µ101 LIBER PRIMVS I Diuitias alius fuluo sibi congerat auro Et teneat culti iugera multa soli, Quem labor adsiduus uicino terreat hoste, Martia cui somnos classica pulsa fugent: Me mea paupertas uita traducat inerti, 5 Dum meus adsiduo luceat igne focus. Ipse seram teneras maturo tempore uites Rusticus et facili grandia poma manu; Nec spes destituat, sed frugum semper aceruos Praebeat et pleno pinguia musta lacu. 10 Nam ueneror, seu stipes habet desertus in agris Seu uetus in triuio florida serta lapis, Et quodcumque mihi pomum nouus educat annus, Libatum agricolae ponitur ante deo. Flaua Ceres, tibi sit nostro de rure corona 15 Spicea, quae templi pendeat ante fores, Pomosisque ruber custos ponatur in hortis, Terreat ut saeua falce Priapus aues. Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri Custodes, fertis munera uestra, Lares. 20 Tunc uitula innumeros lustrabat caesa iuuencos, Nunc agna exigui est hostia parua soli. Agna cadet uobis, quam circum rustica pubes Clamet 'io messes et bona uina date'. Iam modo iam possim contentus uiuere paruo 25 Nec semper longae deditus esse uiae, Sed Canis aestiuos ortus uitare sub umbra Arboris ad riuos praetereuntis aquae. Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem Aut stimulo tardos increpuisse boues, 30 Non agnamue sinu pigeat fetumue capellae Desertum oblita matre referre domum. At uos exiguo pecori, furesque lupique, Parcite: de magno est praeda petenda grege. Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis 35 Et placidam soleo spargere lacte Palem. Adsitis, diui, neu uos e paupere mensa Dona nec e puris spernite fictilibus. Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis Pocula, de facili conposuitque luto. 40 Non ego diuitias patrum fructusque requiro, Quos tulit antiquo condita messis auo: Parua seges satis est, satis requiescere lecto Si licet et solito membra leuare toro. Quam iuuat inmites uentos audire cubantem 45 Et dominam tenero continuisse sinu Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, Securum somnos igne iuuante sequi. Hoc mihi contingat. Sit diues iure, furorem Qui maris et tristes ferre potest pluuias. 50 O quantum est auri pereat potiusque smaragdi, Quam fleat ob nostras ulla puella uias. Te bellare decet terra, Messalla, marique, Ut domus hostiles praeferat exuuias; Me retinent uinctum formosae uincla puellae, 55 Et sedeo duras ianitor ante fores. Non ego laudari curo, mea Delia; tecum Dum modo sim, quaeso segnis inersque uocer. Te spectem, suprema mihi cum uenerit hora, Te teneam moriens deficiente manu. 60 Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, Tristibus et lacrimis oscula mixta dabis. Flebis: non tua sunt duro praecordia ferro Vincta, neque in tenero stat tibi corde silex. Illo non iuuenis poterit de funere quisquam 65 Lumina, non uirgo, sicca referre domum. Tu manes ne laede meos, sed parce solutis Crinibus et teneris, Delia, parce genis. Interea, dum fata sinunt, iungamus amores: Iam ueniet tenebris Mors adoperta caput, 70 Iam subrepet iners aetas, nec amare decebit, Dicere nec cano blanditias capite. Nunc leuis est tractanda Venus, dum frangere postes Non pudet et rixas inseruisse iuuat. Hic ego dux milesque bonus: uos, signa tubaeque, 75 Ite procul, cupidis uolnera ferte uiris, Ferte et opes: ego conposito securus aceruo Despiciam dites despiciamque famem. µ102 II Adde merum uinoque nouos conpesce dolores, Occupet ut fessi lumina uicta sopor, Neu quisquam multo percussum tempora baccho Excitet, infelix dum requiescit amor. Nam posita est nostrae custodia saeua puellae, 5 Clauditur et dura ianua firma sera. Ianua difficilis domini, te uerberet imber, Te Iouis imperio fulmina missa petant. Ianua, iam pateas uni mihi, uicta querelis, Neu furtim uerso cardine aperta sones. 10 Et mala siqua tibi dixit dementia nostra, Ignoscas: capiti sint precor illa meo. Te meminisse decet, quae plurima uoce peregi Supplice, cum posti florida serta darem. Tu quoque ne timide custodes, Delia, falle, 15 Audendum est: fortes adiuuat ipsa Venus. Illa fauet, seu quis iuuenis noua limina temptat, Seu reserat fixo dente puella fores; Illa docet molli furtim derepere lecto, Illa pedem nullo ponere posse sono, 20 Illa uiro coram nutus conferre loquaces Blandaque conpositis abdere uerba notis. Nec docet hoc omnes, sed quos nec inertia tardat Nec uetat obscura surgere nocte timor. En ego cum tenebris tota uagor anxius urbe, 25 Nec sinit occurrat quisquam, qui corpora ferro Volneret aut rapta praemia ueste petat. Quisquis amore tenetur, eat tutusque sacerque Qualibet: insidias non timuisse decet. 30 Non mihi pigra nocent hibernae frigora noctis, Non mihi, cum multa decidit imber aqua. Non labor hic laedit, reseret modo Delia postes Et uocet ad digiti me taciturna sonum. Parcite luminibus, seu uir seu femina fiat 35 Obuia: celari uolt sua furta Venus. Neu strepitu terrete pedum neu quaerite nomen Neu prope fulgenti lumina ferte face. Siquis et inprudens adspexerit, occulat ille Perque deos omnes se meminisse neget: 40 Nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam, Is Venerem e rapido sentiet esse mari. Nec tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi uerax Pollicita est magico saga ministerio. Hanc ego de caelo ducentem sidera uidi, 45 Fluminis haec rapidi carmine uertit iter, Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris Elicit et tepido deuocat ossa rogo; Iam tenet infernas magico stridore cateruas, Iam iubet adspersas lacte referre pedem. 50 Cum libet, haec tristi depellit nubila caelo, Cum libet, aestiuo conuocat orbe niues. Sola tenere malas Medeae dicitur herbas, Sola feros Hecates perdomuisse canes. Haec mihi conposuit cantus, quis fallere posses: 55 Ter cane, ter dictis despue carminibus. Ille nihil poterit de nobis credere cuiquam, Non sibi, si in molli uiderit ipse toro. Tu tamen abstineas aliis: nam cetera cernet Omnia, de me uno sentiet ipse nihil. 60 Quid, credam? nempe haec eadem se dixit amores Cantibus aut herbis soluere posse meos, Et me lustrauit taedis, et nocte serena Concidit ad magicos hostia pulla deos. Non ego, totus abesset amor, sed mutuus esset, 65 Orabam, nec te posse carere uelim. Ferreus ille fuit, qui, te cum posset habere, Maluerit praedas stultus et arma sequi. Ille licet Cilicum uictas agat ante cateruas, Ponat et in capto Martia castra solo, 70 Totus et argento contextus, totus et auro Insideat celeri conspiciendus equo, Ipse boues mea si tecum modo Delia possim Iungere et in solito pascere monte pecus, Et te, dum liceat, teneris retinere lacertis, 75 Mollis et inculta sit mihi somnus humo. Quid Tyrio recubare toro sine amore secundo Prodest, cum fletu nox uigilanda uenit? Nam neque tum plumae nec stragula picta soporem Nec sonitus placidae ducere posset aquae. 80 Num Veneris magnae uiolaui numina uerbo, Et mea nunc poenas inpia lingua luit? Num feror incestus sedes adiisse deorum Sertaque de sanctis deripuisse focis? Non ego, si merui, dubitem procumbere templis 85 Et dare sacratis oscula liminibus, Non ego tellurem genibus perrepere supplex Et miserum sancto tundere poste caput. At tu, qui laetus rides mala nostra, caueto Mox tibi: non uni saeuiet usque deus. 90 Vidi ego, qui iuuenum miseros lusisset amores, Post Veneris uinclis subdere colla senem Et sibi blanditias tremula conponere uoce Et manibus canas fingere uelle comas, Stare nec ante fores puduit caraeue puellae 95 Ancillam medio detinuisse foro. Hunc puer, hunc iuuenis turba circumterit arta, Despuit in molles et sibi quisque sinus. At mihi parce, Venus: semper tibi dedita seruit Mens mea: quid messes uris acerba tuas? µ103 III Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas, O utinam memores ipse cohorsque mei. Me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris, Abstineas auidas, Mors, modo, nigra, manus. Abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater 5 Quae legat in maestos ossa perusta sinus, Non soror, Assyrios cineri quae dedat odores Et fleat effusis ante sepulcra comis, Delia non usquam; quae me cum mitteret urbe, Dicitur ante omnes consuluisse deos. 10 Illa sacras pueri sortes ter sustulit: illi Rettulit e trinis omina certa puer. Cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam, Quin fleret nostras respiceretque uias. Ipse ego solator, cum iam mandata dedissem, 15 Quaerebam tardas anxius usque moras. Aut ego sum causatus aues aut omina dira, Saturni sacram me tenuisse diem. O quotiens ingressus iter mihi tristia dixi Offensum in porta signa dedisse pedem! 20 Audeat inuito ne quis discedere Amore, Aut sciat egressum se prohibente deo. Quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt Illa tua totiens aera repulsa manu, Quidue, pie dum sacra colis, pureque lauari 25 Te—memini—et puro secubuisse toro? Nunc, dea, nunc succurre mihi—nam posse mederi Picta docet templis multa tabella tuis—, Ut mea uotiuas persoluens Delia uoces Ante sacras lino tecta fores sedeat 30 Bisque die resoluta comas tibi dicere laudes Insignis turba debeat in Pharia. At mihi contingat patrios celebrare Penates Reddereque antiquo menstrua tura Lari. Quam bene Saturno uiuebant rege, priusquam 35 Tellus in longas est patefacta uias! Nondum caeruleas pinus contempserat undas, Effusum uentis praebueratque sinum, Nec uagus ignotis repetens conpendia terris Presserat externa nauita merce ratem. 40 Illo non ualidus subiit iuga tempore taurus, Non domito frenos ore momordit equus, Non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, Qui regeret certis finibus arua, lapis. Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant 45 Obuia securis ubera lactis oues. Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem Inmiti saeuus duxerat arte faber. Nunc Ioue sub domino caedes et uulnera semper, Nunc mare, nunc leti mille repente uiae. 50 Parce, pater. timidum non me periuria terrent, Non dicta in sanctos inpia uerba deos. Quodsi fatales iam nunc expleuimus annos, Fac lapis inscriptis stet super ossa notis: 'Hic iacet inmiti consumptus morte Tibullus, 55 Messallam terra dum sequiturque mari.' Sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, Ipsa Venus campos ducet in Elysios. Hic choreae cantusque uigent, passimque uagantes Dulce sonant tenui gutture carmen aues, 60 Fert casiam non culta seges, totosque per agros Floret odoratis terra benigna rosis; Ac iuuenum series teneris inmixta puellis Ludit, et adsidue proelia miscet Amor. Illic est, cuicumque rapax mors uenit amanti, 65 Et gerit insigni myrtea serta coma. At scelerata iacet sedes in nocte profunda Abdita, quam circum flumina nigra sonant: Tisiphoneque inpexa feros pro crinibus angues Saeuit, et huc illuc inpia turba fugit. 