[21a] CAPUT XXI. De reciproca eius proditione. Sed et alia uice longo post tempore, cum in gratiam regis multis obsidibus, multis sacramentis reductus esset, iterata fraude recalcitrans, et docilis Scillam scelerum uicisse magistrum: iterato a rege obsessus, iterato exhaeredatus, cum dapiferum eius eius Ansellum Garlandensem baronem strenuum propria lancea perforasset, natiuam et assuetam dediscere proditionem non ualuit, donec uia Hierosolymitana, sicut et multorum nequam aliorum, eius omni ueneno inflammatam nequitiam uitae ereptione exstinxit. Cum igitur ad pacis confoederationem inter regem Angliae et regem Galliae et comitem Theobaldum, tam regni optimates quam religiosi uiri operam commodarent, iusto eorum arbitrio, qui contra regnum conspirantes ad propriorum recuperationem querelarum, tam regem Angliae, quam comitem Theobaldum obligauerant, guerra consumpti, pace nihil lucrantes, quid fecerint, digna tandem sententia animaduertunt. Cum Lancelinus comes Domnimartini querelam Beluacensis conductus sine spe recuperandi amiserit, paganus de Monte-Gaio, querela castri Liuriaci deceptus, cum uno mense idem castrum clausura dirutum, sequente uero multo fortius pecunia regis Anglici restitutum praecordialiter doluerit; Milo uero de Monte-Leherii gratissimum de sorore comitis coniugium occasione parentelae dolens et gemebundus amisit, nec tantum honoris et gaudii in receptione, quantum in diuortio dehonestationis et tristitiae suscepit. Quod quidem egregie factum uirorum iudicio ex ea canonum auctoritate assumptum est, ubi haec habetur sententia: obligationes contra pacem in irritum omnino reducantur. Quia fortissima regum dextera officii iure uotiuo reprimitur tyrannorum audacia, quoties eos guerris lacessiri uident infinite, gratulanter rapere, pauperes confundere, ecclesias destruere, interpolata licentia, qua si liceret semper insanius inflammantur, malignorum instar spirituum, qui quos timent perdere magis trucidant, quos sperant retinere omnino fouent, fomenta flammis apponunt, ut infinite crudelius deuorent. Thomas siquidem de Marna homo perditissimus, Ludouico rege supradictis et multis aliis guerris attendente, pagum Laudunensem, Remensem, Ambianensem, diabolo ei prosperante, quia stultorum prosperitas eos perdere consueuit, usque adeo dilapidauerat, furore lupino deuorauerat, ut nec clero ecclesiasticae ultionis timore, nec populo aliqua humanitate pepercerit, omnia trucidans, omnia perdens etiam, Sancti Ioannis Laudunensis monasterio sanctimonialium duas uillas peroptimas eripuerit, fortissima castella Creciacum et Nouigentum, uallo mirabili, altis etiam turribus tanquam proprias munierit et sicut draconum cubile, et speluncam latronum adaptans, totam fere terram tam rapinis, quam incendiis immisericorditer exposuerit. Cuius intolerabili fatigata molestia, cum sederet Beluaci generali conuentu Gallicana Ecclesia, ut in hostes ueri Sponsi Iesu Christi hic etiam iudicii primordia, et damnatiuam promulgare incipiat sententiam, uenerabilis sanctae Romanae Ecclesiae legatus Cono Praenestinus episcopus innumerarum pulsatus molestia querelarum, ecclesiarum, pauperum, et orphanorum deuexationum eius tyrannidem mucrone beati Petri, anathemate scilicet generali detruncans, cingulum militarem ei licet absenti decingit, ab omni honore tanquam sceleratum, infamatum, Christiani nominis inimicum omnium iudicio deponit. Tanti itaque concilii rex exoratus deploratione, citissime in eum mouet exercitum, et clero cui semper humillime haerebat comitatus, Creciacum munitissimum castrum diuertit, armatorum potentissima manu, quin potius diuina, inopinate castrum occupat: turrim fortissimam, ac si rusticanum tugurium expugnat, sceleratos confundit, impios pie trucidat, et quos quia immisericordes offendit, immisericorditer detruncat. Videres castrum ac si igne conflagrari infernali, ut fateri non differres, "Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos". Hac igitur potitus uictoria, successus urgere suos promptus cum ad aliud castrum nomine Nouigentum tetendisset, adest qui ei referat: Nouerit serenitas tua, domine mi rex, in hoc scelerato castro sceleratissimos illos demorari, qui solo inferorum loco digni erant, illi, inquam, qui occasione iussu uestro amissae Communiae non solum ciuitatem Laudunensem, sed et nobilem matris Domini cum multis aliis ecclesiam igne succenderunt; nobiles ciuitates fere omnes, eo quod uera fide suffragari domino suo innitebantur episcopo, tam causa quam poena martyrizauerunt, ipsum episcopum Galdricum uenerabilem Ecclesiae defensorem, non ueriti manum mittere in christum Domini, crudelissime interfecerunt, bestiis nudum et auibus in platea exposuerunt, digitum cum annulo pontificali truncauerunt, et cum ipso suo nequissimo persuasore Thoma turrim uestram ad uestri exhaeredationem occupare concertauerunt. Dupliciter ergo rex animatus sceleratum aggreditur castrum, disrumpit instar inferorum poenalia et sacrilega loca, innocentes dimittens, et noxios grauissime puniens. Unus multorum iniurias ulciscitur, quoscunque homicidarum nequissimorum offendit, iustitiae sitibundus, miluorum, coruorum, et uulturum rapacitati pastum generalem exhibens, et patibulo affigi praecipiens, quid mereantur, qui in christum Domini manum mittere non uerentur, edocuit. Subuersis ergo adulterinis castellis, easdem uillas Sancto Ioanni restituens, ciuitatem Ambianensem regressus turrim eiusdem ciuitatis Adae cuiusdam tyranni ecclesias et totam uiciniam dilapidantem obsedit, quam fere biennali coarctans obsidione ad deditionem defensores cogens expugnauit, expugnatam funditus subuertit, eiusque subuersione pacem patriae regis fungens officio, qui non sine causa gladium portat, gratantissime reformauit, et tam ipsum praefatum Thomam nequissimum, quam suos, domino eiusdem ciuitatis perpetualiter exhaeredauit. Ne igitur quacunque terrarum parte locorum angustiis uirtus regia coarctari uideatur (scitur enim longas regibus esse manus), accelerat ad eum de finibus Bituricensium uir peritus linguaeque uenalis, Alardus Guilebaldi, qui satis rhetorice priuigni sui querelam deponens, domino regi humillime supplicat, rogans quatenus nobilem baronem Haimonem nomine, Variam-uaccam cognomine, Burbonensem dominum, iustitiam recusantem, imperialiter in ius traheret: nepotem maioris fratris, Erchembaldi scilicet filium, exhaeredantem tam praesumptuosa audacia compesceret, et Francorum iudicio, eorum quis quid habere debeat determinaret. Rex itaque tam amore iustitiae, quam ecclesiarum et pauperum miseratione, ne hac occasione guerrarum malitia pollulante pauperes deuexati alienae superbiae luerent poenam, cum praefatum Haimonem frustra in causam uocari fecisset (recusabat enim de iustitia diffidens) nulla remissus uoluptate, aut pigritia, ad partes Bituricensium cum exercitu multo tetendit. Germiniacum (Germigny) eiusdem Haimonis munitissimum castrum diuertens, multo conflictu impugnare contendit. Videns autem praefatus Haimo nullo modo se posse resistere, iam et personae et castri spe sublata, hanc solam salutis suae reperiens uiam, pedibus domini regis prostratus, et multorum admiratione saepius reuolutus, ut in eum misericorditer ageret efflagitans, castrum reddit, seipsum regiae maiestatis arbitrio totum exponit, et quanto superbius se subduxerat, tanto humilius his edoctus iustitiae se reduxit. Rex uero retento castro, et eodem Haimone in Francia causae reducto, Francorum iudicio aut concordia auunculi et nepotis litem tam iustissime quam piissime diremit, multorumque oppressiones et labores sumptuoso sudore consumpsit. Haec et his similia in partibus illis crebro clementissime pro quiete ecclesiarum et pauperum patrare consueuit, quae quia si stylo traderentur, taedium generarent, supersedere dignum duximus. Habet effrenis elatio hoc amplius superbia, ut cum haec superioritatem, illa nihilominus dedignetur paritatem: cui illud conuenit poeticum: "Nec quemquam sufferre potest Caesarue priorem, Pompeiusue parem..." Et quoniam omnis potestas impatiens consortis erit, rex Francorum Ludouicus, ea qua supereminebat regi Anglorum ducique Nortmannorum Henrico sublimitate, in eum semper tanquam in feodatum suum efferebatur. Rex uero Anglorum, et regni nobilitate, et diuitiarum opulentia mirabili, inferioritatis impatiens, suffragio nepotis Theobaldi Palatini comitis, et multorum regni aemulorum ut eius dominio derogaret, regnum commouere, regem turbare nitebatur. Reciprocatur ergo inter eos antiquarum guerrarum recidiua malitia, dum rex Angliae cum comite Theobaldo, quoniam eos Nortmannici et Carnotensis pagi concopulabat affinitas; proximam regis marchiam impugnare concertant; comitem Moritoilensem Stephanum, alterius fratrem, alterius nepotem, ad alias partes; uidelicet Briensium, cum exercitu transmittunt, formidantes ne absentia comitis terram illam subito rex occuparet. Qui nec Nortmannis, nec Carnotensibus, nec etiam Briensibus parcere sustinebat, cum in utrorumque medio tanquam in circino positus, modo in istos; modo in illos terrarum dissipatione, crebro etiam conflictu regiae maiestatis animositatem declarauerit. Verum quia Nortmannorum marchia, tam regum Anglorum, quam Nortmannorum ducum nobili prouidentia, et nouorum