[2,0] DIALOGUS II. [2,1] I. Quo primo igitur tempore relictis scholis beato me uiro iunxi, paucos post dies euntem ad ecclesiam sequebamur. Interim ei seminudus hibernis mensibus pauper occurrit, orans sibi uestimentum dari. Tunc ille, arcessito archidiacono, iussit algentem sine dilatione uestiri, deinde secretarium ingressus, cum solus, ut erat illi consuetudo, resideret (hanc enim sibi etiam in ecclesia solitudinem permissa clericis libertate praestabat; cum quidem in alio secretario presbyteri sederent uel salutationibus uacantes, uel audiendis negotiis occupati: Martinum uero usque in eam horam qua solemnia populo agi consuetudo deposceret, sua solitudo cohibebat. Illud non praeteribo, quod in secretario sedens numquam cathedra usus est: nam in ecclesia nemo umquam illum sedere conspexit; sicut quemdam nuper, testor dominum, non sine meo pudore uidi sublimi solio et quasi regio tribunali celsa sede residentem. Sedebat autem Martinus in cellula rusticana, ut sunt istae in usibus seruulorum, quas nos rustici Galli tripetias, uos scholastici, aut certe tu qui de Graecia uenis, tripodas nuncupatis); hoc ergo secretum beati uiri pauper ille captatum, cum ei archidiaconus dare tunicam distulisset, irrupit, dissimulatum se a clerico querens, ac algere deplorans. Nec mora: Sanctus paupere non uidente, intra amphibalum sibi tunicam latenter educit, pauperemque contectum discedere iubet. Dein paulo post archidiaconus ingressus admonet, pro consuetudine exspectare in ecclesia populum: illum ad agenda solemnia debere procedere. Cui ille respondens ait, pauperem prius (de se autem dicebat) oportere uestiri: se ad ecclesiam non posse procedere, nisi uestem pauper acciperet. Diaconus uero nihil intelligens, quia extrinsecus indutum amphibalo, ueste nudum interius non uidebat, postremo pauperem non comparere causatur. Mihi, inquit, uestis quae praeparata est, deferatur: pauper non deerit uestiendus. Arcta tum demum clericus necessitate compulsus, iamque felle commoto, a proximis tabernis bigerricam uestem, breuem atque hispidam quinque comparatam argenteis rapit, atque ante Martini pedes iratus exponit. En, inquit, uestem: sed pauper hic non est. Ille nihil motus, iubet eum paululum stare pro foribus, secretum utique procurans dum sibi uestem nudus imponeret; totis uiribus elaborans, ut posset occultum esse quod fecerat. Sed quando in sanctis uiris latent ista? quaerentibus uelint nolint cuncta produntur. [2,2] II. Cum hac igitur oblaturus sacrificium Deo ueste procedit. Quo quidem die (mira dicturus sum) cum iam altarium, sicut est solemne, benediceret; globum ignis de capite illius uidimus emicare, ita ut in sublime conscendens, longum admodum crinem flamma produceret. Hoc licet celeberrimo factum die in magna populi multitudine uiderimus, una tantum de uirginibus, et unus de presbyteris, tres tantum uidere de monachis: caeteri cur non uiderint, non potest nostri esse iudicii. Per idem fere tempus, cum Euanthius auunculus meus, uir licet saeculi negotiis occupatus, tamen admodum Christianus, grauissima aegritudine extremo mortis periculo coepisset urgeri, Martinum euocauit. Nec cunctatus ille properauit: prius tamen quam medium uiae spatium uir beatus euolueret, uirtutem aduenientis sensit aegrotus: receptaque continuo sanitate, uenientibus nobis obuiam ipse processit. Altera die redire cupientem magna prece detinuit; cum interim unum e familia puerum lethali ictu serpens perculit: quem iam exanimem ui ueneni ipse Euanthius suis humeris illatum ante pedes sancti uiri, nihil illi impossibile confisus, exposuit. Iamque se malum serpens per omnia membra diffuderat. Cernere omnibus uenis inflatam cutem, et ad utris instar tensa uitalia. Martinus porrecta manu, uniuersa pueri membra pertractans, digitum prope ipsum