LIBER PRIMUS. 1 (1) Res a mundi exordio sacris litteris editas breuiter constringere et cum distinctione temporum usque ad nostram memoriam carptim dicere aggressus sum, multis id a me et studiose efflagitantibus, qui diuina compendiosa lectione cognoscere properabant, quorum ego uoluntatem secutus non peperci labori meo, (2) quin ea, quas permultis uoluminibus perscripta continebantur, duobus libellis concluderem, ita breuitati studens, ut paene nihil gestis subduxerim. (3) uisum autem mihi est non absurdum, cum usque ad Christi crucem Apostolorumque actus per sacram historiam cucurrissem, etiam post gesta conectere; excidium Hierosolymae uexationesque populi Christiani et mox pacis tempora, ac rursum ecclesiarum intestinis periculis turbata omnia locuturus. (4) ceterum illud non pigebit fateri, me, sicubi ratio exegit, ad distinguenda tempora continuandamque seriem usum esse historicis mundialibus atque ex his, quae ad supplementum cognitionis deerant, usurpasse, ut et imperitos docerem et litteratos conuincerem. (5) uerumtamen ea quae de sacris uoluminibus breuiata digessimus, non ita legentibus auctor accesserim, ut praetermissis his, unde deriuata sunt, appetantur; nisi cum illa quis familiariter nouerit, hic recognoscat quae ibi legerit; (6) etenim uniuersa diuinarum rerum mysteria non nisi ex ipsis fontibus hauriri queunt. nunc initium narrandi faciam. 2 (1) Mundus a Deo constitutus est abhinc annos iam paene sex milia, sicut processu uoluminis istius digeremus; quamquam inter se parum consentiant, qui rationem temporum inuestigatam ediderunt. (2) quod cum uel Dei nutu uel uitio uetustatis eueniat, calumnia carere debebit. mundo autem condito homo factus est; uiro Adam, mulieri Eua nomen fuit. sed constituti in paradiso, cum interdicta sibi arbore degustassent, in nostram uelut exules terram eiecti sunt. (3) deinde ex his Cain atque Abel nascitur; sed Cain impius fratrem interemit. filium Enoch habuit, a quo primum ciuitas condita est, auctoris nomine uocitata. (4) ex hoc Irad atque ex eo Ma¸iahel nascitur. hic Mathusalam filium habuit isque Lamech genuit, a quo iuuenis occisus traditur, nec tamen nomen refertur occisi; quod quidem futuro mysterio fuisse praemissum a prudentibus aestimatur. (5) igitur Adam post necem filii minoris Seth filium procreauit, cum iam trigesimum et ducentesimum annum aetatis implesset, uixit autem annos DCCCCXXX. Seth uero Enos, Enos Kainan, Kainan Malaleel, Malaleel Iared, Iared Enoch genuit; qui ob iustitiam translatus a Deo traditur. (6) huius filius Mathusalam dictus est, qui Lamech genuit; ex quo Noë natus, iustitia egregius et prae ceteris mortalibus Deo carus acceptusque. (7) qua tempestate cum iam humanum genus abundaret, angeli, quibus caelum sedes erat, speciosarum forma uirginum capti illicitas cupiditates appetierunt; ac naturae suae originisque degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, matrimoniis se mortalibus miscuerunt. (8) hi paulatim mores noxios conserentes humanam corrupere progeniem, exque eorum coitu Gigantes editi esse dicuntur, cum diuersae inter se naturae permixtio monstra gigneret. 3 (1) Quibus rebus offensus Deus maximeque malitia hominum, quae ultra modum processerat, delere penitus humanum genus decreuerat. sed Noë, uirum iustum, uita innocens destinatae exemit sententiae. (2) idem admonitus a Deo diluuium terris imminere, arcam immensae magnitudinis ex lignis contexuit ac bitumine illitam impenetrabilem aquis reddidit, qua ille cum uxore ac filiis tribus et totidem nuribus clausus; uolucrum etiam paria itidemque diuersi generis bestiarum eodem claustro recepta, reliqua omnia diluuio absumpta. (3) igitur Noë, cum iam imbrium uim destitisse et quieto in salo arcam circumferri intellegeret, ratus, id quod erat, aquas decedere, coruum primum explorandae rei gratia, eoque non reuertente - ut ego conicio, cadaueribus detentum - emisit columbam; quae cum consistendi locum non repperisset, reuersa est. (4) rursum emissa folium oliuae retulit, manifestum indicium, nudari cacumina arborum. tertio demum emissa non rediit; unde animaduersum aquas destitisse. (5) ita Noë arcam egressus est. id gestum a mundi exordio post annos, ut ego comperio, II CC duos et quadraginta. 4 (1) Ac primum Noë gram Deo statuit hostiasque ex uolucribus immolauit. mox a Deo cum filiis benedicitur, praeceptumque accepit, ne sanguine uesceretur aut sanguinem hominis effunderet, quia mundi primordia mandati istius liber Cain maculauerat. (2) igitur uacuo tum saeculo ex filiis Noë semen fuit; tres enim habuit, Sem, Cham, Iaphet. sed Cham, quod sopitum uino patrem riserat, maledictum a patre meruit. (3) huius filius, Chus nomine, Nebroth gigantem genuit, a quo Babylon ciuitas constructa traditur. pleraque etiam oppida ea tempestate condita memorantur, quae nominatim persequi animus non fuit. (4) sed cum multiplicaretur humanum genus diuersaque loca atque insulas mortales haberent, una tamen omnes lingua utebantur, donec se in unum dispergenda per totum orbem multitudo contraxit. (5) his more humani ingenii consilium fuit, insigni aliquo opere famam quaerere, priusquam a se inuicem deducerentur. (6) ita turrim facere aggressi, quae caelo accederet, nutu Dei, ut officia operantium praepedirentur, a sueto sermonis genere multa diuerso neque ulli inuicem intellecto linguarum ritu loquebantur; quo promptius dispersi sunt, quia alter alterum uelut alienigenam facile relinquebat. (7) sed filiis Noë ita diuisus orbis fuit, ut Sem intra Orientem, Iaphet Occidentem, Cham mediis contineretur. ita usque Abraham ducta successio nihil sane insigne memorabile in se habuit. 5 (1) Abraham autem patre Thara natus post diluuium anno millesimo et septuagesimo. Abraham uxor Sara dicta est, primaque eius in regione Chaldaeorum habitatio fuit. inde apud Charras una cum patre diuersatus est. (2) qua tempestate admonitus a Deo, domum patriam ac patrem relinquens, assumpto Loth fratris filio in terram Chananaeorum profectus in loco, cui Sychem nomen est, consedit. (3) mox annonae inopia Aegyptum concessit, ac rursum reuersus. Loth, prae multitudine familiae a patruo digressus, ut laxioribus uacuae tum regionis spatiis uterentur, in Sodomis consedit. id oppidum infame incolis, uiris in uiros irruentibus, atque ob id inuisum Deo fuisse traditur. (4) ea tempestate reges uicinarum gentium in armis erant; cum antea nullum inter mortales certamen fuisset. sed aduersum hos, qui bello uicina temptabant, reges Sodomorum et Gomorrae uicinarumque regionum in proelium erumpunt, primoque impetu fusi uictoriam concessere. tum a uictoribus Sodoma direpta praedae hostibus fuit, ductusque Loth in captiuitatem. (5) quod cum Abraham comperisset, propere armatis seruis suis, numero trecentis decem et octo, reges uictoria feroces exutos praeda armisque in fugam compulit. (6) tum a Melchisedech sacerdote benedictus est, eidemque praedae decimas dedit. reliqua his, quibus erepta erant, reddidit. 6 (1) Per idem tempus Abrahae Deus locutus est, multiplicandumque semen eius, sicut arenas maris stellasque caeli, spopondit; peregrinumque eius semen futurum praedictum ac posteros in hostili solo per quadringentos annos laturos seruitium, post libertati restituendos. (2) tunc ei atque uxori eius adiectione unius litterae nomen immutatum; ita nunc ex Abram Abraham, ex Sara Sarra dicitur. cuius quidem rei non inane mysterium non est huius operis exponere. (3) eodem tempore Abrahae lex circumcisionis imposita est, erat ei autem ex ancilla filius Ismahel. et cum ipse esset annorum centum, uxor autem eius nonaginta, futurum eis filium Isaac Deus pollicetur, qui cum duobus angelis ad eum uenerat. (5) inde Sodomam missi angeli Loth in porta sedentem reppererunt, quos cum ille, homines existimans, hospitio receptos cenatosque domi haberet, iuuentus improba ex oppido nouos hospites ad stuprum flagitabant. Loth pro hospitibus filias offerens, non adquiescentibus, quibus illicita potius desiderio erant, ipse ad stuprum trahebatur. (5) quem angeli propere ab iniuria uindicantes luminibus impudicorum caecitatem offuderunt. tum Loth ab hospitibus edoctus perdendum oppidum, propere cum uxore et filiabus egressus; interdictum tamen est, ne retrorsum respicerent. (6) sed mulier parum dicto audiens - humano malo quo aegre uetitis abstinetur -, reflexit oculos statimque in molem conuersa traditur. (7) at Sodoma diuinis ignibus conflagrauit. Loth autem filiae existimantes humanum genus interisse concubitum inebriati patris appetiuerunt, unde Moab et Ammon nati sunt. 7 (1) Per idem tempus fere, cum Abraham esset iam centum annorum, Isaac filius natus est. tum ancillam, de qua Abraham filium susceperat, Sara expulit; quae habitasse in deserto una cum filio et praesidio Dei defensa traditur. (2) nec multum post Deus Abrahae fidem temptans immolandum sibi a patre filium Isaac poscit. quem ille non cunctatus offerre, cum arae puerum superposuisset gladiumque educeret, uox missa de caelo est, puero parceret; uictimae aries praesto fuit. consummatoque sacrificio Abrahae Deus locutus est, promittens ea quae iam spoponderat. (3) at Sara, cum septimum et uigesimum et centesimum annum ageret, decessit; corpus cura uiri sepultum in Chebron, Chananaeorum oppido, etenim illic Abraham commorabatur. (4) tum Abraham Isaac filium iuuenilis aetatis uidens, siquidem cum quadragesimum annum aetatis ageret, seruo suo imperauit uxorem ei quaereret, ex ea tamen tribu atque terra, de qua ipse oriundus uidebatur; modo ut inuentam puellam in regionem Chananaeorum deduceret, nec putaret is causa coniugis in solum patrium rediturum. atque ut ea strenue mandata exsequeretur, contacto domini femine sacramentum dedit. (5) ita seruus profectus in Mesopotamiam ad oppidum Nachor, Abrahae fratris, deuenit. successitque in domum Bathuelis Syri, Nachore patre geniti; huius filiam Rebeccam, speciosam uirginem, conspicatus poposcit atque ad dominum adduxit. (6) post id Abraham accepit uxorem Cethuram nomine, quae in Paralipomenis concubina dicitur, suscepitque ex ea filios. sed Isaac Sara edito substantiam tradidit, his autem, quos ex concubinis susceperat, dona distribuit. atque ita ab Isaac separati sunt. (7) Abraham diem functus est, impletis annis centum et quinque et septuaginta; corpus sepulcro Sarae uxoris appositum. 8 (1) At Rebecca, diu sterilis, assiduis mariti ad Dominum precibus a die matrimonii uigesimo fere anno geminos edidit; qui in matris aluo exultasse saepius traduntur, dictumque responso Dei est, duos in his populos praenuntiari, et maiorem minoris subdendum esse principio. sed prius editus, asper saetis, Esau uocatus, minori Iacob nomen fuit. (2) ea tempestate grauis annonae inopia incesserat. qua necessitate Isaac in Geraris ad regem Abimalech cessit, admonitus a Domino, ne in Aegyptum descenderet; eidemque uniuersae terrae illius possessio promittitur ibique benedicitur, multiplicatusque pecore atque omni substantia agente inuidia ab incolis pellitur; pulsus apud puteum iuramenti consedit. (3) igitur annis grauior, luminibus obductis, cum Esau filium benedicere pararet, consilio Rebeccae matris Iacob se benedicendum pro fratre obtulit. ita Iacob adorandus principibus et gentibus fratri praeponitur. (4) quis rebus Esau accensus fratri necem moliebatur. quo metu Iacob hortante matre in Mesopotamiam confugit, admonitus a patre ut ex domo Laban, fratris Rebeccae, uxorem acciperet; tanta illis cura fuit, cum in alienis terris consisterent, genus tamen intra familiam suam ducere. (5) ita Iacob profectus in Mesopotamiam, per soporem Dominum uidisse traditur; atque ob id locum somnii sacratum habens, lapidem ex eo sumpsit; uouitque, si rebus prosperis reuertisset, titulum sibi domus Dei futurum decimasque omnium, quae adquisita sibi forent, Deo daturum. (6) inde se ad Laban fratrem matris contulit quem ille sororis filium agnitum in hospitium benigne recepit. 