positione castrorum, et inuadabilium fluminum decursu extra alias cingebatur, rex quia his callebat transitum in Nortmanniam sibi affectans, cum pauca militum manu; ut secretius agendis prouideat, ad eamdem marchiam contendens, uiros caute praemittit, qui tanquam uiatores loricati sub cappis et gladiis cincti, publica uia descendentes ad uillam quae dicitur Vadum-Nigasii, uillam antiquam, patulum et gratum Francis praebere paratam ad Nortmannos accessum; quae Ettae fluuio circumfluente cum in medio sui tutum praebeat, extra inferius et superius longe prohibet transitum, subito cappas deponunt, gladios exponunt, accolas animaduertentes et armis grauissime insistentes fortissime resistendo repellunt, cum subito rex iam pene lassatis per decliuum montis periculose accelerans opem opportunam ferre praecipitat, tam uillae atrium quam munitam turre ecclesiam non sine suorum damno occupat. Cumque regem Angliae prope cum exercitu multo, ut semper consueuit, comperisset, barones suos asciscit, adiurando ut se sequantur inuitat. Aduentare festinant comes Flandriae Balduinus apprime militaris, elegans iuuenis et facetus, comes Andegauensis Fulco, multique regni optimates, qui rupta Nortmanniae clausura, dum alii uillam muniunt, alii terram longa pace opimam tam rapinis quam incendiis exponunt, et quod insolitum fuerat, praesente rege Anglorum circumquaque deuastantes intolerabiliter confundunt. Interea idem rex Angliae castelli apparatum multa instantia praeparat, operosos sollicitat, et dum rex suum praesidio militum munitum relinquit, ipse suum proximo monte erigit castrum, ut exinde militari copia balistariorum et sagittariorum repulsione et cibaria terrae eis excuteret, pro his terram suam iugi necessitate confundere coarctaret. Cui rex Francorum iaculata retorquens, absque mora uicem reddit, cum subito collecto exercitu, sicut qui tesseris ludit in aurora remeans, nouum illud castrum quod uulgo nominabatur Malesessum, uirtuose aggreditur, multo conatu, multa grauissimorum ictuum donatione et receptione (tali enim foro tale uulgo soluitur teloneum) uiriliter suppeditat, diripit, et pessundat, et ad regni excellentiam, et oppositi contumeliam, quidquid machinatum inde fuerat uera uirtute dissoluit. Et quoniam nulli fortuna aliquando parcit potestatiua, cum dicatur: "Si fortuna uolet, fies de rhetore consul, Si uolet haec eadem, fies de consule rhetor". Rex Angliae post longos et mirabiles placidissimae prosperitatis successus, quasi de summo rotae descendens, mirabili et infausto rerum angariatur euentu: cum ex hac parte rex Franciae, ex parte Pontiuorum Flandriae affinitate comes Flandrensis, ex parte Cenomanorum comes Fulco Andegauensis, omnino eum turbare, omnino eum aggredi, tota uirtute contenderunt. Qui nec exteriorum tantum, sed interiorum hominum suorum, Hugonis uidelicet Gornacensis, comitis Oensis (Henrici I), comitis Albemarlensis (Stephani), et multorum etiam aliorum lacessiebatur guerrarum iniuriis. Qui ad cumulum mali intestino malitiae deuexabatur dispendio, cum et camerariorum et cubiculariorum, priuata factione perterritus, saepe lectum mutaret, saepe nocturno timori uigiles armatos multiplicaret, ante se dormientem scutum et gladium omni nocte constitui imperaret; horum uero unus Henricus nomine familiarium intimus, regis liberalitate ditatus, potens et famosus, famosior proditor, tam horribili factione deprehensus, oculorum et genitalium amissione, cum laqueum suffocantem meruisset, misericorditer est damnatus. His et talibus rex nusquam securus, natiuae magnanimitatis strenuitate conspicuus, in arcto prouidus, etiam in ostio gladio cingebatur, nec quos diores habebat, extra domos gladiis se cingi quacunque multa tanquam ludo impunitos sustinebat. Qua tempestate quidam etiam Engerrannus de Caluomonte, uir strenuus et cordatus, audacter militari manu progrediens castellum, cui nomen Andeliacum, quorumdam factione clam munitis propugnaculis strenue occupauit; fretusque regis praesidio occupatum audacissime muniuit, quo terram usque ad fluuium qui dicitur Andella, a fluuio Ettae usque etiam ad pontem Sancti Petri omnino subiacere cogebat. Qui multorum se etiam superiorum fretus comitatu, ipsi etiam regi (Angliae) in plano occurrebat, redeuntem irreuerenter insequebatur, eiusque terra a termino supradicto pro sua utebatur. Ex parte etiam Cenomanorum cum idem rex obsessis in turre Alenciaci castri praesidia ferre cum comite Theobaldo multa mora decreuisset, a comite Fulcone repulsam referens, et multos suorum, et cum castello eo inglorius facto, turrim amisit. Cumque his et talibus multo tempore anxiatus pene in imum declinasset; cum iam diuina propitiatio dure flagellato, et aliquantisper castigato, (erat enim Ecclesiarum liberalis ditator, et eleemosynarum dapsilis dispensator, sed lasciuus parcere) et a tanta eum depressione misericorditer subleuare decreuisset, ex insperato inferioritatis eius aduersitas in summam rotae prosperitatem subito reducitur, cum et altiores turbatores potius manu diuina, quam sua, aut supreme declinant, aut omnino deficiunt, sicut ipsa diuinitas consueuit iam pene desperatis et humano auxilio destitutis misericordiae dexteram misericorditer extendere. Comes siquidem Flandrensis Balduinus, cuius grauissima infestatione grauiter idem rex infestabatur, saepius in Notmanniam irruens, cum ad debellandum Oense castellum, et maritimam uiciniam, animo effrenis militiae uacaret, subito, sed raro ictu in facie lancea percussus, dedignatus tantilla sibi prouidere plaga, mori non dedignatus, non tantum regi Angliae, sed omnibus deinceps finem faciens parcere elegit. Praefatus itaque Engerrannus de Caluomonte, uir audacissimus, eiusdem regis infestator praesumptuosus, cum beatae Mariae matris Domini Rothomagensis Archiepiscopatus terram destructum iri non obhorreret, grauissimo tactus morbo post longam sui exagitationem, post longam et intolerabilem proprii corporis meritam molestiam, quid reginae coelorum debeatur, licet sero addiscens, uita decessit. Comes etiam Andegauensis Fulco, cum et proprio hominio et multis sacramentis, obsidum etiam multiplicitate regi Ludouico confoederatus esset, auaritiam fidelitati praeponens, inconsulto rege, perfidia infamatus, filiam suam (Mathildem) regis Anglici filio Guillelmo nuptui tradidit, et compactas sacramento inimicitias tali cum eo amicitiae coniunctus copula fraudulentus dissoluit. (An. 1119.) Rex itaque Ludouicus cum terram Nortmanniae ea de parte in conspectu suo silere coegisset, modo multa, modo pauca manu indifferenter rapinis eam exponebat, tam regem quam suos longa deuexationis consuetudine omnino floccifaciens uilipendebat, cum subito quadam die rex Angliae collectis multorum uiribus, speculatus regis Francorum improuidam audaciam, ordinatas militum acies occulte in eum dirigit, incendia ut in eum extraordinarie insiliant, ponit milites armatos ut fortius committant, pedites deponit, quacunque belli cautela sibi prouidere potest sagaciter satagit. Rex autem cum suis nullum praelii constituere dignatus apparatum, in eos indiscrete, sed audacissime euolat, cum priores, qui dextras applicuerunt, Vilcassinenses, cum Buchardo Mommoriacensi, et Guidone Claromontensi, primam Nortmannorum aciem fortissima manu caedentes a campo marte mirabili fugauerunt, et priores equitum acies super armatos pedites ualidissima manu repulerunt. Verum qui eos sequi proposuerant, Franci incompositi extraordinarie ordinatis et compositis aciebus insistentes, sicut se res in talibus habet, eorum compositam instantiam ferre non ualentes cesserunt. Rex autem lapsum admiratus exercitum, ut consueuerat in aduersis constantiam sui suorumque praesidio armis consulens quam decentius potest, non tamen sine magno erratici exercitus detrimento, Andeliacum remeauit. Quo subiti euentus infortunio aliquantisper leuitate propria laesus, ne diutius hostes insultent, tanquam si ulterius Nortmanniam intrare non audeat; solito multo animosior in aduersis, et quod tantum uirorum est, constantior, exercitum reuocat, absentes adsciscit, optimates regni inuitat, die certa et terram intrare et certamen celeberrimum inire regi Anglorum significat, et quod ei promittit tanquam iureiurando, pactum persoluere festinat. Irruens siquidem in Nortmanniam mirabili exercitu eam depopulando, cum castrum munitissimum, quod dicitur Iuriacum, multo congressu expugnatum, incendio conflagrari effecisset, Britoilum usque peruenit. Qui aliquantisper in terra demoratus, nec regem Anglorum uidere, nec in quem sufficiat illatam uindicare reperiens iniuriam, ut etiam in comitem Theobaldum redundaret, Carnotum regressus, impetu ualidissimo urbem aggrediens, igne conflagrare concertabat, cum subito tam cleri, quam ciues beatae Dei Genitricis Camisiam praeferentes, ut pro eius amore tanquam Ecclesiae tutor principalis misericorditer parcat, deuotissime supplicant, in suos alienam ne ulciscatur iniuriam implorant. Quorum rex supplicationibus regiae maiestatis inclinans celsitudinem, ne nobilis beatae Mariae cum ciuitate igne solueretur ecclesia, comiti Flandrensi Carolo mandat ut exercitum reuocet, et Ecclesiae amore et timore ciuitati parcat. Qui cum repatriassent, momentaneum infortunium longa, continua, et