70 Tum niger in porta serpentum Cerberus ore Stridet et aeratas excubat ante fores. Illic Iunonem temptare Ixionis ausi Versantur celeri noxia membra rota, Porrectusque nouem Tityos per iugera terrae 75 Adsiduas atro uiscere pascit aues. Tantalus est illic, et circum stagna, sed acrem Iam iam poturi deserit unda sitim, Et Danai proles, Veneris quod numina laesit, In caua Lethaeas dolia portat aquas. 80 Illic sit, quicumque meos uiolauit amores, Optauit lentas et mihi militias. At tu casta precor maneas, sanctique pudoris Adsideat custos sedula semper anus. Haec tibi fabellas referat positaque lucerna 85 Deducat plena stamina longa colu, At circa grauibus pensis adfixa puella Paulatim somno fessa remittat opus. Tum ueniam subito, nec quisquam nuntiet ante, Sed uidear caelo missus adesse tibi. 90 Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos, Obuia nudato, Delia, curre pede. Hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem Luciferum roseis candida portet equis. µ104 IV 'Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape, Ne capiti soles, ne noceantque niues: Quae tua formosos cepit sollertia? certe Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est, Nudus et hibernae producis frigora brumae, 5 Nudus et aestiui tempora sicca Canis.' Sic ego; tum Bacchi respondit rustica proles Armatus curua sic mihi falce deus: 'O fuge te tenerae puerorum credere turbae, Nam causam iusti semper amoris habent. 10 Hic placet, angustis quod equom conpescit habenis, Hic placidam niueo pectore pellit aquam, Hic, quia fortis adest audacia, cepit; at illi Virgineus teneras stat pudor ante genas. Sed ne te capiant, primo si forte negabit, 15 Taedia: paulatim sub iuga colla dabit. Longa dies homini docuit parere leones, Longa dies molli saxa peredit aqua; Annus in apricis maturat collibus uuas, Annus agit certa lucida signa uice. 20 Nec iurare time: Veneris periuria uenti Inrita per terras et freta summa ferunt. Gratia magna Ioui: uetuit pater ipse ualere, Iurasset cupide quicquid ineptus amor, Perque suas inpune sinit Dictynna sagittas 25 Adfirmes crines perque Minerua suos. At si tardus eris, errabis: transiet aetas. Quam cito non segnis stat remeatque dies, Quam cito purpureos deperdit terra colores, Quam cito formosas populus alta comas! 30 Quam iacet, infirmae uenere ubi fata senectae, Qui prior Eleo est carcere missus equos! Vidi iam iuuenem, premeret cum serior aetas, Maerentem stultos praeteriisse dies. Crudeles diui! serpens nouus exuit annos, 35 Formae non ullam fata dedere moram. Solis aeterna est Baccho Phoeboque iuuentas, Nam decet intonsus crinis utrumque deum. Tu, puero quodcumque tuo temptare libebit, Cedas: obsequio plurima uincet amor. 40 Neu comes ire neges, quamuis uia longa paretur Et Canis arenti torreat arua siti, Quamuis praetexens picta ferrugine caelum Venturam anticipet imbrifer arcus aquam. Vel si caeruleas puppi uolet ire per undas, 45 Ipse leuem remo per freta pelle ratem. Nec te paeniteat duros subiisse labores Aut opera insuetas adteruisse manus, Nec, uelit insidiis altas si claudere ualles, Dum placeas, umeri retia ferre negent. 50 Si uolet arma, leui temptabis ludere dextra: Saepe dabis nudum, uincat ut ille, latus. Tum tibi mitis erit, rapias tum cara licebit Oscula: pugnabit, sed tamen apta dabit. Rapta dabit primo, post adferet ipse roganti, 55 Post etiam collo se inplicuisse uelit. Heu male nunc artes miseras haec saecula tractant: Iam tener adsueuit munera uelle puer. At tu, qui uenerem docuisti uendere primus, Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis. 60 Pieridas, pueri, doctos et amate poetas, Aurea nec superent munera Pieridas. Carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint, Ex umero Pelopis non nituisset ebur. Quem referent Musae, uiuet, dum robora tellus, 65 Dum caelum stellas, dum uehet amnis aquas. At qui non audit Musas, qui uendit amorem, Idaeae currus ille sequatur Opis Et tercentenas erroribus expleat urbes Et secet ad Phrygios uilia membra modos. 70 Blanditiis uolt esse locum Venus ipsa: querelis Supplicibus, miseris fletibus illa fauet.' Haec mihi, quae canerem Titio, deus edidit ore, Sed Titium coniunx haec meminisse uetat. Pareat ille suae; uos me celebrate magistrum, 75 Quos male habet multa callidus arte puer. Gloria cuique sua est: me, qui spernentur, amantes Consultent: cunctis ianua nostra patet. Tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem Deducat iuuenum sedula turba senem. 80 Heu heu quam Marathus lento me torquet amore! Deficiunt artes, deficiuntque doli. Parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam, Cum mea ridebunt uana magisteria. µ105 V Asper eram et bene discidium me ferre loquebar, At mihi nunc longe gloria fortis abest. Namque agor ut per plana citus sola uerbere turben, Quem celer adsueta uersat ab arte puer. Ure ferum et torque, libeat ne dicere quicquam 5 Magnificum post haec: horrida uerba doma. Parce tamen, per te furtiui foedera lecti, Per uenerem quaeso conpositumque caput. Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, Te dicor uotis eripuisse meis, 10 Ipseque te circum lustraui sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus; Ipse procuraui, ne possent saeua nocere Somnia, ter sancta deueneranda mola; Ipse ego uelatus filo tunicisque solutis 15 Vota nouem Triuiae nocte silente dedi. Omnia persolui: fruitur nunc alter amore, Et precibus felix utitur ille meis. At mihi felicem uitam, si salua fuisses, Fingebam demens, sed renuente deo. 20 Rura colam, frugumque aderit mea Delia custos, Area dum messes sole calente teret, Aut mihi seruabit plenis in lintribus uuas Pressaque ueloci candida musta pede; Consuescet numerare pecus, consuescet amantis 25 Garrulus in dominae ludere uerna sinu. Illa deo sciet agricolae pro uitibus uuam, Pro segete spicas, pro grege ferre dapem. Illa regat cunctos, illi sint omnia curae, At iuuet in tota me nihil esse domo. 30 Huc ueniet Messalla meus, cui dulcia poma Delia selectis detrahat arboribus; Et tantum uenerata uirum hunc sedula curet, Huic paret atque epulas ipsa ministra gerat. Haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque 35 Iactat odoratos uota per Armenios. Saepe ego temptaui curas depellere uino, At dolor in lacrimas uerterat omne merum. Saepe aliam tenui, sed iam cum gaudia adirem, Admonuit dominae deseruitque Venus. 40 Tunc me discedens deuotum femina dixit Et pudet et narrat scire nefanda meam. Non facit hoc uerbis, facie tenerisque lacertis Deuouet et flauis nostra puella comis. Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam 45 Vecta est frenato caerula pisce Thetis. Haec nocuere mihi, quod adest huic diues amator; Venit in exitium callida lena meum. Sanguineas edat illa dapes atque ore cruento Tristia cum multo pocula felle bibat; 50 Hanc uolitent animae circum sua fata querentes Semper et e tectis strix uiolenta canat; Ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris Quaerat et a saeuis ossa relicta lupis, Currat et inguinibus nudis ululetque per urbes, 55 Post agat e triuiis aspera turba canum. Eueniet: dat signa deus; sunt numina amanti, Saeuit et iniusta lege relicta Venus. At tu quam primum sagae praecepta rapacis Desere, nam donis uincitur omnis amor. 60 Pauper erit praesto semper, te pauper adibit Primus et in tenero fixus erit latere, Pauper in angusto fidus comes agmine turbae Subicietque manus efficietque uiam, Pauper ad occultos furtim deducet amicos 65 Vinclaque de niueo detrahet ipse pede. Heu canimus frustra, nec uerbis uicta patescit Ianua, sed plena est percutienda manu. At tu, qui potior nunc es, mea fata timeto: Versatur celeri Fors leuis orbe rotae. 70 Non frustra quidam iam nunc in limine perstat Sedulus ac crebro prospicit ac refugit, Et simulat transire domum, mox deinde recurrit, Solus et ante ipsas excreat usque fores. Nescio quid furtiuus amor parat. utere quaeso, 75 Dum licet: in liquida nat tibi linter aqua. µ106 VI Semper, ut inducar, blandos offers mihi uoltus, Post tamen es misero tristis et asper, Amor. Quid tibi saeuitiae mecum est? an gloria magna est Insidias homini conposuisse deum? Nam mihi tenduntur casses: iam Delia furtim 5 Nescio quem tacita callida nocte fouet. Illa quidem tam multa negat, sed credere durum est: Sic etiam de me pernegat usque uiro. Ipse miser docui, quo posset ludere pacto Custodes: heu heu nunc premor arte mea, 10 Fingere nunc didicit causas, ut sola cubaret, Cardine nunc tacito uertere posse fores. Tum sucos herbasque dedi, quis liuor abiret, Quem facit inpresso mutua dente uenus. At tu, fallacis coniunx incaute puellae, 15 Me quoque seruato, peccet ut illa nihil. Neu iuuenes celebret multo sermone, caueto, Neue cubet laxo pectus aperta sinu, Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem Ne trahat et mensae ducat in orbe notas. 20 Exibit quam saepe, time, seu uisere dicet Sacra Bonae maribus non adeunda Deae. At mihi si credas, illam sequar unus ad aras; Tunc mihi non oculis sit timuisse meis. Saepe, uelut gemmas eius signumque probarem, 25 Per causam memini me tetigisse manum; Saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam Sobria subposita pocula uictor aqua. Non ego te laesi prudens: ignosce fatenti, Iussit Amor: contra quis ferat arma deos? 30 Ille ego sum, nec me iam dicere uera pudebit, Instabat tota cui tua nocte canis. Quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis Seruare, frustra clauis inest foribus. Te tenet, absentes alios suspirat amores 35 Et simulat subito condoluisse caput. At mihi seruandam credas: non saeua recuso Verbera, detrecto non ego uincla pedum. Tum procul absitis, quisquis colit arte capillos, Et fluit effuso cui toga laxa sinu, 40 Quisquis et occurret, ne possit crimen habere, Stet procul aut alia ~stet procul~ ante uia. Sic fieri iubet ipse deus, sic magna sacerdos Est mihi diuino uaticinata sono. Haec ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem 45 Flammam, non amens uerbera torta timet; Ipsa bipenne suos caedit uiolenta lacertos Sanguineque effuso spargit inulta deam, Statque latus praefixa ueru, stat saucia pectus, Et canit euentus, quos dea magna monet: 50 'Parcite, quam custodit Amor, uiolare puellam, Ne pigeat magno post didicisse malo. Adtigerit, labentur opes, ut uolnere nostro Sanguis, ut hic uentis diripiturque cinis.' Et tibi nescio quas dixit, mea Delia, poenas; 55 Si tamen admittas, sit precor illa leuis. Non ego te propter parco tibi, sed tua mater Me mouet atque iras aurea uincit anus. Haec mihi te adducit tenebris multoque timore Coniungit nostras clam taciturna manus, 60 Haec foribusque manet noctu me adfixa proculque Cognoscit strepitus me ueniente pedum. Viue diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum, Sit modo fas, annos contribuisse uelim. Te semper natamque tuam te propter amabo: 65 Quicquid agit, sanguis est tamen illa tuos. Sit modo casta, doce, quamuis non uitta ligatos Impediat crines nec stola longa pedes. Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam Possim ego, quin oculos adpetat illa meos, 70 Et siquid peccasse putet, ducarque capillis Inmerito pronas proripiarque uias. Non ego te pulsare uelim, sed, uenerit iste Si furor, optarim non habuisse manus; Nec saeuo sis casta metu, sed mente fideli, 75 Mutuus absenti te mihi seruet amor. At, quae fida fuit nulli, post uicta senecta Ducit inops tremula stamina torta manu Firmaque conductis adnectit licia telis Tractaque de niueo uellere ducta putat. 80 Hanc animo gaudente uident iuuenumque cateruae Conmemorant merito tot mala ferre senem, Hanc Venus exalto flentem sublimis Olympo Spectat et, infidis quam sit acerba, monet. Haec aliis maledicta cadant; nos, Delia, amoris 85 Exemplum cana simus uterque coma. µ107 VII Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes Stamina, non ulli dissoluenda deo, Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes, Quem tremeret forti milite uictus Atax. Euenere: nouos pubes Romana triumphos 5 Vidit et euinctos bracchia capta duces; At te uictrices lauros, Messalla, gerentem Portabat nitidis currus eburnus equis. Non sine me est tibi partus honos: Tarbella Pyrene Testis et Oceani litora Santonici, 10 Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna, Carnutis et flaui caerula lympha Liger. An te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis Caeruleus placidis per uada serpis aquis, Quantus et aetherio contingens uertice nubes 15 Frigidus intonsos Taurus alat Cilicas? Quid referam, ut uolitet crebras intacta per urbes Alba Palaestino sancta columba Syro, Utque maris uastum prospectet turribus aequor Prima ratem uentis credere docta Tyros, 20 Qualis et, arentes cum findit Sirius agros, Fertilis aestiua Nilus abundet aqua? Nile pater, quanam possim te dicere causa Aut quibus in terris occuluisse caput? Te propter nullos tellus tua postulat imbres, 25 Arida nec pluuio supplicat herba Ioui. Te canit atque suum pubes miratur Osirim Barbara, Memphiten plangere docta bouem. Primus aratra manu sollerti fecit Osiris Et teneram ferro sollicitauit humum, 30 Primus inexpertae conmisit semina terrae Pomaque non notis legit ab arboribus. Hic docuit teneram palis adiungere uitem, Hic uiridem dura caedere falce comam; Illi iucundos primum matura sapores 35 Expressa incultis uua dedit pedibus. Ille liquor docuit uoces inflectere cantu, Mouit et ad certos nescia membra modos, Bacchus et agricolae magno confecta labore Pectora tristitiae dissoluenda dedit. 40 Bacchus et adflictis requiem mortalibus adfert, Crura licet dura conpede pulsa sonent. Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus et leuis aptus amor, Sed uarii flores et frons redimita corymbis, 45 Fusa sed ad teneros lutea palla pedes Et Tyriae uestes et dulcis tibia cantu Et leuis occultis conscia cista sacris. Huc ades et Genium ludis Geniumque choreis Concelebra et multo tempora funde mero: 50 Illius et nitido stillent unguenta capillo, Et capite et collo mollia serta gerat. Sic uenias hodierne: tibi dem turis honores, Liba et Mopsopio dulcia melle feram. At tibi succrescat proles, quae facta parentis 55 Augeat et circa stet ueneranda senem. Nec taceat monumenta uiae, quem Tuscula tellus Candidaque antiquo detinet Alba Lare. Namque opibus congesta tuis hic glarea dura Sternitur, hic apta iungitur arte silex. 60 Te canit agricola, a magna cum uenerit urbe Serus inoffensum rettuleritque pedem. At tu, Natalis multos celebrande per annos, Candidior semper candidiorque ueni. µ108 VIII Non ego celari possum, quid nutus amantis Quidue ferant miti lenia uerba sono. Nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum, Praecinit euentus nec mihi cantus auis: Ipsa Venus magico religatum bracchia nodo 5 Perdocuit multis non sine uerberibus. Desine dissimulare: deus crudelius urit, Quos uidet inuitos subcubuisse sibi. Quid tibi nunc molles prodest coluisse capillos Saepeque mutatas disposuisse comas, 10 Quid fuco splendente genas ornare, quid ungues Artificis docta subsecuisse manu? Frustra iam uestes, frustra mutantur amictus, Ansaque conpressos conligat arta pedes. Illa placet, quamuis inculto uenerit ore 15 Nec nitidum tarda compserit arte caput. Num te carminibus, num te pallentibus herbis Deuouit tacito tempore noctis anus? Cantus uicinis fruges traducit ab agris, Cantus et iratae detinet anguis iter, 20 Cantus et e curru Lunam deducere temptat Et faceret, si non aera repulsa sonent. Quid queror heu misero carmen nocuisse, quid herbas? Forma nihil magicis utitur auxiliis: Sed corpus tetigisse nocet, sed longa dedisse 25 Oscula, sed femori conseruisse femur. Nec tu difficilis puero tamen esse memento: Persequitur poenis tristia facta Venus. Munera ne poscas: det munera canus amator, Ut foueat molli frigida membra sinu. 30 Carior est auro iuuenis, cui leuia fulgent Ora nec amplexus aspera barba terit. Huic tu candentes umero subpone lacertos, Et regum magnae despiciantur opes. At Venus inuenit puero concumbere furtim, 35 Dum timet et teneros conserit usque sinus, Et dare anhelanti pugnantibus umida linguis Oscula et in collo figere dente notas. Non lapis hanc gemmaeque iuuant, quae frigore sola Dormiat et nulli sit cupienda uiro. 40 Heu sero reuocatur amor seroque iuuentas, Cum uetus infecit cana senecta caput. Tum studium formae est: coma tum mutatur, ut annos Dissimulet uiridi cortice tincta nucis; Tollere tum cura est albos a stirpe capillos 45 Et faciem dempta pelle referre nouam. At tu, dum primi floret tibi temporis aetas, Utere: non tardo labitur illa pede. Neu Marathum torque: puero quae gloria uicto est? In ueteres esto dura, puella, senes. 50 Parce precor tenero: non illi sontica causa est, Sed nimius luto corpora tingit amor. Vel miser absenti maestas quam saepe querelas Conicit, et lacrimis omnia plena madent! 'Quid me spernis?' ait. 'poterat custodia uinci: 55 Ipse dedit cupidis fallere posse deus. Nota uenus furtiua mihi est, ut lenis agatur Spiritus, ut nec dent oscula rapta sonum; Et possum media quamuis obrepere nocte Et strepitu nullo clam reserare fores. 60 Quid prosunt artes, miserum si spernit amantem Et fugit ex ipso saeua puella toro? Vel cum promittit, subito sed perfida fallit, Est mihi nox multis euigilanda malis. Dum mihi uenturam fingo, quodcumque mouetur, 65 Illius credo tunc sonuisse pedes.' Desistas lacrimare, puer: non frangitur illa, Et tua iam fletu lumina fessa tument. Oderunt, Pholoe, moneo, fastidia diui, Nec prodest sanctis tura dedisse focis. 70 Hic Marathus quondam miseros ludebat amantes, Nescius ultorem post caput esse deum; Saepe etiam lacrimas fertur risisse dolentis Et cupidum ficta detinuisse mora: Nunc omnes odit fastus, nunc displicet illi 75 Quaecumque obposita est ianua dura sera. At te poena manet, ni desinis esse superba. Quam cupies uotis hunc reuocare diem! µ109 IX Quid mihi si fueras miseros laesurus amores, Foedera per diuos, clam uiolanda, dabas? A miser, et siquis primo periuria celat, Sera tamen tacitis Poena uenit pedibus. Parcite, caelestes: aequum est inpune licere 5 Numina formosis laedere uestra semel. Lucra petens habili tauros adiungit aratro Et durum terrae rusticus urget opus, Lucra petituras freta per parentia uentis Ducunt instabiles sidera certa rates: 10 Muneribus meus est captus puer, at deus illa In cunerem et liquidas munera uertat aquas. Iam mihi persoluet poenas, puluisque decorem Detrahet et uentis horrida facta coma; Uretur facies, urentur sole capilli, 15 Deteret inualidos et uia longa pedes. Admonui quotiens 'auro ne pollue formam: Saepe solent auro multa subesse mala. Diuitiis captus siquis uiolauit amorem, Asperaque est illi difficilisque Venus. 20 Ure meum potius flamma caput et pete ferro Corpus et intorto uerbere terga seca. Nec tibi celandi spes sit peccare paranti: Est deus, occultos qui uetat esse dolos. Ipse deus tacito permisit lene ministro, 25 Ederet ut multo libera uerba mero; Ipse deus somno domitos emittere uocem Iussit et inuitos facta tegenda loqui.' Haec ego dicebam: nunc me fleuisse loquentem, Nunc pudet ad teneros procubuisse pedes. 30 Tum mihi iurabas nullo te diuitis auri Pondere, non gemmis, uendere uelle fidem, Non tibi si pretium Campania terra daretur, Non tibi si, Bacchi cura, Falernus ager. Illis eriperes uerbis mihi sidera caeli 35 Lucere et puras fulminis esse uias. Quin etiam flebas: at non ego fallere doctus Tergebam umentes credulus usque genas. Quid faciam, nisi et ipse fores in amore puellae? Sed precor exemplo sit leuis illa tuo. 40 O quotiens, uerbis ne quisquam conscius esset, Ipse comes multa lumina nocte tuli! Saepe insperanti uenit tibi munere nostro Et latuit clausas post adoperta fores. Tum miser interii, stulte confisus amari: 45 Nam poteram ad laqueos cautior esse tuos. Quin etiam adtonita laudes tibi mente canebam, Et me nunc nostri Pieridumque pudet. Illa uelim rapida Volcanus carmina flamma Torreat et liquida deleat amnis aqua. 50 Tu procul hinc absis, cui formam uendere cura est Et pretium plena grande referre manu. At te, qui puerum donis corrumpere es ausus, Rideat adsiduis uxor inulta dolis, Et cum furtiuo iuuenem lassauerit usu, 55 Tecum interposita languida ueste cubet. Semper sint externa tuo uestigia lecto, Et pateat cupidis semper aperta domus; Nec lasciua soror dicatur plura bibisse Pocula uel plures emeruisse uiros. 