9 (1) Erant Laban duae filiae, Lia et Rachel; sed Lia oculis deformior, Rachel pulchra traditur. cuius specie Iacob captus amore uirginis conflagrabat, eamque sibi in matrimonio a patre postulans septem annorum seruitio se mancipauit. (2) sed impleto tempore, Lia ei supponitur; ac rursum septennii seruitio subditur, atque ei Rachel traditur. sed hanc diu sterilem, Liam fecundam fuisse accepimus. (3) filiorum, quos ex Lia Iacob habuit, haec sunt nomina; Ruben, Symeon, Leui, Iudas, Isachar, Zabulon, Dina; ex ancilla uero Liae Gad et Aser, ex ancilla Rachel Dan et Nephtalin nati sunt. at Rachel desperata iam partitudine Ioseph edidit. (4) tum Iacob redire ad patrem cupiens, rum ei Laban socer partem pecorum mercedem seruitii dedisset, obque id parum. sibi eum aequum gener Iacob ratus, dolum ab eo suspectans, clam profectus est uigesimo post fere anno, quam aduenerat. Rachel uiro inscio patris idola furto abstulit; qua iniuria Laban generum persecutus, non repertis idolis, pace facta regressus est, multum obtestatus generum, ne uxores filiabus suis superduceret. (5) inde digressus Iacob uidisse angelos et castra Dei traditur. sed cum praeter regionem Edom, quam Esau frater incolebat, iter destinaret, missis prius legatis et muneribus suspectum sibi fratrem explorauit. tum ille obuiam fratri processit; nec tamen Iacob se ultra fratri credidit. (6) sed pridie, quam inter se fratres conuenirent, Deus humana specie assumpta, colluctatus cum Iacob refertur. et cum aduersus Deum praeualuisset, tamen non esse mortalem non ignorauit; benedici se ab eo flagitabat. (7) tum a Deo ei immutatum nomen est, ut ex Iacob Israel diceretur. sed cum ille uicissim a Deo nomen Dei quaereret, neu esse quaerendum, quia admirabile esset, responsum. ex colluctatione autem latitudo feminis Iacob obtorpuit. 10 (1) Igitur Israel declinans fratris domum, promouit agmen in Salem Sicimorum oppidum, atque ibi loco pretio accepto tabernaculum statuit sibi. huic oppido Emor, Chorraeus princeps, praeerat. (2) huius filius Sychem Dinam filiam Iacob ex Lia genitam stupro subdidit. quo comperto Symeon et Leui, Dinae fratres, omnes in oppido sexus uirilis dolo peremerunt atque impigre sororis ulti iniuriam; oppidum a filiis Iacob direptum praedaque omnis abducta. (3) id factum aegre admodum tulisse Iacob traditur. mox a Deo monitus Bethel petiit ibique altarium Deo statuit. inde in parte turris Gader tabernaculum fixit. Rachel ex partu obiit; puer Beniamin uocatus est. Isaac decessit annos natus centum et octoginta. (4) at Esau potens diuitiis erat, uxoribus sibi etiam e Chananaeorum gente assumptis; cuius progeniem in hoc tam praeciso opere inserendam non putaui. si quis studiosior erit, ad originem reuertatur. post excessum patris Iacob in solo eo, in quo Isaac uixerat, commorabatur. filii eius aliquando ab eo pascui gratia cum gregibus secesserunt, Ioseph tamen et Beniamin paruus domi resederant. (6) carus admodum Ioseph patri obque id inuisus fratribus, simul quia frequentibus eius somniis maiorem eum omnibus futurum portendi uidebatur. igitur ad inspiciendos greges reuisendosque fratres a patre missus oportunus iniuriae fuit. (7) namque uiso fratre consilium necis eius ceperunt. sed obsistente Ruben, cui a tanto facinore abhorrebat animus, in lacum demissus; mox suadente Iuda deducti ad mitius consilium negotiatoribus eum, qui tum Aegyptum petebant, uendiderunt. atque ab his Petefrae, praeposito Pharaonis, traditus est. 11 (1) Per idem tempus Iudas, Iacob filius, Sauam Chananaeam in matrimonium assumpsit. ex qua tres filios sustulit, Her, Onan, Selam. sed Her Thamar concubio sociatur. quo mortuo Onan fratris uxorem accepit; qui, quia spermata in terram effunderet, exstinctus a Deo refertur. (2) tum Thamar meretricio habitu assumpto socero mixta est, exque eo geminos edidit. (3) in partu autem illo mirabile fuit, quod cum prodeunti puero, ad dinoscendum qui prius nasceretur, obstetrix manum eius cocco illigasset, reductus in aluum matris puer posterior editus est. nomen infantibus Fares et Zara inditum. (4) at Ioseph, cum benigne a curatore regio, qui eum pretio acceperat, haberetur domumque eius et familiam procuraret, decorus ipse insigni specie uxoris domini oculos in se conuerterat. cumque amore turpi deperiret, appetitum saepius nec adquiescentem sibi falso scelere infamat, ac uiro queritur stuprum sibi intentatum. ita Ioseph in carcerem coniectus. erant in eadem custodia ministri regii duo; (5) qui cum somnia sua ad Ioseph retulissent, futura ex somnio coniectans, unum eorum poenas capite luiturum, alium absoluendum pronuntiauit. atque ita accidit. igitur post biennium somnium regi obiectum est. (6) quod cum a prudentibus Aegyptiorum non posset absolui, minister regis ille carcere exemptus regem admonet, Ioseph esse mirum somniorum interpretem. (7) ita Ioseph soluitur interpretatusque est regi somnium; septem annis proximis maximam frugum ubertatem futuram, consequentibus inopiam. quo metu rex perculsus, uidens diuinum in Ioseph spiritum, rei eum annonariae praefecit, aequato secum imperio. (8) tum Ioseph abundantibus per totam Aegyptum frumentis magnam copiam congessit; multiplicatisque horreis aduersus futuram famem consuluerat. ea tempestate spes atque salus Aegypti in illo sita erat. (9) per idem tempus duos ex Asenet filios genuit, Manassen et Ephraem; ipse autem, cum summam a rege potestatem accepit, erat annorum XXX; nam a fratribus septem decem annos natus uenundatus est. 12 (1) Interea rebus in Aegypto aduersus famem bene compositis, orbem terrae grauis frumenti inopia quatiebat. qua necessitate compulsus Iacob filios in Aegyptum misit, Beniamin tantum secum domi retento. (2) igitur Ioseph rerum potentem, penes quem annonae arbitrium erat, fratres adeunt et more regio adorant. quibus ille uisis callide agnitionem dissimulans, hostiliter eos uenisse et subdole loca explorare arguebat. (3) angebatur autem, quod Beniamin fratrem non uidebat. res ergo in id deducitur, ut praesentiam eius pollicerentur, nimirum ut ex eo quaereretur, an isti explorandi causa Aegyptum intrassent. ad promissi autem fidem Symeon obses traditur; ipsis frumentum gratis datum. rursum igitur reuertentes Beniamin, ut conuenerat, deduxerunt. (4) tum se cognoscendum Ioseph fratribus praebuit, non sine pudore male merentium. ita eos oneratos frumento multisque donatos domum remisit, praemonens quinque adhuc annos famem futuram; cum patre atque omni progenie et familia commigrarent. (5) ita Iacob in Aegyptum descendit, Aegyptiis admodum laetantibus, gaudente rege, benigne a filio susceptus. id gestum anno aetatis Iacob centesimo et trigesimo, a diluuio autem anno MCCC et LX. ceterum ab eo tempore, quo Abraham in terra Chananaeorum consedit, in id, quo Iacob Aegyptum ingressus est, referuntur anni CCXV. (6) igitur Iacob septimo et decimo anno, quam in Aegypto aduenerat, urgente morbo Ioseph filium obtestatur, corpus sepulchro redderet. (7) tum Ioseph benedicendos filios suos obtulit, quibus benedictis, cum tamen benedictionis merito maiori minorem praeposuisset, filios omnes benedictione lustrauit. decessit autem annos natus CXLVII. funus magnifice curatum; corpus in sepulchro patrum Ioseph condidit. (8) fratres post patris obitum pro conscientia pauentes benigne habuit. decessit autem Ioseph ipse aetatis anno decimo et centesimo. 13 (1) Igitur Hebraei, qui in Aegyptum deuenerant, incredibile memoratu est quam cito numero aucti sint multiplicataque progenie Aegyptum repleuerint. (2) sed defuncto rege, qui eos ob merita Ioseph benigne fouebat, succedentium regum imperio deprimebantur. nam et opus durum aedificandarum ciuitatium eis impositum, et quia iam multitudo abundans metuebatur, ne quandoque libertatem armis uindicarent, paruulos recens editos aquis mergere edicto regio cogebantur. (3) nec dissimulari cruentum imperium licebat. qua tempestate filia Pharaonis infantem in flumine repertum nutriendum pro filio curauit; nomen puero Moyses dedit. (4) Moyses hic, cum uiriles annos ageret, conspicatur Hebraeum ab Aegyptio pulsari; quo permotus dolore. fratrem ab iniuria uindicans, Aegyptium calce perculsum interemit. (5) mox supplicium e facto metuens in terram Madian profugit; et apud Iothor sacerdotem regionis illius diuersatus filiam eius Sepphoram in matrimonium accepit exque ea duos filios Gersam et Eliezer sustulit. (6) hoc tractu temporum Iob fuit, lege naturae et agnitionem Dei et omnem iustitiam complexus, praediues opibus atque eo illustrior, quod his neque integris corruptus neque amissis deprauatus est. (7) nam cum per diabolum exutus bonis, filiis etiam esset orbatus, ad extremum diris ulceribus affectus, non potuit uinci, ut prae doloris impatientia aliqua in parte peccaret. (8) mercedem denique diuini testimonii consecutus, sanitati redditus omnia quae amiserat in duplum recepit. 14 (1) At Hebraei multiplicato seruitutis malo pressi, querelis in caelum conuersis, spem auxilii a Deo exspectabant. tum Moysi pascenti oues repente rubus ardere uisa, flammis tamen, quod erat mirabilius innoxiis. (2) qua nouitate obstupefactus rubo propius accessit, statimque ad eum istius modi fere uerbis Deus locutus est; Dominum se esse Abraham, Isaac et Iacob, quorum progeniem, Aegyptiorum dominatione depressam, ereptam malis cupiat; iret ergo ad regem Aegypti ducemque se populi in libertatem restituendi praestaret. cunctantem potestate confirmat, uirtutem ei signorum faciendorum impertiens. (3) ita Moyses in Aegyptum profectus, signis prius apud suos editis, assumpto fratre Aaron regem adiit; missum se a Deo prodit uerbisque se Dei dicere, populum Hebraeum uti dimitteret. at ille negans se Dominum nosse parere imperio abnuebat. (4) cumque Moyses in testimonium mandatorum Dei ex uirga draconem fecisset, mox aquas omnes in sanguinem conuertisset totamque terram ranis opplesset, facientibus similia Chaldaeis, magicas esse artes, quaecumque per Moysen fierent, potius quam Dei uirtutem pronuntiabat, donec superductis sciniphibus terra oppleta est, Chaldaeis fatentibus maiestate diuina ista fieri. (5) tum rex malo coactus, aduocato ad se Moyse et Aaron, dat populo discedendi potestatem, modo ut superductam cladem auerterent. (6) sed ubi clades exempta est, impotens sui animus, in se reuersus, exire, ut conuenerat, Israelitas non patiebatur. ad extremum decem plagis corporis et regni sui contusus et euictus est. 15 (1) Sed pridie quam Aegypto populus egressus est, mandatis Dei instruitur rudis adhuc temporum, mensem illum, qui tunc erat, primum omnium mensium esse cognosceret; sacrificium autem diei illius in sollemnitatem consequentium saeculorum ita esse celebrandum, ut quarta decima die mensis agnus immaculatus, anniculus, uictima caederetur, eiusdem sanguine postes illinirentur; carnem penitus exedendam, os autem non conterendum; septem diebus fermento abstinerent, azymis uterentur, ritumque hunc posteris traderent. (2) ita populus egressus diues et suis copiis et Aegypti spoliis cumulatior; cuius numerus ex quinque et septuaginta Hebraeis, qui primi in Aegyptum descenderant, ad milia uirorum sescenta peruenerat ... ab eo autem, quo primum Abraham terram Chananaeorum accesserat, anno trigesimo et quadringentesimo, a diluuio autem mille quingentis quinque et septuaginta. (3) igitur propere egressis columna nubis interdiu, noctu columna ignis praeferebatur. sed cum ob interiectum sinum rubri maris praeter terram Phylistiim uia duceret, ne