[6,0] CHRISTIADOS LIBER SEXTUS. 1 Iamque nigrescenti properabat uesper Oiympo : Corpora adhuc stabant inhumata, infletaque cano Vertice, stipitibusque etiam nunc fixa manebant. Talia Iosephus ueniens Arimathide ab ora 5 Non tulit, egregiusque animi, praestansque iuuenta, Et bellis assuetus, agri ditissimus idem, Atque auri; is, Christi miratus maxima facta, Addiderat comitem modo se, quocunque uocaret. Ergo dum syluis alii formidine turpi, 10 Speluncisque uagi passim conduntur in altis; Protinus ipse animi intrepidus, fretusque iuuenta Aggreditur gentis rectorem, ac talia fatur : "Optime Romulidum, te cari in caede magistri, Quem gens nostra odiis leto mulctauit iniquis, 15 Fama pias seruasse manus, caecumque furorem Aduersus totis nequicquam uiribus isse. Scis falsa exceptum sub proditione, quod illis Obstaret coram scelera urgens impia uerbis. Quod potes, exanimum terrae succedere corpus 20 Da saltem, sociis casus solamen acerbi. Ipse nouo condam, mihi quod de more paraui, Funera mecum animo dum uerso incerta, sepulcro". Pontius haec contra : "Ut potius concedere uiuum Nunc corpus cuperem! uos ueri conscia testor 25 Numina, tentaui uersans mecum omnia, siqua Insontem morti excipere ac dimittere possem. Et nobis pietas colitur, sanctique penates : Sed nihil inuita tandem profecimus urbe; Crudelis uicit gentis furor : ite, sepulcro 30 Muneribusque pii exanimum decorate supremis". Dixerat : ille gradus montis contendit in altos; Cui sese comitem iungit Nicodemus, et ipse Multum animo cari concussus funere amici. Iamque propinquabant paribus uestigia curis 35 Figentes, unde infaustus de colle uideri Iam poterat locus : ecce autem fulgentia circum Arma uident, cinctumque armato milite cliuum. Nam, ne luce sacra pendentia corpora truncis Solennem funestarent laetae urbis honorem; 40 Primorum missu armati uenere ministri, Semineces qui stipitibus de more refixos Hoc ipso iniecta tumularent uertice arena. Stabant, supplicium meritum qui hinc inde luebant Semianimes, et adhuc spirantes funere in ipso 45 Optabant duros leto finire labores; Et montem implebant lacrymosis uocibus omnem. Protinus hinc atque hinc longis hastilibus instant Armati, franguntque uiris tabentia crura, Et miseris mortem properant, trabibusque refigunt; [6,50] Deinde caua infodiunt proiecta cadauera terra. At simul exanimem, qui nostra ob crimina poenas Pendebat, uidere, manum abstinuere, nec ultra Sunt passi saeuire in cassum lumine corpus, Mirati properos obitus, collapsaque membra 55 Tam cito, et ora modis iam tum pallentia miris. Quidam etiam uidisse ferunt pendere per auras Coeliuagos iuuenes feralia robora circum Plaudentes alis, niueaque in ueste coruscos Diuinum multo stillantem e uulnere rorem 60 Suscipere, et superas pateris perferre sub oras. Hic ausus solus, lato cui lancea ferro, Longinus sanctos uiolare ignobilis artus : Irruit, et longa transuerberat abiete costas. Intepuit ferrum, sanctum ebibit hasta cruorem : 65 Vulnere quo perhibent bicoloris fluminis instar Et purum laticem, et rorem exiliisse rubentem Diluta est humus, erubuerunt gramina circum. Huc sese in medios Arimathes urbis alumnus Infert, conscenditque trabem, atque exangue magistri 70 Detrahit, et densis procul aufert corpus ab armis, Veste tegens, modo quam tales mercatus in usus. Huc uolucres pueri, coelique effusa iuuentus Ferte pedem : aeterni largum date ueris honorem : Pallentem uiolam calathis diffundite plenis, 75 Narcissique comas, ac moerentes hyacinthos, Et florum nimbo diuinum inuoluite corpus. Ecce autem late reboant plangore propinqui Foemineo montes : responsant flebile saltus : Omnia flere putes sola lamentabile letum. 80 Ipsa sedet uiuo genitrix moestissima saxo Aegro corde, comis passis, totoque cruentum Heu! natum complexa sinu, miserabile corpus; Atque oculos fouet ore, patensque in pectore uulnus : Nec iam ullos gemitus, nec iam ullos amplius edit 85 Singultus; magno sed enim exanimata dolore Frigida, muta silet, gelidoque simillima saxo. Circumstant aliae tunsae omnes pectora palmis : Pars calidis corpusque lauant et uulnera lymphis : Textilibus membra inuoluunt pars squalida donis. 90 Haec siccat fuso rorantia genua capillo Vulneribus super accumbens haerensque cruentis : Oscula dat manibus, pedibusque rigentibus illa. Indulgent omnes lacrymis, tristique ululatu Cuncta replent : uix inde uiri diuellere possunt 95 Ipsi etiam guttis humentes grandibus ora. Tum corpus miseras solati exangue sepulcro Condunt marmoreo, atque affati extrema recedunt; Et magnam comites genitricem in tecta reportant. At Solymos penitus nondum omnis cura reliquit [6,100] Sollicitos; sed adhuc timor acer corda premebat. Saepe etenim audierant, sociis moerentibus hostem Sese olim superas rediturum lucis ad auras Promisisse, palamque sacros id prodere uates. Id ueriti armatos subito misere uiros, qui 105 Noctes atque dies seruarent flebile bustum; Ne forte auferret furto quis nocte sepultum, Et totam impleret falsis rumoribus urbem, Defunctum uita rediisse ad luminis oras, Vitalesque auras haurire, atque aethere uesci. 110 Aura ueni afflanti Patris omnipotentis ab ore, Aura potens coeli numen, superumque uoluptas, Quicquid adhuc superat mihi dira e caede dolorum Mente fuga, laetosque animi nunc reffice sensus, Et placidos per membra riga mihi numine motus. 