sed ceteros qui hic adsunt et me in primis adhortabor. Dicebam autem causam diuinae uoluntatis, quod alterum induraret, alterius misereretur, nec hominibus nec angelis cognitam esse. Quod si ergo propter huius rei ignorationem, ut multarum quoque aliarum, a caritate Dei angeli non refrigescunt, a ministerii ordine non recedunt, beatitudinem suam propterea imminui non putant, nos ob hanc ipsam causam a fide, a spe, a caritate decidemus? et quasi ab imperatore desciscemus? et si sapientibus uiris etiam sine ratione propter auctoritatem fidem habemus, Christo, qui est Dei Virtus et Dei Sapientia non habebimus? Qui ait se omnes saluos uelle et mortem nolle peccatoris, sed magis ut conuertatur et uiuat. Et si bonis hominibus pecuniam sine chirographo credimus, a Christo, in quo dolus inuentus non est, chirographum postulabimus? et si amicis uitam committimus, Christo committere non audebimus, qui pro nostra salute, et uitam carnis et mortem crucis accepit? Nescimus huius rei causam: quid refert ? fide stamus, non probabilitate rationum. Scire hoc multum ad corroborationem fidei faceret? Plus humilitas. Ait Apostolus: « Non alta sapientes, sed humilibus consentientes ». Scientia diuinorum utilis est? utilior caritas. Dicit enim idem Apostolus: « Scientia inflat, caritas autem aedificat » Et ne de scientia humanorum tantum dici putes, ait: « Et ne magnitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis ». Nolimus altum sapere, sed timeamus ne simus philosophorum similes, qui dicentes se sapientes, stulti facti sunt; qui ne aliquid ignorare uiderentur, de omnibus disputabant apponentes in caelum os suum, atque illud scandere, ne dicam rescindere uolentes, quasi superbi ac temerarii gigantes, a potenti brachio Dei in terram praecipitati sunt, atque in inferno, ut Typheus in Sicilia, consepulti. Quorum in primis fuit Aristoteles, in quo Deus optimus maximus superbiam ac temeritatem cum ipsius Aristotelis, tum ceterorum philosophorum patefecit atque adeo damnauit. Nam, cum non posset Euripi naturam inuestigare, se in profundum illius praecipitans demersus est, prius tamen testatus elogio: "g-Epeideh g-Aristotelehs g-ouch g-heileto g-Euripon g-Euripos g-heileto g-Aristotehn." Hoc est: « Quoniam Aristoteles non cepit Euripum, Euripus cepit Aristotelem ». Quo quid superbius ac furiosius? aut quomodo potuit Deus ingenium illius ceterorumque similium magis aperto iudicio condemnare, quam ut permitteret illum ex scientiae immoderata cupiditate in rabiem uerti, et mortem ipsum sibi consciscere, mortem, inquam, uel foediorem quam sceleratissimi Iudae? Fugiamus igitur cupiditatem alta sapiendi, humilibus potius consentientes. Christiani namque hominis nihil magis interest quam sentire humiliter : hoc enim modo magnificentius de Deo sentimus, unde scriptum est: « Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam ». Hanc ut adipisci possim, de ista quaestione, quod ad me attinet, amplius curiosus non ero, ne maiestatem Dei uestigans, obscurer a lumine, quod idem spero tu facies. Haec habui pro exhortatione quae dicerem, quod feci, non tam ut te atque istos animarem, quam ut meam animi persuasionem ostenderem. ANTONIUS. Ista uero exhortatio et animum tuum optime persuasum ostendit et nostros, ut pro aliis respondeam, uehementissime animauit. Ceterum hanc disputationem quam inter nos habuimus nonne mandabis litteris, et in commentarium rediges? ut huius boni alios participes facias. LAURENTIUS. Probe admones. Faciamus huius rei ceteros iudices, si bona est, participes, et ante omnes ad episcopum Ilerdensem disputationem hanc scriptam et, ut ais, in commentarium redactam mittamus, cuius iudicio nullum noui quod anteponere audeam, et quo uno probante aliorum improbationem non reformidem. Plus enim huic ego quam Antimachus Platoni, aut Tullius Catoni tribuo. ANTONIUS. Nihil rectius dicere aut facere potes, et hoc quaeso quam primum efficias. LAURENTIUS. Ita fiet.