uulnusculum quo bestia uirus infuderat, fixit. Tum uero (mira dicturus sum) uidimus uenenum ex omni parte reuocatum ad Martini digitum cucurrisse: deinde per illud ulceris foramen exiguum ita uirus stipasse cum sanguine, ut solet ex uberibus caprarum aut ouium pastorum manu pressis longa linea copiosi lactis effluere. Puer surrexit incolumis. Nos obstupefacti tantae rei miraculo, id quod ipsa cogebat ueritas, fatebamur, non esse sub coelo qui Martinum possit imitari. [2,3] III. Consequenti itidem tempore iter cum eodem, dum dioeceses uisitat, agebamus. Nobis nescio qua necessitate remorantibus, aliquantulum ille processerat. Interim per aggerem publicum plena militantibus uiris fiscalis rheda ueniebat: sed ubi Martinum in ueste hispida, nigro et pendulo pallio circumtectum, contigua de latere iumenta uiderunt, paululum in partem alteram pauefacta cesserunt: deinde funibus implicatis, protentos illos quibus, ut saepe uidistis, misera illa animalia conglobantur, ordines miscuerunt; dumque aegre expediuntur, moram fecere properantibus. Qua permoti iniuria militantes, praecipitatis in terram saltibus, se dederunt: dein Martinum flagris ac fustibus urgere coeperunt; cum quidem ille mutus et incredibili patientia praebens terga caedentibus, maiorem insaniam infelicibus commoueret, magis ex hoc furentes, quod ille quasi non sentiens uerbera illata contemneret. Nos illico consecuti, foede cruentum atque uniuersa corporis parte laniatum, cum exanimis in terram procubuisset, inuenimus: statimque eum asello suo imposuimus, ac locum caedis illius exsecrantes raptim abire properauimus. Interea illi regressi ad rhedam suam furore satiato, agi quo ire coeperant, iumenta praecipiunt. Quae cum omnia solo fixa, ac si aenea signa, rignissent; tollentibus altius uocem magistris, flagris hinc atque inde resonantibus nihil penitus mouebantur. Consurgunt deinde omnes pariter in uerbera. Consumit Gallicas mularum poena mastigias. Tota rapitur silua de proximo: trabibus iumenta tunduntur; sed nihil penitus scaeuae manus agebant: uno atque eodem in loco stabant fixa simulacra: Quid agerent infelices homines, nesciebant; nec iam ultra dissimulare poterant, quin quamlibet brutis pectoribus agnoscerent, diuino numine se teneri. Tandem ergo in se regressi, coeperunt quaerere quis ille esset quem in eodem loco ante paululum caecidissent; cum percunctantes cognoscunt ex uiantibus Martinum a se tam crudeliter uerberatum. Tunc uero apparere omnibus causa manifesta; nec ignorare iam poterant, quin ob illius uiri iniuriam tenerentur. Igitur omnes rapidis nos passibus consequuntur: conscii audacis facti ac merito pudore confusi, flentes et puluere quo se ipsi foedauerant, caput atque ora conspersi, ante Martini se genua prouoluunt, ueniam precantes, et, ut eos abire sineret, postulantes: satis se uel sola conscientia dedisse poenarum, satisque intellexisse quam eosdem ipsos uiuos absorbere terra potuisset, uel ipsi potius amissis sensibus in immobilem saxorum naturam rigescere debuissent, sicut affixa locis quibus steterant, iumenta uidissent: orare se atque obsecrare, ut indulgeret sceleris ueniam, et copiam praestaret abeundi. Senserat etiam, priusquam accurrerent, uir beatus illos teneri, nobisque id ante iam dixerat: ueniam tamen clementer indulsit; eosdemque abire permisit animalibus restitutis. [2,4] IV. Illud autem animaduerti saepe, Sulpici, Martinum tibi dicere solitum, nequaquam sibi in episcopatu eam uirtutum gratiam suppetisse, quam prius se habuisse meminisset: quod si uerum est, immo quia uerum est, coniicere possumus quanta fuerint illa quae monachus operatus est, et quae teste nullo solus exercuit, cum tanta illum in episcopatu signa fecisse sub oculis omnium uiderimus. Multa quidem illius prius gesta innotuere mundo, neque