115 Sit fas laetitiae sentire in pectore lapsus, Laetitiae, qua gens fruitur felicis Olympi; Larga ubi latifluo passim torrente redundant Gaudia, nec fines nouit diffusa uoluptas. Vertitur hic rerum facies; hic gaudia nostra 120 Incipiunt : longe in melius uersa omnia cerno. Iam Deus, ut sacros uates, et sancta piorum Concilia educens tenebris inferret Olympo, Corporeis liber uinclis concesserat imos Spiritus ad manes, animarum regna silentum, 125 Per caecos aditus, et praecipites anfractus Solis inaccessos radiis, loca nocte perenni Obsita, terrificam caecae formidinis aulam. Hic stabulant, uiuisque tenent imperuia regna Noctiuagi fratres, superi quos ira Parentis 130 Coelo immane nefas animis excussit adortos, Tartareisque genus miserabile mersit in antris, Quando illos tenuit regnandi tanta cupido. Nunc miseros poenis manes miseri magis ipsi Exercent, uinctosque tenent nigrantibus oris. 135 Interiora habitant barathrum irremeabile clausae Crudeles animae, ad superos dum uita manebat; Nunc merita expendunt uasta fornace sepultae Supplicia, undantemque ferunt caligine fumum : Ignis ibi aeternus, semper noua flamma renascens. 140 Innocuae circum sedes, secretaque longe Atria circuitu longo : hic incendia nulla, Nulli obsunt penitus flammis ultricibus ignes; Umbrarum sed iners requies, penitusque silentis Mundi temperies : secretae his sedibus aeuum 145 Insontes degunt animae, quibus haud sua damno Admissa; at primi scelus exitiale parentis Detinet hic clausas, nostrae nil lucis egentes, Poenarum prorsum expertes, nisi luce carerent Iucunda, qua gens gaudet stellantis Olympi. [6,150] Hic patres, sanctum genus, antiquissima proles, Qui uitam uinclo nullo, non legibus ullis Compositam, incultos primi degere per agros Inter oues, patrio tantum se more tenentes, Iustitiae memores ultro rectumque colentes. 155 Hic uatesque pii, qui quondam numine pleni Ventura intrepide magnas cecinere per urbes; Quique dedere orbi leges diuina reperta; Quosque datis olim iuuit parere uolentes; Matronae, atque uiri, uitaeque in limine rapti : 160 Omnibus unus amor, coelique arrecta cupido. Et iam promissi memores tum forte per umbras Secla recensebant tacitis uoluentia lustris, Ducebantque animis finem aduentare malorum : Atque haec inter se laeti sermone serebant. 165 "En tandem uoluenda dies, en imminet illa, Cum lucem liceat supera et conuexa tueri. Hanc: claro Pater omnipotens manifestus Olympo Ostendit nobis diuino numine plenis : Nos aliis subito mortalibus ore canentes 170 Optandum uotis uenienti liquimus aeuo. Iamiam aderit lux nostra, Dei indubitata propago : Ille erat, ille feri sub imagine saepe leonis Ostensus nobis oculos caligine pressis, Unus pro multis qui sese proderet ultro 175 Morti, defensosque daret nos hoste subacto. Vicit io tandem leo magni a sanguine Iudae Dauidae genus : ô passim gaudete beati Mortales, gaudete animae iam corpore functae, Iam uos astra uocant : nunc, quae tot clauditur annos, 180 Ianua siderei nobis aperitur Olympi. Iamque erit, ut, nostris promissum uocibus olim, Laetitia exiliant montes, collesque resultent Pampineis uincti formosa cacumina sertis; Quales creber agris aries, ouiumque minores 185 Subsiliunt foetus, mollique in gramine ludunt, Balatus matrum dum per iuga longa sequuntur. Ipsi iam fontes, ipsa et uaga flumina passim Melle fluant, niueo passim uaga flumina lacte, Lacte mero, et dulci distillent nectare rupes. » 190 Talia perstabant memorantes : cuncta fremebant lntus laetitia ingenti, plausuque secundo. Sicut ubi ciues longa obsidione tenentur Urbem intra et uallum, portarumque obice tuti, Dum circum sonat, atque in muros arietat hostis ; 195 Tum si forte acies procul auxiliaribus armis Aduentare uident socias e turribus altis, Consurgant, animosque alacres spe ad sidera tollant. Ecce autem foribus succedens maximus ultor Haud cunctatus, adest diuina luce coruscus. [6,200] Porta ingens aduersa manet centum aerea uastis Vectibus, aeterni postes : hanc nulla neque igni Vincere uis ualeat, neque duri robore ferri. Constitit hic Deus, ac dextra stridentia claustra Impulit : intremuit quo late exterrita tellus 205 Impulsu, uaga contremuerunt sidera mundi, Regiaque umbrosis immugiit atra cauernis. Ad sonitum horrifico aduentu de uallibus imis Lucifugi raptim trepido adsunt agmine fratres, Humana facie crurum tenus, inde dracones. 210 Tum rudere insuetum, dirumque e faucibus ignem Efflare, atque domum piceo omnem inuoluere fumo. Continuo patuere fores : procul, ecce, repente Sponte sua absiliunt conuulsi a cardine postes : Apparet confusa intus domus, altaque circum 215 Atria, rarescunt tenebrae, et nos caeca recessit. Nam Deus haud secus obscuris conspectus in antris Perstringens oculos diuina luce refulget, Quam cum gemma ignes splendore imitata corusco In noctem thalamis lucet regalibus, atrasque 220 Exuperat tenebras, largo et loca lumine uestit, Purpurea circum perfundens omnia luce. Ut uero in mediis Diuum penetralibus hostes Videre, et faciem inuisam agnouere per umbras Ardentem radiis, ac mira luce coruscam; 225 Protinus aspectu subito terrentur, et imas Coniiciunt sese in latebras, linguaque remulcent Commissas utero caudas, stratique tremendum Nequicquam umbrosis in spelaeis ulularunt. Quales, quae celsis habitantes Alpibus Euros 230 Semiferae gentes semper patiuntur et imbres, Romanas si forte procul fulgentibus armis Ora exertantes antris uidere phalangas, Fumosa extemplo palantes tecta relinquunt, Dispersique iugis, siqua altius exit in auras, 235 Rupe sedent, longeque duces mirantur euntes. At casti circum manes fulgore repente Lustrati passas tendunt ad sidera palmas, Laetitiaque fremunt subita, lacrymasque dedere, Nec saturare queunt animos oculosque tuendo. 