postea Hebraeis eremum aspernantibus redeundi in Aegyptum continentibus terris noto itinere facultas panderetur, nutu Dei auersi in rubrum mare illati sunt castraque ibi cunctantes constituerunt. quod ubi regi nuntiatum est, Hebraeum populum uiae errore in obiectum mare deuenisse, nullum ei esse exitum obsistente elemento, furens animi, quoniam angebatur, tot hominum milia regno suo et potestati decedere, exercitum propere educit. (5) iamque eminus arma signaque et protentae patentibus late campis acies uisebantur, cum Hebraeis metu trepidis et caelum aspectantibus Moyses a Deo monitus percussum uirga mare discidit. (6) ita populo, cedentibus in latera aquis, uelut in continenti iter peruium fuit. nec cunctatus rex Aegyptius cedentes insequi mare, qua patebat, ingressus; mox coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est. 16 (1) Tunc Moyses incolumitate suorum, exitio hostium uirtute exultans canticum Deo cecinit, idemque omnis turba uirilis ac muliebris sexus fecit. (2) sed ingressos eremum, cum iam per triduum iter agerent, aquae penuria urgebat, repertaque ob amaritudinem usui non erat. (3) ac tum primum impatientis populi contumacia apparuit iamque in Moysen ferebatur, cum edoctus a Deo lignum aquis intulit, cuius haec uis fuit, ut dulcem saporem fluentis redderet. (4) exin promotum agmen apud Elim duodecim fontibus aquarum et septuaginta arboribus palmarum repertis consedit. rursum populus famem conquerens Moysen increpabat, Aegypti seruitium cum saturitate uentris desiderans; tum grex coturnicum superne missus castra oppleuit. (5) postero autem die animaduertunt qui extra castra processerant, paruis quibusdam siliquis oppletum solum; quarum species in modum coriandri seminis glaciali albitudine erat, ut crebro hibernis mensibus superductis pruinis tegi terram uidemus. (6) tum per Moysen populus admonetur, panem hunc eis munere missum Dei; unumquemque in id paratis uasculis tantum usurpare debere, quantum in diem unum pro numero singulis satis esset; sexto tamen die, quia sabbato colligi non liceret, duplum praesumerent. (7) uerum populus, ut semper parum dicto audiens, more humani ingenii non refrenauit cupiditatem, ex reconditis in posterum quoque diem consulens. sed reposita foetore diro in uermes efferuescebant, (8) cum die sexto in sabbatum reseruata integra permanerent. hoc Hebraei per XL annos cibo usi, cuius sapor melli proximus; nomen manna traditur. in testimonium autem diuini muneris reseruasse Moyses gomor plenum in uase aureo dicitur. 17 (1) Inde progressus populus, cum aquae penuria temptaretur, aegre ab exitio ducis temperabat. tum Moyses mandante Domino apud locum, cui Choreb nomen est, uirga petram percutiens large aquae copiam fecit. (2) sed ubi Raphidin peruentum, Amalecitae populum incursionibus uastabant. Moyses suis in proelium eductis, cum Iesum bellantibus praefecisset, assumpto Aaron et Ur spectator pugnae futurus, simul precandi Dominum gratia, montem conscendit. sed cum dubio euentu acies concurrissent, Moysi precibus uictor Iesus hostes in noctem cecidit. (3) per idem tempus Iothor, Moysi socer, cum filia Sepphora, quae Moysi nupta, proficiscente in Aegyptum uiro, domi resederat, liberisque eius, cognitis rebus quae per Moysen gerebantur, ad eum uenit. (4) huius consilio Moyses ordines populi distribuit; tribunos centurionesque et decuriones praeficiens necessarium disciplinae ritum posteris tradidit; Iothor in patriam regressus. (5) exin ad Sinam montem peruentum. ibi Moyses a Domino monetur, populus ut sanctificaretur, auditurus Dei uoces; idque sollicite curatum. sed ubi Deus monti institit, ualidis tubarum clangoribus aer quatiebatur, crassaeque nubes crebris cum fulminibus aduoluebantur. (6) sed Moyses et Aaron in montis cacumine Dominum propter, populus circa ima montis constitit. ita lex lata multiplex et copiosa Dei uerbis, et saepe repetita; cuius si quis erit curiosior, fontem ipsum adeat, nos eam breuiter perstringimus. (7) Non erunt, inquit, tibi dii alieni praeter me; non facies tibi idolum; non sumes nomen Dei tui in uanum; sabbato nullum opus facies; honorifica patrem tuum et matrem tuam; non occides; non moechaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices aduersus proximum tuum; non concupisces quicquam proximi tui. 18 (1) His a Deo dictis, cum tubae circumstreperent, lampades inardescerent, montem fumus obtegeret, populus prae timore inhorruit, uerba Dei non sustinens; poposcitque a Moyse, ut ipsi tantum loqueretur Deus atque ita audita ad populum referret. (2) edicta autem Dei ad Moysen istius modi sunt; Hebraeus puer pecunia emptus sex annis seruiet, post haec liber erit; sponte autem permanenti in seruitute auris forabitur. qui hominem occiderit, capite poenas luet; qui imprudens, rite exul erit. qui patrem matremue pulsauerit conuiciumue eis dixerit, capitali supplicio afficitor. (3) si quis Hebraeum subreptum uendiderit, morti dabitur. si quis seruum proprium seruamue percusserit exque eo ictu obierit, reus in iudicio fiet. si quis partum non deformatum mulieri excusserit ... neci dabitur. si quis seruo oculum aut dentem extorserit, seruus uindicta liberabitur. (4) taurus si hominem occiderit, lapidabitur; si dominus sciens bestiae uitium non consuluerit, et ipse lapidabitur, aut pretio se redimat, in quantum accusator poposcerit. si seruum taurus occiderit, in triginta didrachmis pecunia domino numerabitur. si quis defossum lacum non coopuerit pecusque in lacum ceciderit, pretium pecudis domino dabit. si taurus alterius taurum occiderit, pecus uenumdabitur pretiumque domini partientur, peremptum etiam diuident. quod si dominus uitium tauri sciens non consuluerit, taurum dabit. (6) si quis uitulum subripuerit, quinque restituet; si ouem subripuerit, quadrupli poena erit; si uiua penes abactorem pecora reperientur, dupla restituet. nocturnum furem occidi licet, diurnum non licet. si cuius pecora alterius sata depauerint, dominus pecoris euersa restituet. si depositum perierit, is, penes quem depositum fuit, iurabit nihil se dolo egisse. fur inuentus duplum dabit. commendatum pecus a bestia interceptum non restituetur. (7) si quis uirginem nondum desponsatam corruperit, dotabit puellam et ita eam uxorem accipiet; si pater puellae nuptias recusauerit, dotem raptor dabit. si quis se pecudi miscuerit, morti dabitur. (8) sacrificans idolis pereat. uiduam et orphanum non premendos; pauperem debitorem non perurguendum, nec usuram poscendam; uestimentum pauperis pro pignore non accipiendum. principem populi non increpandum. primogenita omnia Deo offerenda. carnem a fera captam non edendam. coitiones in testimonium falsum in quamcumque malitiam non esse faciendas. [inimici pecus errans non praeteribis, sed reduces. si animal inimici succubuisse oneri inueneris, erigere debebis. (9) innocentem et iustum non occides. non iustificabis impium pro muneribus.] munera non accipienda. aduenam benigne habendum. sex diebus opus faciendum, sabbato requiescendum. fructus septimi anni non metendos, sed pauperibus et egenis relinquendos. 19 (1) Haec fere Moyses ad populum uerba Dei retulit altariumque ex duodecim lapidibus sub monte constituit. (2) ac rursum montem, in quo Deus consistebat, conscendit, adhibito secum Aaron, Nabad et Abiud maioribusque natu septuaginta. sed hi non ualentes Dominum intueri, locum tamen, in quo Deus stabat, uiderunt; cuius mirabilis forma et claritudo eximia refertur. Moyses accersitus autem a Deo interiorem nubem, quae circum Deum steterat, ingressus, quadraginta diebus totidemque noctibus ibi fuisse traditur. (3) quo tempore super aedificando tabernaculo atque arca rituque sacrificandi edoctus uerbis Dei est; quae ego, quia prolixa admodum uidebantur, inserenda huic tam praeciso operi non putaui. (4) sed immorante diutius Moyse, quippe qui XL dies apud Dominum duceret, populus desperato eius reditu Aaron compulit simulacra facere. (5) tunc ex metallis conflatis uituli caput exstitit. cui cum populus, Dei immemor, hostias obtulisset uinoque se et uentri dedisset, Deus spectans haec iusto dolore improbum populum nisi a Moyse exoratus delesset. (6) sed regressus Moyses, cum duas ex lapide tabulas manu Dei scriptas detulisset, populumque luxui et sacrilegio deditum deprehendisset, tabulas confregit, indignam esse gentem existimans, cui lex Domini traderetur. multis tamen increpitos Leuitas ad se gregauit eisdemque praecepit, ut districtis gladiis populum caederent. quo impetu XX tria milia uirorum perempta traduntur. (7) tum Moyses tabernaculum extra castra constituit; quod quotiens fuisset ingressus, columna nubis astare pro foribus uisebatur coramque ad Moysen Deus loquebatur. (8) poscente autem Moyse ut Dominum in maiestate propria uideret, responsum formam Dei mortalibus oculis perspici non posse, posteriora tamen eius uidere concessum; tabulaeque, quas Moyses prius confregerat, refectae. sed in hoc colloquio Dei XL diebus diuersatus apud Dominum Moyses traditur. (9) cumque de monte descenderet tabulas praeferens, tanta claritudine facies eius renidebat, ut intueri eum populus non ualeret. sed cum mandata Dei relaturus esset, uultum uelamento obtexit, atque ita ad populum uerbis Dei locutus est. hoc in loco tabernaculum interiorumque eius aedificatio referetur. quo consummato nubes superne decidit (10) atque ita tabernaculum obumbrauit, ut ipsum Moysen aditu excluderet. haec fere duobus libris, Genesi atque Exodo, continentur. 20 (1) Exin Leuiticus liber sequitur, in quo litandi praecepta traduntur, mandata etiam latae superius legi adduntur, plena omnia sacerdotalibus institutis. quae si quis cognoscere uolet, perfectius inde capiet. nos enim suscepti operis modum custodientes solam historiam persequimur. (2) Igitur Leui tribu in sacerdotium segregata reliquae tribus dinumeratae repertaque hominum DC et III D. (3) cum ergo populus mannae cibo, ut supra retulimus, uteretur, tot tantisque beneficiis Dei, ut semper, ingratus uiles, quibus in Aegypto assueuerat, desiderabat. (4) tum Deus immensam copiam coturnicum castris intulit; quas cum auide diriperent, primoribus labiis admotis carnibus interibant. magnaque eo die in castris clades fuit, adeo ut XX et III uirorum perisse tradantur. ita populus eo, quem desiderabat, cibo punitus est. (5) inde promotum agmen et in Faran uentum est; edoctusque a Deo Moyses, uicinam esse terram, cuius possessionem eis promiserat Deus, exploratoribus in eam missis renuntiatur, felicem omni copia esse regionem, sed gentes ualidas et munita ingentibus muris oppida. (6) quod ubi populo compertum, magna mentes omnium formido incesserat; eoque mali uentum, ut spreto Moysi imperio ducem sibi constituere pararent, cuius ductu in Aegyptum reuerterentur. (7) tum Iesus et Chaleb, qui inter exploratores terrae fuerant, conscissis uestibus flentes populum obtestantur, ne exploratoribus credant, formidolosa referentibus; se quoque una cum his fuisse, nihil metuendum in solo illo repperisse; (8) promissis illos Dei confidere oportere, hostes praedae potius quam exitio fore. sed gens indomita, sanis consiliis male renitens, in perniciem eorum ferebatur. quis rebus commotus Deus partem populi hostibus caedendam obiecit, exploratoribus interfectis ad uulgi formidinem. 