potuere celari: sed innumerabilia esse dicuntur quae, dum iactantiam uitat, occultauit, neque in hominum notitiam passus est peruenire; quippe qui humanam substantiam supergressus, uirtutis suae conscientia mundi gloriam calcans, coelo teste frueretur. Quod uerum esse uel ex his quae comperta nobis sunt nec latere potuerunt, possumus aestimare; siquidem ante episcopatum duos mortuos uitae restituerit, quod liber tuus plenius est locutus; in episcopatu uero, quod praetermisisse te miror, unum tantummodo suscitauerit. Cuius rei ego testis sum, si tamen nihil de minus idoneo teste dubitatis. Idipsum autem uobis qualiter gestum sit, explicabo. Fuerat causa nescio quae, qua Carnotum oppidum petebamus. Interea, dum uicum quemdam habitantium multitudine frequentissimum praeterimus, obuiam nobis immanis turba processit, quae erat tota gentilium: nam nemo in illo uico nouerat Christianum, uerum ad famam tanti uiri campos omnes late patentes confluentium multitudo contexerat. Sensit hic Martinus operandum, et annuntiante sibi spiritu totus infremuit; nec mortale sonans, uerbum Dei gentilibus praedicabat, saepius ingemiscens cur tanta Dominum Saluatorem turba nesciret. Interea (sicut nos incredibilis circumdederat multitudo) mulier quaedam, cuius filius paulo ante defecerat, corpus exanime beato uiro protensis manibus coepit offerre, dicens: Scimus quia amicus Dei es: restitue mihi filium meum, quia unicus est mihi. Iunxit se caetera multitudo, et matris precibus acclamabat. Tum Martinus uidens pro exspectantium salute, ut postea nobis ipse dicebat, consequi se posse uirtutem, defuncti corpus propriis manibus accepit; et cum inspectantibus cunctis genua flexisset, ubi consummata oratione surrexit, uiuificatum paruulum matri restituit. Tum uero multitudo omnis in coelum clamore sublato Christum Deum fateri: postremo cuncti cateruatim ad genua beati uiri ruere coeperunt, fideliter postulantes ut eos faceret Christianos; nec cunctatus, in medio ut erant campo, cunctos imposita uniuersis manu catechumenos fecit, cum quidem ad nos conuersus diceret, non irrationabiliter in campo catechumenos fieri, ubi solerent martyres consecrari. [2,5] V. Vicisti, inquit Postumianus, Galle, uicisti; non utique me, qui Martini sum potius assertor, qui haec omnia de illo uiro et sciui semper et credidi; sed eremitas omnes anachoretasque uicisti: nemo enim illorum, sicut Martinus hic uester, immo noster, mortibus imperauit: meritoque hunc iste Sulpicius apostolis comparat et prophetis, quem per omnia illis esse consimilem, fidei uirtus ac uirtutum opera testantur. Sed perge, quaeso, quamquam nihil magnificentius audire possimus, perge tamen, Galle, quod etiam nunc de Martino superest sermonis euoluere: nam etiam minima illius et quotidiana animus festinat agnoscere; quia minima illius aliorum maximis maiora esse nulli dubium est. Ita faciam, Gallus inquit. Verum id quod dicturus sum, ipse non uidi: prius enim gesta res est quam me illi uiro iungerem: sed factum celebre est, fidelium fratrum qui interfuerant sermone uulgatum. Eo fere tempore quo primum episcopus datus est, fuit ei necessitas adire Comitatum. Valentinianus tum maior rerum potiebatur. Is cum Martinum ea petere cognouisset quae praestare nolebat, iussit eum palatii foribus arceri: etenim ad animum illius immitem ac superbum uxor accesserat Ariana, quae totum illum a sancto uiro, ne ei debitam reuerentiam praestaret, auerterat. Itaque Martinus, ubi semel atque iterum superbum principem frustra adire tentauit, recurrit ad nota praesidia: cilicio obuoluitur, cinere conspergitur, cibo potuque abstinet, orationem diebus noctibusque perpetuat. Septimo uero die astitit ei angelus: iubet eum ad palatium ire securum: regias forres quamlibet clausas sponte reserandas: imperatoris