240 Tum laeto ultorem propius clamore salutant Una omnes : "Ut te, coeli lux clara sereni, Optatum aspicimus, nec nos spes nostra fefellit, Qui reuehis mundo primo concessa parenti Munera, et humanum genus omne in pristina reddis 245 Ignotasque uias aperis ad sidera coeli? Venisti : aethereae facies tua lampadis instar Diffulsit, tandemque oculis lux reddita nostris. Sed quibus exhaustum aerumnis, quantisque procellis Iactatum accipimus! (nigras ea fama sub oras [6,250] Detulit) indigno quis sanctum uulnere corpus Foedauit? quaenam hasta tuo intepuisse cruore, Quod ferrum tulit? an tantum mortalibus ullis ]n terris licuit scelus? ô quae clausa remotis Aequora littoribus terrarum cingitis orbem, 255 Quae uos, quae tenuere morae? quibus abdita claustris, Leto opifex tam crudeli cum uester obiret? Vos tum diluuio mortalia cuncta decebat Obruere, et terras penitus delere nocentes. Nosne per haec, superi soboles certissima regis, 260 Vulnera seruamur? non ô non praemia tanti, Non tanti ipsa salus erat olim nostra : tua ingens Haec pietas : adeon' tibi curae incommoda nostra, O hominum dulcis requies, superumque uoluptas? Nos Patris auersi nostro irritauimus iras 265 Crimine; tu diras soluisti sanguine poenas. » Talia per campos iactabant undique inanes. Tum laeti obscuro pariter se carcere promunt, Ultoremque Deum supera ad conuexa sequuntur, Sedibus ut placidum degant stellantibus aeuum ; 270 Felices animae, gens iam defuncta periclis Humanis, secura operum, secreta laborum. Primus it ipse hominum generis pater ante, nec ora Conscius antiquae noxae audet tollere coelo ; Primores procerum inde alii non uana futuri 275 Pectora, queis niuea uelantur tempora uitta. Ingemuere illi, quos ob commissa cremandos Sorbet in abruptum, fundoque exercet in imo Tartarus, eructansque incendia dira caminus, Unde animis miseris nullo patet exitus aeuo. 280 Praecipue rex ipse aulae illaetabilis alto Cum sociis maerens ducit suspiria corde; Et fortunatis sedem, quam liquerat ipse, Inuidet aetheream furiis immanibus actus. Illi iter ad coeli debentia regna tenebant 285 Aera per tenerum laeti, regemque canebant Felices animae, quibus est in secula uitae Iam nunc parta quies, praeclusaque ianua leti. Applaudunt uolucres purum tranantibus aurae : Subsidunt Euri, fugere ex aethere nimbi, 290 Arridetque procul clari liquidissima mundi Tempestas : coelo arrident rutila astra sereno. Assurgit matutinis aurora uolucrum Cantibus : assurgit rubefacta uesper ab aethra. Atque ea dum longe uastum per inane geruntur, 295 Iam lux Eois properabat tertia ab oris, Et Pater omnipotens Nato immortalia membra Illustrans penitus diuinum afflauit honorem ; Quodque fuit mortale modo, et uiolabile corpus, Immortale dedit : non tanta luce sereno [6,300] Sidera clara polo, non aureus ipse nitet sol. Ceu qui per noctem imposito cinere obrutus ignis Delitet, et nusquam tecto se lumine prodit, Siquis eum flabris exsuscitet arida circum Nutrimenta serens, subitis ad tecta fauillis 305 Emicet, et totas lustret splendoribus aedes. Talis, ubi turpe irrepsit senium, unicus ales, Congessitque sibi ramis felicibus altum Summo in colle rogum, posuitque in morte senectam, Continuo nouus exoritur, nitidusque iuuenta 310 Effulget cristis, et uersicoloribus alis : Innumerae circum uolucres mirantur euntem : Ille suos adit Aethiopas, Indosque reuisit. Iamque adeo in terris hominum miranda pauentes Terruerant animos uisa : umbris orbe fugatis, 315 Sole recens orto, moestissima Magdalene Amissi desiderio perfixa magistri, Cum sociis ibant prima sub luce ferentes In gremiis molles patriae felicis odores, Myrrhamque, et costum, spicaeque unguenta Cilissae, 320 Supremum tumulo munus : uarioque serebant Multa inter sese tristes sermone per agros. "Nos miseras, quas non secum lacrymabilis heros Duxerit ad letum : uigiles quis fallere nobis Custodes dabit? aut quis grandia saxa sepulcro 325 Euoluet clauso, ut saltem fungamur inani Munere, deserto soluentes debita busto?" Talia fundentes tumulum uenere sub ipsum, Iactantesque oculos faciles huc plurima et illuc, Milite conspiciunt collem et custode uacare, 330 Claustraque mirantur secum patefacta sepulcri. Accedunt : at ubi tumulum conspexit inanem, Naribus unde ingens fluctus se euoluit odorum, Hoste putans clam sublatum pulcherrima uirgo Flebat, inornatum uellensque a uertice crinem, 335 Et nemora, et montes gemitu, syluasque replebat. Cui iuuenis subito effulgens in uestibus albis Aligerum genus, et coeli de gente. "Quid, inquit, Quaeritis, ô matres? longo iam parcite luctu, Atque animis moestum tandem reuocate timorem. 340 Laetitiam certa iam spe praesumite uestram, Quandoquidem quem uos adeo lugetis ademptum, Funestaeque trabi fixum, ut scelus omne piaret, Vestraque sponte sua deleret crimina morte, Unus pro cunctis, Erebi iam rege subacto, 345 Manibus ex imis has rursum lucis in oras Victor iit, superaque etiam nunc uescitur aura, Corporis ablutus quaecunque obnoxia morti. » Haec ait, et nubi uolucer se immiscuit atrae. Ipsa etiam res, ecce, oculis oblata repente [6,350] Firmauit dubiumque animum, tenebrasque resoluit. Namque morae impatiens, atque acri saucia amore Dum uirgo sedet, ac miratur inane sepulcrum, Artificumque manus; uidet ipso in marmore fictum Littus arenosum, porrectum in littore piscem, 355 Fluctiuomum, ingentem, nant aequore qualia in alto Mole noua ignaros nautas terrentia cete, Monstrum turpe, atrum, spatiosi bellua ponti, Cuius ab undiuomo uates imperditus ore Redditus aereas rursum ueniebat ad auras. 