[0] VITA LUDOVICI REGIS VI, QUI GROSSUS DICTUS, AUCTORE SUGERIO ABBATE B. DIONYSII IN FRANCIA. INCIPIT PROLOGUS IN GESTIS LUDOVICI REGIS COGNOMENTO GROSSI. Domino et digne reuerendo Suessionensi episcopo GOSLENO, SUGERIUS, Dei patientia beati Areopagitae Dionysii abbas uocatus, Iesu Christi qualiscunque seruus, Episcopo episcoporum episcopaliter uniri. Confert eorum deliberationi et iudicio et nos et nostra subiici, quorum uniuersali iudicio odibilis et amabilis diuersa diuersis promulgabitur censura, cum nobilis uir sedebit in portis cum senatoribus terrae. Eapropter, uirorum optime, etiam si cathedra non contulisset, cuius totus sum in eo cuius totus es tu, nec si plus quaeris, plus habeo, serenissimi regis Francorum Ludouici gesta approbatae scientiae uestrae arbitrio delegamus, ut quia nobis communiter promouendis et promotis benignissimus exstitit Dominus, ego scribendo, uos corrigendo, quem pariter amabamus, pariter et decantemus et deploremus. Neque enim charitati repugnat etiam beneficiis comparata amicitia, cum qui inimicos diligere praecipit, amicos non prohibeat. Duplici ergo, et, licet dispari, non tamen opposito beneficii et charitatis debito, excidamus ei monumentum aere perennius, cum et eius circa cultum Ecclesiarum Dei deuotionem, et circa regni statum mirabilem stylo tradiderimus strenuitatem cuius nec aliqua temporum immutatione deleri ualeat memoria, nec a generatione in generationem suffragantis Ecclesiae pro impensis beneficiis orationum desistat instantia. Valeat celsitudo uestra inter coeli senatores feliciter episcopari. [1] VITA GLORIOSISSIMI LUDOVICI FRANCORUM REGIS ILLUSTRISSIMI INCIPIT FELICITER. CAPUT PRIMUM. I. Quam strenuus in adolescentia fuerit, et quanta strenuitate fortissimum regem Anglorum Willelmum Rufum paternum regnum turbantem repulerit. Gloriosus igitur et famosus rex Francorum Ludouicus regis magnifici Philippi filius, primaeuae flore aetatis fere adhuc duodennis, seu tredennis, elegans et formosus, tanta morum probabilium uenerabili industria, tanta amoenissimi corporis proceritate proficiebat, ut et sceptris futuris re ipsa amplificationem honorificam incunctanter promitteret, et Ecclesiarum et pauperum tuitioni spem uotiuam generaret. Altus puerulus, antiqua regum Caroli Magni et aliorum excellentiorum hoc ipsum testamentis imperialibus testificantium consuetudine, apud Sanctum Dionysium tanta et quasi natiua dulcedine ipsis sanctis martyribus suisque adhaesit, usque adeo ut innatam a puero eorum Ecclesiae amicitiam toto tempore uitae suae multa liberalitate et honorificentia continuaret, et in fine summe post Deum sperans ab eis seipsum et corpore et anima, ut, si fieri posset, ibidem monachus efficeretur, deuotissime deliberando liberando contraderet. Sane praefata aetate, animo iuuenili uigere maturabat uirtus natiua impatiens uenationum, et ludicrorum puerilium, quibus aetas huiusmodi lasciuire et arma dediscere consuescit. Dumque multorum regni optimatum et egregie magnanimi regis Anglorum Guillelmi, magnanimioris Guillelmi regis filii Anglorum domitoris infestatione agitatur, robur probitatis uaporat, exercitio uirtus arridet, inertiam remouet, prudentiae oculum aperit, otium dissoluit, sollicitudinem accelerat. Guillelmus siquidem rex Anglorum, usui militiae aptus, laudis auarus famaeque petitor, cum, exhaeredato maiore natu Roberto fratre suo, patri Guillelmo feliciter successisset, et post eiusdem fratris sui Hierosolymam profectionem ducatum Northmanniae obtinuisset sicut eiusdem Northmanniae ducatus se porrigit marchiis regni collimitans, quibuscunque poterat modis famosum iuuenem nitebatur impugnare. Similiter et dissimiliter inter eos certabatur, similiter cum neuter cederet, dissimiliter cum ille maturus, iste iuuenculus: ille opulentus et Anglorum thesaurorum profusor, mirabilisque militum mercator et solidator; iste peculii expers patri, qui beneficiis regni utebatur, parcendo, sola bonae indolis industria militiam cogebat, audacter resistebat. Videres iuuenem celerrimum modo Bituricensium, modo