spiritum superbum molliendum. Igitur istiusmodi praesentis angeli confirmatus alloquio et fretus auxilio, palatium petit. Patent limina, nullus obsistit, postremo usque ad regem nemine prohibente peruenit. Qui cum uenientem eminus uideret, infrendens cur fuisset admissus, nequaquam assurgere est dignatus astanti, donec regiam sellam ignis operiret, ipsumque regem ea parte corporis qua sedebat, afflaret incendium. Ita solio suo superbus excutitur, et Martino inuitus assurgit: multumque complexus quem spernere ante decreuerat, uirtutem sensisse diuinam emendatior fatebatur: nec exspectatis Martini precibus, prius omnia praestitit quam rogaretur. Colloquio illum atque conuiuio frequenter adsciuit: postremo abeunti multa munera obtulit, quae uir beatus, ut semper, paupertatis suae custos cuncta reiecit. [2,6] VI. Et quia palatium semel ingressi sumus, licet diuersis in palatio temporibus gesta connectam: nequaquam enim praetermittendum uidetur, circa Martini admirationem, reginae fidelis exemplum. Maximus imperator rempublicam gubernabat, uir omni uita merito praedicandus, si ei uel diadema non legitime tumultuante milite impositum repudiare, uel armis ciuilibus abstinere licuisset: sed magnum imperium nec sine periculo renui, nec sine armis potuit teneri. Hic Martinum saepius euocatum receptumque intra palatium uenerabiliter honorabat: totus illi cum eo sermo de praesentibus, de futuris, de fidelium gloria, de aeternitate sanctorum; cum interim diebus ac noctibus de ore Martini regina pendebat, Euangelico illo non inferior exemplo pedes Sancti fletu rigabat, crine tergebat Martinus, quem nulla umquam femina contigisset, istius assiduitatem, immo potius seruitutem non poterat euadere. Non illa opes regni, non imperii dignitatem, non diadema, non purpuram cogitabat: diuelli a Martini pedibus solo strata non poterat. Postremo a uiro suo poposcit, deinde Martinum uterque compellunt, ut ei remotis omnibus ministris praeberet sola conuiuium: nec potuit uir beatus obstinatius reluctari. Componitur castus reginae manibus apparatus: sellulam ipsa consternit, mensam admouet, aquam manibus subministrat: cibum quem ipsa coxerat, apponit; ipsa, illo sedente, eminus secundum famulantium disciplinam solo fixa consistit immobilis, per omnia ministrantis modestiam et humilitatem exhibens seruientis: miscuit ipsa bibituro, et ipsa porrexit. Finita coenula fragmenta panis absumpti micasque collegit, satis fideliter illas reliquias imperialibus epulis anteponens. Beata mulier! tantae pietatis affectu illi merito comparanda, quae uenit a finibus terrae audire Salomonem; siquidem simplicem sequamur historiam: sed si fides reginarum est conferenda (quod mihi liceat separata mysterii maiestate dixisse), illa expetiit audire sapientem; ista non tantum audisse contenta, sed et meruit seruire sapienti. [2,7] VII. Postumianus, iamdudum, inquit, Galle, audiens te loquentem uehementer admiror reginae fidem: sed illud ubi est, quod nulla umquam femina ferebatur propius astitisse Martino? ecce ista regina non solum astitit, sed etiam ministrauit: et uereor, ne isto aliquantulum se tueantur exemplo qui libenter feminis inseruntur. Tum Gallus, Quid tu, inquit, non uides quod solent docere grammatici, locum, tempus, personam? Propone enim tibi ante oculos captum in palatio imperatoris precibus ambiri, reginae fide cogi, temporis necessitate constringi, ut clausos carcere liberaret, exsiliis datos restitueret, bona adempta redhiberet: haec quanti putas constare episcopo debuisse, ut pro his omnibus non aliquantulum de rigore propositi relaxaret? Verumtamen quia occasione huius exempli male usuros esse aliquos arbitraris, illi uero felices erunt, si a disciplina exempli istius non recedant. Videant enim, quia Martino semel tantum in uita, iam