grauissima ultione punire non desistebant. Ea tempestate uenerandae memoriae summum pontificem Romanum Paschalem ab hac ad lucem perpetuam contigit demigrare. Cui cum de Ioanne Gaitano cancellario electione canonica constitutus papa Gelasius successisset, et cuiusdam Burdini depositi Bracarensis archiepiscopi, imperatoris Henrici uiolentia in sedem apostolicam intrusi, et populi Romani conductitia infestatione intolerabiliter fatigaretur, et a sancta sede eorum tyrannide arceretur, ad tutelam et protectionem serenissimi regis Ludouici, et Gallicanae Ecclesiae compassionem, sicut antiquitus consueuerunt, confugit. Qui cum nauali subsidio (pauperie quippe multa angebatur), applicuisset Magalonam arctam in pelago insulam, qui superest solo episcopo, clericis et rara familia contempta, singularis et priuata, muro tamen propter mare commeantium Saracenorum impetus, munitissima ciuitas, a domino rege, quia iam aduentum eius audierat, destinati mandata deposuimus, diem certam locumque Viziliaci mutui colloquii cum eius benedictione, quia regni primitias obtuleramus, gratanter reportauimus. Cui cum dominus rex occurrere maturaret, nuntiatum est eumdem summum pontificem podagrico morbo diu laborantem, tam Romanis quam Francis uitae depositione pepercisse (an. 1119). Cuius Apostolicis exsequiis cum multi religiosorum uirorum, et Ecclesiae praelatorum interesse festinassent, astitit uirorum uenerabilis Guido Viennensis archiepiscopus, imperialis et regiae celsitudinis deriuatiua consanguinitate generosus, multo generosior moribus, qui cum in somnis proxima nocte apto satis, licet ignoto praesagio, uidisset sibi a persona praepotente lunam sub chlamyde repositam committi, ne causa Ecclesiae apostolici transitu periclitaretur, ab ea, quae aderat, Romana Ecclesia in summum pontificem electus, uisionis ueritatem enucleatius animaduertit. Sublimatus itaque tantae celsitudinis dignitate, gloriose, humiliter, sed strenue Ecclesiae iura disponens, amore et seruitio domini Ludouici regis, et nobilis Adelaidis reginae neptis, aptius ecclesiasticis prouidebat negotiis. Remis itaque celeberrimum celebrans concilium, cum legatis imperatoris Henrici pro pace Ecclesiae sedere differens, in marchiam uersus Mosomum (Mousson) occurrisset, nec profecisset, quemadmodum et antecessores fecerant, anathematis uinculo pleno Francorum et Lotharingorum concilio innodauit. Cum autem Ecclesiarum uotiuis ditatus beneficiis gloriose Romam peruenisset, gloriosa tam cleri, quam populi Romani susceptus receptione, multis antecessorum superiorum Ecclesiae curam feliciter administrabat. Nec multam adhuc in sede sancta fecerat moram, cum Romani eius tam nobilitati quam liberalitati fauentes, intrusum ab imperatore schismaticum Burdinum, apud Sutram sedentem, et ad limina apostolorum transeuntes clericos genu flectere compellentem, expugnatum tenuerunt, tortuoso animali camelo, tortuosum antipapam, imo Antichristum, crudis et sanguinolentis pellibus capricis amictum, transuersum superposuerunt, et ignominiam Ecclesiae Dei ulciscentes, per medium ciuitatis uia regia, ut magis publicaretur, educentes, imperante domino papa Calixto perpetuo carcere in montanis Campaniae prope S. Benedictum captiuatum damnauerunt, et ad tantae ultionis memoriae conseruationem in camera palatii sub pedibus domini papae conculcatum depinxerunt. Domino itaque Calixto gloriose praesidente, et raptores Italiae et Apuliae perdomante, pontificalis cathedrae lucerna non sub modio, sed superposita monti clare elucebat beati Petri Ecclesia, et reliquae urbis et extra amissa recuperantes tanti domini gratissimo fruebantur patrocinio. Cui cum in Apulia apud ciuitatem Botontum missus a domino rege Ludouico pro quibusdam regni negotiis occurrissem, uir apostolicus tam pro domini regis quam pro monasterii nostri reuerentia honorifice nos recepit, et diutius retinere uellet, si Ecclesiae nostrae amore, et sociorum Abbatis S. Germani socii et connutriti, et aliorum persuasione non reuocaremur. Peractis itaque regni quae susceperamus negotiis, cum prospere redire maturaremus, ut peregrinorum mos est, hospitio suscepti quadam uilla, cum finitis matutinis auroram exspectando uestitum in lecto me reddidissem, semiuigilans uideor uidere me alto maris spatio exiguo lembo solum omni remigio destitutum uagari, frequenti fluctuum motu, modo ascendendo, modo descendendo periculose fluctuare, percussum horrido naufragii timore diuinitatis aures multo clamore sollicitare, cum subito diuina propitiatione lenis et placida aura, tanquam sudo aere suscitata tremulam et iam periclitantem miserae nauiculae proram in directum retorquens, opinione citius applicans portum placidum apprehendit. Excitatus autem crepusculo, iter coeptum aggrediens, cum uisionem et uisionis interpretationem, et memorare et assignare eundo multa meditatione laborarem (timebam enim fluctuum infestatione aliquod graue infortunium mihi significari) occurrit subito puer familiaris, qui meos meque recognoscens, laetus et tristis singularem educit, domini nostri bonae memoriae Abbatis Adae antecessoris decessum denuntiat, communem de persona nostra pleno conuentu factam electionem. Sed quia inconsulto rege factum fuerat, meliores et religiosiores fratrum, milites etiam nobiliores cum obtulissent domino regi electionem ut assensum praeberet, multis affectos conuitiis, Aurelianis castello inclusos reportat. Obortis itaque lacrymis patri spiritali, et nutritori meo humanitatis et pietatis affectu compatiens, de morte temporali grauiter dolens, a perpetua eum erui deuotissime diuinam implorabam propitiationem. Cum autem et multorum consolatione comitum, et ipsa mei discretione ad meipsum rediissem, triplici angebar dispendio, utrum contra domini regis uoluntatem electionem suscipiens, Ecclesiae Romanae rigore, et domini papae Calixti, qui me diligebat, auctoritate matrem Ecclesiam, quae a mamilla gratissimo liberalitatis suae gremio dulcissime fouere non destiterat, dilapidare et emungere utroque dissipatore, occasione mei, cum nunquam tale quid affectassent, sustinerem, utrum fratres et amicos pro amore nostro deturpari et dehonestari regio carcere permitterem, utrum etiam pro his et huiusmodi eam postponens tantae improperium repulsae incurrerem. Cumque de meis aliquem domino papae, ut super his consuleret, remittere deliberarem; subito occurrit nobis clericus Romanus nobilis et familiaris, qui quod sumptuoso labore per nostros uolebamus, per seipsum facere uotiue suscepit. Praemisimus etiam de nostris cum eo qui uenerat ad regem unum, ut quem finem turbati negotii confusio reperisset, nobis referrent. Neque enim incaute regiis molestiis nos exponeremus. Subsequentes itaque sicut si mari magno absque remige fluctuaremus, turbati, incerti rei euentus, cum grauissime anxiaremur, Dei omnipotentis larga propitiatione, placida aura naufragantem nauem applicante, inopinate redeunt qui domini regis pacem, captorum solutionem, electionis confirmationem reportant. Nos autem ex hoc ipso uoluntatis Dei argumentum assumentes (uoluntas enim Dei fuit, ut cito occurreret quod uolebamus) cum ad matrem Ecclesiam, Deo opitulante, peruenissemus, tam dulciter, tam filialiter, tam nobiliter filium prodigum suscepit, ut et dominum regem prius seuero, modo sereno uultu occurrentem, archiepiscopum Bituricensem, episcopum Siluanectensem, et ecclesiasticas plures personas ibidem nos exspectantes gratulanter inuenerimus. Qui cum multa ueneratione celerrime cum laetabundo fratrum conuentu nos suscepissent, sequente die, Sabbato scilicet Medianae, me indignum ordinauit presbyterum. Sequente autem Dominica, "Isti sunt dies", ibidem ante sacratissimum corpus beati Dionysii abbatem, licet immeritum, consecrauit. Quo consueto Dei omnipotentiae facto, quanto ab imo ad summum de stercore erigens pauperem, ut sedere cum principibus faceret, sublimauit, tanto humiliorem, et si fragilitas humana non impediat, in omnibus deuotionem manus tam dulcissima quam potentissima comparauit. Quae cum in omnibus clementer paruitati nostrae prosperata fuerit (nouit enim insufficientia nostri tam generis quam scientiae), inter antiquorum praediorum Ecclesiae recuperationem, et nouorum acquisitionem, et Ecclesiae circumquaque augmentationem, et aedificiorum restitutionem, siue institutionem, hoc potissimum et gratissimum, imo summam praestitit miseratus praerogatiuam, quod sanctae Ecclesiae suae ad sanctorum, imo sui honorem, ordinem sanctum ibidem plene reformauit, sanctae religionis propositum quod ad Deo fruendum peruenitur, absque scandalo et perturbatione fratrum, licet non consueuerint, pacifice constituit. Cuius uoluntatis diuinae efficaciam tantae libertatis bonae famae et terrenae opulentiae subsecuta est affluentia, ut etiam impraesentiarum, quo magis nostra excitetur pusillanimitas, quodammodo cognoscatur, nos ipsos remuneratione etiam temporali remunerare, cum et apostolici reges et principes, felicitatibus Ecclesiae congratulari delectet, gemmarum pretiosarum, auri et argenti, palliorum et aliorum ecclesiasticorum ornamentorum affluentia exinde exuberet, ut recte dicere ualeamus: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa (Sap. VII). Quod experimento gloriae futurae Dei fratres