360 Tum secum : « Superi nunc ô nunc uisa secundent Praesentes : ueterum agnosco non uana futuri Signa, inquit : nempe ut monstri deformis in atro Tres uates latuit luces, tres gutture noctes Ingluuiem passus, uastaeque uoraginis antrum ; 365 Sic heros multum ad superos defletus amicis, Inclususque cauo saxo, terraque sepultus Delituit, saepe ut (memini) praedixerat ipse, Ad coelum rediit, saxumque reliquit inane". Talia uersanti subito sub imagine falsa 370 lgnoti agricolae sese Deus obtulit ipse, Et tumulum iuxta astabat : mox farier orsum Virgo amens animi agnouit, conuersaque luce Respicit, ecce, noua illustrem, radiisque coruscum. Corruit, ac genua amplexans satis ora tueri 375 Clara nequit, corpusque oculis obit omne uolutis, Et moestum aspectu dulci saturauit amorem. Continuo tristi penitus de pectore maeror Omnis abit, rediitque decor suus ilicet ori Marmoreo : sed adhuc turgentibus humida gemmis 380 Lumina, inornatique fluunt per colla capilli. Sic ubi rore madens pluuio rosa languida honestum Demisit caput, atque comam largo imbre grauatam; Tum si purpureo sol lumine uestiat arua, Et redeat madido facies innubila coelo, 385 Protinus attolens sese rursum illa resurgat, Puniceique sinus diuinum pandat honorem. Talis erat posito uirgo pulcherrima luctu : Ardet amans ipsum affari regemque Deumque, Et coram solitas haurire ac promere uoces. 390 Dum trepidat, quae prima haerens exordia sumat, Mortales uisus, adopertus nube, reliquit. Fama palaestinas subito haec impleuerat urbes. Iamque sacerdotes trepidare, et quaerere, siqua Multiplici uulgi sermoni occurrere possint, 395 Rumoremque astu premere, atque extinguere famam, Custodes busti in primis, qui cuncta canebant, Muneribus superant, subiguntque haud uera profari, Sublatum furto intempesta nocte cadauer. Sed non ulla datur uerum exsuperare facultas : [6,400] Quoque magis tendunt serpentem sistere famam, Amplius hoc uolat illa, omnemque exsuscitat oram. Sunt etiam, qui se ore canant uidisse patentes Sponte sua tumulos, multosque exisse sepulcris, Quorum iampridem tellus acceperat ossa. 405 Interea socii, quos in diuersa pauentes Iamdudum terror longe disiecerat omnes, Tabescunt moesti : coelo cecidisse uidetur Omnibus extinctum aeterna caligine solem, Et penitus mundo iucundum lumen ademptum. 410 Tandem conueniunt, et adhuc loca nota frequentant, Tectaque, quae uiuo sibi quondam rege fuissent Dulcia, sed casu nunc desolata recenti. Dux nusquam : miseris nusquam datur illa tueri Ora, illosue oculos aspectu luce serena 415 Iucundos magis, sut coelo radiantibus astris; Et cunctis nomen dulce obuersatur ad aures. Aegrescunt moesti : squalent circum omnia luctu : Haud secus atque olim exemit cum subere pastor Cerea dona cauo, uacuumque alueare reliquit : 420 Tunc etiam, fumus quas longe dispulit ater, Hinc illinc glomerantur apes, et inania frustra Tecta adeunt, denso uolitantes agmine circum, Direptosque fauos aegrae, populataque passim Mella uident nequicquam hyemi congesta futurae. 425 Ecce uiros autem tali moerore sepultos Attonitae miris matres rumoribus implent, Vidisse aligeros coeli de gente ministros, Regem ipsum uidisse nouo fulgore micantem, Et uacuum porro tumulum, uestesque relictas. 430 Protinus ergo alii montis petere ardus cursu Contendunt rapido festini, ubi inane sepulcrum. Ast aliis incredibile, ac mirabile uisum : Et primo ancipites, delusos credere matrum Effigie pauitantum oculos, et imagine falsa; 435 Ut nobis saepe in somnis spectare uidemur Absentum uultus, simulacraque luce carentum : Donec sera illis sub luce in tecta coactis Ingrediens sese ostendit manifestius heros, Voce habituque Deum confessus imagine nota, 440 Diuinum toto iaciens de corpore lumen. Hinc Thomas aberat Didymus uicina pererrans Oppida, quo metus impulerat, duce nuper adempto. Isque ubi dein rediens est sacrae redditus urbi, Acceptusque domo, socios uidet ecce recenti 445 Attonitos casu, ac caeco terrore silentes : Quales, aut templum, domini aut ubi diuitis aedes Marmoreas petiit, ruptis de nubibus, ignis, Terrificisque locum impleuit splendoribus omnem, Stant intus pauidi ciues; quatit omnibus horror [6,450] Pectora; uix longo post tempore corda residunt. Obstupuit uisu ignarus, causamque requirit, Et socios dictis Didymus demulcet amicis : Quem senior Petrus amplexus, lacrymisque profusis Menti caniciem humectans, sic denique fatur : 455 "Vidimus, iam nos felices ! uidimus ipsum, Ut soliti, regem spirantem, aurasque trahentem, Coelicolum regem, qui nos modo morte reliquit". Haec ait, exultansque animo coelum usque tuetur. Ille autem (neque enim narranti talia credit) 460 "Ipsene rursus, ait, coeli hoc spirabile lumen Aspicit an potius simulacri apparuit umbra, Atque oculos fallax uestros elusit imago?" "Immo, ait, illum ipsum diuino illa ipsa gerentem Vulnera, et antiquam seruantem corpore formam 465 Vidimus, ac ueros manibus tractauimus artus : Vidi oculis, uidi ipse, meis, et uulnera noui. Vesper erat, clausaeque fores, clausaeque fenestrae; Nos intus pauidi latitare, et corpora uictu Curare, ac positis moesti discumbere mensis. 470 Ecce autem tecti in mediis penetralibus ipse Improuisus adest, et inobseruabilis heros Effulget, clausis ingressus limina portis ; lmprouisus adest, inopinaque gaudia portat. Continuo ad lucem uisum tectum omne cremari. 475 Nos trepidare animis, subitoque horrescere uisu Attoniti : uerum ille metus, uanumque timorem Increpitans, uetuit trepidos exsurgere mensis. "Ipse ego sum : pacem unanimes agitate, metusque Soluite," tentandosque dabat simul omnibus artus, 480 Vulneraque insigni quae corpore quina gerebat. Quinetiam parcis nobiscum accumbere mensis Non fugiens, solito est coram de more loquutus, Ceu mortalis adhuc quae uerba nouissima nuper, Ad mortem properans, nobis memoranda reliquit : 485 Tum demum liquidis abiens se immiscuit auris". Haec senior, sociique eadem simul ore canebant. Necdum finis erat uerbis, cum protinus, ecce, Cum clamore ruit Cleophas fidissimus unus E multis, quos bis senis subiunxerat heros, 490 Atque haec dicta dabat : "Vos ô iam soluite luctu : Viuit adhuc, socii, leti iam lege solutus, Viuit adhuc : uidi his oculis, uidi ipse, Deique Auribus his hausi uocem, consuetaque uerba. Audiit hic etiam mecum, uiditque loquentem 495 (Atque manu nutuque propinquum Amaona signat : ) Nam modo forte animis moesti dum incedimus ambo, Qua se demissi incipiunt subducere montes, Extulit aereas Emaus ubi turribus arces, Aduena in ignota nobiscum ueste profectus, [6,500] Externosque gerens habitus, cornes additur ultro. Taedia dumque uiae uario sermone leuaret, Interdum eruptis roramus fletibus ora, Et gemitus imis dolor exprimit ossibus ardens. Ille aegros dictis solari, et quaerere causas 505 Crebra resurgentis luctus : nos ordine cuncta Pandimus, atque ducis letum crudele profamur; Quo moriente, simul perierunt gaudia nostra : Ut factis uerbisque animos spe arrexerit ingens Ingenti; sed dehinc nos morte fefellerit omnes. 