septuagenario, non uidua libera, non uirgo lasciuiens, sed sub uiro uiuens, ipso uiro pariter supplicante, regina seruiuit et ministrauit. Haec edenti astitit, non cum epulante discubuit: nec ausa est participare conuiuium, sed deferebat obsequium. Disce igitur disciplinam: seruiat tibi matrona, non imperet; et seruiat, non recumbat: sicut Martha illa ministrauit Domino, nec tamen est adscita conuiuio; immo praelata est ministranti quae uerbum potius audiebat. Sed in Martino ista regina utrumque compleuit: et ministrauit ut Martha, et audiuit ut Maria. Quod si quis hoc uti uoluerit exemplo, per omnia teneat exemplum: talis causa sit talisque persona, tale obsequium, tale conuiuium, et in omni uita semel tantum. [2,8] VIII. {Praeclare, inquit Postumianus, nostros istos, ut Martini non egrediantur exemplum, tua constringit oratio: sed profiteor tibi, quia haec surdis auribus audientur: nam si Martini sequeremur uias, (numquam causas de osculo diceremus, et) uniuersis scaeuae opinionis opprobriis careremus. Verum sicut tu soles dicere, cum edacitatis argueris, Galli sumus; ita nos in hac parte numquam uel Martini exemplo uel tuis disputationibus corrigendi fatemur. Verumtamen haec nobis iamdudum agentibus, quid tu tam, obstinate Sulpici, taces? Ego, inquam, non solum modo taceo, sed olim de istis tacere disposui: nam quia quamdam uiduam uagam, nitidulam, sumptuosam obiurgauerim, lasciuius uictitantem; itidemque uirginem adolescenti cuidam mihi charo indecentius adhaerentem, cum quidem ipsam frequenter audissem, alios etiam qui talia agerent, increpantem; tanta mihi omnium feminarum cunctorumque monachorum odia concitaui, ut aduersum me utraeque legiones iurata bella susceperint. Unde quaeso taceatis, ne etiam hoc quod uos loquimini, ad meam referatur inuidiam. Tota uobis istorum mentio relinquatur: ad Martinum potius reuertamur. Tu, Galle, ut aggressus es, coeptum opus explica}. Tum ille: Iam quidem uobis, inquit, tanta narraui, ut satisfacere studiis uestris meus sermo debuerit: sed quia uoluntati uestrae non obsecundare mihi non licet, quantum adhuc diei superest, loquar: nam certe dum stramen illud quod in lectos nostros paratur, aspicio, subuenit in memoriam etiam de stramine in quo Martinus iacuerat, factam esse uirtutem. Res ita gesta est: Claudiomagus uicus est in confinio Biturigum atque Turonorum. Ecclesia ibi est celebris religione sanctorum, nec minus gloriosa sacrarum uirginum multitudine. Praeteriens ergo Martinus, in secretario ecclesiae habuit mansionem. Post discessum illius cunctae in secretarium illud uirgines irruerunt: allambunt singula loca, ubi aut sederat uir beatus aut steterat: stramentum etiam in quo quieuerat, partiuntur. Una earum post dies paucos partem straminis, quam sibi pro benedictione collegerat, energumeno, quem spiritus erroris agitabat, de ceruice suspendit; nec mora, dicto citius, eiecto daemone, persona purgata est. [2,9] IX. Per idem fere tempus Martino a Treueris reuertenti fit obuiam uacca, quam daemon agitabat: quae relicto grege suo, in homines ferebatur; et iam multos noxie petulca confoderat. Verum ubi nobis coepit esse contigua, hi qui eam eminus sequebantur, praedicere magna uoce coeperunt, ut caueremus. Sed postquam ad nos toruis furibunda luminibus propius accessit, Martinus eleuata obuiam manu pecudem consistere iubet: quae mox ad uerbum illius stare coepit immobilis. Cum interea uidet Martinus dorso illius daemonem supersedentem, quem increpans, Discede, inquit, funeste, de pecude, et innoxium animal agitare desiste. Paruit nequam spiritus, et recessit. Nec detuit sensus in bucula, quin se intelligeret liberatam: ante pedes sancti recepta quiete prosternitur, deinde iubente Martino gregem suum petiit, seque agmini caeterarum oue placidior immiscuit. Hoc