Aruernorum, modo Burgundionum militari manu transuolare fines, nec idcirco tardius, si ei ignotescat, Vilcassinum regredi, et cum trecentis aut quingentis militibus praefato regi Guillelmo cum 10 millibus fortissime refragari, et, ut dubius se habet belli euentus, modo cedere, fugare modo. Talibus utrobique multi intercipiebantur congressionibus, quorum famosus iuuenis, et sui, cum plures alios, tum comitem Simonem nobilem uirum, Gislebertum de Aquila nobilem, et Angliae et Northmanniae aeque illustrem baronem, Paganum de Gisortio, qui castrum idem primo muniuit Rex e contrario Angliae strenuum et nobilem comitem Matthaeum Bellimontensem, illustrem et magni nominis baronem Simonem de Monteforti, dominum Montis-Gai Paganum captos tenuerunt. Verum Angliae captos ad redemptionem celerem militaris stipendii accelerauit anxietas; Francorum uero longa diuturni carceris macerauit prolixitas, nec ullo modo euinculari potuerunt, donec suscepta eiusdem regis Angliae militia, hominio obligati regnum et regem impugnare et turbare iureiurando firmauerunt. Dicebatur equidem uulgo regem illum superbum et impetuosum aspirare ad regnum Francorum, quia famosus iuuenis unicus patri erat de nobilissima coniuge Roberti Flandrensis comitis sorore (Berta). Qui enim duo supererant, Philippus et Florus, de super ducta Andegauensi comitissa Bertrada geniti erant, nec illorum appretiabatur successionem, si unicum primum decedere quocunque infortunio contingeret. Verum, quia nec fas nec naturale est Francos Anglis, imo Anglos Francis subiici, spem repulsiuam rei delusit euentus. Nam, cum per triennium aut eo amplius haec insania se et suos exagitasset, nec per Anglos, nec per Francos hominio obligatus proficiendo uoluntati suae satisfacere ualeret, subsedit. Cumque in Angliam transfretasset, lasciuiae et animi desideriis deditus, cum quadam die in Noua silua uenationibus insisteret, subito inopinata sagitta percussus interiit (an. 1100). Diuinatum est uirum diuina ultione percussum, assumpto ueritatis argumento, eo quod pauperum exstiterat intolerabilis oppressor, Ecclesiarum crudelis exactor, et si quando episcopi uel praelati decederent, irreuerentissimus retentor et dissipator. Imponebatur a quibusdam cuidam nobilissimo uiro Galterio Tirello quod eum sagitta perfoderat Quem cum nec timeret, nec speraret, iureiurando saepius audiuimus, et quasi sacrosanctum asserere quod ea die nec in in eam partem siluae in qua rex uenabatur uenerit, nec eum in silua omnino uiderit. Unde constat tantam tam subito tanti diuina potentia in fauillam euanuisse insaniam, ut qui alios superuacanee inquietabat, grauius infinite inquietetur, et qui omnia appetebat, inglorius omnibus exuatur. Deo enim, qui baltheum regum discingit, regna et regnorum iura subiiciuntur. Successit eidem Guillelmo quam celeriter in regno frater minor natu (quoniam Robertus maior in illa magna expeditione sancti sepulcri agebat) uir prudentissimus Henricus, cuius tam admiranda quam praedicanda animi et corporis strenuitas et scientia gratam offerrent materiam. Sed nil nostra refert, nisi si aliquid incidenter nostris conuertibile, aliquando nos oporteat, sicut et de regno Lotharingorum, summatim praelibare. Francorum enim, non Anglorum gesta quodam scripto memoriae mandare proposuimus. [2] CAPUT II. II. Quod Burcardum Monmorenciacensem uirum nobilem ab infestatione Beati Dionysii cum omnibus complicibus suis compescuit. Ludouicus itaque famosus iuuenis, iucundus, gratus et beneuolus, quo etiam a quibusdam simplex reputabatur, iam adultus, illuster et animosus regni paterni defensor, Ecclesiarum utilitatibus prouidebat, oratorum, laboratorum et pauperum (quod diu insolitum fuerat) quieti studebat. Quo siquidem tempore inter uenerabilem Beati Dionysii Adam abbatem et Burchardum nobilem uirum dominum Mommorenciacensem accidit quasdam contentiones pro quibusdam consuetudinibus emersisse, quae in tantam ebullierunt irritationis molestiam, ut rupto hominio inter defoederatos, armis, bello, incendiis concertaretur. Quod cum auribus domini