successores nostros obtestando per Dei misericordiam, et terribile eius iudicium sollicitamus, ne sanctam religionem, quae et homines et Deum conciliat, confracta consolidat, perdita restaurat, paupertatem opimat, tepescere permittant; quia sicut timentibus Dominum nihil deest, non timentibus etiam regibus omnia, ipsi quoque sibi deficiunt. Sequente itaque ordinationis nostrae anno, ne ingratitudine argueremur (sancta quippe Romana Ecclesia ante nostram promotionem tam Romae, quam alibi, multis et diuersis conciliis tam pro Ecclesia nostra quam pro aliis agentem, benigne susceperat, gratanter disserentem audierat, negotia nostra me altius erexerat) ad eam uisitandam properantes, a domino papa Calixto et tota curia honorifice ualde recepti per sex menses, cum apud eum demorando magno concilio trecentorum aut amplius episcoporum Lateranis compositioni pacis de querela inuestiturarum astitissemus, orationis causa frequentatis diuersis sanctorum locis, uidelicet S. Benedicti Cassini, S. Bartholomaei Beneuenti, S. Matthaei Salerni, S. Nicolai Bari, sanctorum angelorum Gargani, Deo opitulante, cum gratia et domini papae amore, et formatis epistolis prospere remeauimus. Cum autem et alia uice post aliquot annos nos dulcissime ut magis honoraret, et sicut in litteris suis continebatur libenter exaltaret, ad curiam reuocasset apud Lucam Tusciae ciuitatem, decessus eius ueritatem cognoscentes, Romanorum nouam et ueterem auaritiam deuitando, retrocessimus. Cui successit de Ostiensi episcopo approbata persona assumptus papa Honorius uir grauis et seuerus. Qui cum iustitiam nostram de monasterio Argentoilensi puellarum miserrima conuersatione infamato, tum legati sui Mathaei Albanensis episcopi, tum domini Carnotensis, Parisiensis, Suessionensis, domini etiam archiepiscopi Remensis Rainaldi, et multorum uirorum testimonio cognouisset, praecepta regum antiquorum, Pipini, Caroli Magni, Ludouici Pii et aliorum, de iure loci praefati, a nuntiis nostris oblata perlegisset, curiae totius persuasione, tam pro nostra iustitia, quam pro earum fetida enormitate, beato Dionysio et restituit et confirmauit. Ut autem ad propositum recolendae regis historiae reuertamur, ante domini papae Calixti decessum, imperator Henricus collecto longo animi rancore contra dominum regem Ludouicum, eo quod in regno eius Remis in concilio domini Calixti anathemate innodatus fuerat, exercitum quantumcunque potest Lotharingorum, Alemannorum, Baioariorum, Sueuorum et Saxonum, licet eis infestaretur, colligit, alioque tendere simulans consilio regis Anglici Henrici, cuius filiam reginam duxerat, qui etiam regi guerram inferebat, Remis ciuitatem inopinate aggredi machinatur, proponens aut eam subito destruere. aut tanta dehonestatione et oppressione ciuitatem obsidere, quanta dominus papa ibidem in eum agens sedit sessione. Quod cum domino regi Ludouico intimorum relatione innotuisset, tam strenue, quam audacter delectum quem non exspectat cogit, nobiles asciscit, causam exponit. Et quoniam beatum Dionysium specialem patronum, et singularem post Deum regni protectorem, et multorum relatione et crebro cognouerat experimento, ad eum festinans, tam precibus quam beneficiis praecordialiter pulsat, ut regnum defendat, personam conseruet, hostibus more solito resistat. Et quoniam hanc ab eo habent praerogatiuam, ut si regnum aliud regnum Francorum inuadere audeat, ipse beatus et admirabilis defensor cum sociis suis, tanquam ad defendendum altari suo superponatur, eo praesente fit tam gloriose, quam deuote. Rex autem uexillum ab altari suscipiens, quod de comitatu Vilcassini, quo ad Ecclesiam feodatus est, spectat, uotiue tanquam a Domino suo suscipiens, pauca manu contra hostes, ut sibi prouideat, euolat, ut eum tota Francia sequatur potenter inuitat. Indignata igitur hostium inusitatam audaciam usitata Franciae animositas, circumquaque mouens militarem delectum, uires et uiros pristinae uirtutis et antiquarum memores uictoriarum delegat. Qui cum Remis undecunque potenter conuenissemus, tantae militaris et pedestris exercitus copiae apparebant, ut uiderentur superficiem terrae, more locustarum. non tantum secus decursus aquarum, sed etiam montanis et planitie deuorare. Ubi cum rex continuata septimana Teutonicorum praestolaretur incursum, tali inter regni proceres deliberatione res disponebatur: « Transeamus, inquiunt, audacter ad eos, ne redeuntes impune ferant, quod in terrarum dominam Franciam superbe praesumpserunt. Sentiant contumaciae suae meritum, non in nostra sed in terra sua, quae iure regio Francorum Francis saepe perdomita subiacet, ut quod ipsi furtim in nos machinabantur attentare, nos in eos coram retorqueamus. » Aliorum autem petita seueritas persuadebat eos diutius exspectare, ingressos marchiae fines, cum iam fugere intercepti nequirent, expugnatos prosternere, tanquam Saracenos immisericorditer trucidare, inhumata barbarorum corpora lupis et coruis ad eorum perennem ignominiam exponere, tantorum homicidiorum et crudelitatis causam terrae suae defensione iustificare. Ordinantes autem regni proceres in palatio bellatorum acies coram rege, quae quibus regni suffragio iungerentur, Remensium et Catalaunensium ultra sexaginta millia, tam equitum quam peditum unam componunt; Laudunensium et Suessionensium, nec minori numero, secundam; Aurelianensium, Stampensium, et Parisiensium et beati Dionysii copioso exercitu, et coronae deuoto, tertiam; cui etiam seipsum interesse spe suffragii protectoris sui disponens: « Hac, inquit, acie tam secure quam strenue dimicabo, cum praeter sanctorum dominorum suorum protectionem, etiam qui me compatriotae familarius educauerunt, aut uiuum iuuabunt, aut mortuum conseruantes reportabunt. » Comes etiam Palatinus Theobaldus cum auunculo nobili Trecensi comite Hugone, cum ex abiuratione Franciae (guerram enim regi cum auunculo rege Anglico inferebat) aduentasset, quartam efficiens, quintam Burgundiorum ducis (Hugonis II) et Niuernensis comitis (Guillelmi II) praeuiam fecit. Comes uero egregius Viromandensis Radulfus germana regis consanguinitate conspicuus, optima fretus militia, multoque S. Quintini et totius terrae armato tam loricis quam galeis exercitu, cornu dextrum conseruare destinatus Pontiuos et Ambianenses et Beluacenses in sinistro constitui approbauit. Nobilissimus etiam comes Flandrensis (Carolus) cum decem millibus militum pugnatissimorum triplicasset exercitum, si tempestiue scisset extrema acie ad peragendum ordinabatur. His autem locorum affinitate propinquus dux Aquitaniae Guillelmus, comes egregius Britanniae (Conanus III), comes bellicosus Fulco Andegauensis, summe aemulabantur, eo quod uires exaggerare, et Francorum iniuriam grauissime punire, et uiae prolixitas et temporis breuitas prohiberet. Prouisum est etiam ut ubicunque exercitus, apto tamen loco, certamen inirent, et carri et carretae aquam et uinum fessis et sauciatis deferentes instar castellorum in corona locarentur, ut a labore bellico et a uulneribus deficientes, inibi potando ac ligaturas restringendo, fortiores indurati ad palmam obtinendam concertarent. Publicata igitur tanti et tam tremendi facti deliberatione, tantique delectus fortissimi apparitione, cum hoc ipsum auribus imperatoris innotuisset, simulans et dissimulans, palliata occasione subterfugiens, alias tendit, magis eligens ignominiam defectus sustinere, quam et imperium et personam ruina periclitantem Francorum grauissimae ultioni suppeditare. Quo Franci comperto, sola archiepiscoporum et episcoporum et religiosorum prece uirorum, ab illius regni deuastatione, et pauperum depressione uix se continere ualebant. Tanta igitur et tam celebri potitus uictoria (idem enim aut superius fuit, quam si campo triumphassent Francis repatriantibus) rex exhilaratus, nec ingratus ad protectores suos sanctissimos martyres humillime deuenit, eisque, post Deum, gratias magnas referens, coronam patris sui, quam iniuste retinuerat (iure enim ad eos omnes pertinent), deuotissime restituit, Indictum exterius in platea (interius enim sanctorum erat) libentissime reddidit, uiaturam omnimodam, quibus spatiis cruces et columnae statuuntur marmoreae, quasi Gades Herculis omnibus obsistentes hostibus, praecepti regii confirmatione sanciuit. Sacras etiam uenerabiles sacratissimorum corporum lecticas argenteas, quae altari principali superpositae toto spatio bellici conuentus exstiterant, ubi continuo celeberrimo diei et noctis officio fratrum colebantur, multa deuotissimi populi et religiosarum mulierum ad suffragandum exercitui frequentabantur multiplici oratione, rex ipse proprio collo dominos et patronos suos cum lacrymarum affluentia filialiter loco suo reportauit, multisque tam terrae quam aliarum commoditatum donariis, pro his et aliis impensis beneficiis remunerauit. Imperator ergo Teutonicus eo uilescens facto, et de die in diem declinans, infra anni circulum extremum agens diem, antiquorum uerificauit sententiam, neminem nobilem aut innobilem regni aut Ecclesiae turbatorem, cuius causa aut controuersia sanctorum corpora subleuentur, anno fore superstitem, sed ita uel intra deperire. Rex autem Angliae conscius Teutonici doli, quia regi Ludouico cum comite Theobaldo guerram inferens conspirauerat, Marchiam