510 Non tulit ulterius, contraque haec reddidit ille : Non pudet ô semper caecos, et lucis egentes? Nonne ducis uestri quondam crudelia uates Funera praedixere omnes, casusque nefandos Tot ueterum rnonimenta docent haud credita uobis? 515 Sponte sua leto caput obuius obtulit ipse Unus pro multis, patrias quo flecteret iras, Atque iter ipse suo signaret ad astra cruore. Haud ita uos ille erudiit? nam saepe futura Haec eadem de se longe ante retexit amicis : 520 Atque equidem, memini, nuper media urbe canebat, Obscura sed uerborum rem ambage tegebat. Nunc autem manifesta patent, nunc omnia aperta, Nube palam ablata, nec spes fouistis inanes. En rex, qui positas conseuerat ordine uites, 525 Praetendens sepem insidiis hominumque ferarumque, Omnibus immissis incassum ex urbe ministris, Quos leto dedit insontes manus effera agrestum, Demum infelices natum ipsum misit in agros. Nam Pater omnipotens, post tot fera funera uatum, 530 Ipse suum iussit Natum descendere Olympo. Ecce, Palaestini furiis immanibus acti Natum etiam hauserunt crudeli funere herilem : Haud impune tamen : rex urbe ultricibus armis Iamiam aderit, flammisque feros agitabit agrestes: 535 Et pangenda aliis credet uineta colonis. Sic fatus, coepit uoces ex ordine uatum Obscuras, ueterumque euoluere facta parentum, Cuncta docens letum Christo crudele minari, Quo mortale genus tenebris educeret atris. 540 Ut clara antiquis portendi haec omnia signis Monstrabat ratione, oculis caligine abacta! Ut nostros mira inflexit dulcedine sensus! Ut resoluta nouo ardebant praecordia amore! Qualiter aut aeris rigor acri soluitur aestu, 545 Aut glacies concreta nouo sub sole liquescit. Non illum tamen immemores agnouimus ante, Quam uentum ad sedem, paruamque subiuimus urbem. Namque iter ulterius fingentem, aeque ferentem Longe alias sedes petere, ambo orauimus, isdem [6,550] Nobiscum haud asper tectis succederet hospes ; Id quoque praecipiti suadebat uesper Olympo, Iam piceo terras infuscans noctis amictu : Paruit, et mensas comitum est dignatus egenas. Ut primum fruges tostas, cerealia liba 555 Attigit, et solito fregit de more, repente Nox abiit, tandemque oculis lux addita nostris. Agnosco, et supplex manifestum numen adoro. Sed subito uolucres abiens ceu fumus in auras Respuit humanos uisus, sensusque refugit". 560 Talia narrabat Cleophas : quae credita cunctis Vera negat Thomas, et coeptis perstat in isdem. "Haec mibi (dicam iterum) nemo persuaserit unquam, Illum ipsum his oculis clara nisi luce uidendum Hausero, et his manibus nisi uulnera contrectaro". 565 Sic fatur simul ecce Deus cum lumine largo Improuisus adest iterum, sociosque reuisit : Et clausae mansere fores, mansere fenestrae. Non aliter uitri, quod tectis summouet auras, Lumine sol penetrat splendentes aureus orbes, 570 Insertim radios iaciens in opaca domorum; Nec tamen ulla uiae apparent uestigia adacta Luce, sed illaeso saepe itque, reditque metallo. Sternunt sese omnes terrae, genibusque salutant. Ut uero Didymus manifesto in lumine uidit 575 Vulnera monstrantem, et se nomine compellantem, Horruit, et prono confestim corruit ore, Multaque se incusans animo, sic denique fatur : "Vera mihi facies, uerus Deus, omnia noui. Haud equidem, fateor, uiuum te credere quibam, 580 Post obitus, coeli hoc iterum spirabile lumen, Has auras haurire : animo tua dicta labanti Exciderant penitus, modo quae suprema dedisti. Demens, qui te obita non posse huc morte reuerti Crediderim, cum quarta alios iam luce sepultos 585 Ad superas coeli nuper reuocaueris oras, Et memini, atque aderam : sed me mens laeua tenebat. Forsan at haec tamen haud uestro sine numine tanta (Credo equidem) uenit dementia : forsitan olim Proderit hic seris haesisse nepotibus unum, 590 Et manibus uoluisse prius contingere corpus; Ne facies, aut uana oculos eluderet umbra". Talibus orantem Deus, et lux ipsa reliquit, Nunc hos, nunc adiens alios, et pectora firmans. Nec prius euasit mundi mortalibus oris, 595 Quam quater exoriens dena sol luce rediret. Forte igitur Petrus et socii uada salsa secabant Remigiis lembum subigentes, dum sibi uictum Arte parant solita, piscesque in gurgite captant. Et iam per totam uano, quam longa! labore [6,600] Defessi noctem frustra madefacta legebant Retia; cum iuuenem egregium uidere liquentes Fluctifrago tractus e littore prospectantem : Nec primo agnouere Deum, diuinaque membra, Quandoquidem se mortali celauerat ore. 605 Ipse dehinc tali compellans uoce natantes : "Dextram, ait, affectate, uiri : huc appellite puppim : Hac dabitur uanum non effudisse laborem". Nec mora, praeceptis parent, dextraque per undas Detorquent alacres cursum, nodosaque lina 610 Proiiciunt : moti sonuit plaga caerula ponti. Iamque senex tacito sociis Petrus innuit ore, Auxilioque uocat nutuque manuque silentes, Significans praedam innumeram : uix retia cuncti Plena trahunt : capti saliunt per uincula pisces. 