21 (1) Secuta est eorum contumacia, qui se Dathan et Abiron ducibus aduersum Moysen et Aaron erigere conati sunt; sed eos uiuos hiatu suo terra obsorbuit. (2) nec multo post totius populi in Moysen et Aaron orta seditio est, adeo ut tabernaculum, quod erat nefas ni sacerdotibus introire, irrumperent. tum uero cateruatim in eos grassata mors est; momentoque omnes interissent, nisi Moysi precibus placatus Dominus cladem auertisset. numerus tamen peremptorum septingenti et XIIII milia fuit. (3) nec multo post ob aquae penuriam, ut iam saepius, populi exorta seditio est. tum Moyses a Deo monitus, ut petram uirga feriret, familiari sibi experimento, siquidem id iam ante fecisset, semel atque iterum petram percussit, atque ita aqua effluxit. in quo quidem notatus a Deo Moyses refertur, quod per diffidentiam non nisi iterato ictu aquam eduxerit; denique ob hoc peccatum promissam sibi terram non ingressus est, sicut inferius ostendam. (4) igitur Moyses ex eo loco promouens, cum praeter Edom agmen ducere pararet, missis ad regem legatis transeundi copiam poposcit, ob ius sanguinis bello abstinendum ratus; etenim gens illa Esau progenies erat. sed rex supplices aspernatus transitum negauit, paratus armis contendere. (5) tum Moyses in Or montem iter conuertit, uetita uia abstinens, ne quam inter consanguineos causam belli praeberet, in eoque cursu regem gentis Chananaeorum deleuit. Seon quoque regem Amorraeorum perculit omnibusque eorum oppidis potitus est; Basan etiam et Balac reges deuicit. castra super Iordanem haud longe ab Iericho molitus est. tum aduersus Madianitas certatum uictique et subacti sunt. (6) Moyses mortuus est, cum XL in deserto annos populo praefuisset. ceterum Hebraei ob hanc causam tanto tempore in eremo fuisse traduntur, donec omnes, qui uerbis Dei non crediderant, interirent. excepto enim Iesu et Chaleb nemo ultra XX annos natus, Aegypto profectus, Iordanem transiit. (7) ipse Moyses ut terram promissam uideret tantum nec contingeret, peccato eius adscribitur, quod eo tempore, quo saxum ferire et aquam producere praeceptus est, post tot uirtutum suarum experimenta dubitauerit. (8) decessit autem anno aetatis uigesimo et centesimo. de sepulchri loco parum compertum. 22 (1) Moyse mortuo summa rerum penes Iesum Naue filium erat; etenim illum sibi Moyses successorem constituerat, uirum uirtutibus sui simillimum. (2) principio autem suscepti imperii dimissis per castra nuntiis populum certiorem facit frumentum uti pararent, triduoque proximo iter pronuntiat. (3) sed Iordanis flumen ualidissimum transitum prohibebat, quia neque nauium copia pro tempore erat neque uadari fluuius poterat, qui tum pleno alueo ferebatur. igitur arcam praeferri a sacerdotibus eosdemque aduerso flumine consistere iubet, quo facto incisus Iordanis traditur; ita per siccum copiae traductae. (4) erat in his locis oppidum nomine Iericho, muris ualidissimis munitum neque expugnationi neque obsidioni facile. sed Iesus Deo fretus, non armis aut uiribus urbem aggressus, ferri arcam Dei circa muros iubet sacerdotesque praeire arcam et tuba canere. sed cum arca septies circumacta esset, muri ac turres conciderunt, direptum oppidum atque incensum. (5) tum Iesus Deum traditur ... inde aduersus Geth ductus exercitus, locatisque a tergo urbis insidiis, Iesus metum simulans, terga hosti dedit. quo uiso qui in oppido erant patentibus portis cedentibus instare. ita hi, qui in insidiis fuerant, uacuam urbem cepere, caesique omnes absque ullius effugio; rex captus summoque supplicio affectus. 23 (1) Quod ubi uicinarum gentium regibus compertum est, in bellum conspirant Hebraeos armis depellere. uerum Gabaonitae, gens ualida ex urbe opulenta, ultro se Hebraeis dediderunt, iussa facturos pollicentes, receptique in fidem; ut ligna et aquam conueherent imperatum. (2) sed regibus proximarum urbium deditio eorum iras conuicerat. itaque admotis copiis oppidum eorum Gabaoth nomine obsidione circumsistunt. igitur oppidani, artis rebus suis, nuntios ad Iesum mittunt, obsessis uti succurreret. (3) ita ille maturato itinere inopinantibus superuenit caesaque ad internecionem multa hostium milia. cum dies caedentes deficeret noxque uictis futura praesidio uideretur, merito fidei dux Hebraeus noctem auertit, dies perseuerauit; ita nullum hostibus effugium fuit. quinque reges capo interfecti sunt. eodem impetu uicinae quoque urbes imperio adiectae regesque earum perempti. (4) uerum quia omnia haec in ordinem persequi non fuit consilium, dum breuitati studemus, id modo annotandum curauimus, XX et nouem regna imperio Hebraeorum subiecta; quorum terra per undecim tribus uiritim distributa est. Leuitis enim in sacerdotium assumptis nulla portio data, quo liberius seruirent Deo. (5) equidem hoc exemplum non tacitus praeterierim, legendumque ministris ecclesiarum libenter ingesserim. etenim praecepti huius non solum immemores, sed etiam ignari mihi uidentur; tanta hoc tempore animos eorum habendi cupido ueluti tabes incessit. inhiant possessionibus, praedia excolunt, auro incubant, emunt uenduntque, quaestui per omnia student. (6) at si qui melioris propositi uidentur, neque possidentes neque negotiantes, quod est multo turpius, sedentes munera exspectant, atque omne uitae decus mercede corruptum habent, dum quasi uenalem praeferunt sanctitatem. (7) sed longius quam uolui egressus sum, dum me temporum nostrorum piget taedetque; ad inceptum redeo. igitur, ut supra dixi, diuiso per tribus captiuo solo, pace summa Hebraei perfruebantur, finitimis bello territis tot uictoriis nobiles armis temptare. (8) eodem tractu Iesus mortuus est, anno aetatis decimo et centesimo. de imperii autem eius tempore parum definio; frequens tamen opinio est, XX et VII annis eum Hebraeis praefuisse. quod si ita est, a mundi exordio in excessum eius anni sunt III D CCC LXXX et IIII. 24 (1) Iesu mortuo populus sine duce agebat. sed cum aduersus Chananaeos bellandum esset, dux belli Iudas assumptus est. huius ductu res prospere gestae; domi militiaeque summum otium; populus subactis aut per deditionem acceptis gentibus imperitabat. (2) inde, ut semper fieri secundis rebus solet, morum disciplinaeque immemor matrimonia ex uictis assumere paulatimque externos mores trahere ac mox profano ritu idolis sacrificare occepit; adeo cuncta cum externis societas perniciosa est. quae Deus longo ante prospiciens salubri Hebraeos responso instruxerat, deuictas gentes ut internecioni darent. sed plebs cupida dominandi imperare uictis cum pernicie malebat. (3) igitur cum relicto Deo idola colerent, destituti diuino auxilio, a rege Mesopotamiae euicti et subacti VIII annis captiuitatem pependerunt, donec Gothoniel duce in libertatem restituti per quinquaginta annos rerum potiti sunt. (4) rursumque corrupti longae pacis malo idolis litauerunt. moxque aderat poena peccantibus; ab Eglom rege Moabitarum deuicti duodeuiginti annis seruierunt, donec instinctu Dei Aod regem hostium dolo interemit contractoque tumultuario exercitu libertatem armis uindicauit. idem per LXXX annos in pace Hebraeis praefuit. huic Semigar successit; isque aduersus Allophylos congressus secundum euentu proelium fecit. (5) rursumque Hebraeos secantes idola rex Chananaeorum Iabin nomine subiugauit grauissimamque in eos per XX annos dominationem exercuit, donec pristinum Debbora mulier statum reddidit. adeo nihil spei in eorum ducibus erat, ut muliebri auxilio defenderentur. quamquam haec in typum ecclesiae [forma] praemissa sit, cuius auxilio captiuitas depulsa est. (6) sub hac duce uel iudice XL annis Hebraei fuerunt. rursumque ob peccata Madianitis traditi duro imperio habebantur, afflictique malo seruitutis diuinum auxilium implorauerunt. ita semper in secundis rebus immemores caelestium beneficiorum idolis supplicabant, in aduersis Deo. (7) unde cum reputare in animo soleo, populum tot beneficiis Dei obligatum, tot cladibus cum peccaret coercitum, expertumque et misericordiam et seueritatem Dei nequaquam emendatum, et cum semper ueniam erroris acciperet, semper peccasse post ueniam, nihil mirum uideri potest Christum ab his non receptum, cum iam inde ab initio totiens in Domino rebelles deprehendantur; magisque mirum est, illis semper peccantibus numquam Dei, si quando eum implorauerunt, defuisse clementiam. 25 (1) Igitur cum eis, ut supra retulimus, Madianitae dominarentur, conuersi ad Dominum, misericordiam solitam flagitantes, impetrauerunt. (2) erat in Hebraeis Gedeon quidam nomine, uir iustus et carus Deo acceptusque. huic angelus de campo messis domum reuertenti adstitit et ‘Dominns' inquit ‘tecum, potens in uirtute’. (3) at ille uoce humili non esse in se Deum ingemescebat, siquidem quod populum captiuitas premeret, uirtutumque Domini, qui eos de terra Aegypti eduxerat, flens recordabatur. (4) tum angelus ‘uade’ inquit ‘in hoc spiritu, quo locutus es, et populum de captiuitate eripe.' ille uero abnuere se infractis suorum uiribus, cum ipse minimus esset, tantum onus suscipere. perstare angelus, ne dubitaret posse fieri, quae Deus loquebatur. (5) perfecto sacrificio dirutaque ara, quam Baalis idolo Madianitae sacrauerant, ad suos profectus castra castris hostium contulit. sed Madianitis etiam gens Amalech se coniunxerat; Gedeon uero non amplius quam ad triginta et II milia exercitum parauerat. (6) sed priusquam confligeret, Deus ad eum locutus est, nimiam esse hanc multitudinem, quam in proelium uellet educere; Hebraeos pro solita perfidia euentum pugnae non Deo, sed uirtuti suae daturos; itaque daret uolentibus discedendi potestatem. quod ubi populo diuulgatum, XX et II a castris recesserunt. sed ex decem milibus, quae resederant, admonitus a Deo non amplius quam trecentos tenuit; (7) reliquos ab armis dimisit. ita media uigilia castra hostium ingressus, iussis omnibus tuba canere, magnum terrorem iniecit; neque cuiquam resistendi animus fuit; turpi fuga quo quisque potuit dilapsi. sed occurrentibus omni ex parte Hebraeis passim fugientes cadunt. reges Gedeon persecutus ultra Iordanem, comprehensos neci dedit. ea pugna C et XX ex hostibus caesa, XV capta traduntur. (8) tum consensu omnium Gedeoni, ut princeps populi esset, delatum. quod ille aspernatus communi iure cum ciuibus uiuere quam praeesse suis maluit. depulsa igitur captiuitate, quae septem annos populum continuerat, pax per XL annos fuit. 26 (1) Sed defuncto Gedeon filius eius Abimelech, ex concubina ortus, fratribus interemptis, pessimis quibusque consentientibus et maxime Sicimorum principibus operam nauantibus, regnum occupauit. (2) isque discordiis ciuilibus exercitus, cum suos bello premeret; turrim quandam, in quam se amisso oppido fugientes receperant, expugnare aggressus, dum incautius subit, saxo a muliere ictus periit, cum triennio imperium tenuisset. (3) huic successit Thola, qui duobus et XX annis regno potitus est. post hunc Iair fuit, qui cum aeque uiginti et duos annos principatum obtinuisset, populus relicto Deo idolis se mancipauit. obque id Israelitae subacti sunt ab Allophylis et Ammonitis duoque de XX annis sub eorum imperio fuerunt. (4) quo tempore eis Deum inuocantibus diuinum responsum redditum est, simulacra potius inuocarent, se non ultra misericordiam ingratis praestiturum. at illi flentes culpam fateri et ueniam precari, abiectisque idolis Deum implorantes negatam licet misericordiam impetrauerunt. (5) igitur Iepta duce ad libertatem armis uindicandam frequentes conueniunt, missis prius ad Ammon regem legatis, finibus suis contentus bello abstineret. at ille proelium non abnuens aciem instruxit. tum Iepta prius quam signum pugnae daretur, uouisse dicitur, si prospere pugnasset, eum, qui sibi primus reuertenti obuius fuisset, hostiam Deo dandum. (6) ita uictis hostibus, cum domum rediret, filia ei obuiam fit, quae patrem exceptura uictorem cum tympanis et choris laeta processerat. tum Iepta consternatus, dolore conscissis uestibus, indicat filiae uoti necessitatem. at illa non feminea constantia, mori non recusans, duos tantum tamen menses uitae spatium petit, ut aequales suas prius uideret. quibus actis ultro ad patrem rediit uotumque Deo reddidit. (7) Iepta principatum sex annis tenuit. huic Esebon successit, et tranquillis rebus exacto imperio anno septimo decessit. postque eum Ailon Zabulonites annis X itemque Abdon annis VIII rerum potiti, pacis tempore nihil quod historia loqueretur ediderunt. 