collimitantem regis absentia omnino aut depopulari aut occupare, solo uno barone, scilicet Amalrico de Monte-forti, uiro marte iugi acerrimo, et strenuitate Vilcassinensis exercitus repulsus, aut parum aut nihil proficiens, uana spe frustratus retrocessit. Quo facto nostrorum modernitate, nec multorum temporum antiquitate nihil clarius Francia fecit, aut potentiae suae gloriam uiribus membrorum suorum adunatis gloriosius propalauit, quam cum uno eodemque termino de imperatore Romano et rege Anglico licet absens triumphauit. Ex quo quidem suffocata hostium superbia siluit terra in conspectu eius, et pene ad quos pertingere poterat inimici in gratiam ultro redeuntes, amicitiae dextras dederunt. Sic arma tenenti omnia dat qui iusta negat. [21b] Ea etiam tempestatis temperie Aluernorum pontifex Claromontensis (Aimericus), uir honestae uitae, et defensor Ecclesiae illustris, et pulsatus et pulsus Aluernorum superbia noua et antiqua, quae eis titulatur, "Aluernique ausi Latios se fingere fratres", ad Dominum regem confugiens, querelam Ecclesiae tacrymabilem deponit, comitem Aluernensem (Guillelmum) ciuitatem occupasse, ecclesiam beatae Mariae episcopalem decani sui fraude multa tyrannide muniuisse. Renitentis etiam pedibus prouolutus ancillatam Ecclesiam exancillari, tyrannum effrenatum compescere regiae maiestatis gladio suppliciter efflagitat. Rex autem, ut consueuerat Ecclesiis promptissime opitulari, causam Dei gratanter, sed sumptuose assumens, quia uerbis et maiestatis suae sigillo tyrannum corrigere non ualet, facto maturans militares colligit uires, mouet in Aluerniam recalcitrantem copiosum Francorum exercitum. Cui Bituricas aduentanti, regni optimates, comes bellicosus Andegauensis Fulco, comes potentissimus Britanniae Conanus, comes egregius Niuernensis (Guillelmus II), multique alii regni proceres manu magna militari, regni debitores occurrunt, in Aluernos iniuriam Ecclesiae et regni ulcisci festinantes. Terram itaque hostium depopulantes, cum ciuitati Claromontensi propinquarent, Aluerni praesidio ciuitatis, quia peroptime erat munita, relictis montanis acutissimis castellis se commiserunt. Unde Franci consulte eorum deridentes simplicitatem, et ad urbem tendere differentes, ut aut ciuitatem dimitterent, ne castella amitterent; aut si remanerent, interim uictualia consumerent, ad castrum peroptimum Pontum nomine super fluuium Hilerim diuerterunt. Ubi circumquaque tentoria figentes, aeque plana et ardua diripiunt, gigantea audacia coelum tendere uidentur, dum munitissima montium cacumina praeripiunt, praedas non tantum pecorum, sed et pecoralium hominum, superfluo etiam educunt. Instrumenta impugnatoria turri eiusdem castelli applicantes, saxorum molarium impetu, sagittarum impluuio multa eos strage ad deditionem compellunt. Quo audito, qui ciuitatem tenebant timore perculsi, simile aut grauius quid exspectantes, fugam parant, ciuitate exeunt, eamque regis arbitrio derelinquunt. Rex autem et Deo Ecclesiam, et clero turres, et episcopo ciuitatem, pace inter eos et comitem et sacramentis et obsidum multiplicitate firmata, uictor in omnibus restituit. Verum temporum lustro peracto, cum Aluernorum comitum perfida leuitate solueretur recidiua episcopi et Ecclesiae calamitas, recidiuam reportat regi querimoniam. Qui se casso labore adeo defatigatum dedignans, collecto primo multo maiore exercitu terram repetit Aluernorum. Iamque grauis corpore et carneae spissitudinis mole ponderosus, cum alius quislibet pauper etiam tanta corporis periculosi incommoditate equitare nec uellet nec posset, ipse contra amicorum dissuasionem mira animositate rapiebatur, et quod ipsi etiam iuuenes horrebant, aestiuos Iunii et Augusti tolerans calores, impatientes calorum deridet, cum saepius eum angustis paludum locis fortissimis suorum lacertis sustentari oporteret. Erant in eius expeditione comes praepotens Flandrensis Carolus, comes Andegauensis Fulco, comes Britanniae, tributarius regis Anglici Henrici de Northmannia exercitus, barones et regni optimates quamplures, qui etiam Hispaniam perdomare sufficerent. Transiens itaque Aluernorum difficiles ingressus, et obuiantia castella, Claromontem peruenit. Cum autem abortiuo et opposito ciuitati castro Montisferranni exercitum applicaret, milites qui castrum defendere habebant, Francorum mirabilem exercitum suis dissimilem formidantes, loricarum et galearum repercusso sole splendorem admirantes, solo uisu haerent, et exteriorem refutantes immunitatem in turre et turris procinctu, uix etiam inibi se contulerunt. Applicitus autem immunitatis relictae domibus flammiuomus ignis, quidquid erat praeter turrim et procinctum eius, in cineres dissoluit. Et prima quidem die propter aestuantem incendio subito uillam, extra tentoria figentes, sequente intus sopitis flammis reportauimus. Rex uero summo mane hoc uno facto et eos contristauit et nos exhilarauit, quoniam, cum tentoria nostra una de parte turri propinquiora, multo bello, multis sagittarum et iaculorum emissionibus, ita etiam ut, praemissis inter nos et ipsos armatorum praesidiis, nos clypeis operiri oporteret, lacessire tota nocte non desisterent, significauit militari uiro et egregio baroni Amalrico de Monteforti, ut eis ex obliquo insidias ponens, ne procinctum impune regrederentur prouideat. Qui talibus callens in tentoriis, sumit arma, eosque equorum uelocitate ex obliquo nostris eos impedientibus, inopinate quosdam intercipit, regi celeriter remittit. Qui cum redimi se multo rogarent, imperat eos emancari; mancos autem pugnos in pugnis referentes intus sociis remitti. Quibus caeteri territi deinceps nos quietos sinebant. Cumque machinarum et instrumentorum structura demorante tota Aluernia uoluntati et arbitrio exercitus pateret, dux Aquitaniae Guillelmus exercitu Aquitanorum fretus aduenit. Qui cum in montanis castra metatus in plano Francorum intueretur rutilare phalanges, admiratus exercitus tanti magnitudinem, poenituit eum pro impotentia ad refragandum uenisse, mittensque pacificos regi nuntios, ut ei tanquam Domino suo loquatur assistit, perorans hoc modo: « Dux tuus Aquitaniae, domine rex, multa te salute, omni te potiri honore. Non dedignetur regiae maiestatis celsitudo ducis Aquitaniae seruitium suscipere, ius suum ei conseruare, quia sicut iustitia exigit seruitium, sic et iustum exigit dominium. Aluernensis comes, quia Aluerniam a me, quam ego a uobis habeo, habet, si quid commisit, curiae uestrae uestro habeo imperio repraesentare. Hoc nunquam prohibuimus, hoc etiam modo offerimus, et ut suscipiatis suppliciter efflagitamus. Et ne super his celsitudo uestra dubitare dignetur, multos et sufficientes obsides dare paratos habemus. Si sic iudicauerint regni optimates, fiat ; sin aliter, sicut. » Super his igitur rex cum optimatibus regni consulens, dictante iustitia, fidem, iuramentum, obsidum sufficientiam suscipit, pacem patriae et Ecclesiae restituit, diem, inter eos praesente duce Aquitaniae agendis Aurelianis, quod huc usque renuerant, statuit, exercitumque gloriose reducens in Franciam uictor remeauit. Egregie factum, quo nobilius ab adolescentia sua usque ad uitae limitem nullum perpetrauit, uitando fastidium, cum multa egeat, breui narratione memorare non quomodo, sed quid fecerit, significantes proposuimus. Famosus comes uir potentissimus Carolus, de amita domini regis Ludouici Danorum regis filius, cum successisset iure consanguinitatis fortissimo comiti Balduino Hierosolymitani Roberti filio, Flandriae terram ualde populosam tam strenue quam diligenter administrabat, Ecclesiae Dei illustris defensor, eleemosynarum liberalitate conspicuus, iustitiae tutor insignis. Qui cum debitor honoris adepti, potentes quosdam genere humiles, opibus elatos, dominio eius lineam consanguinitatis absentare superbe innitentes (erant enim de faece conditionis seruilis) iudicio curiae conuenienter satis repeteret; ipsi, uidelicet Brugensis Ecclesiae praepositus, et sui, uiri superbissimi et famosi proditores, crudelissime ei insidiabantur. Cum igitur quadam die (die 2 Martii) Brugas uenisset, summo mane ecclesiae Dei assistens, pauimento prostratus, librum orationum manu tenens orabat: cum subito Buchardus quidam nepos praepositi praefati, satelles truculentus, cum aliis de eadem sceleratissima radice, et aliis traditionis pessimae complicibus, oranti, imo Deo loquenti tacite retro cedit, et caute gladio euaginato collum terrae prostratum comitis suauissime tangens, ut paululum erectum ferientis gladio se inopinate dirigeret, ensem ei applicans, uno ictu impius pium, seruus dominum sceleratissime detruncat. Qui autem astabant necis impiae cooperatores, sanguinem eius sitientes, tanquam canes in relicta cadauera debacchantes, innocentem laniare gaudebant, summopere gloriantes, quod opere complere potuerant quem conceperant dolorem, et quam pepererant iniquitatem. Et apponentes iniquitatem super iniquitatem, utpote malitia sua excaecati, quoscunque castellanos, quoscunque nobiliores comitis barones, siue in eadem Ecclesia, siue extra in castro offendere poterant, infelicissimo miserae mortis genere imparatos nec confessos trucidabant. Quibus tamen prodesse ualde arbitramur, quod pro fidelitate domini sui taliter mactati in