615 Sensit Ioannes hic numen, et : "Heus, prior inquit, O socii, non fallor, adest Deus, ille magister, Ille quidem : agnosco diuinos oris honores. Leetitiam ut iactat uultuque oculisque decoris!" Quod simul accepit Petrus, haud cunctatus, ab ipsa 620 Desiliit rate, et aequoreas se iecit in undas, Quo regem, salsos per fluctus, primus adiret, Quamuis multa timens, gliscentibus aequore uentis. Cetera deinde manus terrae aduertuntur, et omnes Remiuaga siccum cupidi tenuere carina. 625 Tum uictu ut uires reuocent, cerealia mensis Dona onerant iussi; uiuosque in littore pisces Una omnes torrere parant, succensaque pruna Suggeritur circum : teter petit aethera nidor. Ut compressa fames, surgit rex optimus ipse, 630 Confessusque Deum, sociis ita denique fatur : "Pacem optate, uiri, pacem laudate quieti ; Saluete aeternum, socii, aeternumque ualete; Este mei memores : ego claro poscor Olympo. Iamque adeo duris animos aptate, ferendo 635 Omnia; nec propius saeuos adiisse tyrannos Sit timor, atque duces affari, et uera monere. Non uos maiestas soliorum, sut sceptra superba Terrificent regum, lucis nil huius egentes. Haud longe tum quaerendum, quae tempora fandi, 640 Quis modus aptus : ego praesens adero omnibus, ora Vestra regens : dabitur uerborum copia cuique. Nec coelo uires uos, et solamen ab alto Deficient : cum sol decimo iubar aureus ortu Extulerit, Pater afflabit coelestibus auris, 645 Diffusumque animis numen diuinitus addet : Praeside quo freti, reges rerumque potentes Nil ueriti, nostrum uulgabitis undique nomen. Tum sanctum sese genus aurea tollet ad astra; Densus agens ueluti laxis se palmes habenis [6,650] Luxuriat, foliisque simul foetuque grauescit. Denique, cum suprema dies illuxerit orbi, Omniaque eliciam patefactis ossa sepuicris, Atque iterum in lucem emergent, quos terra tegebat; Hanc uallem, densa hos implebunt agmina colles, 655 Matres, atque uiri, uixque hausta luce perempti. Ipse ego iura dabo, mediaque in ualle sedebo Quaesitor, uitas populorum et crimina pendens. Vos etiam mecum bis senis sedibus ipsi Sublimes mortale genus censebitis una; 660 Bis senaeque tribus gentis tum uestra subibunt Arbitria, et uestros mirabitur orbis honores. Interea, Petre, te (nulli pietate secundum Noui etenim) his, rerum summam clauumque tenentem, Praeficimus cunctis, ultro qui nostra sequuti 665 Imperia : hoc te praecipuo insignimus honore : Tu regere, et populis parcens dare iura memento. Summa tibi in gentes iam nunc concessa potestas : Iamque pios tege pace : uoca sub signa rebelles. Quemcunque in terris scelus exitiale perosus 670 Admonitum frustra iusta deuoueris ira, Colloquio absterrens hominum, coetuque piorum, Idem erit inuisus coelo; non ille beatis Sedibus aspiret, nisi tu placabilis idem, Dignatus uenia, meliorem in pristina reddas. 675 Iamque adeo tibi concessum mortalibus aegris Claudere siderei portas ac pandere coeli". Talia mandabat, terras hominesque relinquens. Sic natis moriturus oues et ouilia pastor Commendans caris, furta insidiasque luporum 680 Edocet, et pecori contraria pascua monstrat. Sic sociis aeuo iam fessus nauta biremem Credit, inexpertosque docet uarias maris oras, Et breuia, et syrtes, et nauifragas Sirenas. His animaduersis, totius lucida circum 685 Palmiferi nubes collis capita ardua texit; Et curua aethereis fulserunt littora flammis. lnterea totum exercent noua gaudia coelum : Alituum coelestum acies sanctique uolucres Dant manibus plausus, et multicoloribus alis, 690 Instaurantque choros : fremitu aetheris atria feruent. Pars pendent speculis, et propugnacula laeti Coeli summa tenent, et moenia celsa coronant : Obuia pars portis parat ire patentibus, et se Quisque auris credunt, ac pennis aethera obumbrant. 695 Hi plectro indulgent fidibusque : his tibia cantus Dat bifores : alii caua cornua flatibus implent, Raucisonasque tubas, et ahenea cymbala iactant. Atque ubi ter Patris ad solium pernice chorea Indulsere choris, ter ludo lucida regna [6,700] Lustrauere, polique e uertice decurrere; Non aliter sunt ingressi uolucri agmine contra Concentu uario, et multisono modulatu, Quam, prolapsa Remi cum nondum urbs alta iaceret, Tarpeiaeque arces starent, lateque subactis 705 Iura daret populis rerum pulcherrima Roma, Consul uictor, ouans, pugnatis undique bellis, Intrabat rediens, Capitoliaque alta subibat. Talis nubiuago tendebat ad aethera gressu Vera Dei soboles : ut uero flectere quiret, 710 lratus quoties Genitor mortale pararet Exercere genus meritis ob crimina poenis, Omnia fert secum caedis monimenta nefandae : In primis duplicemque trabem; infandamque columnam, Brachia cui uinctus tulit aspera uerbera; et acres 715 Virgarum fasces; infectaque sanguine lora; Hastamque, et calamo pendentia pocula leui. Tres deinde ingentes et acuta cuspide uectes Cernere erat, quibus effossus palmasque pedesque ; Sertaque nexilibus uepribus conserta rigebant. 720 Illic et longo Romani signa senatus Hastili suspensa ; cauoque latentia cornu I.umina, quod superas abies tollebat ad auras; Quamque manu rex pro sceptro gestauit arundo ; Omnia quae pueri coelestes ante gerebant, 725 Singula quisque, polique arcem per inane petebant. Suspexere uiri attoniti, acieque sequentes Alituum nubem, ac regem uidere per auras Tollentemque manus, coelique serena secantem ; Cum subito rutila haec uenit uox reddita ab aethra : 730 "Ne trepidate : quid haeretis supera alta tuentes? Cum genitore Deus regnandum accepit Olympum". Nec mora; carminibus coeli domus ardua longe Auditur resonare, modisque per astra canoris. Contra etiam plausere, atque alterna canebant 735 I.aeta uiri, coelumque oculis animisque petebant : "Omnes ô plausu gentes linguisque fauete; Atque Deum canite ascensu supera alta tenentem. Quadrupedum, uolucrumque genus, mutaeque natantes Exultent, tractus terrarum ubicunque patentes : 740 Ipsi dent montes, ipsa et dent flumina uocem Laeta suam, et scatebris uoluentes flumina fontes, Quodque ambit longis terras anfractibus aequor. Cuncta suum agnoscant auctorem, et carmina dicant. Semper ut idem ingens regnarit originis expers 745 Cum genitore Deo Deus, omnia numine complens. Ut nullis mox principiis, aut semine nullo Omnia condiderit, coelum, terrasque, fretumque, Quaeque uago passim subsunt animantia coelo. Ut terras ponto discluserit, aethera terris, [6,750] Luciferis coeli lustrauerit atria flammis, Tellurisque sinum uariis appinxerit herbis, Sufficiatque satis fruges, et uitibus almum Humorem. Tu cuncta moues, tibi maximus aether, Quique super latices concrescunt aethere, parent. 