60 Illam saepe ferunt conuiuia ducere Baccho, Dum rota Luciferi prouocet orta diem. Illa nulla queat melius consumere noctem Aut operum uarias disposuisse uices. At tua perdidicit, nec tu, stultissime, sentis, 65 Cum tibi non solita corpus ab arte mouet. Tune putas illam pro te disponere crines Aut tenues denso pectere dente comas? Ista haec persuadet facies, auroque lacertos Vinciat et Tyrio prodeat apta sinu? 70 Non tibi, sed iuueni cuidam uolt bella uideri, Deuoueat pro quo remque domumque tuam. Nec facit hoc uitio, sed corpora foeda podagra Et senis amplexus culta puella fugit. Huic tamen adcubuit noster puer: hunc ego credam 75 Cum trucibus uenerem iungere posse feris. Blanditiasne meas aliis tu uendere es ausus? Tune aliis demens oscula ferre mea? Tum flebis, cum me uinctum puer alter habebit Et geret in regno regna superba tuo. 80 At tua tum me poena iuuet, Venerique merenti Fixa notet casus aurea palma meos: 'Hanc tibi fallaci resolutus amore Tibullus Dedicat et grata sis, dea, mente rogat'. µ110 X Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? Quam ferus et uere ferreus ille fuit! Tum caedes hominum generi, tum proelia nata, Tum breuior dirae mortis aperta uia est. An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra 5 Vertimus, in saeuas quod dedit ille feras? Diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt, Faginus adstabat cum scyphus ante dapes. Non arces, non uallus erat, somnumque petebat Securus sparsas dux gregis inter oues. 10 Tunc mihi uita foret, uolgi nec tristia nossem Arma nec audissem corde micante tubam; Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis Haesura in nostro tela gerit latere. Sed patrii seruate Lares: aluistis et idem, 15 Cursarem uestros cum tener ante pedes. Neu pudeat prisco uos esse e stipite factos: Sic ueteris sedes incoluistis aui. Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu Stabat in exigua ligneus aede deus. 20 Hic placatus erat, seu quis libauerat uua, Seu dederat sanctae spicea serta comae, Atque aliquis uoti compos liba ipse ferebat Postque comes purum filia parua fauum. At nobis aerata, Lares, depellite tela, 25 25a - 25b Hostiaque e plena rustica porcus hara. Hanc pura cum ueste sequar myrtoque canistra Vincta geram, myrto uinctus et ipse caput. Sic placeam uobis: alius sit fortis in armis Sternat et aduersos Marte fauente duces, 30 Ut mihi potanti possit sua dicere facta Miles et in mensa pingere castra mero. Quis furor est atram bellis accersere mortem? Inminet et tacito clam uenit illa pede. Non seges est infra, non uinea culta, sed audax 35 Cerberus et Stygiae nauita turpis aquae; Illic percussisque genis ustoque capillo Errat ad obscuros pallida turba lacus. Quam potius laudandus hic est, quem prole parata Occupat in parua pigra senecta casa. 40 Ipse suas sectatur oues, at filius agnos, Et calidam fesso conparat uxor aquam. Sic ego sim, liceatque caput candescere canis, Temporis et prisci facta referre senem. Interea pax arua colat. pax candida primum 45 Duxit araturos sub iuga curua boues, Pax aluit uites et sucos condidit uuae, Funderet ut nato testa paterna merum, Pace bidens uomerque nitent—at tristia duri Militis in tenebris occupat arma situs— 50 Rusticus e lucoque uehit, male sobrius ipse, Uxorem plaustro progeniemque domum. Sed Veneris tum bella calent, scissosque capillos Femina perfractas conqueriturque fores. Flet teneras subtusa genas, sed uictor et ipse 55 Flet sibi dementes tam ualuisse manus. At lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat, Inter et iratum lentus utrumque sedet. A, lapis est ferrumque, suam quicumque puellam Verberat: e caelo deripit ille deos. 60 Sit satis e membris tenuem rescindere uestem, Sit satis ornatus dissoluisse comae, Sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus, Quo tenera irato flere puella potest. Sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque 65 Is gerat et miti sit procul a Venere. At nobis, Pax alma, ueni spicamque teneto, Perfluat et pomis candidus ante sinus. µ201 LIBER SECVNDVS I Quisquis adest, faueat: fruges lustramus et agros, ritus ut a prisco traditus extat auo. Bacche, ueni, dulcisque tuis e cornibus uua pendeat, et spicis tempora cinge, Ceres. luce sacra requiescat humus, requiescat arator, et graue suspenso uomere cesset opus. soluite uincla iugis: nunc ad praesepia debent plena coronato stare boues capite. omnia sint operata deo: non audeat ulla lanificam pensis imposuisse manum. uos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris, cui tulit hesterna gaudia nocte Venus. casta placent superis: pura cum ueste uenite et manibus puris sumite fontis aquam. cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras uinctaque post olea candida turba comas. di patrii, purgarnus agros, purgamus agrestes: uos mala de nostris pellite limitibus, neu seges eludat messem fallacibus herbis, neu timeat celeres tardior agna lupos. tunc nitidus plenis confisus rusticus agris ingeret ardenti grandia ligna foco, turbaque uernarum, saturi bona signa coloni, ludet et ex uirgis extruet ante casas. euentura precor: uiden ut felicibus extis significet placidos nuntia fibra deos? nunc mihi fumosos ueteris proferte Falernos consulis et Chio soluite uincla cado. uina diem celebrent: non festa luce madere est rubor, errantes et male ferre pedes. sed 'bene Messallam' sua quisque ad pocula dicat, nomen et absentis singula uerba sonent. gentis Aquitanae celeber Messalla triumphis et magna intonsis gloria uictor auis, huc ades aspiraque mihi, dum carmine nostro redditur agricolis gratia caelitibus. rura cano rurisque deos. his uita magistris desueuit querna pellere glande famem: illi compositis primum docuere tigillis exiguam uiridi fronde operire domum: illi etiam tauros primi docuisse feruntur seruitium et plaustro supposuisse rotam. tum uictus abiere feri, tum consita pomus, tum bibit inriguas fertilis hortus aquas, aurea tum pressos pedibus dedit uua liquores mixtaque securo est sobria lympha mero. rura ferunt messes, calidi cum sideris aestu deponit flauas annua terra comas. rure leuis uerno flores apis ingerit alueo, compleat ut dulci sedula melle fauos. agricola adsiduo primum satiatus aratro cantauit certo rustica uerba pede et satur arenti primum est modulatus auena carmen, ut ornatos diceret ante deos, agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti primus inexperta duxit ab arte choros. huic datus a pleno memorabile munus ouili dux pecoris curtas auxerat hircus opes. rure puer uerno primum de flore coronam fecit et antiquis imposuit Laribus. rure etiam teneris curam exhibitura puellis molle gerit tergo lucida uellus ouis. hinc et femineus labor est, hinc pensa colusque, fusus et adposito pollice uersat opus: atque aliqua adsiduae textrix operata mineruae cantat, et a pulso tela sonat latere. ipse quoque inter agros interque armenta Cupido natus et indomitas dicitur inter equas. illic indocto primum se exercuit arcu: ei mihi, quam doctas nunc habet ille manus! nec pecudes, uelut ante, petit: fixisse puellas gestit et audaces perdomuisse uiros. hic iuueni detraxit opes, hic dicere iussit limen ad iratae uerba pudenda senem: hoc duce custodes furtim transgressa iacentes ad iuuenem tenebris sola puella uenit et pedibus praetemptat iter suspensa timore, explorat caecas cui manus ante uias. a miseri, quos hic grauiter deus urget! at ille felix, cui placidus leniter adflat Amor. sancte, ueni dapibus festis, sed pone sagittas et procul ardentes hinc precor abde faces. uos celebrem cantate deum pecorique uocate uoce: palam pecori, clam sibi quisque uocet. aut etiam sibi quisque palam: nam rurba iocosa obstrepit et Phrygio tibia curua sono. ludite: iam Nox iungit equos, currumque sequuntur matris lasciuo sidera fulua choro, postque uenit tacitus furuis circumdatus alis Somnus et incerto Somnia nigra pede. µ202 II Dicamus bona uerba: uenit Natalis ad aras: quisquis ades, lingua, uir mulierque, faue. urantur pia tura focis, urantur odores quos tener e terra diuite mittit Arabs. ipse suos Clenius adsit uisurus honores, cui decorent sanctas mollia serta comas. illius puro destillent tempora nardo, atque satur libo sit madeatque mero, adnuat et, Cornute, tibi, quodcumque rogabis. en age (quid cessas? adnuit ille) roga. auguror, uxoris fidos optabis amores: iam reor hoc ipsos edidicisse deos. nec tibi malueris, totum quaecumque per orbem fortis arat ualido rusticus arua boue, nec tibi, gemmarum quidquid felicibus Indis nascitur, Eoi qua maris unda rubet. uota cadunt: utinam strepitantibus aduolet alis flauaque coniugio uincula portet Amor, uincula quae maneant semper dum tarda senectus inducat rugas inficiatque comas. haec ueniat, Natalis, auis prolemque ministret, ludat et ante tuos turba nouella pedes. µ203 III Rura meam, Cornute, tenent uillaeque puellam: ferreus est, heu heu, quisquis in urbe manet. ipsa Venus latos iam nunc migrauit in agros, uerbaque aratoris rustica discit Amor. o ego, cum aspicerem dominam, quam fortiter illic uersarem ualido pingue bidente solum agricolaeque modo curuum sectarer aratrum, dum subigunt steriles arua serenda boues! nec quererer quod sol graciles exureret artus, laederet et teneras pussula rupta manus. pauit et Admeti tauros formosus Apollo, nec cithara intonsae profueruntue comae, nec potuit curas sanare salubribus herbis: quidquid erat medicae uicerat artis amor. ipse deus solitus stabulis expellere uaccas et miscere nouo docuisse coagula lacte, lacteus et mixtis obriguisse liquor. tunc fiscella leui detexta est uimine iunci, raraque per nexus est uia facta sero. o quotiens illo uitulum gestante per agros dicitur occurrens erubuisse soror! o quotiens ausae, caneret dum ualle sub alta, rumpere mugitu carmina docta boues! saepe duces trepidis petiere oracula rebus, uenit et a templis inrita turba domum: saepe holrere sacros doluit Latona capillos, quos admirata est ipsa nouerca prius. quisquis inornatumque caput crinesque solutos aspiceret, Phoebi quaereret ille comam. Delos ubi nunc, Phoebe, tua est, ubi Delphica Pytho? nempe Amor in parua te iubet esse casa. felices olim, Veneri cum fertur aperte seruire aeternos non puduisse deos. fabula nunc ille est: sed cui sua cura puella est, fabula sit mauult quam sine amore deus. at tu, quisquis is es, cui tristi fronte Cupido imperat ut nostra sint tua castra domo ferrea non uenerem sed praedam saecula laudant: praeda tamen multis est operata malis. praeda feras acies cinxit discordibus armis: hinc cruor, hinc caedes mors propiorque uenit. praeda uago iussit geminare pericula ponto, bellica cum dubiis rostra dedit ratibus. praedator cupit immensos obsidere campos, ut multa innumera iugera pascat oue: cui lapis externus curae est, urbisque tumultu portatur ualidis mille columna iugis, claudit et indomitum moles mare, lentus ut intra neglegat hibernas piscis adesse minas. at mihi laeta trahant Samiae conuiuia testae fictaque Cumana lubrica terra rota. heu heu diuitibus uideo gaudere puellas: iam ueniant praedae, si Venus optat opes: ut mea luxuria Nemesis fluat utque per urbem incedat donis conspicienda meis. illa gerat uestes tenues, quas femina Coa texuit, auratas disposuitque uias: illi sint comites fusci, quos India torret Solis et admotis inficit ignis equis: illi selectos certent praebere colores Africa puniceum purpureumque Tyros. nota loquor: regnum ipse tenet, quem saepe coegit barbara gypsatos ferre catasta pedes. at tibi, dura seges, Nemesim quae abducis ab urbe, persoluat nulla semina Terra fide. et tu, Bacche tener, iucundae consitor uuae, tu quoque deuotos, Bacche, relinque lacus. haud impune licet formosas tristibus agris abdere: non tanti sunt tua musta, pater. o ualeant fruges, ne sint modo rure puellae: glans alat et prisco more bibantur aquae. glans aluit ueteres, et passim semper amarunt: quid nocuit sulcos non habuisse satos? tunc, quibus aspirabat Amor, praebebat aperte mitis in umbrosa gaudia ualle Venus. nullus erat custos, nulla exclusura dolentes ianua: si fas est, mos precor ille redi. horrida uillosa corpora ueste tegant. nunc si clausa mea est, si copia rara uidendi, heu miserum, laxam quid iuuat esse togam? ducite: ad imperium dominae sulcabimus agros: non ego me uinclis uerberibusque nego. µ204 IV Hic mihi seruitium uideo dominamque paratam: iam mihi, libertas illa paterna, uale. seruitium sed triste datur, teneorque catenis, et numquam misero uincla remittit Amor, et seu quid merui seu nil peccauimus, urit. uror, io, remoue, saeua puella, faces. o ego ne possim tales sentire dolores, quam mallem in gelidis montibus esse lapis, stare uel insanis cautes obnoxia uentis, naufraga quam uasti tunderet unda maris! nunc et amara dies et noctis amarior umbra est: omnia nam tristi tempora felle madent. nec prosunt elegi nec carminis auctor Apollo: illa caua pretium flagitat usque manu. ite procul, Musae, si non prodestis amanti: non ego uos, ut sint bella canenda, colo, nec refero Solisque uias et qualis, ubi orbem compleuit, uersis Luna recurrit equis. ad dominam faciles aditus per carmina quaero: ite procul, Musae, si nihil ista ualent. at mihi per caedem et facinus sunt dona paranda, ne iaceam clausam flebilis ante domum: aut rapiam suspensa sacris insignia fanis: sed Venus ante alios est uiolanda mihi. illa malum facinus suadet dominamque rapacem dat mihi: sacrilegas sentiat illa manus. o pereat quicumque legit uiridesque smaragdos et niueam Tyrio murice tingit ouem. addit auaritiae causas et Coa puellis uestis et e Rubro lucida concha mari. haec fecere malas: hinc clauim ianua sensit et coepit custos liminis esse canis. sed pretium si grande feras, custodia uicta est nec prohibent claues et canis ipse tacet. heu quicumque dedit fomlam caelestis auarae, quale bonum multis attulit ille malis! hinc fletus rixaeque sonant, haec denique causa fecit ut infamis nunc deus erret Amor. at tibi, quae pretio uictos excludis amantes, eripiant partas uentus et ignis opes: quin tua tunc iuuenes spectent incendia laeti, nec quisquam flammae sedulus addat aquam. seu ueniet tibi mors, nec erit qui lugeat ullus nec qui det maestas munus in exsequias. at bona quae nec auara fuit, centum licet annos uixerit, ardentem flebitur ante rogum: atque aliquis senior ueteres ueneratus amores annua constructo serta dabit tumulo et 'bene' discedens dicet 'placideque quiescas, terraque securae sit super ossa leuis.' uera quidem moneo, sed prosunt quid mihi uera? illius est nobis lege colendus amor. quin etiam sedes iubeat si uendere auitas, ite sub imperium sub titulumque, Lares. quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni, quidquid et herbarum Thessala terra gerit, et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores, hippomanes cupidae stillat ab inguine equae, si modo me placido uideat Nemesis mea uultu, mille alias herbas misceat illa, bibam. µ205 V Phoebe, faue: nouus ingreditur tua templa sacerdos: huc age cum cithara carminibusque ueni. nunc te uocales impellere pollice chordas, nunc precor ad laudes flectere uerba meas. ipse triumphali deuinctus tempora lauro, dum cumulant aras, ad tua sacra ueni. sed nitidus pulcherque ueni: nunc indue uestem sepositam, longas nunc bene pecte comas, qualem te memorant Saturno rege fugato uictori laudes concinuisse Ioui. tu procul euentura uides, tibi deditus augur scit bene quid fati prouida cantet auis; tuque regis sortes, per te praesentit haruspex, lubrica signauit cum deus exta notis; te duce Romanos numquam frustrata Sibylla, abdita quae senis fata canit pedibus. Phoebe, sacras Messalinum sine tangere chartas uatis, et ipse precor quid canat illa doce. haec dedit Aeneae sortes, postquam ille parentem dicitur et raptos sustinuisse Lares nec fore credebat Romam, cum maestus ab alto Ilion ardentes respiceretque deos. (Romulus aeternae nondum formauerat urbis moenia, consorti non habitanda Remo; sed tunc pascebant herbosa Palatia uaccae et stabant humiles in Iouis arce casae. lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae et facta agresti lignea falce Pales, pendebatque uagi pastoris in arbore uotum, garrula siluestri fistula sacra deo, fistula cui semper decrescit harundinis ordo: nam calamus cera iungitur usque minor. at qua Velabri regio patet, ire solebat exiguus pulsa per uada linter aqua. illa saepe gregis diti placitura magistro ad iuuenem festa est uecta puella die, cum qua fecundi redierunt munera ruris, caseus et niueae candidus agnus ouis.) 'Impiger Aenea, uolitantis frater Amoris, Troica qui profugis sacra uehis ratibus, iam tibi Laurentes adsignat Iuppiter agros, iam uocat errantes hospita terra Lares. illic sanctus eris cum te ueneranda Numici unda deum caelo miserit indigetem. ecce super fessas uolitat Victoria puppes; tandem ad Troianos diua superba uenit. ecce mihi lucent Rutulis incendia castris: iam tibi praedico, barbare Turne, necem. ante oculos Laurens castrum murusque Lauini est Albaque ab Ascanio condita Longa duce. te quoque iam uideo, Marti placitura sacerdos Ilia, Vestales deseruisse focos, concubitusque tuos furtim uittasque iacentes et cupidi ad ripas arma relicta dei. carpite nunc, tauri, de septem montibus herbas dum licet: hic magnae iam locus urbis erit. Roma, tuum nomen terris fatale regendis, qua sua de caelo prospicit arua Ceres, quaque patent ortus et qua fluitantibus undis Solis anhelantes abluit amnis equos. Troia quidem tunc se mirabitur et sibi dicet uos bene tam longa consuluisse uia. uera cano: sic usque sacras innoxia laurus uescar, et aeternum sit mihi uirginitas.' haec cecinit uates et te sibi, Phoebe, uocauit, iactauit fusas et caput ante comas.--- quidquid Amalthea, quidquid Marpesia dixit Herophile, Phyto Graia quod admonuit, quaeque Aniena sacras Tiburs per flumina sortes portarat sicco pertuleratque sinu--- haec fore dixerunt belli mala signa cometen, multus ut in terras deplueretque lapis. atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo audita et lucos praecinuisse fugam: ipsum etiam Solem defectum lumine uidit iungere pallentes nubilus annus equos: et simulacra deum lacrimas fudisse tepentes fataque uocales praemonuisse boues. haec fuerant olim: sed tu iam mitis, Apollo, prodigia indomitis merge sub aequoribus, et succensa sacris crepitet bene laurea flammis, omine quo felix et sacer annus erit. laurus ubi bona signa dedit, gaudete coloni; distendet spicis horrea plena Ceres, oblitus et musto feriet pede rusticus uuas, dolia dum magni deficiantque lacus: ac madidus baccho sua festa Palilia pastor concinet: a stabulis tunc procul este lupi. ille leuis stipulae sollemnis potus aceruos accendet, flammas transilietque sacras. et fetus matrona dabit, natusque parenti oscula comprensis auribus eripiet, nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti balbaque cum puero dicere uerba senem. tunc operata deo pubes discumbet in herba, arboris antiquae qua leuis umbra cadit, aut e ueste sua tendent umbracula sertis uincta, coronatus stabit et ipse calix. at sibi quisque dapes et festas extruet alte caespitibus mensas caespitibusque torum. ingeret hic potus iuuenis maledicta puellae, postmodo quae uotis inrita facta uelit: nam ferus ille suae plorabit sobrius idem et se iurabit mente fuisse mala. pace tua pereant arcus pereantque sagittae, Phoebe, modo in terris erret inermis Amor. ars bona: sed postquam sumpsit sibi tela Cupido, heu heu quam multis ars dedit ista malum! et mihi praecipue, iaceo cum saucius annum et (faueo morbo cum iuuat ipse dolor) usque cano Nemesim, sine qua uersus mihi nullus uerba potest iustos aut reperire pedes. at tu, nam diuum seruat tutela poetas, praemoneo, uati parce, puella, sacro, ut Messalinum celebrem, cum praemia belli ante suos currus oppida uicta feret, ipse gerens laurus: lauro deuinctus agresti miles 'io' magna uoce 'triumphe' canet. tunc Messalla meus pia det spectacula turbae et plaudat curru praetereunte pater. adnue: sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli, sic tua perpetuo sit tibi casta soror. µ206 VI Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori? sit comes et collo fortiter arma gerat? et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent aequora, cum telis ad latus ire uolet? ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit, atque iterum erronem sub tua signa uoca. quod si militibus parces, erit hic quoque miles, ipse leuem galea qui sibi portet aquam. castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae: et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est. magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto excutiunt clausae fortia uerba fores. iuraui quotiens rediturum ad limina numquam! cum bene iuraui, pes tamen ipse redit. acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas, si licet, extinctas aspiciamque faces! tu miserum torques, tu me mihi dira precari cogis et insana mente nefanda loqui. iam mala finissem leto, sed credula uitam spes fouet et fore cras semper ait melius. spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis semina quae magno faenore reddat ager: haec laqueo uolucres, haec captat harundine pisces, cum tenues hamos abdidit ante cibus: spes etiam ualida solatur compede uinctum: crura sonant ferro, sed canit inter opus: spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa. ei mihi, ne uincas, dura puella, deam. parce, per immatura tuae precor ossa sororis: sic bene sub tenera parua quiescat humo. illa mihi sancta est, illius dona sepulcro et madefacta meis serta feram lacrimis, illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo et mea cum muto fata querar cinere. non feret usque suum te propter flere clientem: illius ut uerbis, sis mihi lenta ueto, ne tibi neglecti mittant mala somnia manes, maestaque sopitae stet soror ante torum, qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra uenit ad infernos sanguinolenta lacus. desino, ne dominae luctus renouentur acerbi: non ego sum tanti, ploret ut illa semel. nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces: lena nocet nobis, ipsa puella bona est. lena necat miserum Phryne furtimque tabellas occulto portans itque reditque sinu: saepe, ego cum dominae dulces a limine duro agnosco uoces, haec negat esse domi: saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam nuntiat aut aliquas extimuisse minas. tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit, quisue meam teneat, quot teneatue modis: tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia uiuas, mouerit e uotis pars quotacumque deos. µ301 LIBER TERTIVS LYGDAMI ALIORVMQUE ELEGIAE I Martis Romani festae uenere kalendae - exoriens nostris hic fuit annus auis - et uaga nunc certa discurrunt undique pompa perque uias urbis munera perque domos. Dicite, Pierides, quonam donetur honore 5 seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen. Carmine formosae, pretio capiuntur auare: gaudeat, ut digna est, uersibus illa meis. Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum, pumex et canas tondeat ante comas, 10 summaque praetexat tenuis fastigia chartae indicet ut nomen littera facta tuum, atque inter geminas pingantur cornua frontes: sic etenim comptum mittere oportet opus. Per uos, auctores huius mihi carminis, oro 15 Castaliamque umbram Pieriosque lacus, ite domum cultumque illi donate libellum, sicut erit: nullus defluat inde color. Illa mihi referet, si nostri mutua cura est, an minor, an toto pectore deciderim. 20 Sed primum meritam larga donate salute atque haec submisso dicite uerba sono: "Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera, mittit et accipias munera parua rogat, teque suis iurat caram magis esse medullis, 25 siue sibi coniunx siue futura soror; sed potius coniunx: huius spem nominis illi auferet extincto pallida Ditis aqua." µ302 II Qui primus caram iuueni carumque puellae eripuit iuuenem, ferreus ille fuit; durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem, uiuere et erepta coniuge qui potuit. Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro 5 ingenio: frangit fortia corda dolor; nec mihi uera loqui pudor est uitaeque fateri, tot mala perpessae, taedia nata meae. Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram candidaque ossa supra nigra fauilla teget, 10 ante meum ueniat longos incompta capillos et fleat ante meum maesta Neaera rogum; sed ueniat carae matris comitata dolore: maereat haec genero, maereat illa uiro. Praefatae ante meos manes animamque precatae 15 perfusaeque pias ante liquore manus, pars quae sola mei superabit corporis, ossa incinctae nigra candida ueste legent et primum annoso spargent collecta lyaeo, mox etiam niueo lacte parent, 20 post haec carbaseis umorem tollere uelis atque in marmorea ponere sicca domo. Illic quas mittit diues Panchaia merces Eoique Arabes, diues et Assyria, et nostri memores lacrimae fundantur eodem: 25 sic ego componi uersus in ossa uelim. Sed tristem mortis demonstret littera causam atque haec in celebri carmina fronte notet: LYGDAMVS HIC SITVS EST: DOLOR HVIC ET CVRA NEAERAE, CONIVGIS EREPTAE, CAVSA PERIRE FVIT 30. µ303 III Quid prodest caelum uotis implesse, Neaera, blandaque cum multa tura dedisse prece, non ut marmorei prodirem e limine tecti, insignis clara conspicuusque domo, aut ut multa mei renouarent iugera tauri 5 et magnas messes terra benigna daret, sed tecum ut longae sociarem gaudia uitae inque tuo caderet nostra senecta sinu, tum cum permenso defunctus tempore lucis nudus Lethaea cogerer ire rate? 10 Nam graue quid prodest pondus mihi diuitis auri, aruaque si findant pinguia mille boues? Quidue domus prodest Phrygiis innixa columnis, Taenare siue tuis, siue Caryste tuis, et nemora in domibus sacros imitantia lucos 15 aurataeque trabes marmoreumque solum? Quidue in Erythraeo legitur quae litore concha tinctaque Sidonio murice lana iuuat, et quae praeterea populus miratur? In illis inuidia est: falso plurima uulgus amat. 20 Non opibus mentes hominum curaeque leuantur nec Fortuna sua tempora lege regit. Sit mihi paupertas tecum iucunda, Neaera: at sine te regum munera nulla uolo. O niueam quae te poterit mihi reddere lucem! 25 O mihi felicem terque quaterque diem! At si, pro dulci reditu quaecumque uouentur, audiat auersa non meus aure deus, nec me regna iuuant nec Lydius aurifer amnis nec quas terrarum sustinet orbis opes. 30 Haec alii cupiant; liceat mihi paupere cultu securo cara coniuge posse frui. Adsis et timidis faueas, Saturnia, uotis, et faueas concha, Cypria, uecta tua. Aut si fata negant reditum tristesque sorores, 35 stamina quae ducunt quaeque futura neunt, me uocet in uastos amnes nigramque paludem diues in ignaua luridus Orcus aqua. µ304 IV Di meliora ferant, nec sint mihi somnia uera, quae tulit hesterna pessima nocte quies. Ite procul uani falsique auertite uisus, desinite in nobis quaerere uelle fidem. Diui uera monent, uenturae nuntia sortis 5 uera monent Tuscis exta probata uiris; somnia fallaci ludunt temeraria nocte et pauidas mentes falsa timere iubent; et natum in curas hominum genus omina noctis farre pio placant et saliente sale! 10 Et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri, mendaci somno credere siue uolent, efficiat uanos noctis Lucina timores et frustra inmeritum pertimuisse uelit, si mea nec turpi mens est obnoxia facto 15 nec laesit magnos impia lingua deos. Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis mundum cacruleo lauerat amne rotas, nec me sopierat menti deus utilis aegrae: Somnus sollicitas deficit ante domos. 20 Tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu, pressit languentis lumina sera quies. Hic iuuenis casta redimitus tempora lauro est uisus nostra ponere sede pedem. Non illo quicquam formosius ulla priorum 25 aetas, heroum nec tulit ulla domus. Intonsi crines longa ceruice fluebant, stillabat Syrio myrtea rore coma. Candor erat qualem praefert Latonia Luna, et color in niueo corpore purpureus, 30 ut iuueni primum uirgo deducta marito inficitur teneras ore rubente genas, et cum contexunt amarantis alba puellae lilia et autumno candida mala rubent. Ima uidebatur talis inludere palla: 35 namque haec in nitido corpore uestis erat. Artis opus rarae, fulgens testudine et auro pendebat laeua garrula parte lyra. Hanc primum ueniens plectro modulatus eburno felices cantus ore sonante dedit; 40 sed postquam fuerant digiti cum uoce locuti, edidit haec dulci tristia uerba modo: "Salue, cura deum: casto nam rite poetae Phoebusque et Bacchus Pieridesque fauent; sed proles Semelae Bacchus doctaeque sorores 45 dicere non norunt quid ferat hora sequens; at mihi fatorum leges aeuisque futuri euentura pater posse uidere dedit; quare ego quae dico non fallax accipe uates quodque deus uero Cynthius ore feram. 50 Tantum cara tibi quantum nec filia matri, quantum nec cupido bella puella uiro, pro qua sollicitas caelestia numina uotis, quae tibi securos non sinit ire dies et, cum te fusco Somnus uelauit amictu, 55 uanum nocturnis fallit imaginibus, carminibus celebrata tuis formosa Neaera alterius mauultl esse puella uiri, diuersasque suas agitat mens impia curas, nec gaudet casta nupta Neaera domo. 60 A crudele genus nec fidum femina nomen! A pereat, didicit fallere si qua uirum! Sed flecti poterit: mens est mutabilis illis; tu modo cum multa bracchia tende fide. Saeuus Amor docuit ualidos temptare labores, 65 saeuus Amor docuit uerbera posse pati. Me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas non est in uanum fabula ficta iocum; tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora nec similes chordis reddere uoce sonos, 70 sed perlucenti cantum meditabar auena ille ego Latonae filius atque Iouis. Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas immitem dominam coniugiumque ferum. Ergo ne dubita blandas adhibere querellas: 75 uincuntur molli pectora dura prece. Quod si uera canunt sacris oracula templis, haec illi nostro nomine dicta refer: hoc tibi conigium promittit Delius ipse; felix hoc, alium desine uelle uirum." 80 Dixit, et ignauus defluxit corpore somnus. A ego ne possim tanta uidere mala! Nec tibi crediderim uotis contraria uota nec tantum crimen pectore inesse tuo: nam te nec uasti genuerunt aequora ponti 85 nec flammam uoluens ore Chimaera fero nec canis anguinea redimitus terga caterua, cui tres sunt linguae tergeminumque caput, Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram, nec te conceptam saeua leaena tulit, 90 barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis, sed culta et duris non habitanda domus et longe ante alias omnes mitissima mater isque pater quo non alter amabilior. Haec deus in melius crudelia somnia uertat 95 et iubeat tepidos inrita ferre Notos. µ305 V Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda, unda sub aestiuum non adeunda Canem, nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis, cum se purpureo uere remittit humus. At mihi Persephone nigram denuntiat horam: 5 immerito iuueni parce nocere, dea. Non ego temptauit nulli temeranda uirorum audax laudandae sacra docere deae, nec mea mortiferis infecit pocula sucis dextera nec cuiquam trita uenena dedit, 10 nec nos sacrilegos templis admouimus ignes, nec cor sollicitant facta nefanda meum, nec nos insanae meditantes iurgia mentis impia in aduersos soluimus ora deos. Et nondum cani nigros laesere capillos, 15 nec uenit tardo curua senecta pede: natalem primo nostrum uidere parentes, cum cecidit fato consul uterque pari. Quid fraudare iuuat uitem crescentibus uuis et modo nata mala uellere poma manu? 20 Parcite, pallentes undas quicumque tenetis duraque sortiti tertia regna dei. Elysios olim liceat cognoscere campos Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus, cum mea rugosa pallebunt ora senecta 25 et referam pueris tempora prisca senex. Atque utinam uano nequiquam terrear aestu! Languent ter quinos sed mea membra dies. At uobis Tuscae celebrantur numina lymphae et facilis lenta pellitur unda manu. 30 Viuite felices, memores et uiuite nostri, siue erimus seu nos fata fuisse uelint. Interea nigras pecudes promittite Diti et niuei lactis pocula mixta mero. µ306 VI Candide Liber, ades - sic sit tibi mystica uitis semper, sic hedera tempora uincta feras - aufer et, ipse, meum, pariter medicande, dolorem: saepe tuo cecidit munere uictus amor. Care puer, madeant generoso pocula baccho, 5 et nobis prona funde Falerna manu. Ite procul durum curae genus, ite labores; fulserit hic niueis Delius alitibus. Vos modo proposito dulces faueatis amici, neue neget quisquam me duce se comitem, 10 aut si quis uini certamen mite recusat, fallat eum tecto cara puella dolo. Ille facit dites animos deus, ille ferocem contundit et dominae misit in arbitrium, Armenias tigres et fuluas ille leaenas 15 uicit et indomitis mollia corda dedit. Haec Amor et maiora ualet; sed poscite Bacchi munera: quem uestrum pocula sicca iuuant? Conuenit ex aequo nec toruus Liber in illis qui se quique una uina iocosa colunt, 20 nunc uenit iratus nimium nimiumque seueris: qui timet irati numina magna, bibat. Quales his poenas qualis quantusque minetur, Cadmeae matris praeda cruenta docet. Sed procul a nobis hic sit timor, illaque, si qua est, 25 quid ualeat laesi sentiat ira dei. Quid precor a demens? Venti temeraria uota, aeriae et nubes diripienda ferant. Quamuis nulla mei superest tibi cura, Neaera, sis felix et sint candida fata tua. 30 At nos securae reddamus tempora mensae: uenit post multos una serena dies. Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa, difficile est tristi fingere mente iocum, nec bene mendaci risus componitur ore, 35 nec bene sollicitis ebria uerba sonant. Quid queror infelix? Turpes discedite curae: odit Lanaeus tristia uerba pater. Gnosia, Theseae quondam periuria linguae fleuisti ignoto sola relicta mari: 40 sic cecinit pro te doctus, Minoi, Catullus ingrati referens impia facta uiri. Vos ego nunc moneo: felix, quicumque dolore alterius disces posse cauere tuos. Nec uos aut capiant pendentia bracchia collo 45 aut fallat blanda sordida lingua fide; etsi perque suos fallax iurauit ocellos Iononemque suam perque suam Venerem, nulla fides inerit: periuria ridet amantum Iuppiter et uentos inrita ferre iubet. 50 Ergo quid totiens fallacis uerba puellae conqueror? Ite a me, seria uerba, precor. Quam uellem tecum longas requiescere noctes et tecum longos peruigilare dies, perfida nec merito nobis inimica merenti, 55 perfida, sed, quamuis perfida, cara tamen! Naida Bacchus amat: cessas, o lente minister? Temperet annosum Marcia lympha merum. Non ego, si fugit nostrae conuiuia mensae ignotum cupiens uana puella torum, 60 sollicitus repetam tota suspiria nocte. Tu, puer, i, liquidum fortius adde merum. Iam dudum Syrio madefactus tempora nardo debueram sertis implicuisse comas. µ307 VII Panegyricus Messallae Te, Messalla, canam, quamquam me cognita uirtus terret; ut infirmae nequeant subsistere uires, incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes deficiant, - humilis tantis sim conditor actis nec tua praeter te chartis intexere quisquam 5 facta queat, dictis ut non maiora supersint, - est nobis uoluisse satis; nec munera parua respueris: etiam Phoebo gratissima dona Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes Icarus, ut puro testantur sidera caelo 10 Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas; quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum, laeta Molorcheis posuit uestigia tectis, paruaque caelestis placauit mica, nec illis semper inaurato taurus cadit hostia cornu. 15 Hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim inde alios alioque memor componere uersus. Alter dicat opus magni mirabile mundi, qualis in immenso desederit aere tellus, qualis et in curuum pontus confluxerit orbem, 20 et uagus, e terris qua surgere nititur, aer, huic et contextus passim fluat igneus aether, pendentique super claudantur ut omnia caelo; at quodcumque meae poterunt audere camenae, seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra 25 siue minus ( certeque canent minus), omne uouemus hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta. Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes, non tua maiorum contenta est gloria fama nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat, 30 sed generis priscos contendis uincere honores, quam tibi maiores maius decus ipse futuris: at tua non titulus capiet sub nomine facta, aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu, conuenientque tuas cupidi componere laudes 35 undique quique canent uincto pede quique soluto; quis potius, certamen erit: sim uictor in illis, ut nostrum tantis inscribam nomen in actis. Nam quis te maiora gerit castrisue foroue? Nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue, 40 iusta pari premitur ueluti cum pondere libra, prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa, qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque, instabilis natat alterno depressior orbe. Nam seu diuersi fremat inconstantia uulgi, 45 non alius sedare queat; seu iudicis ira sit placanda, tuis poterit mitescere uerbis. Non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixem, uixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem 50 saecula fertilibus Titan decurreret horis, ille per ignotas audax errauerit urbes, qua maris extremis tellus includitur undis: nam Ciconumque manus aduersis reppulit armis, nec ualuit lotos coeptos auertere cursus, 55 cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis uicta Maroneo foedatus lumina baccho; uexit et Aeolios placidum per Nerea uentos, incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque, nobilis Artacie gelida quos inrigat unda; 60 solum nec doctae uerterunt pocula Circes, quamuis illa foret Solis genus, apta uel herbis aptaque uel cantu ueteres mutare figuras; Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces, quis numquam candente dies apparuit ortu, 65 seu supra terras Phoebus seu curreret infra; uidit ut inferno Plutonis subdita regno magna deum proles leuibus discurreret umbris, praeteriitque cita Sirenum litora puppi; illum inter geminae nantem confinia mortis 70 nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore, cum canibus rabidas inter fera serperet undas, nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis, uel si sublimis fluctu consurgeret imo, uel si interrupto nudaret gurgite pontum. 75 Non uiolata uagi sileantur pascua Solis, non amor et fecunda Atlantidos arua Calypsus, finis et erroris miseri Phaeacia tellus. Atque haec seu nostras inter sunt cognita terras, fabula siue nouum dedit his erroribus orbem, 80 sit labor illius, tua dum facundia maior. Iam te non alius belli tenet aptius artes, qua deceat tutam castris praeducere fossam, qualiter aduersos hosti defigere ceruos, quemue locum ducto melius sit claudere uallo, 85 fontis ubi dulces erumpat terra liquores, ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti, laudis ut adsiduo uigeat certamine miles, quis tardamue sudem melius celeremue sagittam iecerit aut lento perfregerit obuia pilo, 90 aut quis equum celeremue arto compescere freno possit et effusas tardo permittere habenas inque uicem modo directo contendere passu, seu libeat, curuo breuius conuertere gyro, quis parma, seu dextra uelit seu laeua, tueri, 95 siue hac siue illac ueniat grauis impetus hastae amplior aut signata cita loca tangere funda. Iam simul audacis uenient certamina Martis aduersisque parent acies concurrere signis, tum tibi non desit faciem componere pugnae, 100 seu sit opus quadratum acies consistat in agmen, rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo, seu libeat duplicem seiunctim cernere martem, dexter uti laeuum teneat dextrumque sinister miles sitque duplex gemini uictoria casus. 105 At non per dubias errant mea carmina laudes: nam bellis experta cano. Testis mihi uictae fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes, testis Arupinis et pauper natus in aruis, 110 quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas, terna minus Pyliae miretur saecula famae: namque senex longae peragit dum tempora uitae, 112b centum fecundos Titan renouauerit annos, ipse tamen uelox celerem super edere corpus audet equum ualidisque sedet moderator habenis. 115 Te duce non alias conuersus terga Domator libera Romanae subiecit colla catenae. Nec tamen his contentus eris: maiora peractis instant, compertum est ueracibus ut mihi signis, quis Amythaonius nequeat certare Melampus. 120 Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem indueras oriente die duce fertilis anni, splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis et fera discordes tenuerunt flamina uenti, curua nec adsuetos egerunt flumina cursus, 125 quin rapidum placidis etiam mare constitit undis, ulla nec aerias uolucris perlabitur auras nec quadrupes densas depascitur aspera siluas, quin largita tuis sunt muta silentia uotis. Iuppiter ipse leui uectus per inania curru 130 adfuit et caelo uicinum liquit Olympum intentaque tuis precibus se praebuit aure cunctaque ueraci capite adnuit: additus aris laetior eluxit structos super ignis aceruos. Quin hortante deo magnis insistere rebus 135 incipe; non idem tibi sint aliisque triumphi: non te uicino remorabitur obuia marte Gallia nec latis audax Hispania terris nec fera Theraeo tellus obsessa colono, nec qua uel Nilus uel regia lympha Choaspes 140 profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes, aret Araccaeis aut unda Oroatia campis, nec qua regna uago Tomyris finiuit Araxe, impia nec saeuis celebrans conuiuia mensis ultima uicinus Phoebo tenet arua Padaeus, 145 quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos. Quid moror? Oceanus ponto qua continet orbem, nulla tibi aduersis regio sese offeret armis. Te manet inuictus Romano marte Britannus teque interiecto mundi pars altera sole. 150 Nam circumfuso consistit in aere tellus et quinque in partes toto disponitur orbe. Atque duae gelido uastantur frigore semper: illic et densa tellus absconditur umbra, et nulla incepto perlabitur unda liquore, 155 sed durata riget densam in glaciemque niuemque, quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus. At media est Phoebi semper subiecta calori, seu propior terris aestiuum fertur in orbem seu celer hibernas properat decurrere luces; 160 non igitur presso tellus exsurgit aratro, nec frugem segetes praebent neque pabula terrae; non illic colit arua deus, Bacchusue Ceresue, nulla nec exustas habitant animalia partes. Fertilis hanc inter posita est interque rigentes 165 nostraque et huic aduersa solo pars altera nostro, quas similis utrimque tenens uicinia caeli temperat, alter et alterius uires necat aer; hinc placidus nobis per tempora uertitur annus, hinc et colla iugo didicit submittere taurus 170 et lenta excelsos uitis conscendere ramos, tondeturque seges maturos annua partus, et ferro tellus, pontus confinditur aere, quin etiam structis exsurgunt oppida muris. Ergo ubi per claros ierint tua facta triumphos, 175 solus utroque idem diceris magnus in orbe. Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis, ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus. Est tibi, qui possit magnis se accingere rebus, Valgius: aeterno propior non alter Homero. 180 Languida non noster peragit labor otia, quamuis Fortuna, ut mos est illi, me aduersa fatiget. Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret, cui fuerant flaui ditantes ordine sulci horrea fecundas ad deficientia messis, 185 cuique pecus denso pascebant agmine colles, et domino satis et nimium furique lupoque, nunc desiderium superest: nam cura nouatur, cum memor ante actos semper dolor admonet annos. Sed licet asperiora cadant spolierque relictis, 190 non te deficient nostrae memorare camenae. Nec solum tibi Pierii tribuentur honores: pro te uel rapidas ausim maris ire per undas, aduersis hiberna licet tumeant freta uentis, pro te uel densis solus subsistere turmis 195 uel paruum Aetnaeae corpus committere flammae. Sum quodcumque, tuum est. Nostri si paruula cura sit tibi, quanta libet, si sit modo, non mihi regna Lydia, non magni potior sit fama Gylippi, posse Meleteas nec mallem uincere chartas. 200 Quod tibi si uersus noster, totusue minusue, uel bene sit notus, summo uel inerret in ore, nulla mihi statuunt finem te fata canendi. Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa, seu matura dies celerem properat mihi mortem, 205 longa manet seu uita, tamen, mutata figura seu me finget equum rigidos percurrere campos doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus siue ego per liquidum uolucris uehar aera pennis, quandocumque hominem me longa receperit aetas, 210 inceptis de te subtexam carmina chartis. µ308 De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae VIII Sulpicia est tibi culta tuis, Mars magne, kalendis; spectatum e caelo, si sapis, ipse ueni; hoc Venus ignoscet; at tu, uiolente, caueto ne tibi miranti turpiter arma cadant: illius ex oculis, cum uult exurere diuos, 5 accendit geminas lampadas acer Amor. Illam, quidquid agit, quoquo uestigia mouit, componit furtim subsequiturque Decor; seu soluit crines, fusis decet esse capillis: seu composit, comptis est ueneranda comis. 10 Vrit, seu Tyria uoluit procedere palla: urit, seu niuea candida ueste uenit. Talis in aeterno felix Vertumnus Olympo mille habet ornatus, mille decenter habet. Sola puellarum digna est cui mollia caris 15 uellera det sucis bis madefacta Tyros, possideatque, metit quidquid bene olentibus aruis cultor odoratae diues Arabs segetis, et quascumque niger rubro de litore gemmas proximus Eois colligit Indus aquis. 20 Hanc uos, Pierides, festis cantate kalendis, et testudinea Phoebe superbe lyra. Hoc sollemne sacrum multos haec sumet in annos: dignior est uestro nulla puella choro. µ309 IX Parce meo iuueni, seu quis bona pascua campi seu colis umbrosi deuia montis aper, neu tibi sit duros acuisse in proelia dentes; incolumem custos hunc mihi seruet Amor. Sed procul abducit uenandi Delia cura: 5 o pereant siluae deficiantque canes! Quis furor est, quae mens, densos indagine colles claudentem teneras laedere uelle manus? Quidue iuuat furtim latebras intrare ferarum candidaque hamatis crura notare rubis? 10 Sed tamen, ut tecum liceat, Cerinthe, uagari, ipsa ego per montes retia torta feram, ipsa ego uelocis quaeram uestigia cerui et demam celeri ferrea uincla cani. Tunc mihi, tunc placeant siluae, si, lux mea, tecum 15 arguar ante ipsas concubuisse plagas: tunc ueniat licet ad casses, inlaesus abibit, ne ueneris cupidae gaudia turbet, aper. Nunc sine me sit nulla Venus, sed lege Dianae, caste puer, casta retia tange manu: 20 et, quaecumque meo furtim subrepit amori, incidat in saeuas diripienda feras. At tu uenandi studium concede parenti, et celer in nostros ipse recurre sinus. µ310 X Huc ades et tenerae morbos expelle puellae, huc ades, intonsa Phoebe superbe coma; crede mihi, propera, nec te iam, Phoebe, pigebit formosae medicas applicuisse manus. Effice ne macies pallentes occupet artus, 5 neu notet informis candida membra color, et quodcumque mali est et quidquid triste timemus, in pelagus rapidis euehat amnis aquis. Sancte, ueni, tecumque feras, quicumque sapores, quicumque et cantus corpora fessa leuant; 10 neu iuuenem torque, metuit qui fata puellae uotaque pro domina uix numeranda facit; interdum uouet, interdum, quod langueat illa, dicit in aeternos aspera uerba deos. Pone metum, Cerinthe: deus non laedit amantes; 15 tu modo semper ama: salua puella tibi est; nil opus est fletu: lacrimis erit aptius uti, 21 si quando fuerit tristior illa tibi. 22 At nunc tota tua est, te solum candida secum 17 cogitat, et frustra credula turba sedet. Phoebe, faue: laus magna tibi tribuetur in uno corpore seruato restituisse duos. 20 Iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet 23 certatim sanctis laetus uterque focis; tunc te felicem dicet pia turba deorum, 25 optabunt artes et sibi quisque tuas. µ311 XI Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus atque inter festos semper habendus erit: te nascente nouum Parcae cecinere puellis seruitium et dederunt regna superba tibi. Vror ego ante alias: iuuat hoc, Cerinthe, quod uror, 5 si tibi de nobis mutuus ignis adest; mutuus adsit amor, per te dulcissima furta perque tuos oculos per Geniumque rogo. Mane Geni, cape tura libens uotisque faueto, si modo, cum de me cogitat, ille calet. 10 Quod si forte alios iam nunc suspiret amores, tunc precor infidos, sancte, relinque focos. Nec tu sis iniusta, Venus: uel seruiat aeque uinctus uterque tibi uel mea uincla leua; sed potius ualida teneamur uterque catena, 15 nulla queat posthac quam soluisse dies. Optat idem iuuenis quod nos, sed tectius optat: nam pudet haec illum dicere uerba palam. At tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis, adnue: quid refert, clamne palamne roget? 20 µ312 XII Natalis Iuno, sanctos cape turis aceruos, quos tibi dat tenera docta puella manu; tota tibi est hodie, tibi se laetissima compsit, staret ut ante tuos conspicienda focos. Illa quidem ornandi causas tibi, diua, relegat; 5 est tamen, occulte cui placuisse uelit. At tu, sancta, faue, neu quis diuellat amantes, sed iuueni, quaeso, mutua uincla para. Sic bene compones: ullae non ille puellae seruire aut cuiquam dignior illa uiro. 10 Nec possit cupidos uigilans deprendere custos fallendique uias mille ministret Amor. Adnue purpureaque ueni perlucida palla: ter tibi fit libo, ter, dea casta, mero; praecipit et natae mater studiosa, quod optat: 15 illa aliud tacita iam sua mente rogat; uritur, ut celeres urunt altaria flammae, nec, liceat quamuis, sana fuisse uelit. Sis iuueni grata ac, ueniet cum proximus annus, hic idem uotis iam uetus exstet amor. 20 µ313 Sulpiciae Elegidia XIII Tandem uenit amor, qualem texisse pudori quam nudasse alicui sit mihi fama magis. Exorata meis illum Cytherea Camenis attulit in nostrum deposuitque sinum. Exsoluit promissa Venus: mea gaudia narret, 5 dicetur si quis non habuisse sua. Non ego signatis quicquam mandare tabellis, ne legat id nemo quam meus ante, uelim, sed peccasse iuuat, uultus componere famae taedet: cum digno digna fuisse ferar. 10 µ314 XIV Inuisus natalis adest, qui rure molesto et sine Cerintho tristis agendus erit. Dulcius urbe quid est? An uilla sit apta puellae atque Arretino frigidus amnis agro? Iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas; 5 non tempestiuae saepe, propinque, uiae. Hic animum sensusque meos abducta relinquo arbitrio, quamuis non sinis esse, meo. µ315 XV Scis iter ex animo sublatum triste puellae? Natali Romae iam licet esse tuo. Omnibus ille dies nobis natalis agatur, qui nec opinanti nunc tibi forte uenit. µ316 XVI Gratum est, securus multum quod iam tibi de me permittis, subito ne male inepta cadam. Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo scortum quam Serui filia Sulpicia: solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est 5 ne cedam ignoto maxima causa toro. µ317 XVII Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae, quod mea nunc uexat corpora fessa calor? A ego non aliter tristes euincere morbos optarim, quam te si quoque uelle putem. At mihi quid prosit morbos euincere, si tu 5 nostra potes lento pectore ferre mala? µ318 XVIII Ne tibi sim, mea lux, aeque iam feruida cura ac uideor paucos ante fuisse dies, si quicquam tota commisi stulta iuuenta cuius me fatear paenituisse magis, hesterna quam te solum quod nocte reliqui, 5 ardorem cupiens dissimulare meum. µ319 Incerti Auctoris XIX Nulla tuum nobis subducet femina lectum: hoc primum iuncta est foedere nostra uenus. Tu mihi sola places, nec iam te praeter in urbe formosa est oculis ulla puella meis. Atque utinam posses uni mihi bella uideri! 5 Displiceas aliis: sic ego tutus ero. Nil opus inuidia est, procul absit gloria uulgi: qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu. Sic ego secretis possum bene uiuere siluis, qua nulla humano sit uia trita pede. 10 Tu mihi curarum requies, tu nocte uel atra lumen, et in solis tu mihi turba locis. Nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo, mittetur frustra deficietque Venus; hoc tibi sancta tuae Iunonis numina iuro, 15 quae sola ante alios est mihi magna deos. Quid facio demens? Heu! heu! mea pignora cedo; iuraui stulte: proderat iste timor. Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures: hoc peperit misero garrula lingua malum. 20 Iam faciam quodcumque uoles, tuus usque manebo, nec fugiam notae seruitium dominae, sed Veneris sanctae considam uinctus ad aras: haec notat iniustos supplicibusque fauet. µ320 XX Rumor ait crebro nostram peccare puellam nunc ego me surdis auribus esse uelim. Crimina non haec sunt nostro sine facta dolore: quid miserum torques, rumor acerbe? Tace. Domiti Marsi Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle, Mors iuuenem campos misit ad Elysios ne foret aut elegis molles qui fleret amores aut caneret forti regia bella pede.