illud fuit tempus quo inter medias flammas positus non sensit incendium: quod mihi non arbitror esse referendum; quia hoc plenius iste Sulpicius, licet in libro suo praeteritum, in epistola tamen postea, quam ad Eusebium tunc presbyterum, modo episcopum, fecit, exposuit: quam tu, Postumiane, aut, credo, legisti, aut si incognita tibi est, cum libuerit, in promptu ex illo armario habes: nos ab illo omissa referimus. Quodam autem tempore, dum dioeceses circuiret, uenantium agmen incurrimus. Canes leporem sequebantur: iamque multo spatio uicta bestiola, cum undique campis late patentibus nullum esset effugium, mortem imminentem iam iamque capienda crebris flexibus differebat. Cuius periculum uir beatus pia mente miseratus imperat canibus, ut desisterent sequi, et sinerent abire fugientem: qui continuo ad primum sermonis eius imperium constiterunt. Crederes uinctos, immo potius affixos, in suis haerere uestigiis. Ita lepusculus, persecutoribus alligatis, incolumis euasit. [2,10] X. Operae pretium autem est, etiam familiaria illius uerba spiritali sale condita memorare. Ouem recens tonsam forte conspexerat. Euangelicum, inquit, mandatum ista compleuit: duas habuit tunicas; unam earum largita est non habenti: ita ergo et uos facere debetis. Item cum subulcum algentem ac pene nudum in pellicea ueste uidisset, En, inquit, Adam eiectus de paradiso in ueste pellicea sues pascit: sed nos illo uetere deposito, qui adhuc in isto manet, nouum Adam potius induamus. Boues ex parte prata depauerant, porci etiam nonnulla suffoderant; pars caetera quae manebat illaesa, diuersis floribus quasi picta uernabat. Speciem, inquit, gerit pars illa coniugii, quae pecore depasta etsi non penitus gratiam amisit herbarum, nullam tamen florum retinet dignitatem: illa uero quam porci pecora immunda foderunt, fornicationis imaginem foedam praetendit: caeterum illa portio quae nullam sensit iniuriam, gloriam uirginitatis ostendit, herbis fecunda luxuriat, feni in ea fructus exuberat, et ultra omnem speciem distincta floribus quasi gemmis micantibus ornata radiat. Beata species et Deo digna! nihil enim uirginitati est comparandum: ita et illi qui coniugia fornicationi comparant, uehementer errant; et illi qui coniugia uirginitati aequanda aestimant, miseri penitus et stulti sunt. Verum haec a sapientibus tenenda distinctio est, ut coniugium pertineat ad ueniam, uirginitas spectet ad gloriam, fornicatio deputetur ad poenam, nisi satisfactione purgetur. [2,11] XI. Miles quidam cingulum in ecclesia, monachum professus, abiecerat: cellulam sibi eminus in remoto quasi eremita uicturus erexerat. Interea astutus inimicus uariis cogitationibus brutum pectus agitabat, ut coniugem suam, quam Martinus in monasterio puellarum esse praeceperat, uoluntate mutata secum potius uellet habitare. Adiit ergo Martinum fortis eremita: quod haberet animi confitetur. Ille uero uehementer abnuere: feminam uiro rursus, iam monacho non marito, incongrua ratione misceri. Postremo cum miles instaret, affirmans nihil hoc proposito esse nociturum: se solo coniugis uti uelle solatio: porro ne rursus se in sua uitia reuoluerent, non esse metuendum: se esse militem Christi, illam quoque in eadem eiusdem militiae sacramenta iurasse: pateretur episcopus, sanctos et sexum suum fidei merito nescientes pariter militare. Tum Martinus (uerba uobis ipsa dicturus sum): Dic mihi, inquit, si umquam in bello fuisti, si in acie constitisti? At ille respondens, Frequenter, inquit, in acie steti, et bello frequenter interfui. Ad haec Martinus: Dic mihi ergo, numquid in illa acie quae armata in praelio parabatur, aut iam aduersus hostilem exercitum collato cominus pede, districto ense pugnabat, ullam feminam stare aut pugnare uidisti? Tunc demum miles confusus erubuit, gratias