755 Nubila te uentique timent : te uesper et ortus Obseruant, obeuntque tuo sua munera nutu; Et tibi monstriferi obsequitur plaga coerula ponti. Tu manibus ualidis terrarum pondera libras, Atque grauem uacuo suspendis in aere molem, 760 Rerum elementa locans aeterno foedere, ut omnia Concordi in medium tendant nitentia motu. Tu liquidas per inane uias is nubibus actus, Aurarumque sedens ueheris pernicibus alis. Non tibi tempus equis fugit irreuocabile adactis : 765 Semper idem ante tuos oculos, praesensque moratur, Quodque est, quodque fuit, simul et quod deinde sequetur. Ipse etiam parens tibi, coeli in uertice fixus Sol stetit : ipsa etiam surgens in cornua luna, Atque suos penitus requierunt sidera cursus. 770 Te mandante, suam uim saepe innoxius ignis Dedidicit : pueri in mediis fornacibus astant Illaesi, iactantque tuas ad sidera laudes. Tu mare nauigerum concreta diuidis unda, Et populis medios das ire impune per aestus : 775 Tu rapidos flectis, ripis mirantibus, amnes. Tu largam tactis e cautibus elicis undam ; Idem largifluos fontes et flumina sistens. Ipsa tuo tremit aspectu conterrita tellus; Quosque procul tangis, fumant ad sidera montes. 780 Assurgunt reges pauidi, tibi sceptra, tibi arma Deponunt, longeque tremunt, et numen adorant. Tu surdis aures, oculos tu lumine captis, Et uocem mutis, et uires sufficis aegris. Tu reuocas in uitam, obita iam morte, sepultos, 785 Et rursum potes amissos accendere sensus. Non te uis crudi perterruit horrida leti, Non erebi confusa domus, loca foeta timoris. Te manes tremuere; plagae regnator opacae Umbrarum passim populantem immitia regna 790 Non tulit, atque imis trepidus se condidit antris; Prostrataeque metu procul Eumenides latitarunt; Dum superas praeda ingenti uehereris ad arces, Nunc ubi iam uictor regnas, superumque beato Concilio imperitas, prouisaque tempora longe 795 Disponens, reparas fugientia secula mundo, Nec requiesse sinis solis uoluentia lustra. Salue, opifex rerum uastique salutifer orbis, Aspice nos propius, propius genus aspice nostrum; Morte tua patet aetherei cui ianua Olympi ; [6,800] Et ueteres tandem Pater obliuiscitur iras". Talia littorea laeti sub rupe canebant Undeni proceres, omnisque effusa iuuentus. Non tamen exuerant uanum inter tanta timorem Gaudia, nondum animos firmati numinis aura 805 Aetherea, sed adhuc latebras cauaque antra petebant. Sicut, ubi accipiter celsa de sede columbam Sustulit apprensam, quam rostro euisceret unco, Diffugiunt aliae huc illuc; mox turribus imis Condunt se celeres, et inania murmura miscent. 810 Haud illi secus, attoniti post funera regis, Inclusi tecto stabant, promissa magistri Coelo exspectantes, uenturum numen ab alto. Iamque aderat promissa dies, deciesque tenebras Flammifera sol exoriens face ab orbe fugarat; 815 Cum Pater omnipotens coeli regione serena, Sidera purpureo reficit qua purior aether Lumine, ceelicolum in medio, media arce sederet, Tempora dispensans, secretaque foedera mundo : Cui se tum exutus moribundos filius artus, 820 Diffulgens radiis, ac mira luce coruscus, Obtulit, et magno Genitorem affatus amore est : "O Pater, et sociis tandem succurrere nostris Tempus, ait, quos, amisso duce, protinus omnes Acer agit timor huc illuc, atque omnia terrent 825 Imbelles, quoniam mortali corpore creti. Discute terrorem hunc animis, et pectora firma, Ne casus nequeant alacres procurrere in omnes. Illis, me propter, Solyme, Iudeaque passim Insidias infensa odiis molitur iniquis : 830 Tu tamen hos olim fore, qui praestantibus ausis Per gentes canerent nostrum indelebile nomen, Quacunque Oceano terrarum clauditur orbis, Et populos noua conuersos ad sacra uocarent, Pollicitus, Genitor; tibi nec sententia nutat. 835 Hos (quando coeli demum non abnuis arcem) Ipse ego saepe, tua fretus pietate, labantes Firmaui, impleuique animis : siquidem affore Olympi Promisi auxilium subito et tutamen ab arce, Quo freti, reges regumque minacia iussa 840 Contemnant, alacresque ruant in funera loeti Sponte sua, uerae pro relligionis amore". Sic fatus, palmas ferro ostentabat acuto, Traiectosque pedes, et hians in pectore uulnus, Sertaque, et hamatos uepres quos hostia gessit. 845 Annuit oranti, delibansque oscula, Nato Reddidit haec Pater, aeterno deuinctus amore : "Iam concessa petis : dabitur tibi, Nate, quod optas. Promissa, ne tende minus, afflabimus aura Quos uis, atque uiros nostro flammabimus igni; [6,850] Ut pro te, blandae proiecto lucis amore, Non ferrum, aut flammas metuant, morsusue ferarum, Aut crinita rotis circum laniantibus haustra ; Quique reformidant nunc omnes aeris auras, Obiicient certis alacres se sponte periclis 855 Pugnando, et claras animas de corpore reddent, Contemptu necis, et uera uirtute superbi. Non illos aestus, non illos frigora sistent : Letiferum aut campos cum sidus findit hiulcos; Coerulea aut glacie cum nectit flumina bruma. 