Ludouici insonuisset, indignatus aegre tulit. Nec mora, quin praefatum Burchardum ante patrem castro Pinciaco (Poissy) ad causas submonitum coegerit. Qui cum cadens a causa iustitiam iudicio exsequi noluerit, non tentus (neque enim Francorum mos est) sed recedens, quid incommodi, quid calamitatis a regia maiestate subditorum mereatur contumacia, festinanter animaduertit. Mouit namque formosus iuuenis illico arma in eum, et in complices eius confoederatos (quippe Matthaeum Bellimontensem comitem, et Drogonem Monciacensem (de Mouchy-le-Chátel), uiros strenuos et bellicosos asciuerat) terram eiusdem Burchardi depopulans, municipia et incurtes praeter castrum subuertens, pessumdedit, incendio, fame, gladio contriuit (an. 1101). Cumque de castro resistere pariter inniterentur, obsidione Francorum et Flandrensium Roberti auunculi et suorum castrum cinxit. His et aliis contritionum uerberibus humiliatum uoluntati et beneplacito suo curuauit, et querelam commotionis causam cum satisfactione pacauit. Drogonem uero Montiacensem, pro his et aliis, et maxime Ecclesiae Beluacensi irrogatis iniuriis aggressus, cum ei extra castrum haud procul, ut breuiori, si confert, regrederetur fuga, cum magna militari sagittaria manu, et balistaria obuiasset, irruens in eum, retrocedere, castrumque ingredi armorum oppressione, absque se non permisit; sed irruens inter eos, et cum eis per portam, ut erat fortissimus palaestrita, et spectabilis gladiator, in medio castri et crebro percussus, et crebro percutiens, nullam pati dignatus est repulsam, nec recedere, donec cum supellectile totum castrum usque ad turris procinctum in medio concremauit. Tanta uiri erat animositas, ut nec incendium declinare curaret, cum et ei et exercitui periculosum esset, et multo tempore maximam ei raucitatem generaret. Sic humiliatum in brachio uirtutis Dei, qui in causa erat, subiectum tanquam clinicum uoluntatis suae ditioni subiugauit. [3] CAPUT III. III. Quod comitem Bellimontensem Matthaeum restituere castrum Lusarchias Claromontensi Hugoni coegit, cum ipse dominus Ludouicus idem castrum manu forti oppugnasset. Interea Bellimontis comes Matthaeus contra Hugonem Claromontensem uirum nobilem, sed mobilem et simplicem, cuius filiam (Emmam) duxerat sponsam, longo animi rancore contendens, castrum nomine Lusarchium, cuius medietatem causa coniugii susceperat, totum occupare, turrim sibi armis et armatis satagit munire. Quid faceret Hugo, quam quod ad regni defensorem festinans, pedibus eius prostratus, obortis lacrymis supplicat ut seni condescendat, grauissime grauato opem ferat? Malo, inquit, charissime domine, te terram totam meam habere, quia a te eam habeo, quam gener meus degener hanc habeat. Emori cupio, si eam auferat. Cuius lacrymabili calamitate animo compunctus, amicabiliter manum porrigit, suffragari promittit, spe exhilaratum remittit: spes autem non confundit. Velociter siquidem de curia exeunt, qui comitem conueniant, extraordinarie exspoliatum ordinarie uestiri ore defensoris praecipiant, de iure in curia eius ratiocinando certa die decertent. Quod cum refutasset ulcisci, festinans defensor collecto exercitu multo in eum exsiliit, praefatumque castrum aggrediens modo armis, modo igne impugnans, multo congressu expugnauit, turrimque ipsam militari custodia muniuit, et munitam Hugoni, sicut spoponderat restituit. [4] CAPUT IV. IV. Quod cum aliud castrum eiusdem Matthaei Canliacum obsedisset, subita aeris intemperies exercitum in fugam coegit; et nisi ipse Ludouicus fortiter restitisset, pene exercitus deperisset, et quod ipse Matthaeus humiliter ei satisfecit. Mouet itidem exercitum ad aliud eiusdem comitis castrum, nomine Canliacum, tentoria figit, machinas impugnatorias instrui praecepit. Verum multo aliter quam sperabat euenire contigit. Mutata quippe grata aeris temperie, ingrata et turbulenta intemperies emersit, tantoque et tam horribili impluuio tonitruorum coruscatione totam terram in nocte turbauit, exercitum affecit, equos caecidit, ut uix uiuere quidam eorum sperarent. Quo intolerabili