agens, errori suo se non fuisse permissum, nec aspera increpatione uerborum, sed uera et rationabili secundum personam militis comparatione correctum. Martinus autem conuersus ad nos (sicut eum frequens fratrum turba uallauerat): Mulier, inquit, uirorum castra non adeat; acies militum separata consistat; procul femina in suo degens tabernaculo sit remota: contemptibilem enim reddit exercitum, si uirorum cohortibus turba feminea misceatur. Miles in acie, miles pugnet in campo: mulier se intra murorum munimenta contineat. Habet et illa gloriam suam, si pudicitiam uiro absente seruauerit: cuius haec prima uirtus et consummata uictoria est, non uideri. [2,12] XII. Illud uero, Sulpici, meminisse te credo, quo affectu nobis, cum et tu coram adesses, illa uirginem praedicaret, quae ita se penitus ab omnium uirorum oculis remouisset, ut ne ipsum quidem ad se Martinum, cum eam ille officii causa uisitare uellet, admiserit: nam cum praeter agellum illius praeteriret, in quo se iam ante complures annos pudica cohibebat; audita fide illius atque uirtute diuertit, ut tam illustris meriti puellam religioso officio episcopus honoraret. Nos consequentes gauisuram illam uirginem putabamus; siquidem hoc in testimonium uirtutis suae esset habitura, ad quam tanti nominis sacerdos deposito propositi rigore uenisset; uerum illa fortissimi uincula propositi ne Martini quidem contemplatione laxauit: ita uir beatus accepta per aliam feminam excusatione laudabili, ab illius foribus quae uidendam se salutandamque non dederat, laetus abscessit. O uirginem gloriosam, quae ne a Martino quidem passa est se uideri! O Martinum beatum, qui illam repulsam non ad contumeliam suam duxit; sed magnificans illius cum exsultatione uirtutem, inusitato in his dumtaxat regionibus gaudebat exemplo! Ergo cum haud longe ab illa uillula nos manere nox imminens coegisset, xenium beato uiro eadem illa uirgo transmisit: fecitque Martinus quod antea non fecerat (nullius enim ille umquam xenium, nullius munus accepit); nihil ex his quae uirgo uenerabilis miserat, refutauit, dicens benedictionem illius a sacerdote minime respuendam, quae esset multis sacerdotibus praeferenda. Audiant, quaeso, uirgines istud exemplum, ut fores suas, si eas malis obsistere uolunt, etiam bonis claudant; et, ne ad se improbis sit liber accessus, non uereantur excludere etiam sacerdotes. Totus hoc mundus audiat: uideri se a Martino uirgo non passa est. Non utique illa quemcumque a se repulit sacerdotem; sed in eius uiri conspectum puella non uenit, quem uidere salus uidentium fuit. Quis autem hoc alius praeter Martinum sacerdos non ad suam iniuriam retulisset? quos aduersum sanctam uirginem motus quantasque iras mente concepisset! haereticam iudicasset, et anathematizandam esse decreuisset. Quam uero illi beatae animae illas uirgines praetulisset, quae crebris occursibus ubique se praebent obuias sacerdoti, quae conuiuia sumptuosa disponunt, quae una pariter accumbunt! Sed quo me ducit oratio? paululum iste liberior sermo reprimendus est, ne in aliquorum forsitan incurrat offensam: etenim infidelibus obiurgationis uerba non proderunt, fidelibus autem satisfaciet exemplum. Verum ego ita uirtutem huius uirginis praedicabo, ut tamen nihil illis quae ad Martinum uidendum ex longinquis regionibus saepe uenerunt, arbitrer derogandum; siquidem hoc beatum uirum frequenter affectu etiam angeli frequentarint. [2,13] XIII. Caeterum id quod dicturus sum, Postumiane, hoc tibi (me autem intuebatur) teste recte perhibeo. Quodam die ego et iste Sulpicius pro foribus illius excubantes, iam per aliquot horas cum silentio sedebamus, ingenti horrore et tremore ac si ante angeli tabernaculum mandatas excubias duceremus, cum quidem clauso cellulae suae ostio nos ibi esse nesciret. Interim colloquentium