ecclesia orantes sunt reperti, cum scriptum sit: "Ubi te inuenero, ibi te iudicabo". Comitem uero truces in ipsa ecclesia tumulantes, ne honorifice extra deplangeretur, et sepeliretur, et pro gloriosa uita et gloriosiore morte deuotus populus in eius ultionem incitaretur, ecclesiam ipsam speluncam latronum statuentes, tam ipsam quam comitis domum ecclesiae inhaerentem muniuerunt, et quibuscunque paratis uictualium alimentis, et seipsos exinde protegere, et terram sibi allicere summa superbia deliberant. Tanti igitur et tam scelerati horrore facti attoniti, qui his non consenserant, Flandriae barones lacrymabiles exsequias persoluentes, notam proditionis euitant, dum hoc domino regi Ludouico, nec ei tantum, sed fama uolante per uniuersum orbem denuntiant. Rex autem et amore iustitiae et consanguinitatis affectu in ultionem tantae proditionis excitatus, nec regis Anglici, nec comitis Theobaldi guerra detentus, Flandriam animosus intrat, ut nequissimos atrocissime perdat, toto animi et operis nisu exaestuat. Comitem Flandriae Guillelmum Northmannum filium Roberti Hierosolymitani Northmanniae comitis (ad eum enim iure consanguinitatis spectabat) constituit. Ut autem Brugas descendit, non ueritus terrae barbariem, nec foedam proditoriae consanguinitatis lineam, ipsos proditores in ecclesia et turre obsessos coarctat, uictualia praeter sua, quae diuino nutu eorum etiam usui importuna repugnabant, prohibet. Ut autem fame, peste et gladio aliquantisper eos contriuit, ecclesiam relinquentes turrim tantum, ut eos turris retineret, retinuerunt. Iam ergo de uita eis desperantibus, cum iam in luctum uerteretur cithara eorum, et organum eorum in uocem flentium, nequissimus Buchardus sociorum consensu fuga lapsus, terram exire uolens, nec ualens, sola iniquitate propria prohibente, in firmitate cuiusdam amici et familiaris reuersus, interceptus regis imperio, exquisito miserae mortis genere, alta rota superligatus, coruorum et alitum rapacitati expositus, desuper oculis defossus, et tota facie dilaceratus, inferiorum sagittis et lanceis et iaculis millies perforatus, miserrime interfectus in cloacam proiectus est. Bertoldus uero, caput iniquitatis, cum similiter effugere decreuisset, cum huc illucque satis licenter deambulasset, sola superbia reuersus (dicebat enim: Quis ego, aut quid ego sum?) etiam capitur, et regis arbitrio expositus, merita et miserrima morte est damnatus. Furcis enim cum cane suspensus, quoties canis percutiebatur, in eum iram retorquens totam faciem eius masticando deuorabat; aliquando etiam, quod horribile dictu est, stercorabat. Sicque miseram uitam, miserior miserrimo, morte perpetua terminauit. Quos autem in turre incluserat, multis angustiis ad deditionem cogens, sigillatim unum post alium coram suis fractis ceruicibus deiecit. Quemdam etiam eorum, Isaac nomine, timore mortis in monasterio quodam tonsoratum, demonachatum patibulo affixit. Potitus itaque Brugensi uictoria rex cum suis, Ipram peroptimum castrum contra Guillelmum Bastardum proditionis fautorem, ut et in eum ulciscatur accelerat. Brugenses tam minis quam blanditiis, directis ad eos nuntiis, allicit, dumque Guillelmus cum trecentis militibus ei obuiat, altera pars regalis exercitus in eum irruit, altera ex obliquo alia porta castellum audacter occupat, eoque retento Guillelmum a tota Flandria exhaeredatum exterminat; et quia proditione ad possidendam Flandriam aspirauerat, merito in tota Flandria nihil obtinuit. His ergo et diuersis ultionum modis et sanguinis multi effusione lota et quasi rebaptizata Flandria, Guillelmo Northmanno comite constituto, rex in Franciam, Deo auxiliante, uictor remeauit. Sed et aliam consimilem et Deo gratam, et alia uice famosam fecit ultionem, cum hominem perditissimum, Thomam de Marna, Ecclesiam Dei terebrantem, nec Deum nec hominem reuerentem, in manu forti celeriter tanquam titionem fumigantem exstinxit. Querulo siquidem Ecclesiarum planctu compulsus, cum Laudunum ad ulciscendum aduentasset, episcoporum et regni optimatum persuasione, et maxime egregii comitis Viromandensis Radulfi, qui potentior aliis post regem in partibus illis erat consilio, in eum ducere exercitum Cociacum deliberatum est. Festinante autem rege ad castrum, cum qui missi fuerant opportunum explorare accessum, importunum omnino et inaccessibile renuntiassent, et a multis angariaretur, iuxta audita consilium mutare debere. « Rex ipsa indignatus animositate, Lauduni, inquit, hoc remansit consilium. Quod enim ibi deliberatum est, nec pro morte, nec pro uita mutabimus. Vilesceret merito regiae maiestatis magnificentia, si scelerati hominis formidine refugi derideremur. » Haec ait, et mira animositate, licet corpore grauis, per abrupta et nemoribus obtrusas uias, licet periculose cum exercitu penetrans, cum prope castrum peruenisset, nuntiatum est strenuissimo comiti Radulfo ex alia parte castri uaganti exercitui insidias parari, et ruinae eorum instantissime demoliri. Qui illico armatus cum paucis sociorum illuc uia opaca tendens, conspicatus praemissis quibusdam militibus suis iam percussum illum cecidisse, equum calcaribus urgens irruit in eum, et audacter gladio percutiens lethale uulnus infligit, nec nisi prohiberetur, repetendum foret. Captus itaque, et ad mortem sauciatus, regique Ludouico praesentatus, eius imperio Laudunum laude omnium fere et suorum et nostrorum est deportatus. Sequente autem die publicata terra plana eius, ruptisque stagnis, quia dominum terrae habebat, terrae parcens, Laudunum regressus dominus rex Ludouicus, hominem perditissimum, nec uulneribus, nec carcere, nec minis, nec prece, ad redditionem mercatorum, quos mira proditione in conductu spoliatos omnibus suis carcere detinebat, cogere ualebat. Qui cum coniugem ex regia permissione sibi asciuisset, magis uidebatur de mercatorum, qui ab eo exigebantur, quam de uitae amissione dolere. Cumque iam plagarum dolore grauissimo pene ad mortem constrictus, a multis etiam confiteri et uiaticum suscipere rogaretur, uix concessit. Cum autem corpus Domini manu sacerdotis in eam quam miser inhabitabat cameram deportatum esset, sicut si ipse Dominus Iesus miserrimum uas hominis minime poenitentis nullo modo ingredi sustineret, mox ut nequam ille collum erexit, illico confractum retorsit, et spiritum teterrimum diuinae expers eucharistiae exhalauit. Rex autem ulterius aut mortuum aut mortui terram prosequi dedignatus, mercatorum emancipationem, et thesaurorum eius maximam partem a coniuge et filiis extorsit, et pace Ecclesiis morte tyranni restituta, uictor Parisiis remeauit. Sed et alio tempore, cum occasione dapiferatus emersisset inter dominum regem et Amalricum de Monte-forti uirum illustrem, stimulante Stephano Garlandensi, grandis altercatio, et tam regis Anglici quam comitis Theobaldi fulciretur suffragio, festinato exercitu Liuriacum obsedit castrum, et erectis impugnatoriis machinis, frequenti inuasione crebro aggrediens impetu, fortissime expugnauit. Et quoniam egregius comes et cognatus germanus Radulfus Viromandensis, balistarii quadro, in assultu promptissimus, oculo est priuatus, fortissimum castrum funditus subuertit. Sed et tanto guerrarum bello eos affecit, quod et dapiferatum et dapiferatus haereditatem bona pace relinquentes abdicauerunt. Qua guerra ipse etiam rex, qui militaris uir erat, semper promptus in hostes, balistarii immissione quadri crure perforatus, laesus ualde, multa animositate uilipendebat, et tanquam si regiae maiestatis thronus uulneris dolorem dedignaretur, rigide angustiam quasi non sustinens sustinebat. Eo autem tempore Ecclesiam Romanam schismate periculoso grauissime et pene praecordialiter contigit sauciari. Venerandae memoriae summo pontifice et uniuersali papa Honorio uiam uniuersae carnis ingresso, cum Ecclesiae Romanae maiores et sapientiores ad remouendum Ecclesiae tumultum consensissent, apud Sanctum Marcum, et non alibi, et non nisi communiter Romano more celebrem fieri electionem, qui assiduitate et familiaritate propinquiores apostolici fuerant, timore tumultuantium Romanorum illuc conuenire non audentes, antequam publicaretur domini papae decessus, personam uenerabilem cardinalem de Sancto Angelo diaconum Gregorium summum eligunt pontificem. Qui autem Petri Leonis parti fauebant, apud Sanctum Marcum pro pacto alios inuitantes conuenerunt, dominique papae morte comperta, ipsum eumdem Petrum Leonis cardinalem presbyterum multorum et episcoporum, et cardinalium, et clericorum, et Romanorum nobilium consensu uotiue elegerunt, sicque schisma perniciosum statuendo, Christi Domini tunicam inconsutilem discindendo partiti sunt Ecclesiam Dei, et dum magno se iudice quisque tuetur, alii alios alliciunt, alii alios anathemate innodant, iudicium praeter suum non attendunt. Cum autem Petri Leonis pars tum parentum suffragio, tum Romanae nobilitatis praesidio praeualeret, dominus papa Innocentius cum suis urbem relinquere deliberat, ut orbem terrarum obtinere praeualeat. Descendens itaque nauali praesidio ad partes Galliarum, tutum et approbatum eligit personae et Ecclesiae post Deum defensionis asylum regnum nobilissimum Francorum, nuntiisque suis ad regem Ludouicum destinatis, et personae et Ecclesiae opitulari efflagitat. Quo rex, ut