27 (1) Rursum Israelitae ad idola conuersi, diuino destituti praesidio, subiecti Allophylis per XL captiuitatis annos poenas perfidiae pependerunt. (2) ea tempestate Samson natus traditur. huius mater diu sterilis angelum uidit, dictumque ei est, uino et sicera atque immundis abstineret; fore uti puerum ederet libertatis uindicem et hostium ultorem. ita mulier enixa puerum Samson nomen ei indidit. (3) is intonso capite mirae uirtutis fuisse traditur, adeo ut leonem in uia obuium manu discerperet. uxorem ex Allophylis habuit; quae cum absente uiro in alterius matrimonium conuenisset, dolore ereptae coniugis perniciem genti molitus est; fretus Deo et uiribus palam uictores clade afficiebat. CCC siquidem uulpibus captis, ardentes lampades earum illigauit caudis atque eas agris hostium immisit. ac tum forte maturis messibus facile incendium fuit, uineaeque et oliuarum arbores exustae. (4) grandi Allophylorum exitio abreptae uxoris iniuriam ultus uidebatur. quo dolore Allophyli permoti mulierem tanti mali causam cum domo et patre incendio consumpserunt. sed Samson parum se uindicatum ratus, urguere omnibus incommodis profanam gentem non desinebat. (5) tum compulsi Iudaei uinctum eum Allophylis tradiderunt; sed traditus ruptis uinculis, arrepto osse asini, quod casus telum dederat, mille ex hostibus prostrauit. ingrauescente autem aestu, cum siti affectus esset, inuocato Deo ex osse, quod manu tenebat, aqua fluxit. 28 (1) Ea tempestate Samson Hebraeis praeerat, Allophylis unius uirtute domitis. igitur insidiantes uitae eius nec palam eum temptare audentes uxorem eius, quam ille postea acceperat, pecunia corripiunt, uirtutem uiri uti proderet. (2) illa eum blandimento muliebri aggressa diu eludentem et multa cunctantem perpulit ut indicaret, in crinibus capitis uirtutem suam subsistere. (3) mox dormienti insidiata crinem eius abstulit atque ita eum Allophylis tradidit; nam saepe prius traditum comprehendere nequiuerant. tum illi effossis oculis uinctum compedibus in carcerem coniecerunt. (4) sed spatio temporis accisus crinis crescere et cum eo uirtus redire occeperat. iamque Samson conscius recepti roboris tempus modo iustae ultionis opperiebatur. erat Allophylis moris, cum dies festos agerent, Samson quasi in pompam publicam producere, capto insultantes. (5) ita die quodam, cum publicum epulum in honorem idoli dedissent, Samson exhiberi iubent. templum autem, in quo omnis populus omnesque Allophylorum principes epulabantur, duabus subnixum columnis mirae magnitudinis erat; (6) productus Samson inter columnas statuitur. tum ille tempore arrepto, inuocato prius Domino, columnas disiecit; turbaque omnis ruina domus obruta, ipse cum hostibus non inultus occubuit, cum XX annis Hebraeis praefuisset. (7) huic Simmichar successit, de quo nihil amplius scriptura prodidit. nam neque finem imperii eius repperi et fuisse populum sine duce inuenio. ideo, cum aduersus Beniamin tribum ciuile bellum fuit, Iudas temporarius dux belli assumptus est. sed plerique, qui de temporibus scripserunt, annuum imperium eius annotauerunt; plerique ita eum praeterierunt, ut post Samson Heli sacerdotem subiunxerint. nos eam rem ut parum compertam in medio relinquemus. 29 (1) Per haec tempora ciuile, ut diximus, bellum exarserat, causa autem motus haec fuit. (2) Leuites quidam cum concubina iter faciens, urguente nocte compulsus in oppido Gabaa, quod ab Beniamitis incolebatur, successerat. cum eum senex quidam hospitio benigne recepisset, iuuenes ex oppido hospitem circumsistunt, stupro eum subdere parantes. (3) multum a sene increpiti aegreque exorati, uicario demum concubinae eius corpore in ludibrium accepto, aduenae pepercerunt, illusamque nocte tota postero die reddiderunt. Sed illa - stupri iniuria an uerecundia, parum definio - uiso uiro animam efflauit. (4) tum Leuita in testimonium diri facinoris membra eius in duodecim discissa partes per duodecim tribus misit, quo promptius omnes facti inuidia commoueret. (5) quod ubi omnibus compertum, undecim reliquae tribus aduersum Beniamin in bellum conspirant. huic bello Iudas, ut diximus, dux fuit. sed duobus proeliis male pugnatum; tertio demum Beniamitae uicti caesique ad internecionem; ita paucorum scelus publico exitio punitum. (6) haec quoque Iudicum uolumine continentur; Regum libri sequuntur. sed mihi annorum ordinem et seriem temporum persequenti parum continuata uidetur historia. (7) nam cum post Samson iudicem Semigar fuerit, pauloque post historia consignet populum sine iudicibus egisse, Heli etiam sacerdos libris regnorum fuisse referatur, sed quot anni inter Heli et Samson fuerint minime scriptura prodiderit, uideo medii quiddam fuisse temporis, quod laboret ambiguo. (8) ceterum a die mortis Iesu usque in id tempus, quo Samson defunctus est, numerantur anni CCCC et XVIII, a mundi autem exordio anni IIII CCC et III. (9) quamquam ab hac supputatione nostra ceteros discordare non nesciam; sed mihi conscius sum, me non incuriose latentem annorum ordinem protulisse, donec in haec tempora incidi, de quibus dubitare me fateor. nunc reliqua exsequar. 30 (1) Igitur, ut supra retuli, Hebraei sine iudice aut duce ullo proprio arbitrio agebant. Heli sacerdos erat; sub hoc Samuel natus est. (2) huic pater Elchana, mater Anna. haec diu sterilis, cum conceptum a Deo peteret, uouisse traditur, si puer nasceretur, sacrandum Deo. ita enixum puerum Heli sacerdoti tradidit. mox cum adoleuisset, Deus ad eum locutus est. (3) Heli sacerdoti iram denuntiat ob uitam filiorum, qui sacerdotium patris in quaestum uerterant, munera a sacrificantibus exigentes; quamquam plerumque eos pater increpasse referatur, sed lenior obiurgatio non satisfecerat disciplinae. (4) igitur Allophylis in Iudaeam irruentibus obuiam itum. sed uicti Hebraei parant aciem restituere; arcam Domini secum in pugnam efferunt et cum ea filii sacerdotis prodeunt, quia ipse annis grauior luminibus obductis satisfacere officio nequiuerat. (5) sed ubi arca in conspectum hostium deducta est, maiestate quadam praesentis Dei territi fugam parabant. assumptaque rursum constantia et non sine Deo mutatis animis, totis uiribus concurrunt. (6) uicti Hebraei; arca capitur, filii sacerdotis cadunt. Heli, delato ad se mali nuntio, consternatus animam exspirauit, cum per annos XX sacerdotium administrasset. 31 (1) Victores secundo proelio Allophyli arcam Dei, quas in potestatem uenerat eorum, oppido Azoto in templum Dagon intulerunt. (2) sed simulacrum daemoni dicatum, ubi arca illata est, corruit; cumque idolum loco restituissent, nocte insecuta discerptum est. inde mures per omnem regionem exorti noxiis morsibus multa hominum milia leto dabant. (3) quo malo compulsi Azotii ad declinandam calamitatem arcam Dei ad Gethaeos transtulerunt. qui cum simili clade afficerentur, in oppidum Ascalonensium arcam transuexerunt. his uero, aduocatis gentis eius primoribus, consilium fuit, arcam Domini Hebraeis reddere. ita ex sententia principum augurumque et sacerdotum imposita uehiculo multis cum muneribus remittitur. (4) illud mirabile, quod, cum oneri boues feminas subiecissent uitulosque earum domi retinuissent, iter nullo duce in Iudaeam pecudes direxerunt, non reuocante affectu foetus relicti. cuius rei miraculo reguli Allophylorum usque in fines Hebraeorum arcam secuti religiosum officium praestiterunt. (5) Iudaei autem, ubi referri arcam uiderunt, certatim ex oppido Betsamis cum gaudio obuiam ruere, festinare, exsultare, grates Deo referre. mox Leuitae, quorum hoc negotium erat, sacrificium Deo celebrant, bouesque eas, quae arcam adduxerant, immolant. (6) sed in oppido, quod supra diximus, teneri arca non potuit. itaque passim Dei nutu per totam urbem saeuitum, arca in Cariathiarim oppidum translata est ibique per uiginti annos fuit. 32 (1) Ea tempestate Samuel sacerdos Hebraeis praeerat; quietis a bello rebus populus in otio degebat. pax deinde Allophylorum irruptione turbata, trepidantibus cunctis ob conscientiam peccati. (2) Samuel caesa prius hostia Deo fretus suos in proelium eduxit, primoque impetu fusis hostibus uictoria penes Hebraeos stetit. (3) sed hostili metu remoto secundis tranquillisque rebus, corruptis consiliis, more uulgi, cui praesentia fastidio, insueta desiderio sunt, regium nomen, cunctis fere liberis gentibus perinuisum, populus desiderabat; plane insigni exemplo amentiae praeoptabat libertatem seruitio mutare. (4) igitur frequentes Samuelem circumsistunt, ut, quia iam ipse senuisset, regem eis constitueret. (5) at ille placide salubri oratione ab insana uoluntate detorquere plebem; dominationem regiam et superba imperia exponere, libertatem extollere, seruitutem detestari, postremo diuinam eis iram denuntiare, siquidem homines mente corrupti. Deum regem habentes, regem sibi ex hominibus flagitarent. (6) his atque aliis istius modi frustra dictis, cum populus in sententia perseueraret, Deum consulit. qui permotus uecordia insanae gentis nihil aduersum se petentibus negandum respondit. 33 (1) Ita Saul, sacerdotali prius a Samuele unguento perfusus, rex constitutus est. hic ex tribu Beniamin, Cis patre ortus, modestus animi, forma excellenti, ut merito dignitas corporis dignitati regiae conueniret. (2) sed principio regni huius aliquanta ab eo pars populi desciuerat, parere imperio abnuens, seque Ammonitis coniunxerat. sed hos Saul impigre ultus est; uicti hostes, uenia Hebraeis data tum Saul iterato a Samuele unctus traditur. (3) inde Allophylorum irruptione atrox bellum exortum; locum exercitui ad conueniendum Saul in Galgalis constituerat. (4) et cum per septem dies Samuelem opperitur, ut sacrificium Deo fieret, tardante illo cum populus dilaberetur, illicita praesumptione rex ad uicem sacerdotis holocaustum obtulit; multumque a Samuele increpitus sera peccatum paenitentia fatebatur. (5) igitur ex peccato regis metus omnem exercitum peruaserat. castra hostium haud longe sita praesens periculum ostendebant, neque cuiquam exeundi in proelium animus; plures lamas petiuerant. nam praeter imbecillitatem animorum, qui alienum a se Deum delicto regis arbitrabantur, in maxima ferramentorum inopia exercitus erat, adeo ut praeter Saul et Ionathan filium eius nemo gladium aut lanceam habuisse tradatur. nam Allophyli, superiore bello uictores, cotis usum Hebraeis ademerant, neque cuiquam conficiendi teli bellici aut rustici ferramenti potestas fuerat. (6) igitur Ionatha audaci consilio, solo armigero suo comite, castra hostium ingressus uiginti fere ex hostibus interemptis, uniuersum exercitum terrore perculerat. (7) tum uero nutu Dei in fugam uersi non imperia exsequi, non ordines obseruare, omne praesidium in pedibus habere. quod ubi Saul animaduertit, suis propere eductis fugientes persecutus uictoria potitus est. (8) eo die rex edixisse traditur, ne quis nisi confectis hostibus cibum caperet. sed Ionatha interdicti nescius fauo reperto, tincto spiculo, mel degustauerat. id ubi regi ex Dei ira compertum est, morte affici filium iussit. sed populi auxilio ab exitio uindicatus est. (9) ea tempestate Samuel a Deo monitus regem adiit, uerbis Dei nuntians, uti genti Amalech, quae olim Hebraeos ex Aegypto uenientes transitu prohibuerat, bellum inferret, addito interdicto, ne quid ex spoliis deuictorum concupisceret. (10) ita in fines hostium ductus exercitus, rex captus, gens subacta. Saul uictus praedae magnitudine, praecepti diuini immemor, capta seruari et ferri iubet. 