murmur audimus, et mox horrore quodam circumfundimur ac stupore; nec ignorare potuimus nescio quid fuisse diuinum. Post duas fere horas ad nos Martinus egreditur: ac tum eum iste Sulpicius (sicut apud eum nemo familiarius loquebatur) coepit orare, ut pie quaerentibus indicaret, quid illud diuini fuisset horroris quod fatebamur nos ambo sensisse, uel cum quibus fuisset in cellula collocutus: tenuem enim nos licet et uix intellectum, sermocinantium sonum pro foribus audisse. Tum ille diu multumque cunctatus (sed nihil erat quod ei Sulpicius non extorqueret inuito. Incredibiliora forte dicturus sum, sed Christo teste non mentior: nisi quisquam est tam sacrilegus, ut Martinum aestimet fuisse mentitum): Dicam, inquit, uobis; sed uos quaeso nulli dicatis. Agnes, Thecla et Maria mecum fuerunt. Referebat autem nobis uultum atque habitum singularum. Nec uero illo tantum die, sed frequenter se ab eis confessus est uisitari: Petrum etiam et Paulum apostolos uideri a se saepius non negauit. Iam uero daemones, prout ad eum quisque uenisset, suis nominibus increpabat. Mercurium maxime patiebatur infestum: Iouem brutum atque hebetem esse dicebat. Haec plerisque in eodem etiam monasterio constitutis incredibilia uidebantur; nedum ego confidam omnes qui haec audient, credituros: nam nisi inaestimabilem uitam atque uirtutem Martinus egisset, nequaquam apud nos tanta gloria praeditus haberetur: quamquam minime mirum, si in operibus Martini infirmitas humana dubitauerit, cum multos hodieque uideamus nec Euangeliis quidem credidisse. A Martino autem saepe angelos uisos familiariter et sensimus et experti sumus. Rem minimam dicturus sum, sed tamen dicam. Apud Nemausum episcoporum synodus habebatur, ad quam quidem ire noluerat, sed quid gestum esset scire cupiebat. Casu cum eo iste Sulpicius nauigabat; sed procul, ut semper, a caeteris in remota nauis parte solus residebat. Ibi ei angelus, quid gestum esset in synodo, nuntiauit. Nos postea tempus habiti concilii sollicite requirentes, satis compertum habuimus, ipsum diem fuisse conuentus, et ea ibi ab episcopis fuisse decreta quae Martino angelus nuntiarat. [2,14] XIV. Caeterum cum ab eo de fine saeculi quaereremus, ait nobis, Neronem et Antichristum prius esse uenturos: Neronem in Occidentali plaga regibus subactis decem imperaturum, persecutionemque ab eo eatenus exercendam, ut idola gentium coli cogat: ab Antichristo uero primum Orientis esse capiendum imperium, qui quidem sedem et caput regni Hierosolymam esset habiturus: ab illo urbem et templum esse reparandum: illius eam persecutionem futuram esse, ut Christum Deum cogat negari, se potius Christum esse confirmans: omnesque secundum legem circumcidi iubeat: ipsum denique Neronem ab Antichristo esse perimendum, atque ita sub illius potestate uniuersum orbem cunctasque gentes esse redigendas, donec aduentu Christi impius opprimatur: non esse autem dubium, quin Antichristus malo spiritu conceptus iam natus esset, et in annis puerilibus constitutus, aetate legitima sumpturus imperium. Quod autem haec ab illo audiuimus, annus octauus est. Vos aestimate quam iam in praecipiti consistant quae futura metuuntur. Haec cum maxime Gallus, necdum explicatis quae statuerat referre, loqueretur; puer familiaris ingressus est, nuntians Refrigerium presbyterum stare pro foribus. Dubitare coepimus, utrum Gallum adhuc esset melius audire, an exoptatissimo nobis uiro, qui officii causa ad nos ueniebat, occurrere. Tum Gallus: Etiamsi non ob aduentum sanctissimi sacerdotis relinquenda nobis haec esset oratio, nox ipsa cogebat hucusque protractum finire sermonem. Verum quia de Martini uirtutibus nequaquam explicari uniuersa potuerunt, haec uos hodie audisse sufficiat: cras reliqua dicemus. Ita pariter accepta hac Galli sponsione surreximus.