erat piissimus Ecclesiae defensor, cito compunctus, concilium archiepiscoporum, episcoporum, abbatum et religiosorum uirorum Stampis conuocat, et eorum consilio magis de persona quam de electione inuestigans (fit enim saepe ut Romanorum tumultuantium quibuscunque molestiis Ecclesiae electio minus ordinarie fieri ualeat) eius assensum electioni consilio uirorum praebet, et deinceps manu tenere promittit. Cum autem et susceptionis et seruitii primitias Cluniaci per nos ei delegasset, tanto exhilarati suffragio cum gratia et benedictione domino regi per nos gratias referentes, ad propria remiserunt. Ut autem usque Sanctum Benedictum super Ligerim descendit, Dominus rex cum regina et filiis ei occurrens, nobilem et diademate saepius coronatum uerticem tanquam ad sepulcrum Petri inclinans, pedibus eius procumbit, Catholicum affectum et deuoti seruitii effectum ei et Ecclesiae promittit. Cuius exemplo et rex Angliae Henricus ei Carnotum occurrens, deuotissime pedibus eius prostratus, uotiuam sui suorumque in terra sua susceptionem et obedientiae filialis promittit plenitudinem. Visitando itaque Gallicanam, sicut res exigebat, Ecclesiam, ad partes se transfert Lotharingorum. Cui cum imperator Lotharius ciuitate Leodii cum magno archiepiscoporum et episcoporum, et Teutonici regni optimatum, collegio celeberrime occurrisset, in platea ante episcopalem Ecclesiam humillime seipsum stratorem offerens, pedes per medium sanctae processionis ad eum festinat, alia manu uirgam ad defendendum, alia frenum albi equi accipiens, tanquam dominum deducebat. Descendente uero tota statione eum suppodiando deportans, celsitudinem paternitatis eius notis et ignotis clarificauit. Pace itaque imperii et Ecclesiae confoederata, instantem sancti Paschae diem apud nos in ecclesia beati Dionysii tanquam speciali filia affectat celebrare. Nos autem ob timorem Dei et Ecclesiae, matris et filiae, gratanter pridie Coenae Domini suscipientes, celeberrimam Deo et hominibus proferentes processionem, aduentum eius odis exsultationis collectantes amplexati sumus. Coena ergo Domini apud nos more Romano, et sumptuoso donatiuo, quod presbyterium nominatur, celebrata, uenerandam Domini crucifixionem uenerando prosecutus, sanctissimae Resurrectionis uigilias honore debito pernoctauit. Summo mane uero extrinseca uia ad ecclesiam martyrum in strata, cum multo collateralium collegio quasi secreto commeauit, ibique more Romano seipsos praeparantes, multo et mirabili ornatu circumdantes, capiti eius phrygium ornamentum imperiale instar galeae circulo aureo circinatum imponunt, albo et palliato equo insidentem educunt, ipsi etiam palliati equos albis operturis uariatos equitantes, odas personando festiue geminati procedunt; barones uero Ecclesiae nostrae feodati, et castellani nobiles, stratores humillimi pedites eum equitantem freno deducebant. Quidam etiam praeuii copiosam monetam, ut turbam impedientem remouerent, iactitabant. Via autem Regia et salicibus et fixis stipitibus pretiosis palliis rutilabat. Cum autem et militiae cunei et populi multi concursus ei honoratissime occurreret, nec etiam ipsa Iudaeorum Parisiensium excaecata defuit Synagoga, quae legis litteram, rotulam scilicet uelatam offerens, ab ore eius hanc misericordiae et pietatis obtinet supplicationem: « Auferat Deus omnipotens uelamen a cordibus uestris. » Perueniens uero ad Sanctorum basilicam coronis aureis rutilantem, argenti et plus centies auri pretiosarum gemmarum et margaritarum splendore fulgurantem, diuina diuine celebrans, Agni ueri Paschalis uictimas sacratissimas nobis cooperando immolauit. Finita uero missa, erectis in claustro palliis strato mensis, materialem agnum tanquam toris accubitati sumunt, caetera nobilis mensae fercula consueto more suscipiunt. Sed et sequenti die eamdem ab ecclesia Sancti Remigii ad principalem reciprocant processionem. Transactis itaque tribus post Pascha diebus, cum gratiarum actione, et auxilii et consilii promissione Parisium transmeauit. Exinde Galliarum ecclesias uisitando, et de earum copia inopiae suae defectum supplendo, cum per terram aliquantisper deambulasset, Compendii demorari elegit. Interea contigit singulare et ulterius inauditum Franciae regni infortunium. Regis enim Ludouici filius, floridus et amoenus puer, Philippus, bonorum spes timorque malorum, cum quadam die per ciuitatis Parisiensis suburbium equitaret, obuio porco diabolico offensus equus, grauissime cecidit, sessoremque suum nobilissimum puerum silice consternatum, mole ponderis sui conculcatum contriuit. Quo dolore ciuitas et quicunque audierunt consternati (ea siquidem die exercitum ad expeditionem asciuerat) uociferabantur, flebant et eiulabant, tenerrimum recolligentes puerum pene exstinctum, in proximam domum reportant. Nocte uero instante, proh dolor! spiritum exhalauit. Quantus autem et quam mirabilis dolor et luctus patrem et matrem, et regni optimates affecerit, nec ipse Homerus dicere sufficeret. Eo autem in ecclesia beati Dionysii in sepultura regum, et sinistra altaris sanctae Trinitatis parte, multorum conuentu episcoporum et regni optimatum, more regio humato, pater sapiens, post lugubres querimonias, post miserabiles uitae superstitis imprecationes, religiosorum et sapientium consilio consolari admisit. Qui ergo intimi eius et familiares eramus, formidantes ob iugem debilitati corporis molestiam eius subitum defectum, consuluimus ei quatenus filium Ludouicum, pulcherrimum puerum, regio diademate coronatum, sacri liquoris unctione regem secum ad refellendum aemulorum tumultum constitueret. Qui consiliis nostris acquiescens, Remis cum coniuge et filio et regni proceribus deuenit: ubi in pleno et celeberrimo, quod dominus papa Innocentius conuocauerat, concilio, sacri olei unctione et coronae regni deportatione in regem sublimatum, felicem prouidit regno successorem. Unde multis quasi quodam praesagio uidebatur eius debere amplificari potentia, qui tot et tantorum et tam diuersorum archiepiscoporum, episcoporum, Francorum, Teutonicorum, Aquitanorum, Anglorum, Hispanorum suscepit benedictionem copiosam. Cumque pater uiui gaudio defuncti dolorem alleuians Parisium rediret, dominus papa, soluto concilio Antissiodoro, elegit demorari. Opportunitatem uero repatriandi nanciscens de imperatoris Ludouici comitatu (quia eum in manu forti Romam perducere, et Petrum Leonis deponere spoponderat), illuc cum eo deuenit. Sed cum eum Augustum imperatorem constituisset, Romanis resistentibus, pacem obtinere Petro Leonis uiuente non potuit. Sed cum Petrus Leonis de medio abiisset, pace Ecclesiae post longam fluctuationem, post diutinos et pene consumptiuos languores, Dei auxilio restituta, dominus papa felici successu sanctissimam cathedram uitae et officii merito nobilitauit. Iamiamque dominus rex Ludouicus et corporeae grauitatis mole, et laborum continuato sudore aliquantisper fractus, ut humanae complexionis mos est, corpore non animo deficiebat: cum tamen si quid regiae maiestati importunum per uniuersum regnum emergeret, inultum nullo modo praeterire sustineret. Tantae enim scientiae et industriae sexagenarius erat, ut si impinguati corporis molestia iugis non resisteret, omnem uniuersaliter hostem superando contereret. Unde saepe intimis ingemiscendo querebatur: « Heu, inquit, miserae conditioni, quae scire et posse insimul, aut uix aut nunquam admittit! Si enim iuuenis scissem, aut modo senex possem, efficacissime regna multa perdomassem. » Ea tamen corporis debilitatus grauitate, etiam lecto rigidissimus, usque adeo et regi Angliae, comitique Theobaldo et omnibus resistebat, ut quicunque eum uiderent, et praeclara opera audirent, animi nobilitatem praedicarent, corporis debilitatem deplangerent. Ea etiam molestatus angaria, cum contra Theobaldum comitem laeso crure et uix deportato Bonam-Vallem, praeter claustra monachorum, quae defendebat, igne concremare fecisset, sed et alia uice cum Castellum-Renardi de feodo comitis Theobaldi per homines etiam absens destruxisset, ea quam extremam fecit expeditionem, nobilissimo exercitu castrum Sancti Brictionis super fluuium Ligerim ob sui rapacitatem, et mercatorum depraedationem, et incendio dissoluit, et turrim et dominum ad deditionem coegit. Qua regressus expeditione, apud castellum nouum Montis-Treherii graui diarrhaea uentris profluuio, sicut aliquando consueuerat, grauiter coepit anxiari. Qui ut erat in consiliis prouidus, sibi ipsi consulens, et miseratus animae suae, Deo placens, frequentatae confessionis et orationum sibi deuotione prouidebat: hoc unum toto animi affectu praeoptans, apud sanctos martyres protectores suos Dionysium sociosque eius se quomodocunque deferri, et ante sacratissima eorum corpora regni et coronae depositione, coronam pro corona, pro regalibus insignibus et imperialibus ornamentis humilem beati Benedicti habitum commutando, monasticum ordinem profiteri. Videant, qui monasticae paupertati derogant, quomodo non solum archiepiscopi, sed et ipsi reges transitoriae uitam aeternam praeferentes, ad singularem monastici ordinis tutelam securissime confugiunt. Cum autem de die in diem graui diarrhaea turbaretur, motus tantis et tam molestis medicorum potionibus, diuersorum et amarissimorum puluerum