1.1.5. Milesia Ceres, Mileto ab Alexandro capta, milites, qui templum spoliaturi irruperant, flamma obiecta priuauit oculis. 1.1.6. Persæ mille nauium numero Delum compulsi templo Apollinis religiosas potius manus quam rapaces adhibuerunt. 1.1.7. Athenienses Protagoram philosophum pepulerunt, quia scribere ausus fuerat, primum ignorare se an dii essent; deinde, si sint, quales sint. Iidem Socratem damnauerunt, quod nouam religionem introducere uidebatur. Iidem Phidiam tulerunt, quandiu is marmore potius quam ebore Mineruam fieri debere dicebat, quod diutius nitor esset mansurus; sed ut adiecit, et uilius stare, tacere iusserunt. 1.1.8. Diomedon, unus ex decem ducibus, quibus Arginusae eadem pugna et uictoriam et damnationem pepererunt, cum ad immeritum supplicium duceretur, nihil aliud locutus est quam ut uota pro incolumitate exercitus ab ipso nuncupata soluerentur. [1,2] CAPUT II - De religione simulata DE RELIGIONE SIMULATA A ROMANIS. 2.1. Numa Pompilius, ut populum Romanum sacris obligaret, uolebat uideri sibi cum dea Egeria congressus esse nocturnos, eiusque monitu se, quae acceptissima diis immortalibus sacra forent, instituere. 2.2. Scipio Africanus non ante ad negotia publica uel priuata ibat quam in cella Iouis Capitolini moratus esset, et ideo Ioue genitus credebatur. 2.3. L- Sulla, quoties proelium committere destinabat, paruum Apollinis signum Delphis sublatum in conspectu militum complexus, orabat uti promissa maturaret. 2.4. Q- Sertorius per asperos Lusitaniae colles ceruam albam trahebat, ab ea se quaenam aut agenda aut uitanda essent praedicans admoneri. DE RELIGIONE SIMULATA AB EXTERNIS 2.ext.1. Minos, Cretensium rex, nono quoque anno in quoddam praealtum et uetusta religione consecratum specus secedere solebat : et in eo moratus, tamquam a Ioue, quo se ortum ferebat, traditas sibi leges perrogabat. 2.ext.2. Pisistratus in recuperanda tyrannide, quam amiserat, simulatione reducentis se in arcem Mineruae est usus, cum per ostentationem ignotae mulieris, que Phye uocabatur, formatae ad habitum deae, Athenienses deciperet. 2.ext.3. Lycurgus consilio Apollinis grauissime Lacedaemoniorum ciuitati leges compositas ferre se persuasit. 2.ext.4. Zaleucus sub nomine Mineruae apud Locrenses prudentissimus habitus est. [1,3] CAPUT III - De peregrina religione reiecta. 3.1. Bacchanalium sacrorum mos nouus institutus, cum ad perniciosam uesaniam iretur, sublatus est. 3.2. Lutatius Cerco qui primum punicum bellum confecit, a senatu prohibitus est sortes Fortunae Praenestinae adire : auspiciis enim patriis, non alienigenis, rempublicam administrari oportere iudicabant. 3.3. C- Cornelius Hispalus, pretor peregrinus, M- Popilio Laenate, L- Calpurnio coss-, edicto Chaldaeos citra decimum diem abire ex urbe atque Italia iussit, leuibus et ineptis ingeniis, fallaci siderum interpretatione, quaestuosam mendaciis suis caliginem iniicientes. Idem Iudaeos, qui Sabazi Iouis cultu mores Romanos inficere conati sunt, domos suas repetere coegit. 3.4. L- AEmilius Paulus consul, cum senatus Isidis et Serapis fana diruenda censuisset, eaque nemo opificum attingere auderet, posita praetexta securim arripuit templique eius foribus inflixit. [1,4] CAPUT IV - De auspiciis DE AUSPICIIS QUAE CEPERE ROMANI. 4.1. L- Tarquinius rex centuriis equitum, quas Romulus auspicato conscripserat, alias adiicere cupiens, cum ab Atto Nauio augure prohiberetur, offensus interrogauit, possetne fieri, quod ipse mente conceperat. Eo, augurio capto, posse fieri dicente, iussit nouacula cotem discindi. Qua Attus allata, administrato incredibili facto, effectum suae professionis oculis regis subiecit. 4.2. Ti- Gracchus, cum ad res nouas properaret, auspicia domi prima luce petiit : quae perquam tristia responderunt. Nam ianua egressus ita pedem offendit ut digitus ei decuteretur. Tres deinde corui, in eum aduersum occinentes, partem tegule decussam ante ipsum propulerunt. Quibus ominibus contemptis, a Scipione Nasica pontifice maximo decussus Capitolio fragmento subsellii ictus procubuit. 4.3. P- Claudius bello punico primo, cum proelium nauale committere uellet auspiciaque more maiorum petiisset et pullarius non exire cauea pullos nuntiasset, abiici eos in mare iussit dicens : « Quia esse nolunt, bibant. » Et L- Iunius, P- Claudii collega, neglectis auspiciis, classem tempestate amisit damnationisque ignominiam uoluntaria morte praeuenit. 4.4. Cum Metellus pontifex maximus Tusculanum peteret, corui duo in os eius aduersum ueluti iter impedientes aduolauerunt uixque extuderunt ut domum rediret. Insequenti nocte aedes Vestae arsit : quo incendio, Metellus inter ipsos ignes raptum Palladium incolume seruauit. 4.5. M- Ciceroni mors imminens auspicio praedicta est : cum enim in uilla Caietana esset, coruus in conspectu eius horologii ferrum loco motum excussit et protinus ad ipsum tetendit ac laciniam togae eo usque morsu tenuit donec seruus ad occidendum eum milites uenisse nuntiaret. 4.6. M- Brutus cum reliquias exercitus sui aduersus Caesarem et Antonium eduxisset, duae aquilae ex diuersis castris aduolauerunt et edita inter se pugna ea qun a parte Bruti adfuerat, male mulcata fugit. DE AUSPICIIS QUAE CEPERE EXTERNI 4.ext.1. Cum rex Alexander urbem in AEgypto constituere uellet, architectus Dinocrates, cum cretam non haberet polentaque futurae urbis lineamenta deduxisset, ingens auium multitudo proximo lacu emersa polentam depasta est : quod sacerdotes Ægyptiorum interpretati sunt, conuenarum frequentiæ alimentis suffecturam urbem. 4.ext.2. Deiotaro uero regi omnia fere auspicato gerenti salutaris aquilae conspectus fuit : qua uisa abstinuit se ab eius tecti usu, quod nocte insequenti ruina solo aequatum est.