34 (1) quo facto offensus Deus Samuelem alloquitur; paenitere se, quod Saul regem constituerit. (2) dictum sacerdos regi refert. mox a Deo monitus Dauid regali unguento perlinit, paruum etiamnum puerum sub patre agentem, pastorem ouium, assuetum saepius cithara canere; ob quod postea a Saule assumptus inter ministros regios habebatur. (3) qua tempestate Allophylis atque Hebraeis bello flagrantibus, cum ex aduerso acies constitissent, Goliath quidam ex Allophylis, uir mirae magnitudinis et roboris, suorum ordines praetergressus, ferocibus uerbis probra in hostes iaciens singularem pugnam ciebat. (4) tum rex magna praemia et filiae nuptias despondit, si quis prouocantis spolia retulisset; sed nemo ex tanto agmine aggredi audebat. (5) igitur Dauid etiamnum puer pugnae se obtulit reiectisque armis, quibus infirma aetas grauabatur, uirga tantum et quinque lapidibus sumptis in proelium processit. primoque ictu, misso funda lapide, Allophylum perculit, caput uicti et spolia abstulit, gladium postea in templum posuit; Allophyli autem omnes in fugam uersi uictoriam concessere. (6) sed e proelio reuersis multus circa Dauid fauor inuidiam regis accenderat. timens autem tam carum omnibus cum inuidia et pernicie necare, sub specie honoris obiectare eum periculis statuit. (7) ac primum tribunum eum fecerat, ut rem bellicam curaret; inde, cum ei filiam spopondisset, fidem fregit eamque alteri tradidit. mox filia regis natu minor, Melchol nomine, amore Dauid flagrare occeperat. igitur nuptiarum eius istius modi conditionem proponit; si centum praeputia Dauid ex hostibus retulisset, regiam uirginem matrimonio illius cessuram; sperabat enim iuuenem periculosa audentem facile periturum. (8) sed longe aliter ac ratus erat euenit; nam, ut proposuerat, impigre Dauid centum praeputia ex Allophylis retulit; atque ita regis filiam in matrimonio accepit. 35 (1) Crescebat in dies in eum regis odium stimulante inuidia, quia bonos semper mali insectantur. igitur ministris et Ionathae filio imperauit, uitae eius ut insidias pararent. (2) sed Ionathae carus acceptusque iam inde a principio Dauid fuerat; itaque rex increpitus a filio cruentum imperium repressit. (3) sed non diu mali boni sunt. nam cum spiritu erroris Saul affligeretur, eique Dauid assisteret, cithara laborantem deliniens, lancea eum ferire conatus est, nisi ille letalem ictum propere declinasset. (4) exinde iam non occulte, sed palam ei necem parabat; nec ultra se Dauid regi credidit. ac primum fugiens ad Samuelem se contulit, inde ad Abimelech, postremo ad regem Moab confugit. mox per Gad prophetam monitus in terram Iudae regressus, uitae periculum adiit. (5) ea tempestate Saul Abimelech sacerdotem interemit, cur Dauid recepisset; et cum ex ministris regiis nemo in sacerdotem manus inferre auderet, Doec Syrus cruentum ministerium exsecutus est. (6) post id Dauid desertum petiit. illuc quoque eum Saul persecutus est, sed inani opera eius exitium moliebatur, quem Deus protegebat. erat in deserto spelunca, uasto recessu patens. in huius interiora Dauid se coniecerat. (7) Saul nesciens in primo speluncae aditu reficiendi corporis gratia successerat, ibique somno captus requiescebat. quod ubi Dauid animaduertit, hortantibus cunctis, ut oportunitate uteretur, abstinuit regis exitio, diploidem tamen eius abstulit. (8) mox egressus tuto eminus loco a tergo allocutus est, sua in illum commemorans beneficia, ut saepe pro regno eius caput periculis obiectasset, ut postremo praesenti tempore a Deo sibi traditum interimere noluisset. ad haec Saul culpam fateri, ueniam precari, lacrimas fundere, pietatem Dauid extollere, malitiam suam incusare, regem eum et filium appellans. (9) tantum ex feroci illo animo mutatum; crederes nihil ultra aduersum generum ausurum. sed Dauid, qui pensius ingenium mali spectatum haberet et cognitum, nihil regi credendum ratus intra eremum se continebat. (10) Saul uecors animi, quia comprehendendi generum potestas non erat, filiam suam Melchol Dauid, ut supra retulimus, nuptam Faltim cuidam in matrimonium dedit. Dauid ad Allophylos confugit. 36 (1) Ea tempestate Samuel diem functus est. Saul Allophylis bellum inferentibus Deum consulit nullumque ei responsum redditum. tum per mulierem, cuius uiscera spiritus erroris impleuerat, Samuelem euocatum consulit. dictum ei ab eo est, postero illum die cum filiis uictum ab Allophylis in proelio casurum. (2) igitur Allophyli castris in hostili solo positis postero die aciem instruunt, Dauid tamen ex castris remisso, quia parum crediderunt sibi illum aduersum suos fidum fore. sed conserto proelio Hebraei fusi, filii regis cadunt; Saul equo delapsus, ne uiuus in potestatem hostium ueniret, gladio suo incubuit. (3) de aetate imperii eius parum certa comperimus, nisi quod in actibus Apostolorum XL annos regnasse dictus est. quamquam ego arbitrer, tum a Paulo, cuius illa praedicatio refertur, etiam Samuelis annos sub regis istius aetate numeratos. (4) plerique tamen, qui de temporibus scripserunt, XXX eum annos regnasse annotauerunt, cui opinioni nequaquam accedimus, nam ea tempestate, qua Dei arca in Cariathiarim oppidum translata est, necdum regnare Saul coeperat; refertur autem per Dauid regem ex illo oppido arcam sublatam, cum per XX annos ibi constitisset. ergo, cum intra id tempus Saul regnauerit atque decesserit, paruo admodum spatio tenuit imperium. (5) eadem nobis de temporibus Samuelis caligo, qui sub Heli sacerdote natus, admodum senex sacerdotio functus referatur. a nonnullis tamen, qui de temporibus scripsere, quia fere nihil de eius annis sacra historia signauit ... a plerisque autem LXX annis praefuisse populo refertur; sed unde haec auctoritas fuerit assumpta non repperi. (6) nos in tanta erroris copia Chronicorum annotationem secuti, quia eam ex Apostolorum actibus, sicut superius memorauimus, profectam arbitremur, Samuelem et Saulem XL annos principatum egisse referimus. 37 (1) Saul perempto Dauid in terra Allophylorum, perlato ad se mortis eius nuntio, miro pietatis exemplo fleuisse traditur. tum Chebron Iudaeae oppidum petiit; ibi rursum regali unguento illitus rex appellatus est. (2) sed Abenner, qui magister militiae Saul regis fuerat, spreto Dauid, Isbaal regis Saul filium regem constituit. crebris deinde proeliis inter duces regum concursum; pulsus Abenner saepius, fratrem tamen Ioab, qui ex parte Dauid exercitui praeerat, fugiens peremit. quo dolore postea Ioab, cum se Abenner Dauid regi dedidisset, iugulari eum praecepit, non sine dolore regis, cuius fidem cruentauerat. (3) per idem tempus omnes fere natu maiores Hebraeorum publico consensu regnum ei totius gentis detulerunt; nam per septem annos in Chebron tantum regnauerat. ita tertio rex unguitur, annorum circiter XXX. (4) Allophylos in regnum irruentes secundis proeliis reppulit. ea tempestate arcam Dei, quae in Cariathiarim oppido, ut supra retulimus, erat, in Sion transtulit. cumque aedificare Deo templum in animo haberet, diuinum ei responsum redditum, semini illius id reseruari. (5) bello deinde Allophylos domuit, Moabitas subiugauit, Syriam subegit stipendiumque ei imposuit. auri atque aeris ex praeda immensum modum retulit. (6) bellum deinde aduersum Ammonitas ex iniuria Annon regis eorum exortum. Syris denuo rebellantibus, qui cum Ammonitis in bellum coniurauerant, Dauid summam rerum Ioab principi militiae permiserat, ipse a bello remotus intra Hierusalem commorabatur. 38 (1) Qua tempestate Bersaben quandam, mirae feminam pulchritudinis, stupro compertam habuit. haec Uri cuiusdam uxor, qui tum in castris erat, fuisse traditur. hunc Dauid iniquo pugnae loco obiectum hostibus interficiendum curauit. ita mulierem matrimonio uacuam, sed iam ex stupro grauidem, numero uxorum aggregauit. (2) tum per Nathan prophetam grauiter increpitus, licet agnito errore, castigationem Dei non effugit. namque filium ex furtiuo illo concubitu editum paucos post dies amisit, multaque in domum familiamque eius exsecranda acciderunt. (3) ad extremum Abessalon filius eius arma impia aduersus patrem sustulit, regno eum depellere cupiens. aduersus hunc Ioab acie conflixit, admonitus a rege, ut uicto parceret; sed ille spreto imperio parricidales conatus ferro ultus est. flebilis ea uictoria fuisse regi traditur; tanta in eo pietas erat, ut etiam parricidae filio ignosci uoluerit. (4) uix hoc bellum exstinctum uidebatur, aliud rursum exortum, Sabaea quodam duce, qui pessimum quemque ad arma incitauerat. sed propere motus omnis morte ducis repressus. (5) crebra deinde aduersus Allophylos Dauid proelia secundo euentu habuit cunctisque bello domitis et tam exteris quam domesticis motibus compressis florentissimum regnum in pace habebat. (6) tum eum subita cupido incessit ad metiendas imperii uires populum censere; ita a Ioab militiae magistro decies centena et trecenta ciuium milia dinumerata. huius eum facti mox piguit paenituitque, ueniam a Deo petens, cur in id animos extulisset, ut regni sui potentiam ex suorum potius multitudine quam ex fauore diuino aestimaret. (7) itaque missus ad eum angelus trinam ei poenam denuntiat datque arbitrium unam eligendi. sed proposita triennii fame, trium mensium fuga, morte tridui, fugam et famem detestatus mortem elegit, momentoque temporis LXX milia uirorum interiere. (8) tum Dauid uidens angelum, cuius dextera populus prosternebatur, ueniam precari seque unum pro omnibus poenae obicere; se dignum exitio, quia ipse peccasset. ita auersum plebis supplicium; Dauid in loco, in quo angelum uiderat, aram Deo statuit. (9) mox annis et morbo infractior Salomonem filium, ex Bersabee Uri uxore susceptum, successorem regni constituit. is regali unguento per Sadoc sacerdotem unctus, patre adhuc incolumi, rex appellatus. Dauid, cum regnasset annos XL, defunctus est. 39 (1) Salomon initio regni urbem muro circumdedit. huic per soporem astare Deus uisus est, petendi quae uellet tribuens optionem. (2) sed ille non aliud sibi quam sapientiam dari poposcit, reliqua omnia parui aestimans. ita somno excitatus, cum ante sacrarium Dei constitisset, indultae sibi a Deo sapientiae documentum dedit. (3) namque duae mulieres una in domo diuersantes, cum eodem tempore pueros edidissent atque ex his alter post diem tertium nocte obisset, mater defuncti somno alterius insidiata mortuum suum supposuit, uiuentem abstulit. inde inter eas de puero altercatio, postremo res ad regem delata; difficilis iudicii absolutio inter negantis, ubi testis deerat. (4) tum Salomon diuinae sapientiae munere perimi puerum corpusque eius diuidi inter ambigentes iubet. cumque una earum iudicio adquieuisset, alia uero cedere potius puero quam discerpi eum mallet, Salomon ex affectu feminae hanc uere matrem esse coniectans, puerum illi adiudicauit, non sine circumstantium admiratione, siquidem latentem ueritatem prudentia protulisset. (5) ita in admirationem ingenii prudentiaeque eius reges uicinarum gentium amicitiam ab eo foedusque petiere, parati imperata facere. 