susceptionibus ad restringendum infestabatur, ut nec ipsi etiam incolumes et uirtuosi sustinere praeualerent. Qui inter has et huiusmodi molestias innata dulcedine beneuolus omnibus ita blandiebatur, omnes admittebat, omnes demulcebat, ac si nihil molestiae pateretur. Asperrimo itaque profluuii motu, et longo macerati corporis defectu, dedignatus uiliter aut inopinate mori, conuocat religiosos uiros, episcopos et abbates, et multos Ecclesiae sacerdotes, quaerit reiecto pudore omni ob reuerentiam diuinitatis et sanctorum angelorum, coram deuotissime confiteri et securissimo Dominici corporis et sanguinis uiatico exitum suum muniri. Cum idipsum praeparare festinant, rex ipse inopinate se leuans et praeparans, uestitus cameram cunctis admirantibus obuiam corpori Domini Iesu Christi exit, deuotissimus assistit. Ubi uidentibus cunctis tam clericis quam laicis, regem exuens regnum deponit, peccando regnum administrasse confitetur, filium suum Ludouicum annulo inuestit, Ecclesiam Dei, pauperes et orphanos tueri, ius suum unicuique custodire, neminem in curia sua capere, si non praesentialiter ibidem delinquat, fide obligat (an 1137). Ubi etiam aurum et argentum, et uasa concupiscibilia, et pallia et palliatas culcitras, et omne mobile quod possidebat, et quo ei seruiebatur, ecclesiis, et pauperibus, et egenis pro amore Dei distribuens, nec chlamydibus, nec regiis indumentis usque ad camisiam pepercit. Capellam autem suam pretiosam, textum pretiosissimum auro et gemmis, turribulum aureum quadraginta unciarum, candelabra centum sexaginta auri unciarum, calicem auro et pretiosissimis gemmis charissimum, cappas de pallio pretiosas decem, pretiosissimum hyacinthum atauae regis Ruthenorum filiae; quod de sua in manu nostra reddens, ut coronae spineae Domini infigeretur praecepit, sanctis martyribus per nos destinauit, et si quocunque modo subsequi posset deuotissime spopondit. His igitur exoneratus, et Dei misericordia perfusus, humillime flexis genibus ante sacratissimum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi (qui enim mox missam celebrauerant, illuc ei cum processione deuote attulerant) in hanc oris et cordis uerae et catholicae confessionis uocem, non tanquam illitteratus, sed tanquam litteratissimus theologus erumpit: « Ego peccator Ludouicus confiteor unum et uerum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unam ex hac sancta Trinitate personam uidelicet unigenitum et consubstantialem et coaeternum Dei Patris Filium, de sacratisima Maria uirgine incarnatum, passum, mortuum et sepultum, tertia die resurrexisse, coelos ascendisse, ad dexteram Dei Patris consedere, uiuos et mortuos extremo et magno iudicio iudicare. Hanc autem sacratissimi corporis eius eucharistiam illud idem credimus corpus quod assumptum est de Virgine, quod discipulis suis ad confoederandum et uniendum et in se commanendum contradidit. Hunc sacratissimum sanguinem illum eumdem qui de latere eius in cruce pendentis defluxit, et firmissime credimus, et ore et corde confitemur: hocque securissimo uiatico decessum nostrum muniri, et contra omnem aeream potestatem certissima protectione defendi praeoptamus. » Cum autem cunctis admirantibus, facta primum peccatorum confessione deuotissime corpori et sanguini Iesu Christi communicasset, tanquam illico conualescere incipiens, ad cameram rediit, omnique saecularis superbiae reiecta pompa sola linea culcitra decubuit. Cumque eum de tanto tantillum, et de tam alto tam humilem humano more me deflere conspicaretur: Noli inquit, charissime amice, super me deflere, quin potius exsultando gaudere, quod Dei misericordia praestitit me in eius occursum sicut uides praeparasse. Cum autem paulatim ad incolumitatem respiraret, quo potuit uehiculo, prope Milidunum ad fluuium Sequanae, occurrentibus et concurrentibus per uiam ei obuiam, et Deo personam eius commendantibus, a castellis et uicis, et relictis aratris, deuotissimis populis, quibus pacem conseruauerat, descendit: sicque ob amorem sanctorum martyrum, quos uisitare et grates reddere desiderabat, deueniens citissime, Deo donante, eques ad eos peruenit. Qui a fratribus a pene tota patria tanquam piissimus Ecclesiae Pater, et nobilis defensor, solemniter et deuotissime susceptus, sanctissimis martyribus humillime prostratus, uotiuas pro impensis beneficiis, et deuotas gratiarum actiones lacrymando persoluit, et ut deinceps ei prouideant humillime interpellauit. Cumque castrum Bestisiacum peruenisset, celeriter subsecuti sunt eum nuntii Guillelmi ducis Aquitaniae, denuntiantes eumdem ducem ad Sanctum Iacobum peregre profectum in uia demigrasse: sed antequam iter aggrederetur, et etiam in itinere, moriens filiam nobilissimam puellam nomine Alienor desponsandam, totamque terram suam eidem retinendam et deliberasse et dimisisse. Qui communicato cum familiaribus consilio, solita magnanimitate gratanter oblata suscipiens, charissimo filio Ludouico eam copulari promittit, nec non et deinceps nobilem apparatum ad destinandum illuc componit, nobilissimorum uirorum exercitum quingentorum et eo amplius militum de melioribus regni colligit, cui etiam Palatinum comitem Theobaldum, et egregium Viromandensem comitem et consanguineum Radulfum praeesse constituit. Nos autem familiares eius, et quoscunque sanioris consilii reperire potuit, ei concopulauit; sic in eius exitu filio ualedicens: « Protegat te, inquit, et tuos, fili charissime, omnipotentis Dei, per quem reges regnant, ualidissima dextera. Quia si te et quos tecum transmitto quocunque infortunio amitterem, nec me praesentialiter nec regnum curarem. » Copiosas etiam gazas et thesaurorum sufficientiam deliberans, ne quid in toto ducatu Aquitaniae rapiant, ne terram aut terrae pauperes laedant, ne amicos inimicos faciant, regia maiestate interminat, ut gratam exercitui de proprio aerario quotidianam exibeant deliberationem, imperare non dubitat. Qui cum per Limouicensium partes ad Burdegalensium fines peruenissemus, ante ciuitatem interposito magno fluuio Garona tentoria defiximus, ibidem praestolantes, et nauali subsidio ad urbem transeuntes, donec die Dominica collectis Gasconiae, Sanctoniae, Pictauiae optimatibus, praefatam puellam cum eo diademate regni coronatam sibi coniugio copulauit. Redeuntes igitur per pagum Sanctonicum, et si qui erant hostes prosternentes, Pictauorum ciuitatem cum exsultatione totius terrae peruenimus. Aestuabant eo tempore aestiui calores solito nociuiores, quorum consumptione aliquantisper soluti et ualde contriti defatigabamur. Quorum intolerabili solutione cum Dominus rex Ludouicus Parisiis recidiua profluuii dyssenteria grauissime fatigaretur, omnino deficiebat. Qui nunquam super his improuidus, accito uenerabili Parisiensi episcopo Stephano, et religioso S. Victoris abbate Gilduino, cui familiarius confitebatur, eo quod monasterium eius a fundamine construxerat, et confessionem repetit, et exitum suum uiatico Dominici corporis muniri deuotissime satagit. Cunque se deferri ad ecclesiam sanctorum martyrum faceret, ut quod uotum saepius spoponderat humillime persolueret, aegritudinis anticipatus angustiis, quod opere non potuit, corde et animo et uoluntate compleuit. Praecipiens ergo tapetum terrae et cineres tapeto in modum crucis deponi, ibidem manibus suorum depositus, signo sanctae crucis praesentiam suam muniens, XXX regni administrationis, aetatis uero fere LX anno, Kal. Augusti spiritum emisit. Cum autem eadem hora corpus eius pretioso pallio inuolutum ad ecclesiam sanctorum martyrum sepulturae deportaretur, et praecessissent qui sepulturae locum adaptarent, unum contigit quod silentio praeterire dignum non uidetur. Cum enim praefatus rex nobiscum conferendo de sepulturis regum aliquando aut saepius ageret, felicem fore asserebat, qui inter sacratissima sanctae Trinitatis et sanctorum martyrum altaria sepeliri mereretur, quoniam et sanctorum suffragio, et aduentantium orationibus peccatorum ueniam obtineret: ex hoc ipso tacite uoluntatem suam significans. Cum autem, antequam cum filio exissemus, cum uenerabili ecclesiae priore Herueo sepulturam eius ante altare sanctae Trinitatis, ex opposito tumuli Caroli imperatoris, mediante altari prouidissemus: occupato loco Carlomanni Francorum regis sepultura, quia nec fas, nec consuetudo permittit reges exhospitari, quod proposueramus fieri non potuit. Ubi autem ipse quasi quadam pronostica praeoptauerat, attentantes contra omnium opinionem (omnes enim impeditum locum aestimabant) quantum nec plus nec minus longitudini et latitudini corporis eius conueniebat, locum reseruatum inuenerunt. Ubi cum orationum et hymnorum frequentia, et celeberrimo deuotoque exsequiarum officio more regio depositus resurrectionis futurae consortium exspectat, tanto sanctorum spirituum collegio spiritu propinquior, quanto corpore sanctis martyribus ad suffragandum proxime sepultus assistit. "Felix qui potuit mundi nutante ruina, Quo iaceat praescisse loco". Cuius deuotissimam sanctis martyribus animam, ipsis intercedentibus, ipse Redemptor resuscitet, et in parte sanctorum collocare dignetur, qui posuit animam suam pro salute mundi Iesus Christus Dominus noster, qui uiuit et regnat, Rex regum et Dominus dominantium, per omnia saecula saeculorum. Amen.