860 Verum ultra Gangem auditi, Bactra ultima supra, Ismara, Bistoniasque plagas, Serasque remotos Gadibus, et uirides penetrabunt uoce Britannos. Implebunt terras monitis, et cuncta nouantes Templa pererrato statuent tibi maxima mundo : 865 Ad tua mutatae properabunt nomina gentes, Diuisae penitus toto orbe per aequora gentes; Seclaque conuersis procedent aurea rebus : Quae tibi saepe ego pollicitus, scisque omnia mecum. Nec tantum tua, Nate, piis haec uulnera Olympum 870 Nunc pandi meruere, nigra quos nocte premebat Insontes primi scelus exitiale parentis; Verum alios mox, atque alios per secula coelo Efficient dignos, sua quos commissa piacla Sidereis procul arcebant a sedibus olim : 875 Tanta tuae merces, ea uis, ea gratia mortis. Atque adeo quodcunque homines ab origine rerum Admisere, aliis quidquid peccabitur annis, Huc coeat; satis illa tui pars parua, superque Omnia diluere, prorsusque abolere, cruoris. 880 Quinetiam mox tempus erit, cum scilicet olim Ter centum prope lustra peregerit aethereus sol, Tum ueri, Graium obliti mendacia, uates Funera per gentes referent tua carmine uerso; Atque tuis omnes resonabunt laudibus urbes : 885 Praesertim laetam Italiae felicis ad oram, Addua ubi uagus, et muscoso Serius amne Purior electro, tortoque simillimus angui, Qua rex fluuiorum Eridanus se turbidus infert Moenia turrigerae stringens male tuta Cremonae, 890 Ut sibi iam tectis uix temperet unda caducis; lllic tum, niuei uelut inter nubila cygni, Omnibus in ripis pueri, innuptaeque puellae, Carmina casta canent, mixtique in gramine molli Laudibus incipient certatim assuescere nostris, 895 Et teneri prima coetus te uoce sonabunt. Haec tibi certa manent, haec uis mouet ordine nulla". Sic fatus, dulcem Nato inspirauit amorem. Interea scelus infandum pellacis Iudae Multa exsecrantes socii se ad iussa parabant [6,900] Munera, diuersas sortiti protinus oras, Quas peterent, moresque nouos, noua sacra docerent. Quoue autem patribus bis senis caetera, ut ante, Pareret pubes, numerum, sanctumque senatum, Quod superest, supplent : sociisque ex omnibus unus 905 Sortitu gaudes tanto praelatus honore, Matthia, obscurum genus, et sine luce propago. Tum cuncti inter se moesti sic ore precari : "Si nunc, si nobis auraï coelitus almae Halitus omnipotens patefacto aspiret Olympo, 910 Quandoquidem toties nobis Deus omnibus illum Auxilio fore pollicitus : sane omnia uera Praedixit : defit ueris hoc hactenus unum". Talia suspensi secum aegra mente serebant. Ecce autem coeli ruere ardua uisa repente, 915 Et superum tonat ingenti domus alta fragore : Suspiciunt; noua lux oculis diuulsit, et ingens Visus ab aethereo descendere uertice nimbus, Lucis inardescens maculis, tectumque per omne Diuersi rumpunt radii ; tum innoxius ignis 920 Omnibus extemplo supra caput astitit ingens, Et circum rutilis incanduit aura fauillis; Stricturis ueluti crebrae crepitantibus olim Dissiliunt scintillae, acres dum incudibus ictus Alternant Chalybes, robustaque brachia tollunt, 925 Candentem curua uersantes forcipe massam. Nam Pater omnipotens, superaque aequaeuus ab arce Filius aspirant una omnipotentibus auris, lnfunduntque uiris numen : Deus ecce repente, Ecce Deus : cunctis diuinitus algida corda 930 Incipiunt afflata calescere, numine tacti Implentur propiore uiri, sacrumque furorem Concepere, Deumque imis hausere medullis. Nec mora, nec requies : ter scintillantibus igneis Terrifico radiis fulgore, ter alitis aurae 935 Turbine correpti blando flammantur amore, Ignescuntque animis, atque exsultantia cunctis Exercent acres stimulis praecordia motus. Diffugiunt animis terrores : mira loquuntur, Mira canunt. Eadem uariis, mirabile dictu ! 940 Gentibus accipitur uox haud obscura; sibique Quisque uidebatur patrias haurire loquelas, Multi ut tunc ierant uariis huc partibus orbis Sacrorum studio, uisendaeque urbis amore ; Solennem quae, luce illa, celebrabat honorem, 945 Quinquaginta actis post orgia prima diebus; Orgia, cum mensis epulandum apponimus agnum. Hic sua uerba audit tellure Libystide cretus; Hic Galli sua, Romulidae, Parthique, Scythaeque; Necnon subiecti glaciali sidere Thraces, [6,950] Afrique, Cretesque, Phrygumque e gente profecti, Atque Indi, atque Arabes, et areniuagi Garamantes : Mirantur cuncti circum, mirantur et ipsi. Namque hominem uelut exuti, moribundaque membra, Mente domos coeli peragrant, atque aethera apertum, 955 Intenti, et superum taciti sermone fruuntur. Iamque canunt uentura : animis Deus expulit atram Lustrans corda intus nubem, quae corpora circum Caligatque, hebetatque humanas humida mentes. Quosque modo durae mortis formidine turpi 960 Speluncis atris terrebant omnia clausos, Liberius nunc luce palam, atque licentius audent Terrorum expertes; nec iam mortalia curant. Non ferrum, aut flammas metuunt, morsusue ferarum; Sed regem uulgo testantur, morte peremptum 965 Immerita, genus aethereo deducere Olympo. Iamque pudet metuisse omnes, animosaque leti Spes magis atque magis uiget acris numinis haustu. Haud secus ac crebris cum rimis terra dehiscit, Cum sitit omnis ager, tum quae morientia languent 970 Gramina, coeruleus si caelo uenerit imber, Continuo attollant rursus capita, aruaque ponant Squalorem, redeatque decor suus omnibus agris. Ergo abeunt uarias longe lateque per oras Diuersi, laudesque canunt, atque inclyta uulgo 975 Facta ducis : iamque, ut uates cecinere futuram Antiqui, illorum uox fines exit in omnes. Audiit et siquem medio ardens aethere iniquo Sidere desertis plaga diuidit inuia terris; Quique orbem extremo circumsonat aequore pontus. 980 Continuo ponunt leges, moremque sacrorum Urbibus : infectum genti lustralibus undis Eluitur scelus, et ueteris contagia culpae; Relligioque nouas noua passim exsuscitat aras. Protinus hinc populos Christi de nomine dicunt 985 Christiadas : toto surgit gens aurea mundo, Seclorumque oritur longe pulcherrimus ordo.