40 (1) Quis opibus confisus templum Deo immensi operis facere aggressus, paratis per triennium impendiis, quarto fere imperii anno primum fundamentum iecit, a profectione Hebraeorum ex Aegypto anno fere octauo et octogesimo et quingentesimo, licet libro Regnorum tertio CCCCXL fuisse referantur, quod nequaquam conuenit, siquidem per seriem superius comprehensam facilius fuerit, ut minus fortassis annorum quam amplius annotarim. (2) sed non dubito librariorum potius neglegentia, praesertim tot iam saeculis intercedentibus, ueritatem fuisse corruptam, quam ut propheta errauerit. sicut in hoc ipso nostro opusculo futurum credimus, ut describentium incuria, quae non incuriose a nobis sunt digesta, uitientur. igitur Salomon coeptum templi opus uigesimo anno explicuit. (3) celebrato deinde ibidem sacrificio dictaque oratione, qua populum templumque benedixit, Deus ad eum locutus est, denuntians fore, si quando peccassent ac Deum reliquissent, templum illud solo aequandum. quod iam pridem impletum uidemus, et mox conexum rerum ordinem exponemus. (4) interea Salomon florens opibus, omnium qui umquam fuerant regum ditissimus, quique semper ordo rerum est, ab opibus in luxum et uitia delapsus, cum aduersum interdictum Dei ex alienigenis coniugia sumpsisset et iam septingentas uxores et trecentas concubinas haberet, idola eis ritu gentium suarum, quibus litarent, constituit. (5) quis rebus auersus Deus grauiter increpito poenam denuntiauit, fore ut regnum ex parte maiore ademptum filio seruo illius traderetur. idque ita accidit. 41 (1) Nam defuncto Salomone anno imperii quadragesimo, cum Roboam filius anno aetatis sexto et decimo regnum patrium tenere coepisset, pars populi ab eo offensa discedit. etenim cum laxari sibi stipendium poposcisset, quod Salomon grauissimus imposuerat, repudiatis precibus supplicum fauorem uniuersae plebis auerterat. (2) itaque consensu omnium imperium ad Ieroboam defertur. is medio genere ortus aliquamdiu Salomoni seruitutem pependerat. sed cum ei responso Achiae prophetae regnum Hebraeorum annuntiatum comperisset, necare eum clam destinauerat. (3) quo ille metu in Aegyptum confugit, ibique uxore accepta ex stirpe regia, cognita demum Salomonis morte in solum patrium regressus uoluntate populi, ut supra retulimus, sumpsit imperium. (4) penes Roboam tamen duae tribus, Iudae et Beniamin, resederant; ex his ad trecenta milia parauit exercitum. cumque acies promouerentur, uerbis Dei populus admonetur, proelio abstineret; ex suo nutu Ieroboam regnum accepisse. (5) ita spreto regis imperio exercitus dilapsus; Ieroboam imperium inualuerat. sed cum Hierosolymam Roboam optineret, ubi templo a Salomone facto populus sacrificare Deo consueuerat, ueritus Ieroboam, ne ab eo plebem religio auerteret, statuit animos eius superstitione occupare. (6) itaque uaccam auream in Bethel, alteram apud Dan constituit, quibus populus litaret, sacerdotesque omissa Leui tribu ex plebe instituit. inuisum Deo flagitium postulatio consecuta. crebra deinde inter reges proelia dubio euentu regnum optinebant. Roboam septimo et decimo imperii anno exacto uita functus est. 42 (1) In huius locum Abiud filius eius regnum Hierosolymae sex annos tenuit, quamuis in Chronicis triennio regnasse referatur. (2) huic Asab filius successit, a Dauid quintus fere, quippe abnepos eius. fuit religiosus Dei cultor; namque deletis aris lucisque idolorum uestigia paternae perfidiae sustulit. foedus cum rege Syriae firmauit; eius auxilio Ieroboae regnum, quod tum a filio tenebatur, multa clade affecit, ac saepe uictis hostibus praedam ex uictoria retulit. post unum et quadragesimum annum aeger pedibus decessit. (3) huic triplex peccatum ascribitur; unum quod societate regis Syriae nimie confisus sit, alterum quod prophetam Dei hoc ipsum increpantem in uincula coniecerit, tertium quia in pedum dolore remedium non a Deo, sed a medicis sperauerit. (4) sed initio regni huius Ieroboam rex decem tribuum defunctus est, regnum Nabath filio reliquit. is malis operibus et tam suis quam paternis meritis inuisus Deo non ultra biennium regno potitus est, priuataque imperio indigna progenies. (5) Baasam Achiae filium successorem habuit, aeque a Deo alienissimum. isque sexto et uigesimo imperii anno defunctus est; regnum ad Elam filium deuolutum nec ultra biennium retentum. namque eum Zambri, princeps equitum, epulantem interfecit regnumque occupauit, uir perinde in Deum atque homines impius. (6) ab hoc pars populi secessit; Thamni cuidam regium nomen delatum. sed Zambri ante hunc septem annos, et cum eodem duodecim regnauit. (7) at in parte tribus Iudae Asab mortuo Iosaphat filius eius regnare coepit, uir religiosis uirtutibus merito clarus. is cum Zambri pacem habuit. defunctus est autem, cum regnasset annos V et XX. 43 (1) Huius imperii tempore Achab, Ambri filius, rex decem tribuum fuit, ultra omnes in Deum impius. namque Iezabel filia Basae regis ex Sidone in matrimonio accepta Bahali idolo aram lucosque constituit, prophetas Dei interemit. (2) quo tempore Elias propheta caelum oratione conclusit, ne pluuiam terrae daret, idque regi denuntiauit, ut se impius causam mali esse cognosceret. igitur suspensis caelo aquis, cum loca omnia adusta solis ardoribus non uictum hominibus, neu pabulum iumentis darent, ipse se intra periculum famis propheta concluserat. (3) ea tempestate cum eremum petisset, coruis cibum ministrantibus uixit; aquam torrens proximus, donec aruit, dedit. (4) inde admonitus a Deo Saraptae oppidum petiit, ad mulierem uiduam diuertit. cumque ab ea esuriens cibum peteret, illa causari, neu esse sibi nisi pugillum farris et pusillum olei, quo absumpto una cum filiis mortem exspectaret. (5) sed cum Elias uerbis Dei polliceretur, nec hydriam farre nec uas oleo esse minuendum, mulier poscenti fidem neu cunctata prophetae credere, promissorum fidem consecuta est, siquidem diurnis incrementis tantum accresceret, quantum cotidie detrahebat. eodem tempore eiusdem uiduae filium mortuum Elias in uitam reduxit. (6) tum iussu Dei regem adiit exprobratoque ei sacrilegio poposcit ad se omnem populum congregari. qui cum propere conuenisset, accitis idolorum ac lucorum sacerdotibus CCCC fere et L, inter eos inde altercatio; (7) Elia Deum praedicante illi superstitiones suas asserebant. postremo placuit fieri periculum, ut, si cuius caesam hostiam missus caelo ignis absumeret, rata esset religio quae uirtutem edidisset. ita sacerdotes occiso uitulo Bahal idolum inuocare coeperunt, frustraque consumptis inuocationibus imbecillitatem dei sui taciti fatebantur. tum Elias irridens eos ‘ne forte' inquit ‘dormiat, clamate uehementius, ut somno quo tenetur euigilet’. enimuero miseri trepidantes mussare, et tamen, quidnam Elias facturus esset, exspectare. (8) at ille caesum uitulum imposuit, cum prius sacrarium aqua opplesset, inuocatoque Domino spectantibus cunctis ignis caelo delapsus aquam cum hostia absumpsit. tum uero populus solo stratus Deum fateri, idola exsecrari; postremo Eliae iussu profani sacerdotes comprehensi deductique ad torrentem necati sunt. (9) redeuntem inde regem propheta prosecutus est; sed cum ei Iezabel regis uxor uitae periculum pararet, ad remotiora secessit. ibi eum Deus allocutus est, VII milia uirorum adhuc esse pronuntians, qui se idolis non dedissent. mirum id Eliae fuit, qui solum se a sacrilegio immunem esse crediderat. 44 (1) Ea tempestate Achab rex Samariae uineam Nabuthei, adhaerentem sibi, concipiuit. quam cum ille ei uendere noluisset, dolis Iezabel interfectus est. ita Achab uinea potitus est, cum tamen Nabuthei mortem doluisse referatur. (2) mox per Eliam uerbis Dei increpitus, agnito crimine cilicio indutus egisse paenitentiam traditur; quo facto imminentem poenam auertit. (3) namque rex Syriae magno cum exercitu, duobus et triginta regibus in societatem belli ascitis, fines Samariae ingressus urbem cum rege obsidere coepit. artis deinde obsessorum rebus dat belli conditiones, si aurum argentumque et feminas tradidissent, fore uti uitae eorum parceret. (4) sed tam iniustis conditionibus extrema perpeti satius uisum. et cum iam omnium desperata esset salus, propheta a Deo missus regem adit, hortatur, ut in proelium exeat, cunctantem multis confirmat. ita eruptione facta fusi hostes copiosaque praeda reperta. (5) sed post annum reparatis uiribus Syrus in Samariam regressus, acceptam cladem ultum ire cupiens, rursum uictus est. eo proelio CXX milia Syrorum interiere; regi uenia data, regnum ei et pristinus status concessus. (6) tum Achab uerbis Dei a propheta increpitus, cur abusus diuino munere hosti sibi tradito pepercisset. igitur Syrus post triennium bellum Hebraeis intulit. aduersum hunc Achab pseudoprophetarum impulsu in proelium descendit, spreto Michea propheta et in uincula coniecto, cur ei exitiabilem fore pugnam denuntiasset. ita eo proelio Achab interfectus, Ochoziae filio imperium reliquit. 45 (1) Is aeger corpore cum ex ministris , qui idolum pro salute eius consulerent, misisset, Elias a Deo monitus obuiam se eis optulit increpitosque renuntiare regi iubet, mortem eius consecuturam. (2) tum rex comprehendi eum ac deduci ad se iubet, sed missi caelesti igne absumpti. rex, ut propheta praedixerat, obiit. successit autem Ioram ei frater eius; isque duodecim annis imperium potitus est. at in parte duarum tribuum Iosaphat rege defuncto Ioram filius regnum tenuit annos duodeuiginti. is Achab filiam uxorem habuit, socero quam patri propior. (3) post hunc Ochozias filius imperium adeptus est. hoc regnante Elias translatus refertur. eodem tempore Helisaeus, discipulus eius, multis signis potens exstitit; quae omnia notiora sunt quam ut solo egeant. (4) ab eo uiduae filius resuscitatus, uel Syrus lepra purgatus, uel famis tempore omnium rerum copia fugatis hostibus inuecta, uel in usum trium exercituum aquae praebitae, uel de exiguo olei immodicis incrementis solutum mulieris debitum et ipsi sufficiens uiuendi substantia data. (5) huius temporibus, ut diximus, Ochozias duarum tribuum erat rex, decem uero Ioram, ut supra retulimus, imperabat; interque eos foedus ictum. nam et aduersum Syros iunctis uiribus bellatum, et aduersum Ieu, qui per prophetam in regem decem tribuum unctus fuerat, pariter in proelium egressi eadem pugna interiere. 46 (1) Sed regnum Ioram Ieu tenuit. post Ochoziam in Iudaea regem, qui uno anno regnauit, mater eius Gotholia imperium occupauit, adempto nepoti imperio, etiam tum paruo puero, cui Ioas nomen fuit. sed huic ab auia praereptum imperium post octo fere annos per sacerdotes et populum depulsa auia redditum. (2) hic initio regni obseruantissimus diuini cultus fuit magnisque sumptibus templum exornauit; post adulatione principum deprauatus adoratusque ab eis iram meruit. namque ei Azahel rex Syriae bellum intulit; inclinatisque rebus suis auro templi pacem redemit. nec tamen ea potitus est, facti inuidia a suis interfectus anno imperii quadragesimo. (3) huic Amassia filius successit. at in parte decem tribuum defuncto Ieu Ioachas filius eius regnauit, inuisus Deo malis operibus, ob quae regnum eius Syris praedae fuit, donec Dei misericordia depulsis hostibus pristinum habere statum coeperunt. (4) Ioachas diem functus Ioae filio reliquit regnum. is Amassiae regi duarum tribuum ciuile bellum intulit; uictoriam potitus multam praedam in regnum suum conuertit. id Amassiae ob delictum accidisse traditur, siquidem Idumaeorum fines uictor ingressus idola gentis eius assumpserat. (5) hic nouem annos regnasse scribitur, quantum in libris Regnorum repperi. Sed in Paralipomenis atque etiam in Chronicis nouem et uiginti annos imperium tenuisse annotatus est, ea nimirum id persuadente ratione, quae in his [Regnorum] libris facile perspici potest. Ieroboam enim rex decem tribuum octauo anno imperii Amassiae traditur regnare coepisse unumque et quadraginta annos imperium tenuisse; regnante demum Ozia, Amassiae filio, quarto imperii eius anno esse defunctus. (6) qua ratione XX et VIIII annos regi Amassiae effecit. itaque nos hoc ipsum secuti, quia rationem temporum persequi placet, Chronicorum auctoritati accessimus. 