horrore cum quidam de exercitu in aurora fugam matutinam pararent, dormitante adhuc defensore in papilione, dolose tentoriis ignis est applicitus: ex quo, quia signum est recedendi, subito exercitus tam incaute quam confuse exire festinant, inopinatam recessionem, nec quid alii aliis conferant attendentes. Quorum incursu praecipiti multoque clamore dominus stupetactus, quaerens quid esset, equo insiliit post exercitum festinans, quia iam circumquaque dispersi erant, reducere nullo modo ualuit. Quid aliud faceret famosus iuuenis, quam ad arma currere, quam cum paucis quos potuit retrocedere, murum se pro praecedentibus opponere, saepe percuti, et saepe percutere? Verum etsi illi, quibus pereuntibus ipse murus erat, quiete et secure potuerunt fugere, tamen quia multi gregatim et disperse procul ab eo fugiebant, multi ab hostibus capti sunt. Inter quos excellentior captus fuit ipse Hugo Claromontensis, et Guido Siluanectensis, Herluinus Parisiensis, et obscuri nominis quamplures gregarii, et pedestris exercitus multi. Hac igitur lacessitus iniuria, quanto rudis et ignarus infortunii huiusmodi hactenus fuerat, tanto cum Parisius redisset moti animi insolentia intumescebat, et ut eius aetatis mos est, si tamen imitatiua sit probitatis, mouet et mouetur. Et ut cito iniuriam ulciscatur, exaestuans undecunque triplicato exercitu sagaciter aeque, ut prudenter, crebro ingeminat suspirio decentius mortem quam uerecundiam sustinere. Quod cum amicorum relatione comperisset comes Matthaeus, ut erat elegans uir et facetus, impatiens uerecundiae accidentalis domini sui, multiplicato intercessore, uiam pacis affectare summopere inuestigat. Multa dulcedine, multis blandimentis animum iuuenilem demulcere elaborat, satis conuenienter nulla hoc factum deliberatione, sed ex contingenti accidisse, iniuriam excusat, seque pronum ad eius nutum satisfactioni praesentat. In quo quidem prece multorum, consilio familiarium, multo etiam patris rogatu, licet sero, uiri animus mollescit, resipiscenti parcit, iniuriam condonat, recuperabilia perdita comite reddente restaurat, captos liberat, Hugoni Claromontensi pacem, et quod castri praeoccupati suum erat firma pace reformat. [5] CAPUT V. V. De Ebalo comite Ruciacensi. Infestabatur nobilis Ecclesia Remensis suorum et Ecclesiarum ad se pertinentium dilapidatione bonorum tyrannide fortissimi et tumultuosi baronis Ebali Ruciacensis, et filii eius Guischardi. Qui quanto militiae agebatur exercitio (erat enim tantae magnanimitatis, ut aliquando cum exercitu magno, quod solos reges deceret, in Hispaniam proficisceretur) tanto insanior et rapacior his explendis depraedationibus, rapinis et omni malitiae insistebat. Tanti ergo et tam facinorosi uiri apud dominum regem Philippum centies, et modo apud filium bis aut ter lugubri querela deposita, filius inuectiue exercitum mediocrem fere septingentorum militum de nobilioribus Franciae optimatibus delectum cogit, Remis festinat, pene per duos menses multo conflictu praeteritas punit Ecclesiarum molestias: eiusdem praefati tyranni et fautorum eius depopulatur terras, incendio soluit, rapinis exponit. Egregie factum, ut qui rapiebant rapiantur, et qui torquebant aeque aut durius torqueantur. Tanta siquidem erat domini et exercitus animositas, ut, quandiu ibi fuerit, aut uix aut nunquam praeter feria sexta et die Dominica, quieuerint quin aut cum manuali congressione lancearum ac gladiorum committerent, aut terrarum destructione illatas iniurias uindicarent. Certabatur ibi non contra Ebalum tantum, sed contra omnes illarum partium barones, quibus etiam maximorum Lotharingorum affinitas multo agmine celebrem affectabat exercitum. Agitur interea multis quaestionibus de pace, et quoniam diuersae curae periculosaque negotia ad alias partes noui domini praesentiam uotiue deuocabant, habito cum suis consilio, pacem a praefato tyranno Ecclesiis et impetrauit, et acceptis obsidibus eam iureiurando firmari fecit. Taliter salutatum et flagellatum dimisit. Hoc etiam quod de Castronouo repetebat, in diem distulit.