47 (1) Igitur Amassiae Ozias filius successit. nam in parte decem tribuum Ioas diem functus Ieroboae filio locum fecerat, postque hunc Zacharias filius eius regnauit. (2) horum nos regum omniumque, qui in parte decem tribuum Samariae praefuerunt, annotanda esse tempora non putauimus, quia breuitati studentes superflua omisimus, et ad cognitionem temporum eius potissimum partis annos credidimus persequendos, quae in captiuitatem posterius abducta prolixius tempus in regno habuit. (3) igitur Ozias regnum Iudae adeptus praecipuam curam Domini cognoscendi habuit, Zacharia propheta plurimum usus; (Iasias etiam sub hoc primum prophetasse traditur) quo merito prosperis euentibus aduersum finitimos bella gessit, Arabas etiam deuicit. (4) iamque Aegyptum terrore nominis sui concusserat, elatusque secundis rebus, illicita praesumens, incensum Deo obtulit, quod solis facere sacerdotibus mos erat. itaque per Azariam sacerdotem increpitus cum loco decedere cogeretur atque in iram exarsisset, lepra oppletus decessit. quo morbo affectus uita functus est, cum regnasset annos duo et quinquaginta. (5) regnum inde Ioathae filio datum; isque admodum sanctus fuisse traditur prospereque imperium administrauit; gentem Ammonitarum bello uictam stipendium praestare coegit. regnauit autem annis XVI eidemque Achaz filius successit. 48 (1) Celebris circa haec tempora Niniuitarum fides traditur. id oppidum olim ab Assure, Sem filio, conditum caput regni Assyriorum fuit, frequens tum incolentium multitudine, alens uirorum milia C et XX atque ut in magno populo abundans uitiis. (2) quis Deus motus Ionam prophetam ex Iudaea ire praecepit ac denuntiare urbi excidium, sicut olim Sodoma et Gomorra diuinis ignibus conflagrassent. (3) uerum propheta praedicationis istius ministerium detrectans, non contumacia, sed praescientia, qua uidebat Deum paenitentia populi placandum, nauim, quae longe diuersa regione Tharsos petebat, conscendit. (4) sed ubi in altum processum, nautae saeuitia maris compulsi, quisnam esset mali causa, sorte explorauere. cum super Ionam sors decidisset, tamquam piaculum tempestatis in profundum proiectus est; exceptusque a ceto [marino monstro] ac deuoratus, post triduum fere Niniuitarum litoribus eiectus iussa praedicat, urbem scilicet ob peccata populi triduo perituram. (5) igitur non dissimulanter, ut olim Sodomis, audita est uox prophetae; ac statim iussu regis exemploque populus uniuersus, quin et recens nati cibo potuque abstinentur; iumenta itidem et diuersi generis animalia compulsa fame ac siti lamentantium speciem cum hominibus praebebant. (6) ita imminens malum auersum. Ionae apud Deum conquerenti, quod fides dictis non adfuisset, responsum, paenitentibus ueniam negari non posse. 49 (1) At in Samaria Zachariam regem admodum impium, quem superius regnasse memorauimus, Sella quidam interemit regnumque occupauit; idemque Mane insidiis exemplo facti sui periit. (2) Mane ereptum Sellae imperium tenuit filioque Pachae reliquit. eundem uero Pache quidam eiusdem nominis interemit regnumque occupauit. mox ab Osee peremptus eodem scelere quo assumpserat imperium amisit. (3) hic ultra omnes reges superiores impius poenam sibi perpetuamque genti captiuitatem a Deo meruit. namque ei Salmanassar rex Assyriorum intulit bellum uictumque tributarium sibi effecit. (4) sed cum occultis consiliis rebellionem pararet regemque Aethiopum, qui tum Aegyptum optinebat, in auxilium arcesseret idque Salmanassar comperisset, perpetuis eum uinculis in carcerem coniecit urbemque excidit, populum uniuersum in regnum suum abduxit, Assyriis in hostili solo ad custodiam positis. exinde ea pars Samaria appellata, quod lingua Assyriorum custodes Samaritas uocant. ex quibus plerique diuinas caeremonias receperunt, reliquis in errore gentilitatis perseuerantibus. (5) hoc bello Tobias in captiuitatem ductus est. at in parte duarum tribuum rex Achaz ob impietatem inuisus Deo, cum finitimorum bellis saepe premeretur, deos gentium colere decreuit, nimirum quia eorum auxilio uictores frequentibus proeliis exstitissent. ita in hoc nefariae mentis piaculo diem functus est, cum XVI annis in regno fuisset. 50 (1) Huic Ezechias filius successit. multum paterni dissimilis ingenii. namque initio regni populum sacerdotesque ad Dei cultum cohortatus multis disseruit, ut frequenter castigati a Domino saepius essent misericordiam consecuti, ut postremum decem tribus in captiuitatem nuper abductae sacrilegii poenas dissoluerent; curandum eis sedulo ne eadem pati mererentur. (2) ita conuersis ad religionem omnium animis Leuitas sacerdotesque omnes ad celebranda secundum legem sacrificia ordinauit celebrarique Pascha instituit, quod iam pridem fuerat omissum. (3) cumque dies festus adesset, dimissis per omnem terram nuntiis conuentus diem edixit, ut, si qui post abductionem decem tribuum in Samaria resedissent, ad sollemne sacrum conuenirent. ita frequentissimo conuentu dies sacer publica laetitia exactus, longo post interuallo religione legitima per Ezechiam restituta. (4) pari deinde industria, qua diuina curauerat, rem bellicam administrauit, Allophylosque frequentibus proeliis contudit; donec ei Sennacherim rex Assyriorum bellum intulit, magno cum exercitu fines eius ingressus, lateque agris uastatis nullo obsistente urbis obsidionem urgebat; Ezechias enim multitudine inferior, non ausus manum conserere, muris se tuebatur. (5) rex Assyrius portis assultans minitari excidium, deditionem imperare; Ezechiam frustra Deo confidere, se Dei nutu potius arma sumpsisse; uictorem omnium gentium, euersorem Samariae efugi non posse, ni matura deditione sibimet consuluissent. (6) in hoc rerum statu Ezechias Deo fretus Isaiam prophetam consulit, eiusque responso edocetur, nihil ex hoste periculi fore; diuinum autem auxilium non defuturum. nec multo post Tarraca rex Aethiopum regnum Assyriorum inuadit. 51 (1) Quo nuntio Sennacherim ad sua tuenda conuersus, fremens et clamitans uictori sibi uictoriam eripi, bellum omisit, missis ad Ezechiam litteris cum uerborum contumeliis denuntians, se paulo post rebus domi compositis ad excidium Iudaeae mature rediturum. (2) sed nihil his Ezechias motus orasse Deum traditur, ne hanc tantam hominis insolentiam inultam sineret. ita eadem nocte angelus castra Assyriorum aggressus multa hominum milia leto dedit. rex trepidus in oppidum Niniuem confugit ibique a filiis interfectus dignum se exitum tulit. (3) per idem tempus Ezechias aeger corpore morbo incubuerat. cumque Isaias ei uerbis Domini annuntiasset uitae eius finem adesse, flesse rex traditur; ita XV annos prorogari sibi ad uitam meruit. (4) quibus peractis nono et uigesimo imperii anno decessit; regnum Manasse filio reliquit. is a patre multum degenerans relicto Deo culturas impias exercuit; ob quod in potestatem Assyriorum traditus malo coactus agnouit errorem, populumque adhortatus est, ut relictis idolis Deum colerent. nihil sane dignum memoria gessit, regnauit autem annos V et L. (5) Amos deinde filius eius regnum indeptus est, nec ultra biennium eo potitus est; paternae impietatis heres, Dei neglegens, suorum insidiis circumuentus periit. 52 (1) Ad Iosiam filium imperium deuolutum. is admodum religiosus fuisse traditur summaque cura diuina administrasse, Helchia sacerdote usus bene. (2) is cum in templo librum, uerbis Dei scriptum, repertum a sacerdote legisset, quo continebatur Hebraeam gentem ob crebras impietates et sacrilegia delendam, piis ad Deum precibus fletuque iugi imminentem cladem auertit. (3) quod ubi indultum sibi per Oldam prophetissam comperit, maiore cura, utpote obligatus diuinis beneficiis, cultum Dei exercuit. igitur uasa omnia, anteriorum regum superstitionibus idolis consecrata, cremauit. namque eo profani ritus inualuerant, ut soli ac lunae diuinos honores darent eisdemque etiam ex metallis sacraria aedificarent. (4) quibus Iosias in puluerem redactis sacerdotes quoque profanarum aedium interfecit. sed ne sepulchris quidem impiorum pepercit, quod olim praedictum a propheta, impletum animaduersum est. (5) huius octauo et decimo imperii anno Pascha celebratum. post triennium fere aduersus Nechao regem Aegypti, qui bellum Assyriis inferebat, in proelium egressus, priusquam inter se acies concurrerent, sagitta ictus est. exque eo uulnere in urbem relatus decessit, cum regnasset annos unum et uiginti. 53 (1) Ioachas inde filius eius regnum indeptus tribus mensibus tenuit, captiuitati ob impietatem destinatus. namque eum Nechao rex Aegypti uinctum captumque duxit, nec multo post in uinculis diem functus est. (2) Iudaeis stipendium annuum imperatum, rex eis Eliacim arbitrio uictoris datus, qui postea immutato nomine Ioachim uocitatus est. hic Ioachae frater, Iosiae filius fuit, fratri quam patri propior, sacrilegio inuisus Deo. (3) igitur cum regi Aegyptio pareret, quippe cui tributum penderet, Nabuchodonosor rex Babylonius Iudaeam terram occupauit armis et per triennium iure belli uictor possedit. etenim cedente iam rege Aegypti determinatisque inter eos imperii finibus conuenerat Iudaeos ad Babylonam pertinere. ita cum Ioachim, exactis in regno annis undecim, filio eiusdem nominis locum fecisset isque regis Babylonii in se iram concitasset, Deo nimirum agente, cui constitutum erat Iudaeam gentem captiuitati et internecioni dare, Nabuchodonosor Hierosolymam cum exercitu ingressus urbem murosque ac templum solo strauit; auri immensum modum et sacra ornamenta uel publica uel priuata, puberesque omnes uirilis ac muliebris sexus transtulit, relictis, quorum imbecillitas aut aetas fastidio uictoribus fuit. quae turba inutilis seruitio exercendis colendisque agris, ne incultum esset solum, deputata. (5) eisdemque rex Sedechias praepositus, ademptis uiribus inani tantum umbra regii nominis concessa. sed Ioachim tribus mensibus tempus imperii habuit. (6) is cum populo Babylonam translatus et in carcerem coniectus; trigesimum post annum emissus atque a rege in amicitiam receptus mensaque et consiliis participatus, non sine solacio depulsae calamitatis decessit. 54 (1) Interea Sedechias rex turbae inutilis, quamquam sine uiribus, infido ingenio et Dei immemor, qui non intellegeret captiuitatem ob delicta gentis illatam, postremis denique malis debitus, regis animum offendit. ita ei post nouem annos Nabuchodonosor bellum intulit, compulsumque intra muros confugere triennio obsedit. (2) qua tempestate Hieremiam prophetam, qui iam saepius imminere urbi captiuitatem pronuntiauerat, consulit, si quid spei forsitan superesset. sed ille caelestis irae non ignarus, eadem saepius interrogatus, respondit, ipsi regi specialem poenam denuntians. (3) tum uero Sedechias in iram excitatus trudi prophetam in carcerem iubet; moxque eum crudelis facti piguit, sed obsistentibus Iudaeorum principibus, quibus iam inde a principio moris fuerat bonos premere, absoluere innocentem non ausus. (4) isdem cogentibus in lacum immensi profundi caenoque ac sordibus atque ex eo exitiabili foetore horridum demissus est, ut ne simplici quidem morte exspiraret. sed rex licet impius, aliquanto tamen sacerdotibus mitior, educi prophetam de lacu et carceris custodiae reddi iubet. (5) interea obsessos uis hostium et penuria urgebat, consumptisque omnibus, quae mandi poterant, fames inualuerat; ita defessis inedia defensoribus oppidum captum incensumque. rex, ut propheta dixerat, effossis oculis Babylonam translatus, Hieremias misericordia hostili carcere exemptus. (6) cum eum Nabuzardan, princeps regius, captiuum cum ceteris duceret, delata sibi optione ab eo, utrum in solo patrio deserto desolatoque subsistere an secum abire in summis honoribus uellet, residere in patria maluit. (7) Nabuchodonosor abducto populo, residuis quos belli conditio uel praedae fastidium relinqui a uictoribus fecerat, Godoliam eiusdem gentis praeposuit absque ullo insigni regio aut imperii nomine, quia praeesse paucis et calamitosis nulla dignitas erat.